장음표시 사용
161쪽
habitum, apponere meditabatur Calaritanus Archiepiscopus. Significaverat is sacrae Congregationi Concilii, in sua dioecesi ingentem reperiri numerum Clericorum conjugatorum, quorum plerique, in Clericalis ordinis dedecus, artes viles exercebant, & quandoque enormia perpetrabant iacinora: ex quo consequebatur, sere semper ab Archiepiscopo, pro tuenda eorum exemptione , suique sori jura propugnando , contendendum esse cum potestate seculari. Ad haec autem non levia mala cohibenda, potestatem sibi fieri petierat conserendi eadem die uni eidemque personae minores Ordines, & Subdiaconatum: ta It enim pacto Clerici adeo o stricti, & mancipati remanerent Ecclesiae, ut non amplius integrum illis foret ad seculum regredi, & vilibus artibus vacare ; quod in aliis eju dem regni dioecesibus, ad eosdem eradicandos abusus, jam moribus receptum addidit. Super hisce Archiepiscopi postulatis nos, qui tunc temporis ejusdem sacra Congregationis Secretarium agebamus, opportunam elaboravimus Dissertationem , quae extat tom. q. TMDur. Resolui. pag. I 62. in qua, post accurate examinatum textum in Cap. 2. de eo qui furtiis Ordinem suscepit, & cetera expensa, quae a Doctoribus ad rem allegam tur, Episcopi precibus abnuendum conclusimus. Sacra Vero Congregatio, nostro sensui adhaerens, die 2I. Februarii I 728. Archiepiscopi instantiam rejecite non enim derogandum censuit Iuri communi , ad propulsandos abusus, qui aliis Iuris remediis poterant coerceri . nVI. Ad rem pariter, quam Versamus , aliud pertinet decretum, quod alius Episcopus secum deliberaverat publicandum . Cautum est in Iure, ut, si quis suspensus ab ordinis exercitio, ordinem exerceat, fiat statim irregularis, per textus in Cap. . oseolicae, 9. de Clerico excommunicatσ , deposto , vel interdicto ministrante, Cap. I. de sententia excommunicationis, in s. & Cap. I. de sententia, oe re judieata, pariter in o. In nonnullis dioecesibus eousque processerat Clericorum audacia, ut, quamvis suspensione irretiti, ab exercitio se abstinerent Ordinum . quibus erant initiati, attamen, nulla impetrata absolutione a censura, ad supeliorem ordinem ascendere non dubitarent. Episcopi, in quorum dioecesibus haec frequemtius eveniebant , ad eorum sacrilegam cohibendam temeritatem, cum inutilia experti suissent alia, quae jam adhibuerant, remedia quaesierunt a nobis in minoribus tune constitutis, an sibi fas esset eos Synodali decreto deelarare irregulares . ' u
VII. Huic interrogationi indubitanter respondimus, id nequaquam ab Episcopis posse decerni. apud omnes enim Canoni stas principii loco est, irregularitatem a selo Iure, & non ab homine, induci posse ea Iure a tem irregularitate quidem assiciuntur, qui contempta, qua ligantur, censura, in suscepto ordine solemniter ministrant; nunquam vero irregulares pronunciantur, qui cum ejusdem censum vinculo ad superiorem ordinem ascendere praesumunt. Scimus enimvero, non defuisse Doctores, quibus visum cum fuerit, ascensum ad altiorem ordinem quoddam esse exer-
162쪽
LIB. XII. P. IV. Is 7 citium inferioris ordinis jam suscepti, idcirco docuere , irregularitatem
a Iure in primo casu irrogatam, etiam secundum complecti . Ita inter
ceteros tenuerunt Angel. in Summ. verb. Irregularitas f. 22. Sylvester ibid. quaes. 2. Navarrus consi. 25. de temporib. Ordinat. lib. I. Covarr. in Cap. fima mater, pari. a. f. 3. de excumunicat. Majol. de irregularit. lib. 4. cap. 34. num. I. ω seq. Pax Iordan. elucrabat. tom. I. lib. 3. tit. 6. num. 382. Vol p. Resolui. morat. resolui. IO3. num. Io. Sed simul non ignoramus, veriorem, & communiorem esse sententiam oppositam , quae, quam
uam sacrilegii reum fateatur, qui sciens se censurae vinculo obstrictum, uperioris ordinis gradum audacter conscendit, eum tamen ab irregularitate absolvite quam quidem sententiam amplexata est sacra Congregatio Concilii in Carinolen. seu Neapolitana ordinationis , die 3 I. Ianuarii I 688. siquidem recipiens altiorem ordinem , nonnisi improprie dicitur solemniter ministrare in inferiori ordine, a cujus exercitio est suspensus: in hac autem materia odiosa, & poenali , non censetur cadere sub legis censuram , quod non nisi improprie legis verba comprehendunt e uti apis posite ratiocinantur Suarez de censuris disput. 42. Ρα 3. num. 2. & disput. 3I. num. 57. oe seq. Sayr. de censuris cap. 16. num. 22. Layman Theois D . moral. lib. I. tract. S. cap. 3. num. s. Sorb. in compenae privileg. Memine. vers. Sed hic advertenda es, Bonacina Oper. morat. rom. I. de censu ris disput. 7. quaesi. g. punct. q. num. 2. Diana Oper. morat. tom. s. tradi. s. resolui. I p. num. 2. Antonet l. de reg. Eccles lib. 2. cap. II. num. o. Vulp.
in prax. judic. fori Eccles cap. 8. num. 32. Barbosa de potest. Disc. pari.
2. allegat. I s. num. I 8. in In. Tam bur. Operi morat. tom. a. lib. I . tract. q. cap. Iq. num. T. Fermos n. in Cap. Vel non es compos, de tempori ordinat. quaes. 3. num. I 3. Iq. Bard. in select. morat. lib. I. quaesi. I 2. per tot. Gibal in. de irregularis. cap. S. quaes. 2. consect. 3. LeZana in Summ. rom. a. veta. Irregularitas num. 4. vers. Id etiam dicendum de suspenso.
d ampliorem praemissorum confirmationem, expenditur casus Clericorum, qui, postqua=n prima Tonsura insigniti, ae etiam ad minores Ordines promoti fuerunt , ad majores ascendere recusent; vel majoribus ordinibus initiati, ad Sacerdotium promoveri non curant: an scilicet, oe qua ratione ab Episcopo cogi possint ad superiores Ordines suscipiendos. DIctum est in superiori capite de Calaritani Archiepiscopi consuli
tione, qui cum videret, in sua dioecesi non paucos Clericos conjugatos ad sordidas artes se abjicere , aut se flagitiis contaminare, ut scandalis hisce obviam iret, secum deliberaverat, quemcumque deinceps minoribus ordinibus initiaret, eumdem simul ad Subdiaconatum promo. Vere ς super quo iacrae Congregationis Concilii sententiam exquirens,
163쪽
contrarium responsum tulit. Alii autem Episcopi animadvertentes , dic celas suas resertas esse minoribus Clericis in otio 3c luxu viventibus, id consili ceperant , ut eos ad sacros Ordines suscipiendos compellerent, praefiniendo ipsis congruum tempus , intra quod ad majores Ordines Micendere deberent; quo elapso, si praecepto non obtemperassent, omnibus
Clericalibus privilegiis expertes fierent, dc laicalis sori jurisdictioni su
jicerentur e id autem , quo plus solemnitatis & roboris haberet, in suis Synodalibus Constitutionibus inserere cogitaverant. Verum , cum nostrum hac de re judicium exquireretur, respondere non dubitavimus, hujusmodi consilium erroneum esse , Sc ad effectum aliter perduci non posse, quam cum aperta Ecclesiasticae disciplinae violatione , dc proximo periculo replendi Sanctuarium vitiosis & scelestis hominibus, ad quorum ingressum merito luxisset Ecclesia, Prophetae Tbren. I. Vocibus utense V AEt gentes ingressas Sanctuarium suum , de quibus praeceperas, ne intrarent
II. In cujus sententiae confirmationem satis fortasse fuisset ostendere, quod, licet antiquitus ea disciplina viguerit, ut filii impuberes ad Tonsuram, Sc ad Lectoratum a parentibus oblati , ab Ecclesa acceptarentur; qua de re nos ipsi egimus in epistola ad Assessorem S. Oflicti conscripta sub die I s. Decembris I 7s I. num. 4. quae typis vuleata, deindeque inserta suit Bullario no tro rom. 3. num. 54. licet etiam in Ecclesiasticis m numentis exempla non desnt Ordinationum per vim factarum; cujusmodi fuit ordinatio Sancti Augustini, qui, ut mos bereretur populo tumultuanti, invitus ad Sacerdotium promotus suit, uti narrat Possidius in ejus Vita, Sc nos alias retulimus in nostra Insiit. 72. f. Tertio loco, pag. 3so. 3c qualis etiam fuit ordinatio Macedonii celebris Anachoretae, de qua Theodoretus in Hisoria Religiosa cap. q. nihilominus hodie se veri sIimis legibus vetitae sunt Ordinationes coactae. Siquidem insum es, ut nemo crescere compellatur inυitus . Ita olim pronuntiavit S. Gresorius Magnus, cujus verba relata sunt in Can. Gesia, dis. 74. cum quibus concordantea, quae leguntur in Can. Ubi ista, eadem distinct. Denunesamus, quod, sposthac quicquam tale praesumpseris, oe aliquem seu Episcopum , seu Presb rerum ,seu Diaconum , intatum sacere sorte credideris, ordinationes tibi Ravennatis Ecclesae , teI AEmilienses noυeris auferendas: adeo ut, juXta vigentem canonicam jurisprudentiam , si quis gravi, veroque metu coactus, ad ordiniuionem accedat, Sc Ordines suscipiat , valida quidem habeatur illius Ordinatio, Sc character ordinis ipsius animae impressus; sed nihilominus eadem Ordinatio illicita reputetur, nec ordinatus adstrictus rem Mneat continentiae voto, quod adnexum est ordini eidem collato; quemadmodum deducitur ex Decretali Innocentii III. in Cap. Maiores, de B ptismo ,δc ex aliis probationibus , quas nos cumulavimus in nostra epistola ad Vices erentem Urbis , data die 28. Februarii I747. 3c impressa tum seorsim, tum in eodem Ennario nostro tom. 2. num. 28. super quibus etiam
164쪽
L I B. XII. C in P. IV. Isqnonnulla collegimus in nostro Tractatu de Sacrisicio Musae sect. 2. το.
III. Sed, ut ipsam propositae quaestionis , simulque responsi nostri rationem accuratius expendamus, praemittendum cst, aliquos e ste tum sim.plices Clericos , aut minoribus ordinibus initiatos , tum etiam Subdia conos, vel Diaconos, qui Beneficium Ecclesii asticum nullum possident: alios vero esse Eccleliasticis Beneficiis praeditos, quibus adnexum est onus suscipiendi Ordines lacros, vel etiam Presbyteratum. Quod itaque ad illos pertinet, qui cum Tonlura , aut minoris ordinis gradu Beneficium nullum obtinenly quomodo hi compelli poterunt ad fulcipiendum ordionem sacrum , cum ipsis Eccletia permittat uxorem , dummodo virginem, ducere: & nihilominus, si habitum , & Toniuram Clericalem non deserant, & Ecclesiae mmiltrare pergant , Clericalibus privilegiis eosdem gaudere consentiat 8 Quod quidem a Bonifacio VIII. statutum legitur in Cap. Clerici, de Ciericis con/ugatis, ru Iexto , & rursus instauratum a sacro Tridentino Concilio ses. 23. cap. 6. de reform. ut alibi in hoc ipso
Opere expolitum fuit. Fatemur equidem, omnes Clericos, juxta Ecclesiae mentem, eo loco haberi, ut sint in via ad maiores Ordines suscipiendos, quemadmodum exlequendo pronuntiat idem Concilium in cit. cap.
s. cujus etiam lex est in ei dem sessionis cap. II. ut nemo iis s minoribus nempe ordinibus ) initietur, quem non scientiae spes majoritas ordianibus ignum ouenisat. Verum nil aliud inde inferri potest , nisi ea vendum Epit copis esse, ne Clericalem Tonsuram, aut minores Ordines aliis conferant, quam his, de quibus merito conlicere liceat, aliquando tales futuros , ut ad majores Ordines cum Ecclesiae utilitate promoveantur; non autem exigendum esse ab ipsis toniuratis, aliisque minoribus Cleri. eis, ut etiam inviti ad majores Ordines ascendant. Nec aliter judicam dum videtur de Subdiaconis, aut Diaconis Ecclesiastico Beneficio carentibus. De his enim praefata Tridentina Synodus cap. 12. oecap. I 3. 6
Mem sess 23. plura quidem praescripsit , pluraque proposuit, quae in ipsis
veluti necessariae conditiones requirerentur, ut ad Diaconatum, seu resis
pective ad Sacerdotium digne promoverentur I at non ulterius progressa suis e dignoscitur, ut Subdiaconum cogi voluerit ad Diaconatus Ordinem ascendere , aut Diaconum invitum Sacerdotio initiari . Neque vero deis sunt exempla virorum eximia probitate, ac etiam illustri sanctitate praeditorum , qui, cum ad Subdiaconatus Ordinem pervenerint , in eo per totum vitae cursum perleverarunt, quive ad Diaconatum usque progressi, nunquam ad Sacerdotium ascenderunt I sive lublimem gradus celsitudinem pertimescentes Isive christiana animi demissione existimantes, se iis dotibus, atque virtutibus carere, quas sacri canones in promovendis ad superiores holce Ecclesiasticae hierarchiae ordines requirunt. IV. Haec autem intelligenda sunt de Clericis tum minoribus . tum
majoribus, qui Ecclesiastica Beneficia non obtinent. Jam vero videndum de
165쪽
de iis, qui hujusmodi Beneficiis fruuntur . Quos quidem certum est te neri ad eum ordinem suscipiendum , quem natura postulat Beneficii, quod unusquisque obtinet. Etenim sacra Tridentina Synodus cap. I et .sess.
24. de re forni. Episcopis mandat , ut neminem deinceps ad Dignitatem, Canonicatum , aut Portionem recipiant, nis qui eo Ordine sacro aut sis ἱniatiatus, quem illa Dignitas, Praebenda , aut Portio requirit, aut in tali aet te, ut infra tempus a Jure , m ab hac sancta Synodo salutum , initiani valeat. Cum autem ii, qui Beneficium acceptarunt, simul etiam acceptaverint onus ascendendi ad Ordinem Beneficio adnexum, aequum est, eos a Superiore compelli ad hujusmodi ordinem assumendum ; vel, si hanc obligationem implere reculent , eosdem adepto Beneficio privari. Quod statutum jam pridem fuit ab Alexandro III. in celebri sua Deere tali Cum in cunctis, Inferiora, de electione, cum qua concordat altera Gregorii X. quae incipit Licet , eod. xit. in sexto. Atque his Constitutionibus, quae extant in corpore Iuris Canonici, addenda est Innocentii III. epistola I 3 o. reges. I . quae scripta est ad Apostolicum Legatum ab ipso in Lombardiam directum , cui , ut provideretur necessitati quarumdam Ecclesiarum Sacerdotum ministerio carentium, ita scribit: si quos inveneiaris in ipsis idoneos ad gradum Sacerdotii assumendum, tu illos , ut se ad superiores Ordines faciant promoverι, per subtroditonem Beneficiorum , appeliatione cessante , compellas . U. In Actis saepe dictae Congregationis Concilii Tridentini Interpretis, ad annum I 583. adnotatum invenimus, proposita fuisse ab Episcopo Malacitano nonnulla dubia circa Clericos tonsuratos, aut in minoribus ordirinibus constitutos , qui cum Ecclesiastica Beneficia obtinerent , ad majores Ordines promoveri non curabant I nimirum quaesitum fuisse, an ad sup
riores hujusmodi ordines luscipiendos adigi possent, indicta poena privationis Beneficiorum I quot vero monitiones praemitti deberent, ut ad comis minatam poenam re ipsa infligendam canonice procedi posset y quod si se te illi, advenientibus ordinationum temporibus, examini quidem se sisterent, sed reprobari mererentur, quoties id evenire opus esset, antequam ad privationem Beneficii procederetur . His autem perpensis, sub die 23. Martii ejusdem anni praedicta Congregatio nullum senerale responsum danis dum esse censuit , sed illud in calibus particularibus daturam se edixit: in quo sane eam sapientissime se gessisse fatendum est. Nam primo Epistopus de compellendis omnibus Clericis Bene fietatis ad sacros Ordines susci piendos agebat: quasi vero Beneficium nullum foret, cui adnexum non esset onus ascendendi ad Ordinem sacrum : cum constet, plura esse, quae ex ipsa Iuris dispositione, praeter Clericalem Tonsuram, aut Ordines minores, nihil ultra requirunt, ut sunt Canonicatus Ecclesiarum Collegiatarum; quarum scilicet Canonici, nisi propriis Constitutionibus obstringantur ad suscipiendum ordinem sacrum , haud sane ad id arctantur Jure comis muni , quod nihil aliud in eis requirit, praeter aetatem annorum quatuor
166쪽
LIB. XII. C a P. IV. ruerdecim , & Clericalem Tonsuram: ut late probant Corrad. in praxi Mumficiari lib. 2. cap. I 2. a num. 58. Garcias de Beusc. pari. 7. cap. q. num. 39. Narbona de aetate annor. I . pari. q. num. 2. Tondui. suis. Beneficiari pari. a. cap. 3. I 2. num. I. , 2. PaX Iordan . elucubrat. rom. 2. lib. Io.
m. 2 o. num. 9. Uentriglia in praxi fori Ecclesias. notab. o. h. I. num. II. Card. de Luca de Benefic. discus. I7. num. II. Idque etiam ab ipsa Conis
gregatione Concilii, re acriter disputata, definitum suit in Romana Iuris interessendi Capitula, oe percipiendi diseributiones , I 8. Maji anni 1686. ubi , quoad Canonicos Ecclesiae Collegiatae S. Mariae in Cosmedin de Urbe, decisum fuit, eos compelli non posse ad Subdiaconatus Ordinem suscipiendum, adeoque eosdem , etiamsi in sacris Ordinibus constituti nouessent, servitium Chori peragendo, distributiones recte lucrari. VI. Praeterea, cum fieri possit, ut hi, qui ratione Beneficii ad Ordianes sacros , & ad ipliim quoque Sacerdotium assumendum obstringuntur legitimo aliquo impedimento detineantur, quominus id, etiam volentes, implere valeant I & in his rerum circumstantiis aequum non sit ita eos ad Ordinationem compellere, ut , nisi obtemperaverint , Beneficio pri- venture facile patet, vix fieri potuisse, ut aptum generale responsum ad proposita Malacitani Episcopi dubia conciperetur. Equidem Lex Canonica in Cap. Ut Abbates, de aetate oe qualit. praesciend. nullum quantumvis justum impedimentum ad eos excusandos admittit, atque omnes, qui Beneficii causa ad sacrum ordinem assumendum tenentur, si id re ipsa non praestent, Beneficio cadere jubet: seuod s, aliqua jussa causa prohibente , Pres teri, aut Diaconi esse non potuerint, praelatιones amittant. Sed in alio Capitulo ejusdem tituli , quod incipit siuaeris a nobis , Alexander Papa III. distinguit casum eorum , qui pro sola voluntate renuunt ascendere ad Ordines sacros, quos ex lege Beneficiorum , quibus struuntur , sulcipere deberent, ab eorum casu , qui libenter ad ordinationem accessuros sore profitentur, nisi occultis suis peccatis ab ea arcerentur: & illos quidem, omni appellatione remota, compellendos esse statuitia maiores Ordines reis cipiendos , per a=nissonem locorum, Beneficiorum subtractionem e his a tem , qui ob occulta sua crimina ordinari recusant, praserendos esse de cernit alios inferiores in Ecclesia , quorum si vita probabilis I ipsos vero Beneficiis privandos, nis forte in aliis Ecclesiae servitiis, etiam ad sacros Ordines non promoti, valde utiles fuerint . At demum in Clementia. inii, eod. tit. de aetate' m qualis. prs'. cum poenae quaedam adjiciantur in eos,
qui se promoveri non faciunt ad Ordines: suis Beneficiis adnexos , justi tamen Impedimenti excusatio non rejicitur; quod indicant interjecta illa verba: juso impedimento cessante. Et sane Interpretes Iuris Canonici varia impedimentorum genera distinguunt . Alii unam classem faciunt eo.
rum, quae a culpa proveniunt, quaeque praevisa sorsan fuerunt, antequam Beneficium acceptaretur ; alteram vero eorum , quae neque culpabilem
causam habent, neque praevisa sunt: & quidem posterioribus hisce suffi- Tom. II X cu
167쪽
eientem excusandi vim tribuunt ς prioribus autem denegant . Alii alia via incedentes, existimant, Beneficio privandum esse eum, qui ordinari
non potest propter impedimentum perpetuum , Vel longo tempore peris mansurum ; secus autem, si ab Ordinatione arceatur ad tempus non adeo diuturnum , quamvis culpa sua impedimentum hoc temporaneum contra. xerit; ut puta, si quis, accepto Vulnere, ad Ordinationem accedere non
posset eo tempore , quod ipsi praestitutum est , ut Ordinem sacrum suscipiat. VII. Ceterum contra id , quod superius posuimus , de non adigendis minoribus Clericis ad suscipiendos ordines sacros , ni si Beneficium obtineant, quod hujusmodi promotionem requirat, & quidem ea lege , ut , sub poena privationis ejuidem Beneficii, jure compelli possint ad assume dum ordinem illi adnexum; contra hoc, inquam, systema non alia nobis
occurrit exceptio, seu limitatio, praeter eam , quam aliquando inducere
potest Ecclesiae necessitas. uar quidem alteri cuilibet respectui praeponderare debet, atque sufficere dicenda est, ut etiam ii, qui aliunde ad Ordi nem sacrum, aut ad Sacerdotium promoveri non tenentur , & ad maj res Ordines, & ad Sacerdotium ipsum ascendere compellantur . Id recte deducitur ex Can. Consuluit, & ex Can. Placuis , dis. 74. quorum posterior legitur ordine 3 I. in integro Codice Canonum Ecclesiae Africanae , qui Latine & Graece editus habetur in Labbeana Conciliorum Collecti
ne toni. a. Huic Canoni innixus Bosque tus in notis ad cit. episeolam Igo. Innocentii III. cum antea demonstrasset, minores Clericos cogi non posse, ut ad sacros Ordines ascenderent, sic deinde conclusit.' At vero, ubi eviis dens Eeclesiae neeustas id expinutat, quantumlibet reluctantes Clericos prois
movere potes Episcopus . Qua in re animadversione dignum est statutum Concilii Turonensis, anno I 383. celebrati, tit. Iq. de Paraecis, Presbi ris, aliis Clericis, Nonnulli etiam , ubi de Clericis agitur ejus m
di Beneficia possidentibus, quibus seuendis, non ordo sacer, sed simplex
Tonsura requiritur,' & tamen ita decernitur : Si necessitas , vel utilitas Ecclesartim ad majores Ordines suaserit ordinari, volumus, per amissionem locorum , necnon fructuum, ipsorumque Beneficiorum subtractionem, sacrorum canonum auctoritate, per Episcopos ad talium ordinum susceptionem, dum is modo idonei sent , cessante appellatione , compelli a tom. Io. Col lectio. nis Harduini col. I 422.. Neque temere addita ibi sunt ea verba: dummo do idonei seni. Etenim, cum olim Episcopus Feretranus sacrae Congregationi Concilii exposuisset , magnam esse in sua dioecesi Sacerdotum penuriam , quaesivissetque, an propterea sibi liceret aliquot ex suis Subdiaconis, atque Diaconis ad Presbyteratus ordinem provehere, quantumvis ea scientia minime praediti essent , quae in promovendis ad Sacerdotium requiritur; negativum ipsi refrensum datum fuit , simulque graviter injunctum , ut illos in sacrae doctrinae studiis exercendos curaret, donec id net ad Sacerdotium evaderent; interim vero pro necessitatibus populi Re
168쪽
gularium opera uteretur. Hanc resolutionem refert Fagnanus in Cap. suaeris , num. I 8. de aetat. m qualis. praesc. & dignis laudibus prosequitur Thomassinus de vet. oe noυ. Eccl. discipl. pari. Σ. lib. I. cap. 87. num. I s. Cum qua etiam optime congruit ejusdem Congregationis institutum,& regula, quam sequitur in admittendis Regularibus ad curam animarum in Ρaroeciis secularibus: quos scilicet , accedente dispensatione Apostolica, tunc demum ad id muneris deputari posse censet, cum idonei Sacerdotes seculares non adsunt, quibus animarum cura committi valeat , &cum pro eorum deputatione instet Episcopus, propter necessitatem , aut utilitatem Ecclesiae; ut videre est apud eumdem Fagnanum in Cap. suod Dei timorem , num. I7. de satu Monachorum , & nos ipsi latius exposuimus in nostra Constitutione, quae incipit Cum nuper, Bullarii nostri tom.
VIII. Ex hactenus dictis satis eruitur , quae sit in hoc rerum genere sacrorum canonum mens, & Ecclesiae disciplina. Quam si quis conserat cum relato superius consilio, quod quidam Episcopi sibi proposuerant, &approbari petierant , ut nempe Clericis tonsuratis, aut in minoribus Ordinibus constitutis, indistincte praefigerent terminum, intra quem ad Ordines sacros ascendere deberent , alioquin privilegio fori privati remanerent, haud dissicile erit eorum petitionis incongruentiam agnoscere. Sed, quoniam eorumdem animus ad rectum procul dubio finem ferebatur, nec aliud ipsis propositum crat, quam ut ea scandala ab Ecclesia tollerentur,
quae ab inferioribus Clericis de ulteriori promotione non cogitantibus, Scinterim inertem, vitiosamque vitam ducentibus, saepe proveniunt; idcirco nonnulla hic adnotare juvabit, quae ad optimum hujusmodi intentum alia ratione assequendum aeque conserunt . Si enim agatur de iis , qui jam ad Tonsuram, & ad Ordines minores admissi sunt, jam de his constat, quod Clericalem habitum . & Tonsuram deserre, ac Ecclesiae servitium
impendere tenentur, eamque morum & vitae rationem servare , quae sacros Ecclesiae Ministros maxime deceat . Quod sit Beneficium Ecclesiasticum obtineant, perspicuis sanctionibus cautum est , ut , quidquid pro Clericis in sacris Ordinibus constitutis a sacris canonibus statutum habetur , id etiam quoad illos procedere censeatur . Si igitur tonsurati , &minorum ordinum Clerici Tonsuram, & habitum non deserant, Ecclesiaeque, ut par est, non inserviant, ipsa Tridentina Synodus meritas in eos poenas constituens , sori quoque privilegio expertes eos esse jubet ;neque minus in Clericos Beneficiatos, licet sacro ordine minime praeditos, animadvertendum decernit, quatenus in habitu, & Tonsura non incedant , aut honestam & religiosam vitam non ducant d consentientibus Apostolicis Constitutionibus , quae contra illos usque ad privationem Beneficiorum procedi volunt. His itaque legibus observatis, ac debitae executioni demandatis, non solum a regula exorbitans , sed etiam supervacaneum agnoscetur propositum consilium cogendi Clericos minores , aut X et Be-
169쪽
Beneficiatos aliunde non arctatos, ut sacros Ordines , ac etiam presbyteratum suscipiant. Si autem de iis agatur, qui deinceps in Clerum adscribendi , minoribusque ordinibus initiandi sunt , de quibus Episcopus
Nereatur, ne in eadem vitia, & scandala, ac alii pridem adscripti & initiati , prolabantur; praeterquamquod relata canonica statuta, quae ad Ordinatos in ossicio continendos valent, his etiam, qui in posterum ordinabuntur, aptari possunt & debent , illud potissimum ad praecavenda Clericalis ordinis dedecora idoneum consilium erit, ut Clerici non ordinentur plures, quam Ecclesiae necessitas, & utilitas postulare videantur: hoc semper prae oculis habendo, facilius esse magno in numero decipi, & in Ordinandorum turba aliquos existere, qui immerentes in Clerum irrepant; satius vero esse, paucos, & bonos, quam multos , pravosque , Ecclesiae Ninistros habere. Quod si praeterea debitum impendatur studium in discutiendis qualitatibus ordinandorum, quas nempe sacri canones in iis requirunt, ut digne in Clerum adsciscantur, si optimatum & potentium commendationibus hac in re minime deseratur οῦ minuetur prosecto ambientium numerus , simulque corruptelas , & scandala , quae in Clericorum multitudine facile occurrunt, si non omnino tolli, magna tamen ex parte evitari continget: absque eo quod opus sit ad novi generis remedia, ficris Ecclesiae canonibus ignota , confugere . Has quidem agendi reῖulas nos ipsi, hujus nostri Pontificatus exordio , Ecclesiarum Praesulibus inculcare non omisimus per Epistolam encyclicam datam ad omnes Patriarchas, Primates &c. quae incipit Ubi primum. & impressa est Bullarii muri tom I. 2. Totam vero hanc materiam erudite admodum tractavit Agnellus Honoratus, Canonicus Aversanus , in quadam sua Dissertatione lupis impressa Neapoli anno I 742. in qua etiam pag. I 27. de praedicta Epistola nostra honorificam mentionem fecit.
Ne obtentu quidem removendi abusus a rebus sacris, potes in senodo quιδε
quom consitui contra ius commune e quamobrem viribus caruere quaedam
Sinnodales Consitutiones respicientes sponsalia , m matrimonia clan. desina, eis insae , ac sanctae, atque ad graυes eliminandos
ab aes viderentur quodammodo necessariae.
ΙΝ dioecesi Valentina saepissime eveniebat , ab uno eodemque cum pluriabus sponsalia contrahi ; atque inde fiebat, ut graves inter utriusque partis consanguineos orirentur discordiae , & frequenter in judicio litiga dum esset, quaenam sponsalia praevalerent, aliisque serent praeferenda . Ad prospiciendum dioecesis tranquillitati, & tot praecidenda litigia , rogatus fuit Archiepiscopus, ut in sua Synodo statueret, nulla atque irrita in posterum futura spontalia, quae sine prauentia Parochi , duorumque saltem testium
170쪽
LIB. XII. C P. V. I ueston traherentur: sed prudens Archiepiscopus porrectis sibi precibus abnuit tantam quippe potestatem sibi inesse non existimavit extendendi ad sponsalia decretum Tridentini seg. 24. cap. I. de reform. matrim. quo irrita sunt clandestina conjugia. Actum fuit de hac re in sacra Congregatione Concilii , quae Archiepiscopi sententiam approbavit , ejusque commendavit consilium o siquidem Tridentinum in citato decreto nihil innovavit circa sponsalia , eaque reliquit sub dispositione Iuris communis , juxta
quod , etiam remotis arbitris , valide contrahuntur . Congregationis resin
ponsum habetur lib. I. decretor. pag. 99. ω pag. I 26. Legi etiam potest nostra Insiit. 45. ubi prolixe de hac materia disseruimus. II. Alter Archiepiscopus ad eliminandum abusum, nimium in dies in
sua dioecesi inolescentem , ut matrimonium contracturi , nulla praemissa istius denuntiatione, infirmitatis praetextu , Parochum arcesserent , & coram eo , licet invito , & reluctante, ac duobus testibus , matrimonium inirent , Constitutionem promulgavit , qua , adempta Parochis iacultate assistendi matrimoniis , quibus non praece ssi flent debitae denuntiationes , matrimonia ita contracta, nulla atque irrita decrevit, & declaravit. Sed, re delata ad eamdem Congregationem Concilii , haec , teste Cardinali de Lupo Respons morat. lib. I. dub. 03. Archiepiscopo mandavit , ut quantocius suam revocaret Constitutionem : omissio quippe denuntiationum
sine Episcopi dispensatione , reddit utique matrimonium illicitum , non tamen efficit invalidum e neque in Episcopi potestate est , novum statuere impedimentum dici mens, quod a solo lumino Pontifice potest induci; uti pluribus demonstrant Sanchez de matrim. lib. 7. disp. I. num. V. &Pontius lib. 6. de matrim. cap. I. num. I 2. Quocirca eadem sacra Congregatio Concilii, apud eumdem Sanchee lib. 3. disp. 2I. num. I 2. validum definivit matrimonium celebratum coram Ρarocho , cui ab Episcopo sit generatim interdictum , ne matrimoniis assistat : Congregatio Cardinalium
respondit , valere matrimonium contractum coram Parocho , cui in te id umes ab Episcopo , ne interυeniat . Is enim adhuc est vere Purochus , sugginque retinet parochiae titulum, & propterea omnibus praestat qualitatibus, quas Tridentinum exposcit ad matrimonii validitatem e prohibitio autem Episcopi solum operatur, ne ille licite, non itidem ne valide assistat. III. Aliud esset de matrimonio celebrato contra interdictum Papae , munitum decreto irritante: siquidem, cum Papa possit per suam unive salem legem novum impedimentum dirimens matrimonio apponere , pin est etiam in aliquo speciali eventu prohibere, ne inter peculiares personas matrimonium contrahatur, simulque decernere, ut contra suam prohibitionem contractum sit irritum y quemadmodum adnotarunt Alexan der de Nevo, & Calderinus in Cap. Tua , de sponsa duorum , docentque Barbosa in Cap. Ad dissolυendam, num. 4. de desponsat. impuber. Leander
Oper. morat. tom. 2. trahit. 9. disp. 23. de impedimentis matrimonii quaest. 3. Becan. in Sunim. rit. de Sacram. cap. 49. quas . I. num. 6. SchmalZgrue