장음표시 사용
171쪽
ber ad lib. 4. Decretal. tit. I s. num. p. Sola vero prohibitio, sine decreto irritante , producit dumtaxat impedimentum impediens, non autem dirimens matrimonium a quamobrem Alexander III. in Cap. Ex litteris , de
matram. contract. contra interdict. Eccles validum pronunciavit matrim
nium initum contra Episcopi inhibitionem , & adhuc pendente lite super
praeviis sponsalibus a contrahentium altero cum alia persona stipulatis . Quod si idem Ponti sex in Cap. Tua fraternitas , de sponsa duorum , irritum declaravit matrimonium, contra Episcopi inhibitionem, contractum, post aliud matrimonium antea initum , sed nondum carnali copula consummatum ; non ideo secundum matrimonium irritum dixit , quia esset celebratum contra Episcopi interdictum , sed quia ei aliud obstabat matrimonium, quod licet dumtaxat ratum, adhuc tamen induxerat impedimentum dirimens alterius matrimonii postea attentati : quod integram Decretalem legenti manifeste patet , ponderatque Gonga ter in Cap. De
muliere, de matrim. contract. contra interdictum Ecclesie, num. 2.
IV. Non prohibetur tamen Episcopus , severissimis poenis illorum refrenare proterviam, qui, contra interdictum E colesiae, matrimonium contrahere praesumunt: quod cum communi tradit Sanche Z lib. 3. disput. 46. num. 7. notans insuper , eas poenas non esse a Jure praefinitas , sed ejus dem Episcopi permitti arbitrio . Verum etiam in his decernendis cavere debet , ne sua abutatur libertate , & Jus commune infringat , quod alio exponemus exemplo . In Synodo Salmanticensi fuerat olim edita Constitutio, cujus meminit Covarruvias iu q. Decretal. 2. pari. cap. s. num. 6- qua excommunicatione latae sententiae innodabantur contrahentes matrimonium, non praemissis publicationibus a Tridentino praescriptis & pra terea decernebatur , hac excommunicatione irretitos , statim esse evitandos , licet non essent publice , ac nominatim denuntiati . At ejus inodi Constitutio, quoad secundam sui partem , sustineri minime potuit, quoniam evitandos pronunciabat , qui , juxta canonicas sanctiones , evitandi nequaquam sunt: in celebri enim Extravaganti Martini V. incipien. Adetatanda , edita in Concilio Constantiensi , evitandi decernuntur solum excommunicati, publice, & nominatim denuntiati , ac publici, & not rii Clericorum percussores I uti ponderant Sanchea de matrim. lib. q. disp. 46. num. IO. & Cardinalis de Lugo cit. dub. 43. num. 3. Quamvis Vero Fagnanus m Cap. Quod a Praedecessore , num. s s. de schismaticis, probare conetur , evitandos etiam esse quoscumque , qui facti notorietate certo dignoscuntur in excommunicationem incidisse, juxta posteriorem sancti nem Concilii Lateranensis V. seis. D. q. Statuimus autem , ejUs tamen . do Et rina sere. communiter rejecta eli , cum ubique moribus si recepta laudata Constitutio .ad eυitanda : quod testatur SuareZ de ce . disp. 9.sere. 23. Layman Theolog. morat. lib. I. tract. S. pari. Z. cap. q. num. I. Ca
bassui. iu tororia, oe praxi Jur. Canou. lib. s. cap. I t. num. q. Cardinalis Albitius de Inconsantia in Fide cap. I 8. num. 23. Engel ad lib. 3ἐ Decre
172쪽
L I B. XII. C P. V. I 67ωL tit. 39. num. 56. Hi est ner ibid. num. 58. Reiffenstuel num. Ig8. quod etiam superius innuimus lib. f. cap. s. Illud tamen, quoad hanc Martini U. Constitutionem Ad eυitanda , mirum Videri pozest, quotl, cum ab eo Pontifice in Constantiensi Concilio edita fuisse dicatur , nulla tamen illius mentio vel minima occurrat sive in Actis ejusdem Concilii , quae ab Hermanno Vonderhardi collecta, & sex voluminibus in solio edita fuerunt , in quibus minutissima quaeque habentur , quae singulis diebus
in Concilio gesta asseruntur, sive in tot aliis monumentis ad idem Conis cilium pertinentibus , quae extant in Labbeana Conciliorum Collectione tom. Ιχ. edit. Parisen. sive in aliis nuperrime prolatis a Dominico Mansio in suo Supplemento tom. 4. Quare tota illius Constitutionis auchoritas deis sumitur ex testificatione S. Antonini , qui eam per extensum refert, tum in 3. pari. Jue Summae Hi Zoriai. xit. 22. cap. 6. 3. 4. tum etiam in g. pari. suae Summae Theologicae tit. 23. cap. 2. 3. ubi eorum dicta re se l.
lit, qui vel asserebant , propos tam quidem in Concilio suisse praedictam
Constitutionem, sed Fratrum suffragiis, & Italicae praesertim nationis senistentia rejectam fuisse , vel eam ita editam suisse , ut ad quinquennium
dumtaxat vigere deberet: contra quos docet, eamdem non modo propositam , sed etiam acceptatam in Concilio fuisse , eique perpetuam vim& auctoritatem fuisse tributam; quarum rerum testem appellat Iulianum tunc Auditorem Generalem Camerae Apostolicae , deinde Cardinalem S. R. E. insignem illius aetatis virum , & juris prudentia maxime celebratum . Hac super re videri etiam possunt adnotationes in Summam S. An tonini, in Editione illius Operum Veronae adornata anno I γψO. V. Sed , ut ad matrimonia redeamus , & ad decretum Concilii Tridentini super eorum celebrationis sorma, cum in cit. cap. I. ses. 24. de reform. matrim. arbitrio Ordinarii relictum sit poenas statuere in Ρarochum , qui cum minore, quam duorum, aut trium testium numero, hujul modi
contractui interfuerit I sicut etiam in testes, qui sine Parocho , vel alio Sacerdote de ipsius Parochi , vel Ordinarii licentia , suam iisdem contractibus praesentiam impendere praesumpserint e dubitatum aliquando fuit , an, stante bona fide, sustineri posset pro valido matrimonium coram Parocho, & unico teste contractum . At saepe dicta Congregatio Concilii die
I 4. Ianuarii I 573. negative respondit, ut relatum habetur lib. 28. decre. tor. pag. q. a ter . S. Eadem tamen , proposito dubio super validitate matrimonii contracti coram duobus testibus sine Parocho , in loco , ubi haereticus tantummodo minister residebat , Catholicus autem Parochus , aliusve Sacerdos, vel omnino non aderat, vel illius adeundi libera potestas mon erat; omnibus facti circumstantiis rite perpensis , pro validitate respondit die 3 o. Martii anni Io 9. uti legitur lib. 25. decretor. pag. I98. a terg. ω I99. Et huic quidem Congregationis sententiae inhaerere se ostendunt Sylvius in Comment. in Supplem. ad 3. pari. D. Thoma quis. s. art. s. quaest. q. Platellius in S=nops Cursus Theologici pari. s. cap. 7.
173쪽
A 8. de clandesin. matrim. num. II 23. Pontas in Dictionari easium conseia liae me . Impedimentum Clandesinitatis cas. 2O. Gamachaeus in 3. pari. tra L de Matrini. cap. 28. in fn. Cardinalis de Lauma in q. lib. sentent. rom. di. disp. 22. art. S. f. q. Clericatus de Sacrom. matrim. decis. 35. num. 23.
VI. Illud etiam praefato Tridentini decreto additum legitur, ut decretum ipsum in singulis parochialibus Ecclesiis pluries promulgari , & p
pulo explicari deberet , utque in unaquaque Parochia suum robur pose tria ointa dies habere inciperet a die prima publicationis, in eadem Parochia frictae , numerandos e cit. cap. I. in fine . Cum igitur , ad judicandum de Conciliaris legis vigore in unoquoque loco , erae mittenda videretur proin
batio publicationis decreti in Ecclesia parochiali ipsius loci pridem expletae , jam hoc pro regula habetur , ut ibi facta praesumatur ejusdem
decreti publicatio, ubicumque constet jam usu receptum esse , ut matri. monia coram Parocho, & duobus, vel tribus testibus, tamquam in executionem decreti Concilii Tridentini , eelebrentur : ut aperte legitur in quadam resolutione , a praedicta Congregatione edita 25. Septembris anni 16o a. quae resertur lib. IO. decretor. pag. 47. Publicationem praesumi , tibi id decretum fuerit aliquo tempore in Parachia, tamquam decretum Conis cilii, observatum e & concordant ea , quae enuntiata leguntur in alia suis perius citata resolutione diei 3 C. Martii. I 669. VII. Iam vero, cum in dioecesi K ioviensi, atque in tota Ruthena provincia, nunquam promulgatum fuisset saepius laudatum decretum Tridem tini seg. 24. cap. I. de reform. matrim. ad praecidenda nihilominus sca data, quae ex clandestinis conjugiis, in maximam animarum perniciem,
proveniebant , in Dice ce sana Synodo Κioviensi , habita die 11. Octobris 15Iq. atque in Synodo Provinciali Ruthena, habita die 5. Augusti 1616. Constitutiones sunt editae , in quibus irrita declarata sunt matrimonia , aliter , quam coram Parocho , & duobus , vel ilibus testibus , celebr ta eodem plane modo , quo a Tridentino statutum fuerat , licet nulla Tridentini suerit in illis sacha mentio : simulque jussi sunt singuli R theni Parochi eas Synodales Constitutiones per suas Ecclesias quamprimum promulgare , sicuti etiam a Tridentino fuerat pra scriptum d iis , qui , post hanc publicationem , sine Parochi , & duorum salte in testium praesentia matrimonium contraxerunt , in juncta est separatio , & veluti nullo inter se legitimo connubii scedere obstrictis, libera facta est pote stas transeundi ad alia vota . . io . VIII. De hisce decretis acriter disceptatum fuit cum in sacra Congre-oatione de Propaganda Fide, tum in sacra Congregatione Concilii. Scripserunt in utramque partem Theologi , & Canon istae : quorum nonnuuli existimarunt, nihil esse dubitandum de validitate Constitutionum , quae adamussim respondebant & verbis , & menti Concilii Tridentini ; quod ideo non fuit expresse nominatum , ne , illius nomine audito , Rutheni schismatisi, quibus est invisum, magis magisque ab unione retraherentur ,
174쪽
8c ne similiter Graeci ab orthodoxa Ecclesia sena rati, occasionem inde arria perent spargendi in vulgus, Latinos velle tuos mores, & ritus in ipsorum Ecclesiam invehere e quam calumniam nobis impingunt, ut plebis animum a Latinis avertant, atque in schismate obduratum detineant. IX. Alii exadverso suerunt in sententia , praefata Synodalia Statuta, quamquam Tridentino omnino conformia, viribus tamen carere: quod hac ratiocinatione manifeste confici sunt arbitrati . Tridentinum noluit , suum decretum, quo irrita fecit matrimonia clandestina, quempiam afficere, &ligare , nisi post tri ni a dies ab ejusdem decreti publicatione facta in Ρa
rochia , in qua ipse degit I ut patet ex verbis decreti, quae supra retuli. mus; at in parochialibus Ecclesiis Ruthenis nunquam praedictum Conciliare decretum fuit promulgatum : itaque matrimonia inibi aliter contracta , quam Tridentinum praescripserit , non possunt esse irrita , virtute decreti ejusdem Tridentini . Unice igitur restat, ut irrita sint virtute Constituti num a Synodis Ruthenis editarum, earumdemque Synodorum nomine, a que auctoritate , per singulas parochias promulgatarum. Hoc autem continiagere nequaquam potest: nulla quippe peculiaris Synodus potest inducere novum impedimentum dirimens matrimonium, seu hujus contrahendi novam formam praescribere sed est ad id necessaria suprema auctoritas vel Conculii tacumenici vel summi Pontificis. X. Hanc postremam opinionem amplexata est sacra Congregatio , quae die 2. , Decembris I 628. rescripsit , Synodalia Decreta Ruthena, per Ρ rochias publicara , non potuisse firmitatem adimere matrimoniis , contra formam in iisdem; statutam contrahendis , & propterea valida definivit matrimonia clandestina , inita post eorumdem decretorum promulgationem et quodque hinci necessario consequebatur redintegrari jussi conjugia, hoc tantum nomine rescissa, quod aliter essent celebrata, quam Synodales e poscerent Constitutiones v conjugesque ea de causa separatos ad cohabitatio. nem instaurandam adegit; idque, etiamsi post separationem alias celebrassent nuptias, quarum validitati obstabant primae jam legitime contractae . Ut porro deinceps incommoda averterentur , quae ex clandestinis proveniunt matrimoniis, eadem Congregatio consuluit Sanctissimo , ut per suas Apostolicas litteras in forma Brevis, iisdem sere verbis conceptas, quibus Tridentinum utitur , conjugia aliter , quam coram alterutrius eontrahentium Parocho, & duobus, aut . tribus testibus i , in posterum contrahenda, irrita decerneret ; easque litteras per singulas Parochias Ruthenas praeciperet
. XI. Eamdem sententiam, in qua, post novum examen , eadem Conis gregatio perstitit die χα Martii I 629. approbavit, confirmavitque Urbanus VIII. simulque deputavit particularem Congregationem, quae de mindo deliberaret , quo, litterae Apostolicae essent formandete . Habita est haec Congregatio die 2 O. Aprilis I 629. eaque suggerente , scripta fuere duo
Brevia I alterum , in quo demandabatur publicatio decreti Concilii Tri
175쪽
dentini expresse, & nominatim ' alterum, in quo ipsemet Pontifex, ve bis tamen a Tridentino acceptis , & facta insuper Tridentini mentione, nullius roboris decernebat nuptias, quae sine Parocho , & testibus in posterum fierent. Utrumque Apostolicum Breve transmissum fuit ad Nun tium Apostolicum, eique insinuatum , ut , nisi ab expressa publicatione Tridentini tui bas, & tumultus excitandos praevideret, uteretur primo Bre. vi , sin minus, urgeret promulgationem secundi per quamlibet Parochiam, non tamquam decreti Tridentini, sed tamquam Constitutionis Pontificiae: Parochis autem injungeret, ut populo declararent, Pontificiam Constitu. tionem vim habituram post triginta dies ab ejusdem publicatione, in parochia facta, numerandos, quemadmodum etiam Tridentinum in suo de. creto cautum Voluit. Litterae quoque datae sunt ad Archiepiscopum K i, vi ensem, quibus, post plurimum commendatum ejusdem studium abducenis di Fideles a clandestinis desponsationibus, fuit suaviter quodammodo reprehensus, quod deliquisset contra Ius commune, adscribendo sibi potestatem .
XII. Ex quibus satis abunde demonstratum arbitramur, nunquam peris
mitti Episcopis aliquid in suas Synodales Constitutiones inserere, quoa I ri communi , atque Apostolicis Constitutionibus refragetur, etiamsi illud
necessarium reputetur ad evellendas corruptelas, & rerum sacrarum tuemdam religionem. XIII. A tradita tamen regula excipitur Constitutio Synodalis, quae sit corroborata Apostolica confirmatione ; ab hac enim tantas accipit vires , ut praevaleat Iuri communi, cui ceteroquin sit contrariae, sicuti advertunt Gongaleet ad regul. 8. Cancellaria in 3. annot. num 2I3.m seq. Rota decisclo. num. q. seq. pari. P. recent. quod tamen est intelligendum, si conis
firmatio Apostolica lit in forma specifica , ut a junt, non in communiolatum quippe inter haec duo confirmationum genera intercedere discrimen, alibi demonstrabitur. XIV. Hic autem monendos censemus Synodalium legum latores , ne facile putent, Sedis Apostolicae confirmationem in forma specifica acces.suram esse eorum statutis, quae Iuri communi, & Constitutionibus Ap stolicis contraria dignoscantur.' non quia satis auctoritatis in eadem Sede
non sit ad derogandum cuilibet positivae legi Ecclesiasticae: sed quia ita sertillius institutum & consuetudo, ut in peculiaribus quidem casibus, si graves causae ita suadeant, dispensationes a legibus generalibus aliquando conis cedere non recuset y ipsas tamen leges pro ceteris casibus in suo vigore subsistere velit cum Romanus Pontifex sacrorum canonum, atqueConis
stitutionum a Praedecessoribus suis editarum , quoad licet, custodem se, ac vindicem praebeat, ac etiam sanctioris illius disciplinae adsertorem, quae gravium Theologorum, aliorumque sapientum, piorumque virorum conse
XV. Quin etiam ipsa Apostolica Sedes cavere solet , ne quid novi
176쪽
L I B. XII. C A P. V. III contra Ius commune, receptasque Doctorum opiniones, sine gravi causa decernat. Quo in genere memoria tenemus, sub Pontificatu Clementis XI. a viris quibusdam, doctrina, & zelo praestantibus, expositum fuisse, quod in provisionibus Prioratuum, Praeceptoriarum, aliarumque Dignitatum, &Commendarum ordinis Hierosolymitani, non raro eveniebat , ut preces, pactiones, & munera intercederent: unde, cum hujusmodi dignitates, atque Commendae, juxta communem Canon istarum opinionem, inter Beneficia Ecclesiastica, licet manualia, recenseantur, ad eradicandos abusus, Optimum factu videbatur declarare, praedicta munera., pacta, aliaque ambitionis, aut avaritiae molimina, pro simoniacis habenda esse' adeoque eos,
qui talia egissent, omnibus iis poenis subjectos esse debere, quas lacric
nones in simoniacos statuerunt.
XVI. Hujus rei examen nobis tunc in minoribus existentibus, & sacrae Romanae Inquisitionis Consultoris munus gerentibus, commissum fuit. Nos autem prolixo elaboratoque scripto demonstravimus primum , negari non posse, quin ex sententia Canon istarum, & ex sori opinione, Hierosolymitant Ordinis Prioratus, Praeceptoriae, atque Commendae pro Beneficiis Ecclesiasticis manualibus haberentur, &, juxta eam opinionem, materia &subjectum simoniae in ipsis esse censeretur. Verumtamen subjecimus, id a
Theologis nequaquam admitti , & quidem horum sententiam gravissimis
rationibus innixam esse. Ceterum insinuare non omisimus, dandam esse peram, omnique ratione agendum esse, ut relati abusus omnino tollerentur: cum & injustum, & pessimi exempli esset, ut quae praemia ex praeclari ordinis instituto destinata sunt iis, qui magna & diuturna ipsi o dini servitia praestiterint, intervenientibus pactis, ossiciis , atque muneribus
distribuerentur: quod tamen alia via essiciendum esse censuimus, quam per ejusmodi declarationem, qua definiretur, ejusdem ordinis Prioratus, Pra ceptorias, atque Commendas, Ecclesiastica Beneficia esse, in quorum collatione & provisione simoniae crimen admitti posset, quod poenis adversus simoniacos statutis puniendum esset.
XVII. Porro ad essentiam Beneficii Ecclesiastici, iuxta Theologos, id
necessario requiritur , ut ei adnexum sit alicujus spiritualis ministerii exercitium , utque idem in personam Clericali charactere insignitam conseratur : quae duo cum in Commendis ordinis Hierosolymitani minime reperiantur, idcirco putant, Beneficiorum denominationem, & qualitatem iisdem proprie non competere, & consequenter neque simoniae materiem in illis esse. Ita sentiunt Suarez de Relig. tom. I. lib. q. cap. 27. num. 6. seq. Victoria Praelect. de smonia num. 4s. Gibalin. de fimonia quaesi. 2o. consectar. 7. Diana in edit. cooyd. tom. s. tract. 7. resolui. 36. per tot. &concordant alii plures Theologi a nobis allegati in Dissertatione, de qua supra; ubi etiam advertimus , in eamdem 1ententiam convenisse Theol gos tum Facultatis Parisensis,in quadam consultatione per eos edita , &relata apud Sa inlebe uve tom. 2. cas. 72. tum Salmanticensis Universitatis,
177쪽
quorum auctoritatem citant ΡΡ. Salmanti censes in Theotim moral. rom. 4.rract. Ist. de sermonia cap. a. punct. 9. num. seq. tum denique infra.
scriptos Theologos Romanos , qui olim de hac ipsa quaestione intermgati,
consultationibus suis scripto exaratis eamdem . opinionem tueri non dubitarunt ζ nimirum Ρ. Alpharum fac Poenitentiariae Theologum, Societatis Iesu, item Theologos Collegii Casanat ensis, ordinis Praedicatorum, & Ρ. Ge. rardum Capassi ordinis Servorum B. M. U. ac P. Leandrum Portia Ordinis S. Benedicti Congregationis Cassinensis , qui postea inter S. R. E. Caris
XVIII. His omnibus per dictum Pontificem Clementem XI. mature perpensis, conscriptae suerunt ab eo litterae in Arma Brevis ad Magnum Magistrum ordinis Hierosolymitani sub die II. Februarii anni I7Iς. in. cipientes InclFtion Ordinem , quae legi possunt in Collectione selectorum Brevium, & Epistolarum ejusdem Pontificis, typis impressa, rom. 2. pag. 694. seq. quae quidem litterae libenti & grato animo ab eodem Ma gno Magistro exceptae suerunt ut colligitur ex altero Brevi ad eum d to , quod extat eodem rom. a. pag. 7I2. in quo citatur illius epistola ingratiarum assionem ad Pontificem scripta die a I. Junii praedicti anni),ac etiam in Cancellaria ejusdem ordinis registratae fuerunt . In iis igitur
Pontifex, commemoratis prius, quae, circa materiam, de qua agitur, praescripta sunt in ipsius ordinis statutis auctoritate Apostolica confirmatis, tum etiam solemni jurejurando, quo singuli Praeceptorias, aliasque Comis mendas , seu dignitates Ordinis pro tempore obtinentes , profitentur, se ' illas neque pretio , neque pactis , aut pollicitationibus adeptos esse , &quidem abominandam hanc corruptelam, Ecclesiasticis aeque, ac secularibus legibus damnatam , & poenis indictis severissime prohibitam , gravibus verbis detestatus , omnes & singulas electiones , seu collationes , &pmvisiones , quas ea ratione procurari , aut fieri contingeret , nullas &arritas esse & sore, nec ullo diuturnae possessionis, aut bonae fidei obtemtu sanari posse, decrevit : eos autem , qui aditum sibi ad Praeceptorias , Commendas, Dignitates, aliaque ordinis Beneficia, seu munera, pravis ejusmodi artibus munire contenderent , quique his, consentirem poenas omnes a sacris cancisibus, & a saepe dictis statutis praescriptas incurrere, iisque re ipsa subjiciendos esse declaravit; easdemque poenas, quatenus o.
pus esset , innovavit , & adversus praetensum sorte nota usum seu contrarium usum, restituit, & redintestavit . , Verumtamen abstinendum i censuit ab ea declaratione , quam quidam fieri postulaverant , quod scilicet .ptaedicti ordinis Prioratus, Praeceptoriae, aliaeque Dignita es, atque Commendae , tamquam Beneficia Eccle fiastica materiam Sc subjectum sim niae constituerent I proindeque ii, qui pactiones , & munera in expisca . dis earum collationibus , & provisionibus interponerent ; quique his com sentirent , simoniacorum poenis puniendi forent . Iustam enim rationem habendam esse duxit 'contrariae Theologorum sententiae, quam h Amodi
178쪽
L I A XII.. C A P. VI. I73 decreto edito damnare visus suisset : simulque abusum idoneis remediis corrigere & propulsare non praetermisit.
Firmitate non carent Duodales consitutiones, aliquid decernentes praeter jus commune : quod multis firmatur exemplis.
DE iis, quae sunt a Jure praetermissa , non prohibetur Episcopus aliquid in sua Synodo decernere , quod ad Eccletiasticam disciplinam
in concredita sibi dioecesi aut reparandam , aut promovendam conducere arbitretur: ejusmodi quippe statuta non sunt contra canones , sed praeter canones , iitque praeterea robur adjiciunt , & sulcimentum quod ex iis palam fiet, quae mox enarrabimus. II. Et , ne recedamus ab exemplo matrimonii , de quo in superiori capite pluribus egimus , Innocentius III. in Concilio Generali Latera. Densi , relato in Cap. Cum inhibitio , de clandesin. desponsat. matrimonium , priusquam celebretur , publice in Ecclesia denuntiari praecepit Ieamdemque publicationem ter faciendam statuit Tridentinum cit. cap. I. seis. 24. de reform. matris a. nisi Episcopus aut omnes denuntiationes , aut earum aliquam remittendam censuerit I quod ejusdem judicio , & prudentiae relinquitur. Parochus autem matrimonio interesse praesumens, cui legitimae non praecesserint denuntiationes , suspensione ab ossicio , triennio duratura, aut etiam graviori poena plecti jubetur in cit. Cap. Cum inhiabirio ,, al. a qua quidem suspensione , cujus tempus est a Iure determinatum , non posse eumdem intra triennium ab Episcopo abiolvi,
clocent Sanchez de matrim. lib. g. disp. 32. num. 2. GuliereZ de matrisu. cap. 73. num. 22. & Pontius lib. s. cap. 37. num. II. Ipsis vero contrahentibus, quia Ecclesiae mandatum in re sane gravi contemnunt , condignam poenitentiam injungendam , tu eodem eis. β. Inal. statuitur . Test, sus tamen, qui ejusmodi matrimoniis assistunt, nulla poena neque a Conin cilio Lateranens , neque a Tridentino reperitur imposta : at nihilomunus pleraeque Diceceianae Synodi etiam in illos duxerunt animadvertem dum poena excommunicationis latae sententiae. Quamvis porro Soto in A. disi. 28. quaesi. I. an. 2. f. suo igitur, absonum visum sit, a particulari Synodo illam in praedictos testes irrogari poenam, a qua infligenda Concilia Generalia abstinuerunt , ac proinde praelatas Constitutiones irritas existimaverit I rectius tamen earumdem validitatem propugnaς , atque a Soti argumentis vindicat Sanchea cit. lib. 3. disp. 45. num. 8. etenim, cum testes praefati assistentiato praestent matrimonio ab Ecclesia interdicto, graviter profecto in Ecclesiae leges delinquunt e quapropter Synodales Constitutiones , eorum culpam debita coercentes poena , nihil agunt contra canones, sed canones ipsos tuentur, ac fovent; sicuti animadve
179쪽
tit etiam Fagnanus in eis. Cap. Sicut olim, num. 78. de accusat. ubi loquens de Synodo Provinciali , quae in rc , quam in praesens versamus, non plus auctoritatis habet , quam Dicece sana , ait : Non tamen hortim potestas adeo refringitur, quin multa saluere possint circa ea , quae totam proin
vinciam concernunt, praeter jus commune .... suisque decretis Ius commune adjuvare, addendo novas poenas , vel antiquas augendo.
III. Praeterea frequens occurrit in Synodis Dioecesinis decretum , quo sponsus prohibetur , ante contractum matrimonium , in una eademque domo cum sponsa habitare ; idque prudenter constitui solet , propter periculum evidens, ne inter eosdem sponsos copula habeatur ante matrimonii celebrationem. Quod si id sorte contingat, nonnulli Episcopi adve sus delinquentes easdem poenas statuendas putarunt , quae pro stupri crimine in Iure decernuntur : non quia ejusmodi copulam verum stuprum esse censerent I hoc enim communis opinio respuit, ut alias a nobis demonstratum fuit in nosera Insit. 45. Latinae editionis pag. 246. 3. Nihil aliud : sed ut severitas poenae sponsos in delictum proclives ab eo perinpetrando contineret . Qua in re non se contra Ius commune , sed praeter illud asere & decernere existimarunt. Hac olim ratione se gessit Ven. .
Servus Dei Robertus Cardinalis Bellarminus in sua Synodo Episcopali Capuae celebrata e cujus revisio cum nobis alias demandata fuisset , quo tempore illius Beatificationis causa sub Pontifice Clemente XI. discutiebatur, nos quidem judicavimus, nihil in eo Synodali decreto contineri, quod sacris canonibus adversum dici posset; sed aliquid dumtaxat canonicae dispositioni adjectum fuisse, per quod illius vigori & observantiae magis consuleretur e atque haec sententia nostra a Congregatione sacrorum Rituum comprobata suit die δ. Februarii anni III 4. Et sane de subsisten. tia & sequitate judicii a sacra Congregatione prolati dubitari non potest,
neque debet e verumtamen animadvertere licet, Constitutionem, de quaaaebatur , non eo fine tunc examinatam fuisse, ut decerneretur, an sustineri & executioni demandari deberet, cum tot ante annis condita suisset; sed ut videretur, an errorem aliquem contra Fidem contineret, aut
doct rinam novam, vel peregrinam , & communi Ecclesae sensui contrariam . Quapropter, praemissis non obstantibus , minime dubitabimus hoc Episcopis consilium praebere , ut abstineant ab eo exemplo in suis Syn dalibus statutis sequendo, neque poena stupri puniendum decernant sponsum, qui mulierem si bi desponsatam, ante celebratum matrimonium, ad copulam adduxerit . Si enim hujusmodi Constitutionis vis & subsistentia in judicium adduceretur, valde verendum esset, ne pro illius reprobati
ne responderetur I utpote quae non tam praeter Ius commune, quam contra illud facta videri posset. Sane, cum anno I 573. Episcopi Provinciae Mediolanensis, ad Congregationem Concilii recursum habentes, exposuissent, nimis frequenter in ea Provincia delictum ejusmodi admitti , pr
indeque ad illud eliminandum quoniam post Concilium Tridentinum
180쪽
LIB. XII. C P. VI. I snon amplius id obtinebat, ut sponsalia de futuro , ob copulam , in m a.
trimonium de praesenti transirent ) hanc legem statuendam cogitaverant, ut quicumque sponsus inventus esset ejus criminis reus, stupratoris poena puniendus esset ; sacra Congregatio respondit e Non posse ; sed ambos ma. miser arbitrio Ordinarii dumtaxat esse puniendos : uti legitur lib. I. deereton pag. a. oe a terg. & videre est apud Fagnanum in Cap. Is qui fidem,num. I s. de sponsalibus. IU. In rem pariter cadit, quod supra dicebamus de Clerico in mino. ribus constituto, aut sola prima Tonsura initiato, nullum possidente Eo clesiasticum Beneficium, quem privilegio sori gaudere noluit Tridentinum citi seis. 23. cap. 6. de reform. nisi habitum, & Tonsuram deserat , atque alicui Ecclesiae ex mandato Episcopi inserviat. Quale autem servitium debeat ab eo Ecclesae praestari, ut exemptionem nanciscatur a soro laicali, non suit a Tridentino definitum. Quare, cum de re aῖatur, a Iure pret termissa, licebit Episcopo illam in sua Synodo determinare, normamque praescribere servitii a Clerico impendendi Ecclesiae , cui est adscriptus quemadmodum censuit sacra Congregatio Concilii in Oppiden. Cispiralisse itis Io. Ianuarii Is . lib. 22. decretori pag. 6. ubi ita legitur e suam
doquidem non raro controversiae oriuntur circa frequentiam, oe qualitatem semmitii praestandi per Gericos, ad effectum , ut, junctis ceteris requiritis, fori privilegio gaudeant, supplex quaerax Episcopua Oppidensis , an Clericus inc dens in habitu, o Tonsura Clericali, qui semes in hebdomada, vel quateν , teν, his, aut semel in mense Sacerdoti celebranti ministrat in Sacrifieis Missae, vel qui superpellicis quoque indutus, toties aliis interesi Divinis .eiis , dicatur Ecclesia inservire ad praescriptum sacri Concilii Tridentini , ita tistori Erete sici privilegis gaudere debem; an vero longius praestandum se vitium, quod, m quantum λ Sacra Congregatio Concilii censuit , remitis
tendum arbitrio Episcopi. V. Unum tamen cavere debet Episcopus, nimirum, ne una cum qualitate servitii ita etiam desgnet Ecclesiam, cui sit praestandum, ut smul declaret, fori privilegio excidere, qui eadem ministeria , a Synodo praeis scripta , in altera exerceat Ecclesia : sacra quippe Congregatio Concilii jam alias decidit, Clericum sori privilegium non amittere , etiamsi Ecclesiae inserviat sine mandato Episcopi; aut, non illi, quam Episcopus deis
fgnavit, sed alteri famuletur Ecclesiae ν quamvis enim Tridentinum v iuerit, eum inservire Ecclesae ex mandato Episcopi ' haec tamen conditio
mandati Episcopi, adeo levis visa est sacrae Congregationi, ut illius desectus non satis sit ad spoliandum seri privilegio Clericum cetera , quae
.potiora sunt, ab eodem Tridentino praescripta exacte adimplentem . ut videre est apud Fagnanum in Cap. Si quis, num. 2I. γ seq. de foro competenti , & adhuc clarius constat ex responso ab eadem sacra Congregatione dato in Sem Ilien. die a 3. Ianuarii Io 3. lib. Io. decretori pag. s . cujus verba sunt: Sacra σα censuit, oratorem , Clericalem habitum , σ