장음표시 사용
201쪽
DE CETERIS AD DI TCE SANAM SYNODUM PERTINENTIBUS.
Ut quaecumque ad hoc argumentum pertinent, exequamur, nonnulla s
persunt adnotanda, quae aut in fine Synodi , aut , Synodo jam abs Iuta, fieri solent : & , quae exinde oriuntur , dissicultates restant breviter enucleandae.
De verbo Placet, quo S nodales Consitutiones solent alicubi ab Ad anribus approbari.
IN pluribus dioecesibus usus invaluit, ut , lectis Synodalibus Constitu
tionibus , omnium , qui Synodo adsunt , exquiratur consensus , per verbum Placet, a singulis exhibendus . Huic vero consuetudini adstipulatur Pontificale Romanum, quod agens de ordine ad Synodum, ait o Pos e leguntur Consitutiones , s quae sint, per Sinnodum approbandae r ex qu colligi videtur, consensum saltem majoris partis eorum, qui Synodo intersunt , necessarium esse , ut Constitutiones per Episcopum editae robur obtineant, & emcaciam, parendique oblisationem in universam inducant dioecesim, juxta ea , quae de sensu , & vi verbi Placet, leguntur in comment. noυ. ad Concilium Hiberitanum tom. I. Collectionis Conciliorum Hispaniae Cardinalis de Aguirre pag. 327. Equidem Ioannes Petrus Giberi in suo Corpore Iuris Canauici tom. I. pari. I. tit. I 8. satis prolixam concinnavit Dissertationem de auctoritate Presbyterorum in Synodo Dice-eesana , ubi pluribus suadere conatur , eosdem ad Synodum vocatos habere votum decisivum; additque, quod, si hoc illis abjudicetur, consuutivum saltem debeat omnino iisdem attribui. II. Verum , rem aliter se habere , fateri compellitur , qui declinare velit errorem Aerit , a Calvino renovatum . Aerius, Presbyter Arianus, quarto Ecclesiae seculo, cum Episcopatum, quem ambiverat , non fuisset assecutus, ut se ipsum solaretur , docuit, nihil plane discriminis intercodere inter Episcopum, & Presbyterum; sicut refert S. Epiphanius haeres 7s. Extinctam Aerii haeresim , inclinante secuto x Iv. excitavit Ioannes Wiclesus, a quo eamdem hausit Calvinus , qui Insit. cap. 8. num. s z. asserit , Episcopum nullum habere in Presbyteros dominatum , sed eratantum partes , quas habet Consul in Senatu, ut referat de negotiis , sen- entias roget . . . . oe, quod communi consito decretum fuerit, exequatur. At
202쪽
L I B. XIII. C P. I. I97 Ecelesiae Catholicae firmissimum dogma est , Episcopos esse superiores Presbyteris non solum potestate ordinis, sed etiam jurisdictionis. Hanc
veritatem, contra Calvinum, definivit Tridentinum sess. 23. de Sacram. Ord. can. 5. eamdemque iterum impetitam a Calvini assecla Salmasio,
sub larvato nomine Wallonis Messalini , strenue propugnavit Petavius tribus de Ecclesiastica Hierarchia libris ' idemque contra Blondellum, eis jusdem sectae Calvinianae ministrum , praestitit Natalis Alexander dissere. 44. in Histor. Eccles. secul. IV. III. Ex eo porro , quod Episcopi sint superiores Presbyteris potestate jurisdictionis , necessario consequitur , posse ab illis leges serri, quibus
Presbyteri, etiam inviti & reluctantes, cogantur obtemperare r ut enim optime ajebat Gerson de potest. Eccles considerat. q. tom. 2. Operi pari. I.
pag. 23o. Potestas Ecclesiastica iurisdictionis in foro exteriori es potestas E
clesiasica coercitiva, quae valet exerceri in alterum, etiam invitum, ad dia rigendum subditos in finem beatitudinis aeterna. . . . Proprie vero dicitur ju
risdictio facultas, seu potestas propinqua dicendi, vel sententiandi jus in alis
terum, etiam invitum . Hanc eamdem potestatem Episcopis asseruerunt omnes antiqui Patres. Etenim S. Iustinus apolog. I. ad Imperatorem num.
67. rationem reddens disciplinae , quam Christiani ab Apostolis acceperant, singularem Praepositum, supra Fideles constitutum , commemorat, cui reliqui subderentur , atque obedirent. Et Dionysius , Corinthiorum Episcopus, qui circa annum Domini 16O. vivebat, scribens ad Pinytum
Gnossiorum Episcopum , apud Eusebium lib. q. HR. cap. 23. agnovit profecto in Episcopo auctoritatem suos Clericos obstringendi legibus, &praeceptis I cum Pinytum admonuerit , ne grave onus castitatis Fratrum cervicιbus tamquam necessarium imponat, sed ejus , quae in plerisque hominibus ines, infirmitatis rationem habeat . Idem fatetur S. Irenaeus lib. q. adversus haereses cap. 26. num. 2. inquiens e suapropter eis, qui in Eccl Ita sunt , Pres,teris obaudire oporter his , qui successonem habent ab . postolis, qui cum Episcopatus successione charisma veritatis certum , secunis dum Placitum Patris , acceperunt . Et magis aperte Cyprianus epise. 27. ad Lapsos: Inde a Christo Domino per temporum, o successionum vices, Episcoporum ordinatio, o Ecclesiae ratio decurrit, ut Ecclesa super Epiis seopos constituatur, o omnis actus Ecclesiae per eosdem Praepostos guberneis tur . Hieronymus vero , quem frustra Blondellus in suas partes trahere tentavit, quamvis nonnullis in locis, praesertim in comment. cap. I. epis.
ad Titum, di epise. 83. ad Evagrium, subobscure loquatur, alibi tamen
mentem suam clarius explicans, Catholicum dogma tuetur e etenim epis . 52. OIιma. . ad Nepotianum num. 7. rom. I. Oper. col. 26O. ait: Mio subjectus
Pontifici tuo, quas animae parentem suscipe : & epist. 4 I. olim s4. ad Marcellam num. 3. eol. I 87. hoc inter Catholicos, & Montanistas ponit discrimen d Apud nos .apostolorum locum Episcopi tenent : apud eos Ee scopus tertius est : in Dialogo vero adversum Luciferianos adeo mamsese
203쪽
ste totam potestatem jurisdictionis in unius dioecesis Episcopo reponendam putavit, ut secus unitatem Ecclesiae consistere non posse amrmaverit num. V. tom. 2. Oper. col. I 82. Ecclesae salus in summi Sacerdotis diagnitate pendet.' cui s non exors quaedam, oe ab omnibus eminens detur potesas , tot in Ecclesis esscientur schismata , quot Sacerdotes. Mi sta facimus alia quam plurima cum ejusdem Hieronymi , tum S. Ignatii Mart ris, Tertulliani, Clementis Alexandrini, ori senis , aliorumque Ρatrum in eamdem rem luculenta testimonia , quae videri possunt apud laudatos Petavium, Natalem Alexandrum, Bellarminum lib. I. de Clericis cap. I 4.& Iosephum Binghamum origis. Eccles tom. I. lib. 2. cap. I. f. a. qui quidem Auctor, licet heterodoxus , nihilominus hac in re a Catholicis non dissentit IV. Non idcirco tamen negamus , consuevisse , immo & quandoque in rebus gravioris momenti debui sse etiam Episcopos , priusquam quidquam decernerent, inseriorum Presbyterorum consilium , & sententiam exquirere , ut tali pacto majus pondus , majoremque auctoritatem suis decretis conciliarent . Ita quippe cautum legimus can. 3 s. al. 27. inter
Apostolicos, ex versione Dionysii Exigui: Episcopos gentium sngularum
1 cire conυenit , quis inter eos primus habeatur , quem velut caput extiment,
ct nihil amplius praeter vus cons entiam gerant , quam illa sola snguli , quae parecbiae propriae , m villis, quae sub ea sunt , competunt. Sed nee ille , praeter omnium conscientiam , faciat aliquid. Sic enim unanimitas erit,
o glorificabitur Deus per Chrsum in Spiritu Sancto . Concilium vero
Carthaginiense IV. cap. 22. tom. I. Collectionis Harduini col. 98 o. prae cepit, ut Episcopus me Concilio Clericorum suorum Clericos non ordinet , ita ut civium conniventiam , γ tesimonium quaerat e & cap. 23. ut scopus nullius causam audiat absque praesentia Clericorum suorum . Quamobrem Auctor Cousit. Apost. lib. 2. cap. 28 Presbyteros appellavit confliarios Episcopi: & Hieronymus lib. 2. in cap. 3. Isaiae vers. g. rom. q. Oper. col. SI. Et nos, inquit, habemus in Ecclesia Senatum nostrum , εο tum Presbterorum e quem quidem Sacerdotum Senatum Origenes in Matthaeum comparat Senatui in qualibet civitate constituto , a quo civitatis
negotia administrantur. Quamvis porro istius Senatus caput & princeps esset Episcopus, cujus solius sententia ceterorum placito praeponderaret et attamen Cyprianus ab ipso sui Episcopatus exordio hanc sibi mepti si te. gem indixerat, nihil ut aggrederetur rei , quae suae Ecclesiae gubernationem respiceret, sine ejusdem Senatus consilio, nec sine totius plebis eo sensur quod ipsemet testatur epis. ad Pres,teros , o Diaconos scri-hens: Ad id vero, quod scripserunt mihi Compresisteri nostri , Donatus, O Fortunatus , No tus , Gordius, solus rescribere nibit potui , quando
a primordio Episcopatus mei fatuerim, nibit sine consilio vestro, oe sine com sensu plebis , mea privatim sententia gerere. Videri potest de hoc argumento Altaserra in Vindiciis Eceti sicae Iurisdictionis lib. II. cap. Izἀ
204쪽
L I B. XIII. C A P. I. IρρV. Verum, cum postea in qualibet dioecesi nimium auctus suerit Sa eerdotum numerus, quos proinde dissicile seret Episcopo, quoties sibi o.
pus esset, in unum convocare , atque in consilium adhibere , inde fa
ctum est ut soli Canonici Ecclesiae Cathedralis , quos jam sere ubique
recepta Crodogangi institutio, seu communis vitae ratio , arctiori vincu Io, veluti membra cum capite, Episcopo devinciebat, fuerint in ejusdem
consiliarios adsciti: quemadmodum observat Mabillon. tom. 2. Annal. Bene dist. ad an. 837. ac prosequitur Thomassinus de vet. noυ. Eccles discipi. pari. I. lib. 3. cap. 9. γ seq. Et prosecto ambigi non potest, quin etiam hodie, jure Decretalium, Canonici Ecclesiae Cathedralis sint consiliarii nati Epilcoporum; adeo ut non liceat Episcopo aliquod gravis momenti negotium aggredi, & deliberare, inconsulto Capitulo . μυit tute discretionis prudentia s inquit Alexander III. in Cap. μυιt, de his quae fiunt a Praelat. scribens ad Patriarcham Hierosolymitanum ) qualiter tu, o Fratres tui unum corpus si is ; ita quod tu caput , oe illi membra sise
probanture unde non decet, te, omissis membrιs, aliorum consito in Eccle-sae tuae negotiis titie & in seq. Cap. Puanto , ad eumdem et Fraternitati tuae mandamus, quatenus in concessionibus, i confirmationibus , oe aliis E clesiae tuae negotiis, Fratres tuos requiras , oe cum eorum consilio , vel sanioris partis, eadem peragas, m pertra dies; oe , quae statuenda sunt, sa- tuas , m errata corrigas, m evellenda duppes, eυellas. VI. Sed , licet Episcopus teneatur sui Capituli consilium exquirere, non propterea tamen tenetur illud sequi , nisi in casibus a Jure expressis. Latum siquidem intercedit discrimen inter consilium, & consensum: ubi enim jura Capituli consensum exposcunt , illud facere cogitur Episcopus, quod major pars Canonicorum faciendum concluserit e ubi vero solum exigunt Capituli consilium, suae obligationi faciet satis, si Cano.
nicos conlulat , quin deinde ulla adigatur lege ad eorumdem amplecten. dam sententia me quod colligitur ex Cap. Cum olim, 7. de arbitr. & Cap. I. de Canell. Monae. traditque cum communi GonzaleZ in Cap. Cum inveteri , 52. de elect. num. q. Nec proinde frustraneum erit reputandum Canonicorum consilium : etsi enim Episcopus non teneatur illud sequi, consulentium tamen rationibus instruitur, atque edocetur, ne inconsiderate, & praecipitanter agat: uti ad rem ponderant Sylvester verb. Con tium, & Engel ad tit. de his quae fiunt a Praelat. num. I. quae etiam cauissa est, cur Romanus Ponti sex non soleat ardua negotia sne Fratrum suorum, idest S. R. E. Cardinalium, consilio decernere , quamquam sciat, supremae suae potestatis exercitium ab eorumdem assensu nequaquam pendere : quod scite adnotarunt Glossa in Cap. Fundamenta, verb. Contingeret , de elect. in 6. Hieronymus GonZalea ad reguI. 8. Cancell. gloss. 46. num. 62. & Menoch. praesumpt. 34. num. 24. lib. 6.
VII. Sicuti porro Cardinales, quia sunt Assessores , Collaterales , &Coadjutores Papae , uti eos vocat S. Bernardus lib. 4. de considerat. ad
205쪽
Eugenium, ideo, cum a Papa in consilium adhibemur , tenentur, quid coram Deo sentiant, ingenue aperire e Cum per ipsum Romanum Ponti feem verba sunt Nicolai III. in eis. Cap. Fundamenta, de Aect. in 6.)in quibuscumque negotiis contingeret eorum peti consilia, in consulendo per Gmnia liberi, eidem Romano Pontifici in omnibus, quae pro tempore imminent, Iibere consulant, o assi tanto nec possunt , sine culpa , consilium suum reticere, aut ambiguis verbis obdustum proferre, etiamsi praevideant , il. lud ab aliis Cardinalibus, atque ab ipso Pontifice respuendum ; quod reis cte tradunt Ioannes Hieronymus Albanus de Cardinalatu quaesi. Io. & Hi, ronymus Platus de Carrinalis dignitate , oe incis cap. 28. ita Cathedra. lium Ecclesiarum Canonici ab Episcopo requisiti, debent mentem suam ea, qua utique decet, modestia , sed pari animi sinceritate manifestare, etiamsi de rebus consulantur, in quibus sciunt liberum esse Episcopo ab eorumdem Canonicorum consilio deviare. VIII. Quaenam autem sint res, de quibus Episcopus deliberare nequit sine consensu Capituli, & quamam illae , quas decernere valet , audito dumtaxat Capituli consilio, suse explicant Doctores ad cit. tit. de his quae sunt a Praelat. nec praesentis instituti est eas singulatim recensere. Unum tamen animadvertimus, multum scilicet hac in re deserendum esse loco. rum consuetudini, qua induci potest , ut Episcopus solutus sit ab obligatione, qua ceteroquin, spectato Iure communi, teneretur, requirendi sui Capituli consensum, aut etiam consilium : quod aperte colligitur ex Cap. Ea noscitur, de his quae sunt a Praelat. & ex Cap. Non es , de consuetudine , in o. docentque Stephanus Gratianus discept. forens cap. Ioo.
num. ult. Zerola in prax. Episcop. pari. I. verb. Capitulum num. 8. Barbo. si de Canonicis cap. 42. num. I9. Fermosinus de potes. Capituli Seri vac
IX. Jam vero, ut haec, quae praemisimus, ad rem nostram accommo. demus , cum hodie cujuslibet particularis Ecclesiae Senatus , non ex omnibus dioeceseos Sacerdotibus, scut olim, sed ex solis constituatur Canonicis Ecclesiae Cathedralis, necesse utique non est, ut Episcopus novas Constitutiones in Synodo promulgaturus, totius Cleri sententiam efflagitet, sed satis est, si sui Capituli consilium exposcat, etsi illud sequi non teneatur, nisi in ipsis Constitutionibus aliquid decernatur de re, puta de Ecclesia parochiali, alicui Collegio, aut monasterio perpetuo unienda; ad quam Iura majoris partis Capitularium exigunt consensum . Quinimmo ab ea ipsa obligatione petendi Capituli consitum solutus erit Episcopus , qui per legitime praescriptam consuetudinem jus sibi acquiserit novas leges condendi, & publicandi, inconsulto Capitulor quod reapse contigisse in dioecesi Gerundens, testatur Romaguerra ad Conseitutiois
nes senodales Gerundenses lib. I. rit. I. cap. I. num. 2Ο. &, siquidem contrariorum eadem est disciplina, obstringeretur Episcopus non solum consilium, sed etiam sui Capituli consensum expetere, ubi idem inpitulum
206쪽
L I B. XIII. C a P. I. 2or id juris ex antiqua consuetudine sibi vindicasset. Constant haec omnia ex pluribus sacrae Congregationis Concilii, quae subnectimus, responsis.
X. In causa Urgellen. anno I 38 I. lib. q. decretori pag. 32. quaesitum
fuit: - , stante Concilii Tridentini cap. a. se 1f. 24. Conjtitutiones editae, aut quae in S=nodalιbus Con situtionibus de cetero sent, de consensiu Capitu-Iι feri debeant - an vero Episcopus per se facere Constitutiones , publicare eas post: & sacra Congregatio respondit: Episcopum in SI nodo Dido cesana per Ie Consistitiones facere posse , absque consensu, m approbatione
Cieri; requirendum tamen consilium Capituli , licet id non teneatur sequi Episcopus, praeterquam in casibus a Iure expressis. XI. In causa Bur n. s. Julii I 627. lib. I 3. decretor. pag. 257. eadem interrogata : An rchiepiscopus Burgen. in decernendo , oe satus; o ea, quae sibi bene υisa fuerint opportuna, tu isnodo Diaecesana, teneatur sequi consilium sui Capituli o respondit .' ubi scopum teneri requirere constium Capituli, non autem illud sequi , circumscripta consuetudine immemorabiit,
vel alias legitime praescripta, necnon alio legitimo, m susscienti titulo ,s
per qμibus Capitulum poterit particulariter audiri.
XII. Apud Episcopuin Sarnelium in suis episolis Ecclesassicis lib. 2.
epist. 2O. pag. 49. extat epistola ab eadem sacra Congregatione data ad Patriarcham Venetiarum die 27. Aprilis I 392. in qua haec habentur: Sacra Congregatio , per libellum Amplitudinis tuae nomine porrectum confluita, respondit , eamdem Atmplitudinem tuam in o nodo Diae sana facere posse Coubiitutiones absque consensu, oe approbatione Cleri I debere tamen requi rere consitam Capituli, licet illud non teneatur sequi, nisi in ca us a Jure expressis, non obstante quod ex forma Romani Pontiscalis in celebrauda Dioecesana Si nouo expres)ρ habeatur, ut Consitutiones in S=nodo publicandae , a Patribus per verbum Placet, confirmentur.
XIII. Alia ejusdem sacrae Congregationis epistola ad Episcopum O.
riolaniim data I 7. Maji IS99. refertur a Cardinali de Aguirre rom. 4. Concit. Hispan. pag. 7 8. cujus verba sunt e Sacra Congregatio Carrinaialium Concilii Tndentini Interpretum, saepius consulta , respondit, licere Episcopo, ais eumque pertinere cogere Syno lum D/arcesanam absque consensu, consito Capituli. In ea autem Consitutiones eumdem Episcopum e L ., i promulgare posse, absque consen tu, oe approbatione Clers ' debere tamen requirere consilium Capituli, tamets illud sequi non teneatur, praeterquam
in quibusdam casbus a Iure expressis. XIV. Capitulum Hispalense adversus Archiepiscopum , qui Dioecesianam Synodum absque suo consensu coegerat, ad sacra in Congregationem Concilii provocavit, ejusque examini haec, inter cetera, dubia subjecit Primo, an ipse Archiepiscopus sene consensu dicit Capituti possit indicere, convocare Dioecesanam Duodum . Secundo , an ipse Arcbiepiscopus me consensu disti Capituli posset in Dia cesana SFnodo condere Statuta, Consiιutiones de rebus gravibus, oe arduis suarto, an fit necessariiss
207쪽
assensus Clericorum S, nodo interessentium , ita ut major pars, contrad; cenisaeo , posit omnium, Jeu alterius Conjtitutionis exitum retardare . Et sacra Coi gregatio die 26. Novembris I 689. respondito Ad primum Assirma live . .Ad secundum . irmative ς debere tamen Ahchiepiscopum requirere consilium Capituli, licet illud non teneatur sequi, praeterquam in quibuslam casibus a Iure expressis. Ad quartum Negative . Videri poterunt de hac re disserentes Bottus in tract. de S=nodo g. pari. num. I 3τ. oe seq. Cardinalis de Luca de iurisdict. disc. 35. de Aite Archiepiscopus Hydruntinus in Methodo sacrae Vesitationis pari. S. 2. num. 5. oe 7. & Syno dicon Ecclesiae Beneventanae in Append. ad Concilium Proυinciale III. pag. 26. m 27. XV. Posito autem, quod Episcopus, priusquam Synodales Constituti nes promulget, sui Capituli consilium exposcere debeat, quo melius, &maturius suam Capitulares sententiam pandant, decet proiecto, ut illas, ante Synodum, singulis Canonicis expendendas tradat, omnibusque dein is de in unum congregatis, quid de iisdem sentiant, requirat, & audiat. Postquam vero Capitulum suum protulit judicium , in Episcopi arbitrio erit aut illi acquiescere, aut in suo proposito periistere , prout magis e pedire judicaverit e uti enim optime aiebant Parres Concilii Provincia. lis Rotomagensis anni I 38 I. tit. de Episc. Capit. num. 28. tom. IO. ColleEtionis Harduini col. I 223. non caput membris, sed membra captisti oblequi, atque obtemperare debent: Declarat haec san ἰa Synodus , pr cipuam in ipsis Ecclesis auctoritatem, oe rerum gerendarum pot6ὶatem ad Episcopos pertinere, eosque consilio, oe opera Capitulorum , m Dignitatum juυari debere, ut membrorum capiti cohaerentium, oe obsequentium. XVI. Quod si Episcopus, inconsulto Capitulo, novas Constitutiones ediderit, atque in Synodo promulgaverit, illae profecto, utpote deficientes a norma a Iure pra scripta, firmitate carebunt ' quamvis , si justae , & rationabiles deprehendantur, sanari queant a sacra Congregatione Conincilii: quod aliquando lactum, testatur Cardinalis Petra in Commenti ad Consit. I. Benedicti XII. sect. unis. num. I . rom. q. pag. I 24.
De isnodi subscriptione . oniam in Dioecesina Synodo nullus est , praeter Episcopum , qui jurisdictionem habeat, & potestatem serendi leges, quod ex hactenus dictis plane liquet, docentque Bellarminus lib. I. de Conciliis cap. 4.& Suareet lib. 6. de legib. cap. Is . num. 8. manifeste exinde conficitur, solius Episcopi, alteriusve, qui ejus loco Synodo praesit, esse, Synoda les Constitutiones sua firmare subscriptione: sicuti optime monuit Scaris fanton. in not. ad Ceccoper. tom. a. lib. q. tit. 3. in animadvers num. IP
208쪽
LIB. XIII. C A P. II. 2o Sed, quamquam haec res compertissima sit , nec jure possit in quaestio. nem adduci I nihilominus Canonici Ecclesiae Metropolitanae Hispalensis a.
criter olim dimicarunt pro astruendo sibi jure subscribendi una cum Aruchiepiscopo Synodalia decreta. Verum , cum causa delata fuerit ad sacram Congregationem Concilii, haec parvi faciens, quod Alto vitus, sacrae Conis gregationis Secretarius, in suo consultivo suffragio, quod penes nos extat, testatus fuerat, aliquas nimirum a se repertas Dioecesianas Synodos Hispalenses, quibus Canonici post Archiepit copum subscripserant , contra eosdem pronunciavit d ad dubium quippe hisce verbis propositum e n Capitulum, seu Canonici ab illo deputandi ad interessendum celebrationi SVnodi, debeant una cum MDcbiepiscopo subscribere Duodo Di mee sanae: die 26. Novembris 1688. respondit Negative. II. Neque Canonicis luffragatur exemplum Concilii Generalis , cui etsi Romanus Pontifex vel per se, vel per suos praesit Legatos, omnes
subicribunt Episcopi o siquidem Episcopi in Concilio Generali summo
Pontifici assident, non tamquam meri consiliarii, verum etiam tamquam Judices; uti ostendunt Cardinalis Turrecremata Sunam. Eccl. lib. 3. cap. 63. o 6 . Melchior Canus de Locis I beolog. lib. s. cap. quaest. 2. &Bellarminus cit. lib. I. de Conciliis cap. I 8. Canonici autem ad Dice celanam Synodum vocantur tamquam meri Epitcopi consiliarii, non vero ut Judicis partes ibidem assumant: quapropter non debent Synodo subscribere , ne videantur sibi usurpare censoriam , & judiciariam potestatem, quam ex subscriptione inserri, animadvertit laudatus Canus de Loc. Theolog. b. s. cap. S. pag. I sq. Patavin. edit. ann. ITI . inquiens: Consiliarii,
qui non seunt semui Iudices, non solent judicio, sententiaeque subscribere . At in Duodali sententia, loquitur de Concilio Generali, non Pont eis δε- Ium , sed ceterorum Episcoporum subscriptiones adponuntur. Sunt igitur sve Hubio fudices. III. Ex eo porro , quod Episcopi in Concilio Generali sint veri Iudices, cave, ne inseras, teneri Romanum Pontificem in serenda sententia majorem partem Iudicum sequi, eorumque doctrinam approbare: etenim, uti ratiocinatur idem Melchior Canus, quamvis omnes Episcopi sint veri Iudices, supremum tamen judicium est a Christo Domino suo
in terris Vicario commissum , eidemque munus demandatum , quotquot in errorem deflexerunt, sive pauciores, sive plures numero fuerint, ad
veram Fidem revocandi ' juxta illud , quod Petro dixit Christus Luc.
22. Rogavi pro te, ut non deficiat Fides tua: m tu aliquando conversus, non unum, & item alterum, .sed sive paucos, sive multos confirma fratres tuos . Quocirca Damasus Papa scribens ad Episcopos ner Illyricum constitutos numerum Concilii Ariminensis contemnendum aixit, eo quod illi non accesserit Romani Pontificis sententia, atque praevalenti multitudini unum Vincentium Capuanum , aliosque paucos opposuit EDiscOPos, qui contra Concilii judicium steterunt . Ni que enim, ait, pr iudia C c 2 ciuiu
209쪽
eiiιm aliquod fieri potuit per numerum rimino congregatum, quando conis flat, neque Romanum Episcopum , cujus ante omnia decebat eos expectare decretum , neque Vincentium , qui tantis annis Episcopatum inviolabiliter custodiυit, neque alios talibus praebuisse consensum : apud Petrum Coustant 1 I. Roman. Ponti . tom. I. col. 486. Hanc supremam Romani Pontificis supra ceteros Episcopos praerogativam agnovit tacumenica Synodus Florentina, cui solus Eugenius IV. qui eidem per se praefuerat, suta scripsi definiens o Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae Episcopus , ita definiens subscripse ceteri vero, licet Pontifici astiterint tamquam Conjudices, in
Pontificis tamen reverentiam se abstinuerunt a Verbo definiens , solum
que dixerunt: Ego N. Episcopus subscripsi: cum ceteroquin in aliis Conis ciliis , quibus summus Pontifex per suos praefuit Legatos, ac praesertim in Tridentino, quilibet subscripserit definiens , exceptis Ρrocuratoribus absentium, qui ad suffragium decisivum non fuerunt admissi ς quod alibi suit a nobis adnotatum. Plura, quae ad rem faciunt , legi poterunt apud Gravinam de causa inciente Conciliorum, rom. 8. Biblioth. Max. Pont. pag. 893. & PerrimeZZium tom. I. Dissert. Eccles dis s. pag.
162. seq. IV. Quia vero etiam in Concilio Provinciali Episcopi Suffraganei adsunt tamquam Iudices, ita ut eorumdem, aut majoris partis eorum se tentia praevaleat sententiae Metropolitani, quod colligitur ex Can. ubi piscopus , P. quaest. 3. docentque Turrecremata in Can. Per svulas, ead. cos. quaes. ac Fagnanus in Cap. Sicut olim , num. Ioq. de accusat. prOpterea ejusdem Synodi decreta omnes subscribunt. Quem morem retentum
vidimus etiam a Concilio Ρrovinciali Romano anni I723. cui , praeter summum Pontificem Benedictum XIII. qui illi praefuerat, tamquam Romanae provinciae Metropolitanus, omnes subscripserunt, quotquot intervenerant, Cardinales, Episcopi, & Procuratores absentium . Et , siquidem , quod a majori parte cones usum est, jam habet vim legis , totam obligantis provinciam; etiam illi, qui ceteroquin dissenserunt, coguntur aliorum acquiescere judicio, ac Synodalia Statuta acceptare, suaque cor roborare subscriptione : quamquam iis, qui se gravatos sentiunt, suppetat remedium appellationis ad Sedem Apostolicam . Ita recte definitum fuit a Concilio Provinciali Narbonensi anni Io . cap. 29. in In. rom. II. Collectionis Hai duini col. 32. suo absoluto , fadlis acclamationibus, decretis ejus manu propria tam Episcopi, quam Procuratores subscribant, licet in omnibus nomine proprio non consenserint: judicia enim sanioris oe majoris partis praevalent , m quod conclusum fuerit a pluribus , censetur approbatum . Qua non obsante subscriptione ,s in aliquibus quis se gravatum senserit, viam Iuris per appellationem ad summum Pontificem Pνουincialis Concilii Iudicem ei patere declaramus . Quod si quis adeo pertinaciter suae adhaeserit opinioni , ut majoris partis sententiae cedere recusaverit, eum aut e consessu expelli, aut anathemate percelli, jusserunt Patres Com
210쪽
L I B. XIII. C A P. II. 2osellii Toletani VIII. anni ues 3. cap. II. rom. 3. Collectionis Hai duini
col. 96s. ajentes.' Cum vero quaelibet sincta S=nodus agitur, aut pacifice inter Ponti es quippiam definitur ' si pauciores per nescientiam, vel contentionem forte dissentiant , aut commoniti plurimorum sententiae cedant, auι
ab eorum coetu cum dedecore confusonis abscedant , aut excommunicationis annuae sententiam luant.
V. Quod vero attinet ad Presbyteros, Provinciali Synodo quandoque
praesentes, non unam semper fuisse comperimus in re, quam versamus,
Ecclesiae disciplinam e ad plures quippe ex Provincialibus Synodis Presbyteros una cum Episcopis fuisse vocatos, eorumdemque Acta subscripsi Lse, constat tum ex Concilio Arelatensi I. habito anno 3I4. cui plures Presbyteros, quin immo & Diaconos, atque etiam Exorcistas subscriptos legimus in ejusdem Actis editis a Sirmondo I tum ex Concilio Romano Ι. sub Symmacho anni 499. cui sexaginta ocho Presbyteros , & septe in Diaconos subscriptos invenimus' tum denique , ut alia plurima praetermittamus, ex alio Concilio Romano sub Gregorio II. anni 72 I. ubi Episcopi, Presbyteri, & Diaconi, sub hac formula , Decretis ab ipsis Omnibus communi nomine promulgatis subscripserunt : Opportunus gratia Dei Episcopus Ecclesae Maturanensis huic Constituto a nobis promulgato subscripsi . Sisennius S. R. E. tituli S. Sixti Presbter huic Consituto a nobis promulgato subscripsi. Muscus humilis Diaconus san Re Sedis inpossolicis huic Consituto a nobis promulgato subscripsi: tom. 2. Collectionis Harduini col. 962. & to n. g. col. I 865. γ seq. Verum, quamquam olim fuerit in potestate Episcoporum , Presbyteros , atque interdum etiam Diaconos, ad
Concilium Provinciale cum jure suffragii admittere; postea tamen suffragium decisuum concessum fuisse solis Abbatibus , habentibus jurisdictionem quasi Episcopalem, eruitur ex Concilio Londoniensi anni Io73. in quo cautum fuit, ne quis in Concilio loquatur, praeter licentiam a -- tropolitano concessam, exceptis Episcopis, m Abbatibus, qui pariter ejusdem Concilii Statutis subscripserunt: tom. 6. ejusdem Colleb ionis pari. I. col. Is 38. Nec . mirum est, Abbates fuisse hac praerogativa donatos,
cum iidem, sive ex privile3io, sive ex consuetudine, jus etiam acquiserint interveniendi Conciliis recum enicis: quod prosecto jam ante Concilium Constanti ense contigisse , asseruit Cardinalis Cameracensis in schedula eidem Concilio oblata , apud Enarnanuelem a Schel strate, inquiens: Item Uendum es, quod , quando in Contiliis Generalibus boli Episcopi bmbebant vocem de itiυam, hoc fuit, quia habebant adminiserationem populi posea additi fuere Abbates eadem de causa, quia habebant admisnsrationem subjectorum . Quamobrem iidem, atque ob eamdem rationem,
jurisdictionis scilicet, quam exercent in subditos, ordinum quoque Regularium Superiores Generales subscripserunt decretis Concilii Florentini,& Tridentini.
VI. Alii vero Presbyteri, nulla seuentes jurisdictione quasi Episcopali I