장음표시 사용
231쪽
statis temporibus, in ipsa Constitutione expressis, Limina Sanctorum Αἀpostolorum Petri & Pauli personaliter visitaturos; sin autem legitimo im pedimento detineantur, id ipsum impleturos per aliquem de sui Capituli gremio , seu alia Ecclesiastica dignitate , vel Beneficio praeditum , cui
quidem, donec hujusce rei gratia absuerit, permittit Ponti sex, ut Can nicatus , atque Praebendae , seu Beneficii fructus & distributiones lucre. tur , perinde ac si Divinis ossiciis & Choro interesset ut alias a n his expositum suit in nostra Insilui. Iop. 9. Si vero ex Canonicis,& Dignitatibus non adsit, quem mittant ad Limina, Sacerdotem aliquem dioecesianum, legitimo mandato munitum , ad Urbem dirigere jubentur eaque occasione Romano Pontifici rationem reddere de Pastoralis ossicii implemento , deque omnibus , quae ad Ecclesiarum suarum statum
. pertinent, ac Clari, & populi mores, & discipi inam, animarumque ipsis
commendatarum salutem concernunt . Ceterum Variam locorum , atque
dioecesium ab Urbe distantiam summa aequitatis ratione perpendens Pontifex , hujusmodi visitationem aliis quidem Episcopis tertio quoque anno, aliis autem quarto, aliis quinto , aliis demum singulis decenniis obeundam praescripsit. De impedimentis vero , ob quae unusquisque Episcoporum sacra Limina, non per se ipsum, sed per Procuratorem adeunda sibi reputet, an justa sint, & an legitime probentur, praedicto Cardinali in Diaconorum ordine priori examinandum judicandumque commist . Sed, cum idem Sixtus deinde in altera Constitutione super erectione plurium Congregationum S. R. E. Cardinalium edita , inter alia ossicia Congregationi Cardinalium sacri Concilii Tridentini Interpretum injuncta , hoc etiam demandaverit, ut postulata discuteret, quae ab Episcopis proponuntur , & in relationibus status Ecclesiarum, quas dictae vi stationis occasiois ne exhibent, ut plurimum inseruntur , iisque opportuna responsa daret; hinc factum est, ut examen illud, quod antea apud Cardinalem primum
Diaconum fieri debebat , nunc apua memoratam Congregationem per gatur r uti etiam observavit Fagnanus in cit. Cap. Ego N. num. I 3. de jurejurando.
III. Abstinendum hic autem ducimus ab exponendis controversiis olim in praedicta Congregatione agitatis tam super qualitate impedimenti, quo Episcopus a personali sacrorum Liminum visitatIone recte excusetur, quam super documentorum genere , quae ad idem impedimentum legitime probandum afferri debeam, ac demum super persona Procuratoris ad obeundas Episcopi vices delegandi; de quo disputatum fuit, an liceret Can
nicum , aliumve dioecesanum Sacerdotem, non pmcise in eum finem a
legatum , sed *npridem in Urbe commorantem , suasque res ibi agentem , ad visitationem peragendam Procuratorem constituere I & qn Sace dotem Regularem mittere, & deputare liceret . In hoc enim rerum genere iamdudum facilius atque remissius agi coepit, &pristinus rigor pr gressu temporis valde temperatus est , habita ratione gravium expens
232쪽
L I B. IIII. CAP. VI. 227rum , quae ad Romanum iter conficiendum Episcopis subeundae sunt, graviorumque onerum, quibus Episcopales Menta , vel temporum calamita. te, vel aliis de causis, subjiciuntur. Unde, si Episcopus, justo quolibet impedimento detentus , a sacra Congregatione licentiam petat visitandi Limina per Procuratorem , atque etiam in eum finem deputandi Can nicum aliquem , aut Sacerdotem dioecesis s uae jam in Urbe existentem,& privatis suis rebus vacantem , Vel etiam ordinarium suum negotiorum gestorem, seu agentem , de rebus Ecclesiae, & dioecesis probe instructum, dummodo Ecclesiastico charactere si insignitus; sacta Romano Pontificister Secretarium ipsus Congregationis instantiae illius relatione , non ita frequenter rejici solet , ut olim evenisse constat I sed petita licentia &facultas passim benigne conceditur . De Regulari tamen Sacerdote , cum mentio quidem fiat in citata Sixti V. Constitutione 4. sed pro eo tantum casu, quo Clerus in dioecesi deficiat I adjecta lege, ut Sacerdos Regularis probus & religiosus si , Eccles que , ac dioecesis res & negotia optime calleat; atque haec etiam enuntientur in sermula juramenti, quam recitat Episcopus , dum ad suscipiendum Consecrationis munus accedit, quaeque inserta est Pontificali Romano, ubi sic legitur : Et, Clero defciente omnino, per aliquem alium Presbterum Secularem , vel Regularem,
spectatae probitatis, m religionis , de supradictis omnibus plene insictum :hinc est, quod si Regularis aliquis Sacerdos deputari velit, nonnihil difficultatis offendi solet e cum prius probanda sit deficientia Capituli, & Cleri secrutaris; eaque non probata, nequaquam admittatur Procurator Regularis sue a dioecesi missus, sive jam pridem in Urbe degens' nisi sorte agatur de Ecclesiis in remotissimis regionibus constitutis, unde difficillimum est specialem Ρrocuratorem de gremio Capituli, aut Cleri secularis , ad visitanda
Apostolorum .Limina Romam transinittere.
IV. Nonnullas itaque alterius generis quaestiones in praefata Congregatione Concilii discussas & definitas breviter hoc loco indicabimus. Et primum, cum in Sixtina Constitutione inter eos , qui sngulis decenniis ad sacrorum Liminum visuationem adiguntur, non alii recenseantur , quam
Episcopi Asiatici , & qui in novis terris Orientalibus , Meridionalibus, occidentalibus , & Septentrionalibus existunt ἰ Episcopi Hiberniae olim
postularunt, ut, eorum paupertatis ratione habita, ipsis concederetur, singulis pariter decenniis semel dumtaxat eamdem visitationem explere e quod iis , ob allegatam paupertatis causam , a sacra Congregatione , annuente Pontifice indultum fuit die Io. Maji Iog I. ut adnotatum reperitur lib. 14. Decretor. pag. 422. quantumvis in ipsa Sixti V. Constitutione de iis nominatim statutum suisset , ut quarta quoque anno ad id tenerentur .
Eadem lex dea visitandis quarto quoque anno Apostolorum Liminibus indit a Constitutione imponitur Episcopis Gallis. Quaestum itaque se: t, an Episcopus Carpentoractensis singulis quadrienniis, vel potiuς rrisnniis, ad 4mjusmodi visitationem teneretur.' & quidem perpenso , quod ComitatusF f α Veis
233쪽
Venusinus , non secus ac Aventonensis , licet non de Gallia , in Gallia tamen partibus litus est, ut dictum fuit in decis. 8o. num. I. γ seq. pos Tondui. de Pensionis. Ecclesias. & in Disquisitionibus legalibus Pauli de Gandecombe cap. I a. num. I. plurib. seq. dicta Congregatio die r p. Februarii I 18. dum nos Secretarii illius munere iungeremur , merito censuit, Episcopum Carpentoractensem singulis tantum quadrienniis sacra
Limina vi stare debere: ut videre est tom. I. Thesaur. Resolui. Urbin. edit. pag. 23.
U. De aliis praeterea controversiis actum , & pronunciatum fuit, quae pertinent ad personas praedictae vi stationis, & reddendae rationis lege obis strictas. Quaesitum nempe aliquando fuit , an id oneris incumberet Episcopis, quibus Coadjutor ab Apostolica Sede datus suisset . Summus a tem Pontifex Clemens VIII. die 23. Februarii IS92. respondit, satis esse, ut vel Episcopus ipse, vel Coadjutor, illius nomine, visitationem expleret, & relationem status Ecclesiae exhiberet: idque relatum suit in Acta dictae Congregationis Concilii lib. 73. supplicum libellorum pag. 29. Acincidit aliquando , gravibus id suadentibus causis , ut Regius aliquis Princeps, in legitima aetate nondum constitutus , alicui Ecclesiae praeficiatur, adjuncto eidem certo Administratore ad hoc, ut meliori dioecesis regimini consulatur. Cum itaque dubitatum olim fuerit , an hujusmodi Administrator Apostolorum Limina visitare , & statum Ecclesiae sibi quoque ad regendum commissae, Apostolicae Sedi repraesentare teneretur e sacra Comgregatio Concilii die I 3. Augusti I 622. respondit, Administratorem tam proprio nomine, quam etiam Principis Episcopi, cujus partes in Ecclesiae gubernatione adimplet, Sixtinae Constitutionis praeceptum servare debere. Complures sunt Episcopi Titulares, de quibus lib. 2. cap. 7. a nobis est
actum , qui scilicet ordinati sunt Episcopi alicujus Ecclesar in iis regi
nibus constitutae, quae ab infidelibus occupantur. Andreuccius in Trasutiade Episcopo Titulari pari. 4. I. num. 2O9. negat, hujusmodi Episcopos Sixtina lege teneri ' utpote qui Ecclesiarum suarum statum plane ignoranotes, illius relationem facere nullo modo possunt. Verum Fagnanus in eis. Cap. Ego N. num. 82. seq. de jurejuri recte animadvertit, quod, cum in visitatione sacrorum Liminum , praeter Venerationem erga sanctorum Apostolorum cineres , debitae Romano Pontifici subinissionis & obedientiae actus contineatur; cumque etiam Episcopus Titularis, licet absens, &impeditus quominus ad suam Ecclesiam accedat, de hujus tamen statu aliis qua identidem cognoscere possit, quae Pontifici reserenda sint, & quorum occasione aliquid in ejusdem Ecclesiae utilitatem proponendum occurrat Phinc assirmandum videtur , Episcopos quoque Titulares ad Sixtinae Bulla
observantiam teneri r cui sententiae adhaeret etiam Thomassinus de et et. γnου. Eccl. discipi. pari. Σ. lib. 3. cap. 42. num. Ιχ. & I3.
VI. Nemini ignotum est, in S. R. E. Cardinalium Collegio sex esse Episcopos , suburbicarios nuncupatus , Ostiensem videlicet, Portuensem,
234쪽
L I B. XI II. C P. VI. 22st Sabinensem , Albanensem, Pramestinum , & Tusculanum . Hi non s olum ad residentiam minime obligantur; Verum, si, praeter unius ex Ecclesiis suburbicariis, alterius sorsan Episcopalis Ecclesiae Praesules sint, apud alteram hanc residere tenentur; quod declaratum fuit ab Urbano VIII. per Decretum die 28. Novembris 1638. editum , & impressum post Disserim. tiones Cardinalis Branc alii , in calce videlicet illius, cui titulus de isti ne sex Episcopatuum , pag. 67. Quaeri autem solet, quae ratio sit , cur sex memorati Cardinales Episcopi suburbicarii ad residentiam minime obligentur . At, omissis sententiis & opinionibus, quae nihil habent probabilit,
iis , ea verior censenda est, quae a praedicto quoque Cardinati Brancatio in cit. Dissertatione , & ab aliis communiter approbatur, hanc illis a residendi lege exemptionem concessam esse, partim ob asii duam assistentiam, quam Romano Pontifici praestant, partim ob modicam earum dioecesium
distantiam ab Urbe Roma, in qua i psi residentes facile possunt earumdem
regimini invigilare , atque omnia adimplere, quae in res dentiae, si non materialis, at saltem formalis obligatione continentur . Ab hac enim nullo pacto exempti censeri debent; cum etiam ad peragendam suarum dioecesium visitationem, ad formam sacrorum canonum, & Concilii Tridentini, teneri eos definierit Alexander VII. Consistoriali Decreto, quod refert laudatus Cardinalis Brancatius in cit. Dissert. pag. 33. subjungens e Pose haec scripta Sanctissimus Dominus Niner inflexander VII. Spiritu affatus Disiano , in Con orio v. Idus O tobris , in quo ad optionem admiss fuimus, Decreto lanxit, ut omnes sex Episcopi vi tare teneantur proprias suas dioecesis, ad praescriptum sacrorum canonum , oe Concilii Tridentini .
VII. Quod si adversus haec objiciatur, quod Cardinalibus ad alicujus
Ecclesiae suburbicariae optionem admissis, alterius etiam Ecclesar, si quam forte prius obtinebant, retentio conceditur & cum apud hanc , ut lupra diximus, residere debeant , nequaquam ipsis sacile erit suburbicariae dice-cess regimini debitam curam impendere : hoc primum respondebimus, Urbanum VIII. in praeallegato Decreto Cardinales illos magnopere commendasse, qui, cum Episcopali cuipiam Ecclesiae praeessent, vel a suburabicarii Episcopatus optione abstinuerant, Vel ad hunc per optionem ascenis dentes, priore Ecclesia se abdicaverant. Addemus deinde, ulterius etiam progressum fuisse Clementem XII. in sua Constitutione, suae incipit Pa- sorale .cium, impressa in Bullario Romano postremae editionis tom. I 3. num. 22. adjicientem f. 7. quod , cum Cardinalis alicujus Ecclesiae Praesul, si ad Episcopatum suburbicarium ascendat, priorem Ecclesiam retin
re nequeat sine speciali Romani Pontificis Indulto ; in hujus porro I, dulti concessione plura perpendenda sint ab ipso Pontifice , & praesertiman Ecclesia illa posteriori sit adeo propinqua , ut Pastoralem curam utrique commode impendere, suumque ministerium recte Implere valeat; imnovando etiam 9. laudatum Alexandri VII. Decretum de vi statione
Ecclesiarum , & dioecesium per Cardinales Epilcopos suburbicarios , ad
235쪽
praescriptum sacrorum canonum , & Decretorum Concilii Tridentini ,
VIII. An vero hujusmodi suburbicarii Cardinales Episcopi ad vis tationem sacrorum Liminum, & ad relationem status propriae cujusque Ecclesiae juxta Sixtinam Constitutionem tenerentur, controversia olim fuit:
de qua cum in Congregatione Concilii die p. Ianuarii I 5I5. actum fuerit, sacra Congregatio ita rescripsit: Agendum esse cum Sansiissimo Domino sero , ne illos obstringat οῦ sed potius benigne declaret, non teneri ejusmodi unus subire, eum sint quotidie in conspectu Sanctitatis suae. At summus Po risex Paulus V. ut in Actis ejusdem Congregationis adnotatum legitur lib. I9. supplic. libellor. pag. 887. hujusmodi declarationem edere noluit ; sed
dixit, nee υelle se illis id oneris imponere , s alias non teneantur : verum
expedire, sibique placere, ut m ipsi Consitutionem obsiement. Denique Ct mens XII. in sua citata Constitutione β. Ο jure ac merito declaravit, ipsos
vere obligatos esse ad Sixtinae Constitutionis observantiam a Necnon rei
tionem satus earumdem Ecclesiarum, oe dioecesium , quibus praesunt , ipse Pontifici , juxta Constitutionem san. mem. Stati Papae V . Praedecessoris quoque nostri, quae incipit Romanus Pontifex , exhibere. Quod quidem jure ac merito a Clemente XII. factum suisse diximus . Cum enim in Sixtina Constitutione Episcoporum etiam Cardinalium expressa mentio fiat; cumque iidem Cardinales Episcopi suburbicarii dioecesses suas gubernare , 3c visitare teneantur, nec ab alio Episcopalis ossicii onere exempti sint, praueterquam a residentia materiali, ut supra diximus: dissicile sane erat inteuligere, qua ratione a Sixtinae Constitutionis lege immunes censeri possent. IX. Qui vere sub illius Constitutionis sanctione minime comprehenduntur, ii sunt Praesules, quos inferiores, & tertiae speciei Praelatos appellant qui nempe proprium territorium habent, vere separatum, in quo ipsi soli independenter a quocumque Episcopo, omnimodam spiritualem jurisdicti nem in Clerum, & populum exercent: de his enim in praefata Constitutione neque verbum ullum lesitur , neque sententia , quae ad illos directe pertineat . Sed , cum nobis semper incongruum visum fuerit, hujusmodi
Praelatos Apostolicae Sedi immediate subjectos , debitum erga ipsam obsequii, & obedientiae actum , Apostolorum Limina statis temporibus visitando , non exhibere , nec de eorum dioecesis , seu territorii statu tam materiali, quam formali, relationem facere; postquam ad summum tantificatum nullis nostris meritis evecti fuimus non modo praedictam Sixti V. Constitutionem confirmavimus, sed ejus praeterea legem atque sanctionem extendimus ad Abbates, aliolque in seriores Praelatos, jurisdicti nem quasi Episcopalem, territorium separatum habentes : quibus , ad normam ejusciem Si xtinae Constitutionis, certa temporum spatia praefinivimus, quibus singuli vel per se ipsi, vel per certos idoneos Procuratores, sacra Apostolorum Limina visitare, & relationem status suarum E clesiarum, atque districtuum exponere deberent; iuramenti quoque serm
236쪽
L I B. XIII. C A P. VI. 23tiani praescribendo, quo eorum quilibet , dum ad hujusmodi Praelaturas,& Dignitates promoventur , ad praedicta adimplenda se obstringere de bent e ut videre est in nostra Constitutione , quae incipit suod Sanctis , die a 3. Novembris anni I7 O. edita, & in Bullario nostro impressa rom.
X. Complura rerum capita, circa quae Versari debet relatio status E, clesiae occasione visitationis sacrorum Liminum , praedictae Congregationi Concilii exhibenda , indicata sunt a Fagnano in saepe cit. Cap. Ego N. de jurejurando, ubi materialem Ecclesiae statum a formali apte distinguen do secrevit. Quae autem ab eo scripta fuerunt, adoptavit etiam & retulit Van-Espen Iuris Eccl. uniυ. par. I. rit. I s. cap. 2. num. 22. Sed, cum
nunquam publica auctoritate prodiisset instructio super modo conficiendi relationem tam materialis, quam sermalis status Ecclesiarum , atque dice. cesium , prout ab Apostolica Sede requiritur οῦ Summus Ponti sex Beneia dictus XIII. in Concilio Romano, a se celebrato, mandavit, hujusmodi instructionem confici a praedicta Congregatione Concilii. Cujus cum nos Secretarii munus tunc gereremus , simulque in eodem Concilio Romano Doctoris in Decretis ossicio fungeremur, idcirco ejusdem instructionis conis ficiendae cura nobis injuncta suit . Eam itaque a nobis exaratam , subinis deque probatam, & publica auctoritate donatam , unusquisque consulere potest, impressam in calce praedicti Concilii Romani, & iterum in Buulario nostro tom. 2. in nend. pag. I. seq. Eique inhaerentes, quicumque relationes hujusmodi facere tenentur, nihil desiderandum relinquent, quod circa materialem, atque formalem Ecclesiarum suarum statum Ap stolicae Sedi sit aperiendum. XI. Illud praeterea animadvertimus , dum saepe dictae Congregationi Concilii operam nostram in Secretarii officio impendebamus , ob multuplicem negotiorum , quae in ea agitantur , Copiam , plerumque evenire, ut relationibus status Ecclesiarum per Episcopos oblatis, sive transmissis, serius aliquanto responderetur . inare , ad supremum Pontificatum evecti , aliam Congregationem in prioris illius subsidium deputavimus , ae veluti ejusdem Congregationis Concilii appendicem constituimus, quae in hujusmodi relationibus examinandis, reddendisque opportunis respontis unice occuparetur. Hanc autem ex competenti numero Praesulum Romanae
Curiae compositam voluimus, eodem Cardinali in ipsius Ρraefectum deputato , qui Congregationis Concilii Praesectus est , eodemque Secretario , qui alteri est a Secretis . Itaque nova haec Congregatio statis diebus eo. ram dicto Cardinali Praesecto cogitur ' & referentibus Praesulibus quid. quid in relationibus sibi respective distributis. continetur , ad propositas quaestiones idonea parantur responsa ς quae deinde ejusdem Cardinalis Praesecti judicio expensa, ac per eum , quatenus opus sit, ad summum Pontificem relata, ab eoque approbata , debitis temporibus expediuntur e uti latius statutum legitur in altera Constitutione nostra super novae hujus
237쪽
Congregationis institutione & ossicio, praedicta die 23. Novembris I 4o. edita, cujus initium est Decet Romanum Pontificem, cit. tom. I. Bullariinoseri num. 8. Et nos quidem Congregationem hanc pluribus vicibus coram nobismetipsis haberi voluimus e responsa quoque perlegimus, quae ex illius sententia, & consilio, usque in hunc diem ad Episcopales relationes transmissa fuerunt; nulli parcentes labori , aut diligentiae tum in propositis quaestionibus examinandis, atque solvendis, tum in indicandis, ac suggerendis opportunioribus rationibus pro felici regimine earum dioecesium,
quarum relationes expendebantur.
XII. In toto autem hujus capitis decursu non alium auctorem citavimus ejus legis , qua singuli Episcopi Sanctorum Apostolorum Limina certis temporibus visitare, & statum Ecclesiae suae Apostolicae Sedi exponere tenentur , praeter unum Pontificem Sixtum V. ex quo non illud a
quopiam inferri volumus, Pontificem hunc primum fuisse , qui eam legem & consuetudinem invexerit . Antiquissimum porro , simulque illustre hujus rei monumentum habemus in Ecclesiastica Historia, Epistolam nimirum a Patribus Concilii Milevitani ad S. Innocentium I. Pontificem Maximum scriptam, in qua deplorabilem exponentes statum Ecclesiarum Palaestinae , atque Africae , quas Pelagiani plurimum perturbaverant , &Apostolici Pastoris opem implorantes , ita scribunt : Quia te Dominus,
gratiae buae praecipuo munere , in Sede .Apostolica collocavit , talemque nostris temporibus praesitit, ut nobis potius ad culpam negligentiae valeat, s apud tuam venerationem , quie pro Ecclesia suggerenda sunt, tacuerimus, quam ea
tu pusis vel fastidiose, vel negligenter accipere ς magnis pe=iculis infirmorum membrorum C brisi pasoralem diligentiam , quaesumus , adhibere digneris. Neque minus ad id significandum, de quo nune agimus , perspicua sunt verba, quibus Sanctus Ponti sex in sua responsione utitur , nempe: Dil genter congrue Apostolico consulitis honori; honori, inquam, illius, quem, praeter illa , quae sunt extrinsecus, solicitudo manet omnium Ecclesarum super anxiis rebus, quae si tenenda sententia, antiquae scilicet regulae formam secuti, quam toto semper ab Orbe mecum nosis esse se atam. Has duas epistolas videre licet in editione operum S. Augustini, quae curantibus M nachis Congregationis Sancti Mauri prodiit Parisiis anno I 679. tom. 2.pag. 62O. 639. Praeterea S. Gregorius Magnus Episcopis per Siciliam constitutis induissse invenitur, ut, cum antea tertio quoque anno Romam accedere tenerentur, deinceps nonnisi semel singulis quinquenniis hujusm di iter suscipere deberent; ut ipse scripsit ad Cyprianum Diaconum, in ea Insula residentem, epist. 22. lib. 7. rom. a. Operum col. 866. seq. Novit dilectio tua, hoc olim conquetudinem tenuisse , ut Fratres , o Coepistopi n Iri Romam semel in triennio de Sicilia convenirent ; sed nos eorum labori consulentes consiluisse, ut suam huc semel in quinquennio praesentiam exhiberirent. Similis Episcoporum obligatio , diversa tamen pro Ecclesiarum ab Urbe distantia, eruitur etiam ex Concilio Romano, anno 743. habito a S. Za
238쪽
LIB. XIII. C .a P. VI. 233S. Zacharta Papa, ean. 3. tom. 3. Collectionis Harduini col. I927. Ut, jumea Sanctorum Patrum , m canonum statuta, omnes Episcopi , hujus sposeolicar Sedis ordinationi subjacebunt, propinqui sunt, Idibus mensis Maii Sanctorum Principum Apostolorum Petri , Pauli Liminibus praebententur , omni occasione seposita: qui vero longinquo , iuxta chirographum suum impleant. Formula juramenti ab Episcopo electo praestandi descripta legitur in Decretalibus Gregorii IX. in pluries citato Cap. Ego N.
de jurejuran. ubi inter cetera haec habentura . Volorum Limina sugulis anuis aut per me, aut per certum nuntium, visitabo; nisi eorum s Romanorum nempe Pontificum ) absolυar licentia. Ejus formulae auctor existimatur Sanctus Gregorius VII. evidens est enim error Caroli Molinari, qui eam ipsi Gregorio IX. attribuit' ut recte ostendit Gongalea in Commentari ad cit. text. Inter Innocentii III. rescripta unum adest , quod spectat ad Patriarcham Antiochenum , qui, cum juxta obligationem suam quarto quoque anno ad vi standa Apostolorum Limina , reddendamque rationem administrationis Ecclesiae suae, Romam venire debuisset, neque id , certis impedimentis obstantibus, executus esset, excusationes suas ad Ponistificem miserat. Qui sane eas benigne admisit, sed simul Patriarcham admonuit, ne in posterum ossicio deesset. Facti series exponitur in Hisoria Pontificia Iurisdictionis, quam edidit Rousset, lib. 3. cap. I. num. II. Sub Alexandro IV. compertum fuit, nonnullos Episcopos, ut ab incommodisse eximerent, Indulta specialia postulando impetrasse, ne statis temporibus tenerentur ad Apostolica Limina se sistere,& relationem status suarum Ecclesiarum exhibere. Verum Ponti sex, edita Constitutione , omnia Indulta hujusmodi eousque concessa abrogavit' ut videre est apud Raynaldum ad annum Christit 237. num. so. & sequentia verba in citata Constitutione adjecit: Non es facile recedendum ab eo, quod a Praedecessoribus nostris super hoc diu excogitatum extitit, mi obtentum. Denique, ut alia antiquitatis monumenta omittamus, in opere P. Thomae a Iesu de omnium gentium salute procuranda lib. 7. pag. 29 I. inter quaesita ex parte Patriarchae Maronitarum proposita Gregorio XIII. qui Sixtum V. in summo Pontificatu immediate praecessit, hoc etiam relatum legitur: Praetera ea , cum Ponti cale Romanum statuat, jubeatque , sngulos Episcopos ultra-
marinos omni triennio Romam venire de Ecclinarum inorum satu depositis ros I num o nostri ad idem teneantur, necne λ Susticiatque, propter ilia neris dissicultates , Turcarumque pericula , quempiam eorum nomine delegare ΤResponsum autem subjicitur, quod sc habet rob magnam locorum intercapedinem denegandum non videtur, quod petunt ' ut satis si unoquoque triennio unum, Episcoporum omnium nomine , Romam desinari.
XIII. Non itaque Sixtus V. hanc legem primus invexit, qua Cath lici Antistites ad visitanda Limina Sanctorum Apostolorum Petri & Pa ti, & ad reserendum Apostolicae Sedi Ecclesiarum suarum statum obligantur I cum & unum, & alterum hujusce legis caput tot antea seculis Vi-
239쪽
guisse constet; & satis appareat, utrumque consequens csse illius Prima. tus, quo Romanus Pontifex in universa Ecclesia potitur. Verumtamen hoc Sixto tribuendum est , quod visitationum tempora singulis Episcopis congrua ratione determinaverit; quodque aliquos specialiter deputaverit, qui postulata in Episcoporum relationibus proposita expenderent , iisque
De relatione salus Ecclesae, de qua actum es capite superiori, o de prima ejusdem parte . . . SIcuti superiori capite diximus, a summo Pontifice Sixto V. statutum fuit tempus, quo ab Episcopis sacra Limina visitarentur: et idemque mandatum est, ut relationem status suarum Ecclesiarum a sacra Concilii Congregatione postea considerandam , examinandamque transmitterent. Quoniam vero nulla fuerat unquam edita Instructio, qua tamquam regula in ea relatione efformanda uterentur Episcopi ; hinc de hac re actum fuit in Concilio Romano, quod anno I723. in Lateranensi Basilica, praesidente fel. mem. Benedicto XIII. habitum est: nobisque, qui tunc in minoribus constituti munere Intereretis sacrorum Canonum in eodem Conisellio fungebamur, ea cura commissa, ut Instructionem ipsam efforma reis mus. Prompte paruimus e & quae a nobis tunc facta fuit Instructio, ea ipsa est, quae post Romanum ipsum Concilium typis impressa legitur; sicuti etiam in append. ad tom. 2. nostri Bullarii num. I. Eademque nobis causam dedit , ut in hoc , & sequentibus capitibus quaedam animadversione, & scitu digna insereremus: quare iterum illam ad calcem hujus libri dabimus impressam. II. In plures paragraphos ea dividitur Instructio e in quorum primosgnificatur Episcopis, ut in relatione status Ecclesiae, praeter accuratam descriptionem confinium dioecesis, aliarumque multarum rerum, quae indicto paragrapho legi possunt, privilegia quoque, atque praerogativas ex ponant, quibus eorum Ecclesiae decorantur. Ibi tamen monendos eosdem censuimus, non semper haec peragenda sibi esse, sed prima tantum vice, qua sacra Limina visitantes, Apostolicae Sedi Ecclesiarum suarum statum
exponunt: deinde vero necessarium non esse, ut semper haec eadem reis
petant; sed satis futurum, si ad ea se reserant, quae in superioribus relationibus significarunt : nisi quid interea in dioecesi mutatum fuerit, aut novi aliquid contigerit , quod statum Ecclesiae materialem in veri rit, & tanti momenti sit, ut exprimendum merito videatur. III. Quoil ut exemplis planius declaretur, quandoquidem Cardinales, qui Episcopatus obtinent subulbi carios, a sacris Liminibus visitandis exempti non sunt, tenenturque & ipsi relationem status suarum Ecclesiarum
240쪽
L I B. XIII. C P. VII. 23sexhibere; optimum factu erit, si Cardinalis Decanus, cum primum de Ostiensis Ecclesiae statu relationem conficiet, magnum illud commemoret privilegium , quod inter omnes est Ostiensi Episcopo peculiare , consecrandi Romanum Pontificem , nisi fuerit antea Episcopali charactere insignitus. In Vita S. Marci Pontificis, qui anno 336. S. Petri Cathedram implevit, apud vulgatum Anastasium sic legitur: Hie s S. Marcus ) eou-stituit, ut Episcopus Ostiensis , qui consecrat Episcopum Urbis, Pallio uteretur. Sed Blnius, & Labbeus in notis, hanc consuetudinem , ut Romanus Pontifex ab Episcopo Ostiensi consecraretur, S. Marci Pontificatu vetustiorem esse contendunt .' Nam Dion=sius Papa a Maximiano Ostens DLscopo consecratus fuisse lenitur. Celebris est S. Augustini textus in Breυi
culo Collationis tertiae dier cum Donati tis cap. I 5. num. 29. rom. V. col. STI .
Nec Romanae Ecclesae s Episcopum ) ordinat aliquis Episcopus Metropolitanus , sed de proxi no Osten . Textum hune S. Augustini non videtur recte intellexisse, & bene in rem suam adhibuisse Sigonius de Regno Di liae ad annum 682. eum scripsit, ex summis Pontificibus primum, qui a tribus Episcopis Ostiens, diriuensi, Veliternensi fuerit conlecratus, Leonem II. fuisse, contra morem superioribus temporibus usitatum, quibus solus Ostiensis hoc munere fungebatur; quod item tradit Ciacconius in
Vita S. Leonis II. Sed eorum error notatur ab aliis accurate observantibus, Romani Pontificis Consecrationem semper fieri conluevisse a tribus Epit copis, ac inter eos Ostiensem non modo locum obtinuisse, sed primas semper partes egisse, ita ut reliqui duo Episcopi suburbicarii assistentium personam gesserint. Ad Augustinum quod attinet assirmantem, ut supra diximus, summi Pontificis Consecrationem , non ab aliquo Metropolita, sed ab Ostiensi Episcopo perasi solitam , illius verba non ita intelligenda esse dicunt, ut a solo Ostiensi , sine aliis duobus Episcopis, Romanus Pontifex Consecrationis munus acciperet: sed ut, nullo ad id
vocato a remotioribus partibus Metropolitano, ejusdem Conlecratio a
proximo ostiensi Episcopo perageretur. Videri hac de re possunt Mabi Llonius in Comment. praevio ad Ordin. Roman. pag. II 8. seq. Pagius σου annum Christi 68χ. num. 6. in Vita S. Marci num. 3. Sassius in notis ad Simnium, Vignotius in notis ad Vitam S. Leonis II. num. F. Neque vero contra haec se l. re . Clementis Papae XI. exemplum aliquis afferat,
qui, eum nondum in Episcopali ordine constitutus esset, quando summus Pontifex electus est, non ab Ostiens, sed a Portu ensi Episcopo Consecrationem accepit. Hoc enim ideo factum est, quia tunc Ostiensis v cabat Ecclesia - ut recte monet Borgia in Hisoria Veliternensis Ecclesiae circa snem. Quae omnia singulare Episcopi Ostientis privilegium demonstrant, quod ab eodem in prima, quam exhibebit, relatione status Ecclesiae , merito commemorandum censemus.
IV. Salisburgensis etiam Arehiepistbpalis Eceles a privilegio condecoratur singulari, planeque digno, quod in prima relatione status Ecclesiae,