장음표시 사용
221쪽
culo terraemotus, quo Urbs Roma afflicta fuit , statuit, jejunium quota nanis esse servandum pridie diei sesti Purificationis Beatae Mariae Virginis , uti legitur in ejus Vita edita Urbini anno I 727. lib. 2. num. 35. pag. 9 8.& quamvis hoc jejunium fuerit a dicto Pontifice demandatum , uti Urbis Episcopo, usque ad praesentem diem observatur a Secularibus, & Regularibus in Urbe degentibus. VIII. Capitula itidem exempta obnoxia sunt Synodalibus Constitutionibus, quae versantur circa reformationem morum , & disciplinae ,' quod ais acra Congregatione declaratum, testata sunt Concilia Provincialia M, chliniense , & Namurcense , relata a Van-Espen Jur. Eccles unim partis I. tit. I 8. cap. q. num. 8. intacta in reliquis remanente eorumdem Capitulorum exemptione, quae in hoc praecipue sita est , ut Episcopus, extra visitationem , procedere nequeat contra aliquem Canonicum sine duobus
adjunctis e gremio Capituli , ad normam Tridentini seg. 23. cap. s. dareform. quamvis eadem Capitula, sae adjunctis, pro suo arbitrio, visitare queat, juxta aliud ejusdem Concilii decretum sess. s. cap. q. de refornris quae duo decreta a nobis expensa , & invicem conciliata fuere in causa D auen. Iurisdictionis, de qua tom. 2. Thesaur. Resol. pag. I92. oe seq.
IX. Dissicultas de iis esse potest, qui de Episcopi dioecesi quidem sunt,
sed extra dioecesim versantur, mox tamen ad illam redituri: de his qui γpe dubitatur , an absentiae tempore Diceceianis Constitutionibus obstringantur , censurisque assiciantur in earumdem transgressores latis . Comia muniter vero respondent Doctores , particularibus loci statutis non obli gari , qui extra statuentis territorium degit I juxta apertam decisionem
Bonifacit VIII. in Cap. Inal. de Consit. in o. Statuto Episcopi , quo in
omnes , qui furtum commiserint , excommunicationis sententia promulgatur , subditi ejus , surtum extra ipsius dioecesim committentes , minime ligari noscuntur : cum extra territorium ius dicenti non pareatur impune e quae est
sententia Pauli Jurisconsulti in leg. final. ff. de jurisdict. Aliud autem eia
se a junt de praecepto , alicui ab Episcopo facto , ne ex. gr. aleis ludat. sub poena excommunicationis , iplo fasto incurrenda : eum quippe , cui tale praeceptum injunctum est, si extra dioecesim aleis ludat , in ex comis municationem incidere, iidem Doctores assirmant. Ratio discriminis est, quia lex , seu statutum , per se , & immediate respicit territorium , stadioecesim, eiqtie quasi cohaeret, ac proinde non potest constringere , qui extra territorium, seu dioecesim existite praeceptum vero assicit immediais te personam , ejusque Veluti ossibus haeret , quocumque terrarum disceia
serit:-S: Antoninus pari. 2. tit. 6. cap. 2. 2. COVarr. in Cap. infima Mater, pari. I. IO. num. 3. SuareZ de legis. lib. 8. cap. 32. num. I. σlib. 4. cap. 19. num. I. Layman in cit. Cap. Inal. de Consit. in s. num.
3. Pirhing ad eumd. tit. de Consit. num. 53. 39.. X. Verum praedicta communis assemo limitanda est in illo , qui edioecesi egreditur solo animo declinandi Synodalis Statuti obligationem et
222쪽
L I B. XIII. C P. V. 2IT quamvis enim nonnulli Doctores etiam hunc a Statuti vinculo solutum arbitrentur, melius tamen, eum , in legis fraudem discedentem , legis
vinculum secum serre , eoque constrictum manere, defendunt Manuel tom. I. Sunam. cap. 2I9. num. 12. VasqueZ in 3. pari. quaes. 98. art. 2. Rebell. de oblig. ius. lib. 2. quaes. 7. se l. 3. num. 16. Layman Theolog. morat. lib. I. ira I. q. cap. II. num. 9. Neque hodie fas esse videtur ab hac semientia recedere, postquam sacra Congregatio Concilii illegitimum pronunci avid matrimonium, non servata Tridentini serma , ab iis celebratum, qui solo animo illud clandestine contrahendi, recesserunt e loco, ubi Tridentinum est promulgatum, & se ad locum contulerunt, in quo promulgatum non est; suam declarationem, sua roboratam auctoritate , Urbanus VIII. inseruit yrevi, ad Archiepiscopum Coloniensem dato, anno 161 . uti narrat Cardinalis de Lugo lib. I. Respons. morat. dub. 36. eudemque declarationi aliae plures contonant decisiones, quae ab eadem Conis gregatione prodierunt, diligenter a nobis collectat, & relatae in nostra I, sit. 33. num. 8. σ seq. Etenim , cum neque sacrae Congresationi, neque summo Pontifici in animo fuerit novam rogare legem , sed praeexistentem, jam a Tridentino indictam, explicare, jam exinde conficitur, ex utriusque sententia, qui in legis fraudem e loco se subducit , ubi ea vi. get , sub lege nihilominus comprehensum , ejusque nexu devinctum maianere. Accedit, quod Clemens X. in Constitutione , quae incipit Superana, edita a I. Maji, & publicata a. Augusti Iopo. declaravit, posse Regularem in dioecesi , in qua ad excipiendas Consessiones est approbatus: consuentes ex alia dioeces, a peccatis in ipsa reservatis, non autem in ilisia, ubi idem Confessor es approbatus, absolvere , nis eosdem paenitentes noverit, in fraudem reservationis , ad alienam dioecesm pro absolutione obi nenda migrasse. Ex quo iterum manifestum fit, dolum & fraudem nemini patrocinari, ad evadendum legis vinculum ; eamque fraudem vere ab
illo committi, qui, solo animo legem eludendi, e loco se proripit, ubi illa viget.
Quibus modis cessare posset obligatio inducta a S=nodali saluto. SIquidem de essentia legis est perpetuitas in eo sensu , quem sese exisplicat Suareet lib. I. de legibus cap. IO. per tot. certum proinde est, Synodales Constitutiones , nisi revocentur , in suo robore permanere, quamvis Episcopus, a quo sunt editae, e vita decesserit, aut se Episco. patu abdicaverit, aut ad aliam sit translatus Ecclesiam : quod apud mmnes Canoni stas indubitatum, asserunt Barbosa de osse. oe potest. Disc.
pari. 3. allegat. 93. num. 23. Fagnanus in Cap. g nobis , I. a num. s.
que ad M. de sent. excommvn. Antonetl. de regim. Eccles Episcop. lib. I. Tom. II. E e cap.
223쪽
eap. I. q. s. num. TO. Card. de Luca in adnotat. ad Trident. disc. go. num. I s. Reiffenstuet ad tit. de Consit. f. q. num. 7o. Romaguerra ad
Consit. Dnodal. Gerunden. lib. I. rit. I. cap. I. num. 29. Non ita certum
est, an Episcopi morte cessent Statuta, ab eodem extra Synodum facta,& per simplex Edictum promulgata . Haec quippe statim vires amittere, neque amplius urgere, autumant Beria echin. tram de Episc. pari. 2. lib. 4. decis. 13. Riccius decis I 9. num. 2. pari. I. Zerola prax. Disc. pari. I- vers. Edicta f. Ad tertium , Sperellus sor. Eccl. decis I 4. num.
2I. 22. Barbosa cit. Ioc. inde inserentes , per Episcopi obitum cessare casuum . reservationem, nisi facta fuerit in Synodo. At melius alii, Episcopi Statutis , etiam extra Synodum , audito tamen consilio Capituli, factis, & promulgatis, eamdem attribuunt perpetuitatem , quam omnes concedunt Synodalibus Constitutionibus e siquidem etiam illa suas vires,& efficaciam unice mutuantur ab auctoritate , & jurisdictione Episcopi, quae eadem prorsus est, sive in Synodo, sive extra Synodum exerceatur. Accedit expressa decisio Gregorii IX. in Cap. ultim. de inc. Legat. ubi ait: Nemini dubium ese volumus , quin Legatorum Sedis .inpostolicae Strituta , edita in provincia sibi commissa, durent tamquam. Perpetua, licet eadem postmodum sint egressio nam, si Statutum Legati perleverat, postquam ejus jurisdictio, per egressum e provincia, est extincta , idem dicendum esse de quolibet Episcopi Statuto , merito ibidem observat Glossa vers
Statuta, quam sequuntur Iason in lex. Stipulationum , is de veta. oblimnum. 3. 4. Federicus de Senis consil. I 5. aliique , quos allegat Rei L senstuet eis. tit. de Consit. f. q. num. 7o. ubi simul docet, hanc eamdem potestatem condendi Statuta, in perpetuum duratura, competere Capitulo, vacante Sede Episcopali. II. Quod autem diximus , Synodales Constitutiones esse perpetuas, non est ita accipiendum, quas nequeant ab eodem Episcopo, ejusve succetare revocari r etenim perpetuae dicuntur hoc tantum nomine , quod scilicet sint regulae stabiles , propositae communitati , quae moraliter eadem perseverat; atque insuper quia, spectata earumdem natura, durant post mortem legislatoris, nisi ab ipsom et , aut a successore abrogentur: nequaquam vero perpetuae dicuntur, quasi sint immutabiles ; cum interadum novae emergentes rerum circumstantiae illas delendas, atque abrogandas suadeant: uti bene ratiocinatur SuareZ cit. cap. IO. num. IS. Quare,
si postremae Synodi decreta aliis adversentur, quae in priori hus fuerant md ita, posterioribus erit inhaerendum ; quia jus posterius derogat priori: quemadmodum ad rem ponderat Cardinalis Iacobatius de Conciliis lib. 6. ad quod allusit etiam S. Augustinns lib. 2. de Baptismo contra Donatisas
scribens cap. 3. num. q. rom. P. Oper. col. 98. saepe priora posterioribus emendari, cum aliquo experimento rerum aperitur, quod clausum erat, oe cognoscitur, quod latebat.
III. Praeter revocationem vero a legislatore, ejusve successore factam
224쪽
L I B. XIII. C a P. V. 2Istalii duo sunt modi, quibus dioeceseos incolae Synodalium Constitutionum
jugum excutere possunt: primo, si nunquam illas, earumve aliquam moribus recipiant, leu observare incipiant e secundo, si, postquam receptae fuerant , per contrariam consuetudinem ab earumdem vinculo se solvant.
Ad primum quod attinet , quamquam leges , potissimum Ecclesiasticae,
a populi acceptatione minime pendean , attamen, cum eaedem nunquam a populo recipiuntur, peccant quidem eas non recipientes , sed tandem desinunt obligare ' quoniam praesumitur, nolle legislatorem . cum maximo animarum dilpendio , suae legis Vinculo diu irretitam tenere commuis nitatem, quae nunquam passa est, se eo constringi d uti bene ratiocinatur SuareZ lib. q. de legib. cap. Io. num. 9. Quantum vero temporis neis cessarium sit, ut lex, nunquam usu recepta , censeatur tacite revocata,
litigant Doctores. Certum solum videtur, nullum temporis spatium esse necessarium, quando legislator scit , suam legem non recipi , &, cum
commode possit ejusdem observationem urgere, dissimulat, tacetque, neque in transgressores animadvertir: tunc quippe, post paucos actus a superiore toleratos , prauumitur , quod idem, per hanc ipsam conniventiam, suam legem tacite revocet, nolitque ea obstringere communitatem, cui displicet: Suareet cit. Dc. num. IO. . I 2. At dissicultas est, quando lex ab initio respuitur, ignorante legislatore . Ne in hoc rerum eventu quidem ullum determinatum temporis intervallum necessarium existimant Felinus in Cap. I. num. 13. de treug. pac. & Bot t. in tradi. de S nod. art. 2. num. 53. quorum sententia, post paucos transgressionis actus, prudentis viri judicio definiendos, centetur pariter lex abrogata. Alii e diametro oppositi, quos sequitur Fagnanus in eod. Cap. de treug. paci legem , etsi nunquam usu receptam, urgere nihilominus putant, donec non effluxerit tempus quadraginta annorum, intra cujus spatium, quotquot legi non parent, cujus materia sit graviS, a gravis culpae ream non excu-1ant. Alii demum , quorum opinionem practice certam arbitratur laudatus Suarea num. II. docent, ad delendam legem, quae nunquam a communitate servari coeperit, necessarium, & sum ciens esse decennium: nam ex una parte, ejusmodi temporis spatium satis est , ut consuetudo , seu praescriptio dicatur lonsi temporis , juxta Glossam tu Cap. vlt. de constιetud. in 6. atque ex alia brevius Videtur exigi, ut lex, nunquam usu reincepta, desinat obligare, quam requiratur ad abrogandam legem, quae diu fuit moribus comprobatae cum autem ad hoc postremum requiratur, ad summum, tempus quadraginta annorum , ut statim dicemus , videtur,
ad primum satis abunde esse decennium. IV. Cum vero agitur de lege jam populi moribus firmata , ad illam
contraria consuetudine abrogandam , communiter exigunt Doctores quadraginta annorum spatium; quoniam tantum temporis necessarium est ad
praescribendum contra Ecclesiam, per textum in Cap. De quarta , aliis que , de praescript. verum plerique ex recentioribus non improbabiliter E e 2 opi-
225쪽
opinantur, satis esse consuetudinem decem annorum e nam, teste Suaree lib. 7. de legib. cap. 18. apud omnes in confesso est, tanti temporis consuetudinem vires habere abrogandi legem civilem , nec contrarium reperitur sancitum pro lege canonicae neque enim s ajunt hujus sententiae patroni ) exemplum praescriptionis, per quam aufertur ab Ecclesia jus proprietatis sive in re, sive ad rem, puta jus percipiendi decimas, comparari potest consuetudini, per quam, sine Ecclesiae detrimento, ejusque honorum jactura , tollitur obligatio legali se secus quippe lex lata a Romano Pontifice non posset abrogari , nisi per consuetudinem centum ann rum ' tantum enim temporis requiritur ad praescribendum contra hona,& jura Ecclesiae Romanae, Cap. Ad audientiam, Ig. & Cap. Si diligenti, I7. de praescript. Ita ratiocinantur Lessius lib. 2. de just. oe juri cap. 6.num. 46. Cardinalis de Lugo de just. m jur. disput. 7. sest. 5. num. 94.
Pirhing ad tit. de consuetud. 5. num. 39. aliique ab his citati. V. Quod porro dicimus, le3em sive nunquam receptam, sive receptam , contraria consuetudine deleri, intelligendum est, dummodo consuetudo ceteras habeat conditiones, quae a Jure in ea exposcuntur, praecipue in Can. Veritate , cum seq. dist. 8. Cap. Ad nos in & Cap. In. de consuetudine r& primo quidem, ut sit rationabilis, hoc est neque Iuri Divino, neque naturali contraria, nec expresse a Iure reprobata, aut in legislatoris contemtum invecta: deinde, ut a majori communitatis parte libere & sponte sit inducta, pluribusque, ac continuis actibus frequentata, animo i gem tollendi: ac demum , ut adsit consensus lesislatoris, non quidem exinpressus, & personalis, qualem cum aliis necessarium voluit Pontius lib. 6. de matrim. cap. 6. num. 7. sed consensus legalis, & juridicus, qui nimirum jam habetur per leges, & canones, omnem consuetudinem , pD-puli moribus inductam , approbantes , eique Vires tribuentes abrogandi legem: quod communissime sentiunt Doctores congesti a Suarez cit. lib.
VI. Si itaque incidat quaestio, an Constitutio Synodalis desierit obligare , eo quod aut tolerante Episcopo nunquam fuerit ab aliqua communitate recepta, aut, postquam suerat moribus comprobata, contraria coninsuetudine sit deleta, res erit decidenda, juxta indicatas doctrinas , quas prolixius exornant Iuris Canonici interpretes ad tit. de consuetud. VII. Hactenus de cessatione legis in communi. Verum, manente legis obligatione quoad totam communitatem , potest quis a legis vinculo subduci per dispensationem a superiore impetratam e quam quidem di
spensationem, si sermo sit de lege, seu Constitutione Synodali, obtineri posse ab Episcopo, qui legem tulit, ejusque in Episcopali Cathedra successore, nemo ambigit I omnis enim res , per quascumque causas nascitur, per easdem dissolvitur, juxta Cap. I. de regul. tui . quod ad rem perpendunt Navarrus in Sunam. cap. 23. num. 74. AZorius Insiti pari. I. lib. S. cop. IS. quaest. 3. Suarez lib. 6. de legib. cap. IS. num. 8. Barbosa do
226쪽
L I B. XIII. . C A P. V. . 22 Ilic. oe potest. Disc. allegat. 34. num. 2. 3. Neque ad aliquem eximendum a Synodalis Statuti obiervatione tenetur Episcopus exquirere conis
sensum , aut consilium Capituli , quamquam de ejusmodi consilio illud ediderit: jura enim potestatem dispensandi uni committunt Episeopo, nulla facta Capituli mentione, Cap. t si Clerici , De adulteriis , de judiciis, Cap. Cum ex eo , de eleci. in o. quod , aliis allegatis , ponderat
SuareZ cit. Ioc. num. Io. & prosequitur Romaguerra ad Consit. 'nod. Ge. Unden. lib. I. tit. I. cap. I. num. 2. Ut tamen licite dispensationem eis
largiatur, justa requiritur causa o siquidem recta ratio suadet , neminem esse a communi lege , absque legitima causa , eximendum , praesertim si dispensatio uni concessa , aliis causam praebeat obloquendi de superiore,
quasi sit acceptor personarum : Navarrus cit. cap. 25. num. 5. AZoriuscit. cap. IS. quaes. 3. in fn. SuareZ eod. lib. o. cap. 18. num. q. γ seq.Barbola cit. loc. num. s. Dispensationem vero super propria Consti tutio. ne , etiam sine justa causa datam, validam propugnant Doctores , quos adducit , & sequitur SuareZ eod. lib. cap. I9. num. 6. ω seq. qui tamen oppostum tenent , quando inserior aut ex privilegio , aut epikeja relaxat legem a supeliore latam, puta, cum Episcopus aliquem eximit a lege summi Pontificis: hanc enim dispensationem, nulla urgente justa cau-1a ab inferiore concessam , non solum illicitam , sed invalidam , omnes Doctores pronunciant quia non censetur Superior potestatem dispensam di super sua lege impertiri, nisi ex causa rationabili I ac proinde, qui, hac non existente , dispensationem elargitur , suae potestatis limites praetergreditur: Abbas in cit. Cap. At s Clerici , num. I . de judic. Barbosa citi allegat. 3 . num. I. in Gn. Reiffenst uel ad tit. de Consit. I 8.
ntim. 178. aliique communiter.
VIII. Non eo tamen jure , quo suae Dice celanae , relaxare potest Episcopus Constitutionem Synodi Provincialis . Haec quippe condita est acoetu Episcoporum tamquam constituentium unum mysticum corpus altioris jurisdictionis, quam in singulis reperiatur Episcopis o ac propterea censetur lex lata a Superiore , cui insertor , jure ordinario , nequit d rogare: SuareZ lib. s. de legib. cap. IS. num. q. Et , quoniam etiam Atachiepiscopus , quamvis Concilio Provinciali praesideat , attamen est illo inferior' a Metropolitano enim ad Concilium Provinciale, tamqu=m ad Superiorem , appellari posse , ait Glossa ultima in Cap. penult. de appeltat. ἰn o. hinc recte insert. idem Suareet ibid. num. s. neque Archiepiscopum potestatem habete relaxandi, seu aliquem per distentationem solvendi a vinculo Constitutionis editae a Concilio Provinciali . Quocirca re. Re ait Cardinalis Corra de jejun. pari. 3. art. 9. dub. I. num. s. neque
Episcopo , neque Archiepiscopo jus esse abrogandi obligationem jejunii in Provinciali Synodo indicti.
IX. Unam hic dissicultatem movent Bottus de Synodo pari. a. an. q. num. I 2. .& Barbosa cit. alleg. 34. num. 7. num scilicet integrum sit E
227쪽
piscopo aut prorsus delere Constitutiones Synodales a se factas , aut aliquem ex justa causa ab illis eximere, quando eaedem auctoritate summi Pontificis sunt confirmatae . Verum , cum ex dictis liqueat, Constitutiones Synodi Dioecesianae non solere a summo Pontifice confirmari, si quaestio circa eas dumtaxat versaretur , inutilis seret , & supervacanea : at, squidem etiam de Constitutionibus Synodi Provincialis , quas nonnunquam Pontificia auctoritate roborari diximus , dubitari potest , an Ap
stolica confirmatione munitae, nihilo tamen minus abrogari queant in a
lia Provinciali Synodo ; idcirco operae pretium est aliquid de hac controversa delibare . Non una est hac in re Auctorum sententia . Baldus in leg. Omnium, Cod. de testam. universim docet , statutum inferioris, a Superiore confirmatum , non posse deinceps , sine Superioris consensu, ab inferiore revocari. Oppositum sentit Bariolus in ead. leg. Omnium, ubi expresse tradit , confirmationem Superioris nullum praebere obstaculum in seriori, quominus legem a se rogatam , pro suo libito , revocare
queat. Uterque tamen melius alibi suam aperit mentem Baldus enim in leg. Ex placito, num. I 2. seq. Cod. de rer. permut. & Bartol. in leg.
Omnes populi , J. de ius. γ jur. duplicem distinguunt legis confirmatione me unam vocant essentialem ' alteram accidentalem: essentialem dicunt,
quae est necessaria , ut inserioris statutum vires habeat obligandi ; quod
contingeret, si in serior, nisi sulciretur auctoritate Superioris, potestatem non haberet suos subditos novi statuti nexu obstringendi r confirmati nem accidentalem appellant , quando inferior habet potestatem serendi veram legem, quae talis sit, viresque habeat obligandi, sed solum ad majorem ejusdem legis auctoritatem, & robur, confirmationem petit a Superiore. Hac porro distinctione praemi sia, ambo docent, statutum primi generis, a Superiore confirmatum , non esse ab inferiore revocabile: quoniam reputatur lex Superioris, lata ad petitionem inserioris: statutum vero secundi generis, squidem etiam post Superioris confirmationem adhuc censetur lex inferioris, qui illius condendae auctoritatem habebat, a junt
posse ab inferiore revocari; quod probant ex cit. leg. Omnium , Cod. de testam. in qua decernitur , testamentum , licet confirmatum ab Imperatore , posse nihilominus a conditore revocari .
X. Aliam distinctionem adhibet Panormitanus in Cap. Cum accessissent .
de Consis. num. 2 in Cap. Dilecto, num. Io. de praeben. Aut, ait, statutum respicit dumtaxat favorem , & commodum statuentium I & tunc confirmatio, obtenta a Superiore, statuentes non impedit, ne illud delere valeant.' etenim Innocentius III in dicto Cap. Cum accelsissent, de Conpit.. rescribit , potuisse Canonicos Tullenses reicindere statutum , quod ipsi met condiderant, abolendi nimirum in sua Ecclesia officium Primiceriatus , quamquam idem statutum fuisset ab Apostolica Sede confirmatum aut statutum pertinet ad publicum bonum p & tunc, inquit Pano mitanus, sae consensu summi Pontificis, a quo fuerit confirmatum, nota potest.
228쪽
LIB. XIII. C in P. V. 223 potest a statuentibus rescindi , aut relaxari ' quoniam iam effectum est jus Superioris, cui nemo privatus potest derogare, leg. Ius publicum, J. de pactis, Cap. Si diligenti, de foro competenti .
XI. Verum, ut alias praetermittamus Doctorum opiniones, quas recenisset Suareet lib. o. de legib. cap. 26. ceteris praeserenda videtur sententia sa-gnani in Cap. Si quis, a num. o. usque ad 24. de confirmatione utili, vae inutili, ubi distinguendum docet inter confirmationem , quam vocant iuforma communi, & confirmationem in forma specifica . In forma specifica fieri dicitur, cui praemittitur causae cognitio, & singula statuta diligenter expenduntur, ac deinde, nulla adjecta conditione, auctoritate Apostolica
cum clausula motu proprio, atque ex certa scientia, confirmantur . In somma communi confirmari dicuntur statuta, quae non singulatim examinanis tur, neque approbantur a Pontifice motu proprio, or ex certa scientia, atque Apostolicae auctoritatis robur illis non adjicitur absolute , sed istum conditionate, videlicet, s juse , eanonice, aut proυide factasnt; γ dum.
modo sacris canonibus, Tridensini Concilii Decretis , o Constitutionibus A. postolicis non adversentur: quam postremam conditionem omnibus statutorum confirmationibus in firma communi hodie exprimi, atque apponi solere, idem Fagnanus num. I 8. testatur. Iam Vero, pergit Fagnanus, statuto confirmato in forma specifca, cum naturam induerit legis Pontificiae, nulli inferiorum fas est derogare e statutum Vero confirmatum in formaeommuni, integrum est statuentibus delere, atque ab illius obligatione a. liquem ex justa causa subtrahere: etenim talis confirmatio nihil novi juris, aut efficacitatis illis tribuit, qua antea carerent. De praedicta duplici confirmationis specie, atque utriusque effectibus fuse agunt Suarre lib.
8. de legibus eap. I 8. per tor. Garcias de Beneficiis pari. 3. cap. 2. num. 23 I. seq. Barbosa ad Cap. I. G Cap. q. de confirmat. utili, vel inutiisti, Pirhing eod. tit. num. 3. seq. atque ibidem Engel num. s. Reiffem
XII. Dicendum nunc restat, an Synodalium Constitutionum vires inis Dingantur , seu retardentur , ob interpositam ab illis appellatica em ad Superiorem. Sed nullo negotio haec difficultas eluitur : nam , cum ejusmodi Constitutiones , non unam , aut alteram personam , sed universam respiciant dioecesim , apud omnes in comperto est , interpositam ab illis appellationem non esse admittendam in suspensivo e quod late demonstrant Cappon. discept. I 67. num. q. . seq. rom. 3. de Aste in Methodosac. Vist. part. 5. 2. num. Σοι Coccin. decis I 485. num. I. 2. &decis Is 22. num. I. 2. Romaguerra ad Consit. 0noae Gerunden. lib. I. tit. I. cap. I. num. M. Accedit , Synodales Consi tutiones ad unum
plerumque collineare scopum , correctionis nimirum , & resormationis morum .' in 'ua materia sacri canones non admittunt appellationem, nis in devolutivo, per textus in Cap. Drefragabili, de osci ordia. in p. μου no iram. , de appellan innovatos a Tridentino in cap. I. fess. 22.
229쪽
& cap. Io. seg et . de reform. quas quidem saluberrimas st nctiones nos ad unguem servari jussimus in nostra Constitutione 48. h. 2I. nosiri Eullari rom. I. pag. I 37. Et, quamquam Doctores hanc assertionem ita limitent, ut appellationi, etiam in suspensivo, locum esse affrment , cum Episcopus , servato ordine judiciario , in aliquem animadvertit, atque in ejusdem correctione nimium excedit , a justitiae , & aequitatis semita deflectens , juxta late deducta per Fagnanum in cit. Cap. Irrefragabili, num. 6. seq. de osc. Ordin. & in Cap. ias nostram, de appellat. per tot. haec tamen limitatio non assicit Synodales Constitutiones : hae quippe non se habent per modum peculiaris sententiae, contra aliquem latae, cui sit praemittendus ordo judiciarius; sed sunt leges universim editae ad Cleri, populique mores corrigendos , & reformandos , quas appellationem in suis spentivo prorsus excludere, scite considerat Pignatellus consult. 72. tom. I.
XIII. Quamquam porro a Synodalibus Statutis, de jure, admitti possit appellatio in devolutivo , haec tamen ipsa a prudenti Superiore non
est statim , atque ad cujuslibet querelam admittenda ' ne Episcopi de te reantur a suis cogendis Synodis, timore litium, quas postea subire cogantur ob male feriatorum hominum adversus Synodales Constitutiones querimonias, & frivolas appellationes. Quare ad haec praecavenda incommoda, cum appellatio interponitur ad sacram Congregationem Concilii , satius erit , ut ejusdem Secretarius appellantes compellat ad designandas singulas Constitutiones , contra quas reclamant , eosque simul adi sat ad
momenta rationum exponenda , propter quas eas irrationabiles , nimium graves, & onerosas, aliove Vitio contendunt insectas e haec vero omnia
idem Secretarius significabit sacrae Congregationi , quae, in hunc modum rite instructa, provide decernet , an appellatio sit admittenda , an potius rejicienda veluti inanis , & calumniosa . Haec methodus a. nobis , cum praedicto Secretarii munere iungeremur, adhibita suit in gravi controversa excitata adversus Synodum Fulginatensem, habitam anno I 722. ab Episcopo Baptistellio : eoque pacto ex innumeris causae articulis , ab apis
pellantibus propositis , paucos selegimus , qui videri poterant aliqua discussione digni , eosque dumtaxat sacrae Congregationis judicio subjecimus , in quibus tamen iidem appellantes succubuerunt, causamque in Gmnibus obtinuit Episcopus : quod videre est in eadem Synodo typis impressa pag. 283. XIV. His autem opportunum erit adjicere , cavendum esse Episcopo, ne sub censurarum poena injungat Clericis , ut Synodalium Constitutionum codicem sibi emant . Etenim , praeter ea , quae circa moderatum usum censurarum in hujus operis lib. Io. cap. 2. praenotavimus , ejusmodi
edictum, utpote ingerens aliquam suspicionem turpis quaestus, fuit expres se improbatum a sacra Congregatione Concilii in causa Larisen. Decretorum senodalium, die go. Augusti 1732. de qua tona. s. Thesaur. Resoluta pag. 387. σ seq. Ne autem editae Constitutiones ullo unquam tempore in
230쪽
L I B. XIII. Cias P. VI. 22 Sin oblivionem veniant, consultius erit vestigia sectari saepius a nobis lavidati Antonii Mariae Gratiani, Episcopi Amerini , qui suis Clericis praeis
cepit , ut Synodalia Statuta crebro perVOl Verent , memoriae mandarent, sibique dioecesim subinde visitanti , exactam de illis rationem redderent. Nam, quemadmodum s inquit in saepe citata sua Synodo cap. Io65.) ma. rnopere illi collaudabuntur , quos studiose in eorum lectione versatos intellia gemus ' ita, quorum notabilis negligentia, tarditasque visa fuerit, pro eorum
merito, aeriter a nobis corripientur, atque osurgabuntur.
m υistatione Sacrorum liminum, relatione satus Eceissae, quae a quolibet Episcopo , oe Praelato inferiore, serritorium separatum
habente , inpostolicae sedi facienda est, VI sitatio sacrorum Liminum , quam singuli Episcopi, & Praelati teruritorium separatum habentes , statis temporibus explere debent, &relatio status propriae cujusque Ecclesiae , quam ea occasione exhibere j hentur, res sunt a materia Synodi haud quidem alienae, quin immo cum ea valde connexae; tum quia, dum Ecclesiarum status exponitur Apostolicae Sedi, solet haec Episcopos, & Praelatos , qui sorte Synodum , curri possent, non habuerunt, ad illius celebrationem excitare; tum quia Epiri scopi , & Praelati, qui Synodum celebrarunt, id ipsum exponere non mittunt in relatione status Ecclesiae; in qua etiam saepe se reserre solent ad Constitutiones in Synodo editas circa varia rerum capita, quae ejusdem relationis objectum constituunt . Quare opportunum visum est praesenti Tractatui finem imponere agendo de visitatione sacrorum Liminum , az de relatione status Ecclesiae , quae ab unoquoque Praesule Apostolicae SN di, ut innuimus, facienda est: cum maxime Fasnanus in Cap. Ego N. num. 22. de jurejurando, asserere non dubitaverit , ipsam sacrorum Liminum visitationem. Episcopalibus Synodis quadam ratione aequiparari e Colligi potes, hanc visitationem Liminum nunc aliqua ex parte assimilari bnodis
Episcopalibus. II. Celebris est Sixti V. Pontificis Maximi Constitutio , quae incipit
Romanus Pontifex , quaeque inter illius Constitutiones in Bullario Romano impressa legitur tom. q. pari. q. nov. edit. num. 24. qua scilicet omnibus
Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis , & Episcopis , etiamsi S. R. E. Cardinales fuerint, praecipit, ut , antequam Consecrationis munus sustupiant, aut Pallium assequantur, vel, si de una ad aliam Ecclesiam transisserantur, antequam hujus regimini, & administrationi se immisceant, si quidem in Romana Curia praesentes sint , in manibus S. R. E. Diaconi Cardinalis in ordine prioris, extra Curiam vero in manibus Antistitis ad
hoc a Sede Apostolica delegati, singuli ex praescripta sormula jurent, seram. II. F f st,