장음표시 사용
251쪽
animum sedulo advertere , & deliberare , utrum expediat eis concedere adis mini irationis , seu alio nomine , retentionem alterius Ec Hesiae , cui praeerat , ac in primis utrum ambae sint invicem adeo propinquae , ut pasi ratim curam utrique commode impendere , suumque ministerium recte implera
V. Ex eo autem, quod Cardinalis Episcopus a prioris Ecclesiae vinculo absolvatur, ut dictum est, cum, debitis concurrentibus circumstanti is,
alterius Ecclesae suburbicariae optio ipsi conceditur , non desuerunt, qui hoc inserre se posse judicaverint, majori jam libertate gaudere posse hujusmodi Cardinalem in illius Ecclesiae regimine , quam administrationis titulo retinet ; ideoque in ejus potestate esse , quandocumque illam dimittere, neque proprio ac rigoroso praecepto residendi apud illam obstringi. Quod
quidem & rectae rationi, & Ecclesiasticae regulae adversatur . Aliquam nim veritatis speciem habere posset, si nihil aliud in proposito casu inte cederet, praeter a bsolutionem a vinculo prioris Ecclesiae. Sed, cum eidem se absoluto illius met Ecclesiae retentio in administrationem unico e
demque contextu concedatur ' unicuique deprehendere licet , canonicam
hanc esse loquendi formulam , idcirco adhibitam , ut excludatur duarum Ecclesiarum in titulum retentio , non autem ut Cardinalis Episcopus ab iis obligationibus eximatur , quibus utriusque Ecclesiae optimo regimini intendere, & advigilare tenetur. Neque vero gubernium Ecclesiae, quam administrationis nomine retinet, pro libito dimittere. potest ' cum, juxta vigentem praxim , summi Pontificis assensus ad id antea requirendus sit eoque impetrato , solemnis dimissionis actus scripto redigendus , & proprio dimittentis chirographo sit roborandus . Tantum vero abest , ut rugo rosa lege residendi apud Ecclesiam administrationis nomine retentam solutus censeri valeat , ut contrarium omnino diserte statutum fuerit ab Urbano Papa VIII. in superius allegato Decreto, cujus haec sunt apertissima verba : Insuper SanEtitas Sua declaravit , dubium bactenωs nullo modo fuisse , nec esse debere , residentiam CardinaIium Archiepiscoporum , ac Episcoporum, extit4se , m esse apud alias Ecclesias Metropolitanas , seu Cath Gales ibi commissas , non autem apud sex Ecclesias Calbedrales titulares eorumdem Cardinalium , in quibus Cardinales ordine priores praeesse solent
. oe propterea eos , qui aliis Ecclesiis supradictis praesunt ι apud eos non resederunt , nec resident , non fecisse , nec sacere illorum fructus Dos , etiam sub praetextu , quod alicui ex dietis sex Ecclesiis pnesideant , oe in
Urbe commorentur . Quod quidem Decretum nos etiam confirmandum d
ximus in antedicta nostra Constitutione I 8. h. Et quoniam , nostri Bullarii tom. 2. Itaque extra dubium est, Cardinalem Episcopum in exhibenda Apostolicae Sedi relatione status illius Ecclesiae , quam in administrationembretinuit , dum aliam suburbicariam per optionem adipisceretur , de residentia apud illam servata docere debere: simulque de vigilantia, & cura alterius regimini impensa; si eam nimirum , cum potuit, praesens Vim
252쪽
L I B. XIII. C P. VIII. 247sitavit I si ordinationes, Confirmationes, aliaque Episcopalia munia alio quando apud ipsam exercuit I si denique illius administrationi, quantumavis absens , opportune consuluit aut per Episcopum Suffraganeum , uti fieri solet in duabus Ecclesiis , Ostiensi , & Sabinens, aut per idoneum, expertumque Vicarium . Harum squidem Ecclesiarum regimini recte adiplicari potest praeceptum Concilii Lateranensis sub Leone X. habiti , ubi, dum agitur de Episcopalibus , qui tunc temporis a Cardinalibus et si1
non residentibus facile obtinebantur, ita statuitur.' Omni conatu suo proυLeleant insemiri Cathedralibus, dignos oe idoneos ricarios, seu Suffaganeos ,
prout consitietudo fuerit, cum digna competenti mercede apponentes. Videndus hae de re Thomassinus de Beneficiis pari. I. lib. I. cap. 27. num. 5.
VI. Soli. non sunt Cardinales. qui ex tacita Romanorum Pontificum dispensatione duos retineant Episcopatus , Cardinalitium scilicet in titulum , at rerum vero neque Cardinalstituta, neque suburbicarium, in administrationem, vel commendam.Etiam in Germania nec defuere, nec desunt Ρraetulum aliquorum exempla , quibus indultum est , ut tres simul,& quatuor,aetiam Episcopatus, obtineant . Ita enim expedire censetur Catholicae Religionis utilitati': cujus valde interest , in illis regionibus Episcopos esse magna auctoritate , & potentia praeditos , ne eadem Religio ab haereticis opprimatur . Legi de hac re possunt Cardinalis Pallavi.
cinus in Hisoria Concilιi Tridentini lib. 24. cap. I 2. num. II. alter Pallain vicinus in Defens Romani Pontiscatus tom. I. lib. II. cap. I7. I. pag. 637. Thomassinus tom. a. de Beneficiis lib. 3. cap. 2o. num. I 3. Fagnanus
in Cap. Dudum , si secondo , num. 29. de electione . Alios collegit Rigantius in Regulam primam Cancellariae q. . num. I 57. seq. ubi multa resert exempla hujusmodi retentionum , quas Romani Pontifices Episcopis per Germaniam , sublimioris praesertim generis , ex prae indicata causa
. . VII. Verum sel. record . Praedecetar noster Clemens Papa XII. cum
sapienter animadvertisset , ex eo quod uni eidemque personae tot Episco. pales Ecclesiae permitterentur, eam ab Ecclesia Catholica utilitatem, quae sperabatur, minime percipi, ex Pastoralis officii sui munere huic rei re. medium aliquod censuit adhibendum . Itaque, cum vidisset, plurium Episcopatuum consecutionem ex earum litterarum concessione pendere ,
quibus eligibilitas indulgetur : cum scilicet, huiusmodi indultorum vigore, qui unicum habebat Episcopatum , & ad alium transire non poterat, nisi per ordinariam postulationis viam , faciliorem exinde semitam sibi
aperiret ad aliam Ecelesam assequendam e duo saluberrima Decreta edi. dit: quorum altero , tamquam regula , uteretur in posterum Congregatio Consistorialis ; altero autem Brevium Secretaria . Haec typis impressa , quantum scire potuimus , cum nondum suerint , optimum esse ducimus hic ea inserere , ut perpetua eorum memoria servetur, & ut executioni opportune mandentur; cum ea plurimum conferre posse putemus, nisi ad
253쪽
tollendam penitus , at saltem ad cohibendam in Germania immoderatam in una eademque persona Episcopatuum pluralitatem. VIII. Primum pro Congregatione Consistoriali sic habet: Sanctus,nus
Dominus noser Clemens Papa XII. animadvertens , minime expedire , quod
Episcopis in Germania , etiamsi sublimibus familiis orti sint , tam facile
concedatur dispensatio a/ esse tum retinendi semul tres, vel quatuor, ac etiam quinque Cathedrales Ecclesias , quarum Praesules temporali quoque dominatu potiuntur, praesertim cum experientia compertum fit, eas dioeceses ab haereticorum erroribus magis esse immunes, quarum sngulae ab uno gubernantur Episcopo hinc majorem deinceps circumspestionem in hoc adhiberi mandat , nee solum attendi exempla , sed peculiares perpendi sngulorum casuum circumissantias , habita nimirum ratione temporum , personarum , cr Ecclesiarum dita quidem, ut dispensationum impertiendarum norma sumatur potissmiam a majori Ecclesiarum ipsarum bono, ac utilitate. suod si iis, qui alicui iam prae t Ecclesiae , justis de causes a Sede . Volica aut jam fuerit concessum, aut deinceps concedi contigerit Indultum eligibilitatis ad aliam . deel rat Sanctitas Sua, non per hoc censeri debere concessam dispensationem ad effectum simul retinendi praedictam quoque aliam Ecclesiam , posequam electio peracta fuerit ' sed , antequam electio ipsa a Sede Aposeolica confirmetur , summa maturitate esse examinandum, an utilitas, vel necessitas talium E clesiarum , m Catholicae Religionis tuendae ratio poseulet, impertiri hujusm di dispensationem pro omnium retentione, vel potius in eiusdem electionis conis firmatione poni oporteat decretum de alia Ecclesia dimittenda . Declaras itidem Sanctitas Sua, non convenire, ut rudiseriminatim, nulloque delectu, o sne cause cognitione, tribuatur Episcopis facultas retinendi simul plures Dignitates , aut Canonicatus Cathedralium , vel Collegiatarum Ecclesarum , tam in Germania , quam 1n Poloniae Regno I per hoc quippe Diυino cultui non mediocre detrimentum affertur, Ecclesiae debitis fraudantur obsequiis, o Ecclesiastica si pendia, quae congruae plurium mulsi orum Dei sustentationi desinata sunt , in unam collata personam , ιncitamentum praeis bent ad luxum. Mandat itaque Sanctitas Sua , cautius, quam hactenus forissan factum fuerit, bac etiam in re in posterum vi , γ, exemplis sepositis, spectari in primis id, quod, juxta locorum , Ecclinarum , personarumque conis altiones , ad ampliorem Dei gloriam expedire visum fuerit . Ne autem sa herrimi hujus moniti memoria ob lolescat , vult Sanctissimus Pater , praesens hoc Decretum asservari, apudis Acta sacrae Congregationis rebus consis orialiabus praepostae , atque illud ab ejusdem Congregationis Secretario pro tempore , quotiescumque opportunum fuerit, rn memorram revocari eorum , his de rebus constium Pontifici Maximo datura sunt . Hac die o. Januarii an
IX. Altero Decreto , quod pro Brevium Secretaria conditum est , ita cavetur: suamquam invaluerit usus dispensandi, praesertim cum Iublimibus personis , ut plures Episcopatus in Germania semul retinere possint ob eam qui
254쪽
L I B. XIII. C A P. VIII. et '
quidem JUam , laudabilem rationem , ut si essus haereticorum conatus Catholicam Religionem opibus , auctoritate , potentia sartam tectam tu an tur ' ex inconsulta tamen hujusmodi dispensat onum frequentia , immoderato que usu , gravissima in Chrisianam rempublicam incommoda manare posse, exploratum satis es: Hix enim , ne vix quidem sperari potes, ut qui triabus , et es quatuor, vel etiam quinque Caphedralibus Ecclesiis , magno tot sum into allo disjunctis, prast cum summa etiam in temporalibus potestate , monities solerter, ac fructuose, curn animarum fbi commissarum salute regere valeat. suo sane si, ut ob Passorum absentiam , curarum,
quie ad remporales ditiones pertinent, copiam, neglecta spirituali dioecesium cultura, nec Catholicorum mores, a veteri instituto defexerint, corrigi, nee Ecclesassicie disciplinae nitor redintegrari , nec dogmata a Fide aliena extirpari , 1iec eorum veneno polluti homines ad Religionis Orthodoxae veri tatem rekuci commode possint. Itaque, ne plurium Episcopatuum in una perasona coacervatio, sacris alioquin legibus adeo iuvisa, quae ex iasposesica auctoritate in aediscationem re te aliquando permittitur, perniciose cedat inῆd Rructionem , consilio plurium Venerabilium Fratrum noserorum S. R. E. Gradinalium decernimus, m mandamus, ut in posterum ei, qui uni iam praest Ecclesiae, non nis causae cognitione praemissa , concedatur Indultum eligibilia latis ad aliam : s vero hujusmodi Indultum jusa pariter causa conredendum videatur ei, qui jam duas regat Ecclesas, semper eidem Indulto inferatur eonditio, ut praedictam Ecclesam, ast quam eum eligi contingat, non aliter posset obtinere , quam una , maluerit, ex prioribus dimissa. Tres deniaque obtinenti Ecclesas Indultum eligibilitatis ad aliam nullo modo tribua-rur. Enixe autem rogamus, atque obsecramus in Domino Romanos Pontifices
Successiores nostros , ut ipse quoque memores sapientissimi moniti Tridentinorum
Patrum in cap. I 8. seg. 23. de reformat. salubrem hanc moderationis normam in dispensationibus praedi Elis omnino servari curent. Datum in Palatio nosmsuirinali hac die s. Januariι I73 I. X. Supra jam observavimus, Cardinalem', qui duos habeat Episcopatus, alterum suburbicarium in titulum, & alterum in administrationem, perpetuam debere statuere res dentiam in eo, cujus est solum administrator; ideoque in relatione status Ecclesiae , ostendere debere , se residendi praecepto, juxta praeindicatam regulam, satisfecisse. Non invenimus adhuc fuisse statutum , in quanam ex multis Ecclesiis , quas in Germania ex dispensatione quis obtinet, residere debeat, ut ejusmodi praeceptum adimpleat , eique se obtemperasse in relatione demonstrare valeat . Quare locum hic habere posse videtur Canonici Iuris regula, juxta quam, si ex indulgentia Romanae Sed is quis plura obtineat Beneficia , quorum unumquodque adnexam habeat incompatibilem residendi obligationem , in digniori , magisque titularis praesentia indigente residere debet , cum opo
teat eum in majori Ecclesia deservire a verba sunt textus in Cap. Extim
Pandie , de praebendis : qui textus eodem modo intelligitur a Doctoribus Tom. II. I i re-
255쪽
relatis a Frasso de Patronatu regio Indiarum cap. 27. num. o. seq.
XI. Qui dicuntur Cappellani majores Resum , variis titulis insignitisuerunt, scuti videri potest in Tractatu Iolephi Carasae de Capella Regis
pag. I 28. Is qui hoc munere fungitur apud Catholicum Regem , quique etiam ejusdem est magnus Eleemosynarius, Patriarchae Indiarum titulo deis coratur. uamvis vero in Indiis Occidentalibus maris oceani , quarum vigeat, dc Boreat I cum tamen nulla ibidem existat Patriarchalissia, nec ullum hujusmodi Ecclesiae Capitulum , non potest is ad titulum sui Patriarchatus Episcopalem Conlecrationem suscipere , aut Pallium peistere; neque jurisdictionem sive voluntariam, sive contentiosam in India. rum , aut Hilpaniarum regionibus exercere; nec ad ipsas quidem Indiasse conferre , sine expressa licentia Romani Pontificis . Quare illius Pa. riarchalis dignitas ad merum redigitur honoris titulum , ex quo nullum residentiae onus exsurgit . Ut autem Episcopali charactere non careat, aliqua ipsi. Ecclesia, in partibus Infidelium sita , consertur in titu. tum , Cujus ratione sacrae Consecrationis munus eidem impenditur . Quae omnia colliguntur ex Actis in Consistorio secreto die et O. Ianuarii anni I734. cum piae memoriae Praedecessor noster Clemens XII. praeclarum Sacerdotem Alvarum de MendoZa , nunc S. R. E. Cardinalem , Indiarum Patriarcham renunciavit in locum Cardinalis Borgiae Indiarum itidem Patriarchae , simulsue ipsum Pharsaliensi Ecclesiae praefecit , eaque omnia, quae hactenus dicta sunt , de Patriarchali Indiarum titulo expo
XII. Non desunt in Ecclesiasticis Historiis aliquorum exempla , qui
consecrati Episcopi sunt honoris causa, & ut magnis eorum meritis praemium aliquod rependeretur , nullo peculiaris Ecclesiae titulo ipsis tributo; scuti egregie advertit Christianus Lupus in Comment. ad ean. 5. Conincilii Chalced. & aperte habemus ex Sozomeno in Hisor. Eccl. lib. s. cap. 24. Adde his Barsen , m Eulogium , qui ambo pose creabantur Episcopi, non urbis alicujus , sed honoris causa , qui υeluti vitae pie anteactae compensatio illis in propriis monasteriis deferebaturo & ex Nicephoro Callisto lib. II. cap. 4o. ubi sic legitur . Extitere propterea Barses, Eulogius, qui ambo pos longum monasici exercitii certamen Episcopi sunt facti , non in urbe aliqua , sed honoris gratia in monasteriis suis Episcopalem consecuti sunt Consecrationem . Haec hodie immutata est disciplina, neque ullus consecratur Episcopus , nisi ut certae praeficiatur Ecclesiae , vel actualiter ab ipso regendae, si pateat ad eam accessus , vel saltem habitualiter , si ad eam sub Infidelium jugo gementem accedere prohibeatur e cujus generisii sunt Episcopatus, qui in Partibus dicuntur . Itaque, cum Cappellani majores , sue magni Eleemosynarii Regum , juxta Apostolica privilegia ipsis concessa , Episcopali charactere praediti esse debeant , ut in Cappetitis Regiis peragere valeant functiones Episcopales; sicuti cumulate a no Patriarcha is appellatur , complures Episcopi sint , & Catholica
256쪽
L I B. XIIL C P. VIII. 23 Ibis ostensum est in epistola ad Cardinalem de Lanceis magnum Eleemosynarium , sive Cappellanum majorem Regiae Cappellae Sardiniae Regis , tunc per nos scriptam , cum ipsum in Nicostensem Archiepiscopum consecravimus, quae epistola inserta est in Bullario nostro tom. 2. ntιm. 35. cum autem
in Persona magni Eleemosynarii Regis Catholici, Patriarchatus Indiarum, ex dictis, nequeat esse Episcopalis tituli fundamentumst hinc est, quod, ut characterem habeat Episcopalem , seposito Patriarchae Indiarum titulo, aster ipsi consertur, & veri quidem Episcopatus titulus, cujus Ecclesia, , quamvis Infidelium tyrannide oppressa lugeat , re ipsa tamen Ecclesia est Episcopalis. XIII. Sequitur modo aliud caput de Metropolitano ab iis Episcopis Gligendo, qui nulli Archiepiscopo subsunt, ut illius, quem elegerint, Provinciali Concilio intersint . Sacrum Tridentinum Concilium sess. 24. de
reform. cap. 2. antiquas sanctiones canonicas renovavit , quibus Archiepiscopi jubentur habere singulis tribus annis Ρrovinciale Concilium: & in Regestis Congregationis Concilii lib. 29. Decretori pag. 33s. ω seq. reperitur epistola plurimae eruditionis & doctrinae reserta , a Cardinali Hi ronymo Grimaldo Archiepiscopo Aquisextiensi ad summum Pontificem data, & a Pontifice remissa ad eamdem Congregationem , in qua Conciliorum Provincialium necessitas, & auctoritas comprobatur. Patres autem Tridentini Concilii animadvertentes, plures reperiri Episcopos, qui,
cum nulli Archiepiscopo, sed uni Sanctae Sessi sint immediate subjecti, nunquam intersuturi essent Provincialibus Conciliis , quibus Arc episcoporum Suffraganei tantummodo adesse consueverunt; sequens loc. cit. conis
didere decretum : Itidem Episcopi , qui nulli Mochiepiscopo subiiciuntur,
aliquem υicinum Metropolitanum semel eligant, in cuius senodo μουincialicum aliis interesse debeant, oe quae ibi ordinata fuerint, obserυent, ac ob servari faciant. In reliquis omnibus eorum exemptio, oe privilegia salυa a que integra maneant. Cumque aliqua sint Ecclesiarum Cathedralium Capitula , quae Apostolicae Sedi immediate subjecta se esse contendunt , quantumvis eorum Episcopi eerto Metropolitano subjiciantur I hinc exeitata est controversia , utrum hujusmodi Capitula teneantur parere decretis illius Concilii Provincialis , cui eorum Episcopus interfuerit . Respontum dedit sacra Congregatio Concilii , & quidem a summo Pontifice consi
matum, teneri e Sunt nonnulla Capitula Ecclesiarum , qtιιe praetendunt se exinempta , oe immediate Sedi postolicae subjecta , licet eorum Episcopi iso
privilegio minime gaudeant, sed subsint suis Metropolitanis. Modo quaeritur , an, sicut Episcopus exemptus tenetur semel eligere Metropolitanum , ejusque Conciliis Premincialibas interesse, o decreta in illis condita obsiemare, idem dicendum fi de sis Capitulis exempt s ' υel potius dicendum si, ut decrota illius Concilii Hotaneialis, cui interfuerit illorum Episcopus son exemptus , observari debeant . Sanctissimus Dominus noster , etiam ex sententia sacra Congregationis Concilii, declaravit, ita debere ob semari . Ita legitur lib. I.
257쪽
Decretori pag. s I. anno I 373. Tridentinae sanctionis habita fuit ratio in Concilio Romano, coacto anno I723. Cumque eidem aliqui Episcopi intersui Dsent, qui a Metropolitani jurisdictione immunes, & Sanctae Sedi immedia. te subjecti, Archiepiscopum libi non delegerant, ad cujus Synodum Provincialem accederent, jussi sunt , canonicis etiam poenis indictis , electionem hujusmodi statim perficere: idemque absentibus fignificatum fuit: ac insuper particularis instituta Congregatio , quae decretum hac de re conditum
XIV. Haec Congregatio habita fuit die 28. Maji ejusdem anni I as. editaque ab ipsa sunt consultissima Decreta, quae nos supra innuimus, sed non retulimus, ut ajunt, per extensum. Ideoque , cum a nullo adhuc , quem sciamus , Auctore impressa fuerint, optimum ducimus ea huic capiti in
Examinato diligenter decreto saeri Concilii Tridentini seis. 24. cap. 2. de electione Metropolitani per Episcopos , qui nulli . rchiepiscopo subjiciuntur, ad effectum perducenda , concordibus , m uniformibus votis fuit resolutum , ut sequitur. Primo, rchiepiscopos, qui non habent Suffraganeos , non teneri eligere Metropolitanum ad essectum conveniendi in ejus Concilio Provinciali. Secundo, Sex Cardinales Episcopos urbium Romae ad centium , non teneari ut supra. Tertio, Episcopos omnes, qui sunt inter Provinciam Capuanam , o Pia fanam vi non teneri eligere Metropolitanum ad ossectum praefatum. Eos nib Iominur , qui, vel quorum ntecessores jam semel pose Tridentinum elegerunt Metropolitanum, teneri sare electioni ' prout etiam Episcopos, qui a Pro- mincia Romana , inter dictas Capuanam , m Pisanam consitura , divul fuerunt , m assignati Susaganei Ecclesiarum in Metropolitanas electarum,
eidem subesse debere. suarto, Episcopos vere immediate subjectos inpostolicae Sedi, qui sunt extra
praefatam Proυinciam Romanam , ubicumque locorum existentes, omnino teneri eligere Metropolitanum, juxta decretum Concilii Tridentini seis 2 . cap. z. reformat. quatenus ipsi, vel eorum is recessores jam non elegerint. suinto, Abbates aliosque Praelatos inferiores nullius dioecesiis , habentos
iurisdictionem quas Episcopalem in Cierum, O populum, cum Territorio seis
parato, teneri eligere Metropolitanum, ut supra. Sexto, Episcopos , Abbates, m Praelatos inferiores , qui debent ut supra eligere Metropolitanum , eis non teneantur eligere viciniorem , debere tamen , juxta dictum decretum Concilii Tridentini, vicinum eligere ' quod es intelinligendiam de non nimis longe di ante, habita ratione regionum.
XU. Inter Episcopos, qui , ut Metropolitanum sibi ad praedictum effectum eligerint, . a Congregatione compulsi sunt, alter Papiensis suit, Luiseensis alter I scuti legitur in Regestis praedictae Congregatiopis habitae, ut dictum est, die 28. Maji I725. Et hi quidem plura obtendere non mu
258쪽
miserunt, ut Metropolitani electionem declinarent: sed eorum eontenti nes , & studia in irritum cesserunt, rejectis eorum instantiis per eamdem Congregationem habitam die II. Februarii 1725. Cum vero sel. record. Benediebus P P. XIII. justis gravibusque de causis Epilcopatum Lucensem in Archiepiscopatum erexerit, nullo tamen ipsi adscripto Suffraganeo, ut patet ex ejus Constitutione incipiente Inscrutabili, in noυo Bullario tom. 12. & cum nos Papiensi Episcopatui unitum perpetuo voluerimus titulum Archiepiscopi Amasiae in partibus Infidelium, licuti videreresst in nostra Consti tutione, quae incipit .m supremam, in nostro Euliario rom. I. num. q. hinc uterque Praesul ab eligendi Metropolitani lege immunis evasit, juxta primum superius inserti Decreti caput . Ad Episcopos vero quod spectat, qui Capuanam, & Pisanam Provinciam interjacent, multo ante fuerat pronunciatum , non adigi eos Metropolitanum eligere ; sicuti videri potest lib. q. decretorum Congregationis Concilii anni 1383. pag. 33. 5
cra oec. censuit, decretum cap. 2. de reformat. seg. 2q. non habere loctim in
Episcopis, qui junt in Protancia Romana . De Provincia Rotnana inter Capuanam, & Pisanam, loquitur Innocentius III. in Cap. Sua nobis, de Olficis Vicarii. Nos de ipsa mentionem fecimus in superiori lib. 2. cap. 2.nt m. 3. ubi etiam rationum momenta attulimus, ob quae hujusmodi Pro- vinciae Episcopi ab eligendo Metropolitano eximuntur. Itaque alteri huic relationis capiti finem imponentes, censemus, facile ex dictis quemlibet Episcopum colligere posse, num ad eligendum Metropolitanum obstringatur, & quomodo de injuncti sibi oneris implemento docere debeat. XVI. Tertium superest caput, in quo disserendum est de impedimentis, quibus Episcopi aliquando ab excrcenda propria auctoritate, si loque
munere peragendo detinentur. Ex his nonnulla profluunt a potestate Iaicali, alia.ab Ecesesiasticis ipsis, qui exemptionum praetextu ab ordinaria Episcopi auctoritate se subtrahere contendunt. Nos, licet de his omnibus in superioribus libris, & capitibus egerimus, aliqua tamen hic etiam addituri sumus: & quoniam de hac re superius agentes, non praetermisimus ea quoque indicare remedia , quae ad hujus generis incommoda , & absurda tollenda, & olim a sacris canonibus, & novissime a Tridentina Synodo constituta suerunt idcirco, ne hic aFlum agere videamur, se monem dumtaxat instituemus de gravissimo quodam praejudicio advertas Episcopalem auctoritatem intentato, quod nostra aetate parum abfuit, quin altas radices figeret, nisi Apostolica Sedes opportunos illi obices opposuisset. Quam in rem cum nos in minoribus adhuc constituti non nihil consilii, & operae contulerimus muneris nostri postmodum esse duximus, in suprema Petri Cathedra nullis licet nostris meritis collocati,
quae tunc recte statuta sunt, tueri, & confirmare.
XVII. Quandoquidem Praelatorum inseriorum tres sunt classes & spe. cies, ex quibus ultima, majorisque momenti eorum est , qui , exceptis iis, quae ordinis sunt reliqua omnia peragunt, quae pertinent ad juris-di.
259쪽
dictionem ordinariam in Clerum, & populum unius, vel plurium oppudorum, seu castrorum, quae quondam in dioecesi proximi Episcopi continebantur, sed ab ipsa exinde avulsa fuerunt, juxta ea , quae supra di-Σimus lib. 2. cap. II. num. 2. seq. invaluerat jam jam in Tribunalibus quaedam opinio, posse hanc auctoritatem in seriori Praelato competere e iam in vim tituli colorati una cum praescriptione quadragenaria.
XVIII. Opinio haec non minus Episcopis quibusdam zelo praestantibus, quam multis in Canonico Iure peritis, minus tuta visa est, atque etiam periculi plena . Cumque de hac re nonnulli Episcopi apud sel. mem. Clementem Papam XI. conquesti fuissent , summus Pontifex peculiarem deputavit Congregationem , quinque Cardinalibus , totidemque Praesulibus compostam , in qua hujusmodi opinionis vis ad trutinam reis vocaretur. Porro inter Cardinales delecti sunt Franciscus de Iudice, Uallem an ius, Parraccianus, Corra linus, & Scottus' inter Praesules vero Ρetra, postea Cardinalis, Lancella, Cerrus, Ansideus, qui eadem Cardi natatus. dignitate ornatus est, nosque ipsi tunc sacrae Concilii Congregationis a Secretis. Nobis autem peculiariter id oneris impositu in suit, ut materiam scripto expenderemus, atque discuteremus ' quare satis longam dissertationem typis impressam edidimus : qua Opportuno tempore conis
gregatis omnibus communicata, propositum fuit, rigidoque subjectum G xamini dubium : ad tramites sacrorum canonum , sacrique praesertina Concilii Tridentini, possit inferior Praelatus Territorium separatum , m jiιri . dictionem ordinariam, o quas Episcopalem in Cierum , oe populum, eum. ipsus Episcopi exclusione, in aliquo speciali loco acquirere per quadragen
riam praescriptionem una cum ritulo colorato : omniumque tuffragiis ita reis
scriptum: Unanimiter responderami, non posse sed pro acquistione Territ Hi separati, praedictaeque jurisdictionis, omnino requiri aut clarum, uvis. dequaque subsistens inpostolicum priυilegium, aut consuetudinem immemorabiatim cum Iuis omnibus requistis rite probatam , per quam hostilicum pria vilegium de jure praesumi valeat. Haec Congregatio habita hiit die g. Ianuarii I72I. omnibusque ad Clementem XI. per nos relatis , summus idem Pontifex ea benigne approbavit , & confirmavit die Iq. Ianuarii ejusdem anni Decretum insertum est, editumque in eius Eullario : eoque nobis tamquam repula proposito, plures controversiae, inter Episse pos, & Prasatos inseriores exortae , a nobis jam in B. Petri Cathedra sedentibus definitae suerunt, non sine consilio , & assensu Tribunalium, aut Congregationum particularium ex peritissimis in Canonico Iure viris, coram nobis sententiam dicentibus, compostarum, sicuti videri potest ita nostra Constitutione 33. in Bullario tom. Σ. XIX. Et sane, si villam, castrum . aut oppidum esse ponamus in ted
confinia dioecesis alicujus Episcopi, nulla ratione, nulloque juridico su damento Pra latus inferior asserere sibi valet ordinariam jurisdictionem supra Clerum, populumque ejus oppidi, castri, vel loci, nisi privilegium
260쪽
L I B. XIII. C A P. VIII. diss
exhibeat Apostolicum, quo Romanus Ponti sex locum ipsum a potestate Episcopi suntrahat, eidemque Episcopo interdicat, ne ordinariam jurisdi ctionem in illo deinceps exerceat; in ejus autem locum subroset Praelatum inferiorem, eumque constituat oppidi, sive castri ordinarium, eum omnimoda in Clarum, & populum iurisdictione: Sicut unire Episcopatus,
atque potestati suficere alienae, ad summum Pontificem pertinere dignoscitur: verba sunt Coelestini III. in Cap. Sicut unire , de excessb. Praelat. quibus conformia sunt alia Ioannis XXII. in Extra g. Sedes inpostolica, de eonis cessone praebenda. Gravia sunt autem, magniQue ponderis verba ab Urba. no II. prolata in Claromontano Concilio, habito anno Iosts. cum, restiis tuto Atrebatensi Episcopatu, eoque ab Ecclesia Cameracensi avulso , cui olim unitus fuerat, uti fuse narratur in Gallia Christiana rom. Σ. pag. 2I3. de Pontificia auctoritate contra Cameratensis Episcopi clamores, & querelas disserere coactus fuit; quemadmodum videre est apuo Stephanum Baluzium in Addit. ad lib. 4. de Concordia Sacerdotii , m Imperii cap. 13. oe in Collectione Conciliorum Harduini rom. o. pari. 2. es. Iosue. ad quod etiam confirmandum , magnopere confert epistola S. Bernardi 1 gr. ad Mediolanenses. Celebris Fagnanus in Cap. Cum contingat, num. 28. de foro competenti, cum Leonis X. privilegium considerasset Pisciens Praeposito indultum , in quo ipsi ordinaria iurisdictio in perlonas E
elesiasticas ejusdem loci, a Lucensi Episcopo avulsa, tribuitur; pro separato Praepositi Territorio judicium tulit. Postmodum vero sel. record. Praedecessor noster Benedictus Papa XIII. anno I 727. Pisciensem Epist patum instituit , ejusdem oppidi Collegiatam Ecclesiam erigens in Cathedralem . Verum idem celebris Auctor in Cap. Cum ab Ecclesarum , num. I 3. oe seq. de incis Ordinaris , cum examinanda sbi proposuisset Pratensis Praepositi privilegia, atque animadvertisset, eum revera esse in
Pistoriensi Dioeces, nullumque ipsi favere Apostolicum privilegium, per ruod oppidum Prati a potestate Pistorienss Episcopi avelleretur, & juriLictio ordinaria in illius Clerum , & populum Praeposto Pratensi triabueretur, contra ipsum pronunciavit e sed, ut controversae finis tandem imponeretur , Innocentius X. Pontifex Maximus Pratensem Ecelesiam extulit in Cathedralem, eamque per unionem , quae aeque principalis diis
eitur , cum Episcopatu Pistoriensi perpetuo conjunxit . Apostolicae Innocentii litterae de hac erectione, & conjunctione, impressae sunt apud Uis
Dellium ItaI. Sacr. tom. 3. secundae editionis anni ITI 8. pol. 323.
XL. Complurium eruditorum opinio est, hujusmodi privilegia esse recentia , neque ullum reperiri, quod seculum duodecimum antecedat. Uerum, translato Imperio Romano a Graecis ad Francos per Leonem III. summum Pontificem, restitutaque occidenti dignitate Imperiali, quae ex mala Graecorum administratione splendorem suum amiserat , invenitur
quoddam privilegium monasterio Centutensi in Gallia a summo Pontifice in Caroli Augusti eoronatione concessum , quod ab antiquo Codice