장음표시 사용
241쪽
ab unoquoque Archiepiscopo iacienda , memoretur ; idque in eo situm est, ut quatuor Cathedralibus per Germaniam Ecclesiis , nimirum Gurugensi, Chiemensi, Seccoviensi, & Lavantinae, quotiescumque illas vacare contigerit, Episcopos ipse constituat. Ius istud, quod Archiepiscopus Salisburgensis in praedictarum Ecclesiarum collatione exercet, in medium adduxit Episcopus Guadicensis, cum in Concilio Tridentino ageretur de illius Canonis promulgatione, quo statuitur , eos esse veros Episcopos , quos Romanus Pontifex in partem solicitudinis elegerit y ajebat enim , Archiepiscopum Salisburgensem quatuor hosce Episcopos creare , absque eo quod Romani Pontificis auctoritas ea in re interveniat ; ideoque canonis verba reformanda censebat . Verum cum Cardinalis Simonetia ad
hujusmodi objectum comiter respondisset, id fieri quidem ab Archiepiscopo Salisburgensi, sed ex Sedis Apostolicae privilegio, valde reclam,
tum est a Patribus adversus orationem Episcopi ' nec ante quieverunt, quam is aequiori sermone, quae dixerat, explicaverit . Haec omnia suis narrant Cardinalis Palla vicinus in sua Bisoria Concilii Tridentini lis cap. s. num. s. Redinpius Hi L ejusdem Concis. to n. q. tradi. lo. sect. I. I. pag. 4 Rigantius in Commentariis ad Regulam primam Cancell.
V. Quae Cardinalis Simone ita tunc assirmavit, solido quidem sentiumento innixa dignoscuntur. Etenim, si de Gurgensi Episcopatu agatur, Alexandro li. Pontifici Maximo tribuendum est, quod Archiepiscopus Salisburgensis hanc supra eum exerceat auctoritatem. Nam summus ille Pontifex Gebeardo Archiepiscopo Salisburgens facultatem concessit , ut quamdam dioecesis suae Paroeciam in Cathedralem. erigeret, quae quidem Gurgensis Ecesesia fuit eidemque Gebeardo, ejusque in Archiepit copatu successoribus indulsit, ut huiusmodi Ecclesiae Episcopum eligerent, ordinarent, consecrarentque. Bulla Alexandri refertur a Cani sio Lection. --Hq. novae Mil. rom. 3. para. a. pag. 435. seq. & a Card. Baronio in Annal. ad annum IOTO. num. 42. Et, quia schismatis tempore, in Gu
gensi Episcopo eligendo, consecrandoque , ab Alexandri II. lege discessum suerat; hinc Alexander III. anno Ir7ρ. declaravit, nihil pristini juris ex eo detractum suisse Archiepiseopo Salisburgensi. Orta deinde est qua, stio inter eumdem Archiepiscopum, & Capitulum , suod sibi asserebatius eligendi Gurgensem Episcopum . Sed delecti Arbitri judicarunt, pro.
visionem Gurgensis Ecclesiae ad Archiepiscopum pleno jure pertinere; e rumque sententia a Lucio III. confirmata fuit anno II 84. Constituεi nes tam Alexandri III. quam Lucii III. videri possunt apud Hansietium Germaniae Sacrae tom. 2. pag. 299. seq. m pag. 3o3. seq. Cum vero
Ferdinandus I. Imperator novam excitasset controversiam, contendens,
nominationem Gurgensis Episcopi s bi deberi I res anno Is 58. ita composita est, ut Archiepiscopi privilegium arctioribus limitibus conclusum remanserit: siquidem statutum fuit, ut Archidux Austriae duos sibi ord-
242쪽
L I B. XIII. C A P. VII. 237 ne succedentes Episcopos nominet ; Salisburgensis vero Archiepiscopus tertium libero jure constituat: sicuti legere est in Hisoria Episcopatuum
Germaniae edit. Eruxeu. anno I 22. tom. 2. pag. 97. & apud citatum Hansi Elum Germaniae Sacrae tom. a. pag. 8. γ pag. 6O3.
VI. Haec pertinent ad privilegium Archiepiscopi Salisburgensis circa Gurgensem Ecclesiam, quoties vacaverit, conserendam. Ad privilegium nunc progrediendo , quo tribus aliis Ecclesiis , Chiemensi, Seccoviensi,& Levantinae, Episcopos similiter constituere dignoscitur; legitur in libro rixarum, Ecclesias illas fundatas, atque dotatas fuisse ab Archiepiscopo
Salisburgensi Eberardo a Truchsen ' primam videlicet anno I 2Iq. secundam anno I 2I9. tertiam anno I 22 I. item primam in Cathedralem erectam fuisse ab Innocentio III. duas reliquas ab Honorio III. eo idemque
Pontifices Salisburgensibus Archiepiscopis indulsisse, ut singulis hujusmodi Ecclesiis pro tempore vacantibus Episcopos eligerent , & consecrarent. Indulta haec commemorantur in Bulla Nicolai V. anno I 7. pro eorumdem confirmatione edita,& in altera sequenti anno emanata, in qua declaratur, ex Germaniae Concordatis praejudicium nullum iis privilegiis allatum esse. Quod etiam confirmatur duabus Apostolicis Constitutionibus, altera Pauli II. anno I 465. altera vero Clementis VII. anno Is 24. editis , quae reseruntur ab Hans Zio cit. tom. a. pag. 48o. ω seq. O
VII. Quamvis vero in mox dictis Clementis VII. litteris Metropolitica auctoritas enuntietur squod ansam alicui praebuit affirmandi, potestatem illam Salisburgensis Archiepiscopi in saepe dictas Ecclesias esse ex jure Metropolitico, non ex Apostolica auctoritate ) , tamen animadvertere quisque potest, quod, cum Clemens VII. ad privilegia se reserat a suis Praedecessoribus concessa, in his autem nulla fiat mentio juris Metropinlitici; id satis est, est, eo excluso, omnia in auctoritatem Apostolicam reserantur. Praeterquamquod, cum in jure Metropolitico duplex auctoritas considerari possit, ordinaria scilicet, & delegata, ut recte colligitur ex Cap. Irrefragabili , Caeterum , de officio Ordinarii; sacile , & pronum est, ita Clementis VII. litteras intelligere, ut, quod in ipsis de Metropolitica auctoritate enuntiatur, non quidem ad ordinariam, sed ad delegatam auctoritatem , atque ita ad Apostolicae Sed is privilegium reseratur: sicuti profunde probat Rigantius in Comment. ad Regulam primam Canincellariae β. 7. a num. IS. ad 33. & praecipue num. 4 I. π 42. VIII. l Notum est omnibus, quod , cum sel. rec. Clemens Papa XI. multa, atque insignia privilegia Archiepiscopo Ulymponensi concessisset, atque inter alia, ut Patriarchae titulo, ad instar Ρatriarchae Venetiarum, decoraretur, uti legitur in eiuldem Clementis Constitutione, quae incipitis supremo Apostolatus, in eius Bulla, io num. 85. huic postea anno I 72O. alteram addidit praerogativam, statuens, ut ad eum peculiari jure pertineret sacro oleo Lusitanum Regem in brachio inungere, de quo uncti innis
243쪽
nis ritu sermo est in Cap. unis. de sacra unct. uti colligitur ex Apostolicis ejusdem Clementis litteris, in forma Brevis dicto anno expeditis, quarum initium est Sacrosancti iasposolatus. IX. Itaque decet quam maxime, ut in prima relatione status Ecesesiae Ulymponensis, a singulis Patriarchis ad Apostolicam Sedem transmittenda, nequaquam sileantur eximia privilegia eidem Ecclesiae concessa: inter quae illud commemoratione dignum omnino est, quo Lusitani Regis inun-chio Patriarchis attributa fuit. Cum in minoribus adhuc essemus, comis missa nobis fuit cura examinandi, utrum ejusmodi privilegium Regem umgendi, quod pro Ulyssi ponensi Patriarcha postulabatur, deberet illi ab hae Sancta Sede concedi. Dum operi insisteremus, animadversum a nobis fuit, jus ungendorum Lusitanorum Regum ab Eugenio IV. anno I 4 5. Archiepiscopo Bracharenti fuisse collatum. Hic autem non adeo facile hujusmodi jure spoliari posse videbatur e cum memoriae proditum sit, Alexandrum III. Pontificem Maximum sortiter restitisse Henrico Anglorum Regi sacram Filii sui unctionem ab Archiepiscopo Eboracensi fieri cupienti ' propterea quod privilegium ungendi Regis jampridem Cantuariensi Archiepiscopo tributum fuerate & Clementem V. eadem de causa revocasse priviis legia, quae circa Regis unctionem pluribus Angliae Episcopis concessa fuerant, quod scilicet hujusmodi jus, & privilegium a multo jam tempore Cantuariensis Archiepiscopus obtinuerat: quae omnia videre licet in Annalibus Ecclesiasticis apud Cardinalem Baronium ad II7o. & apud
Raynaldum ad annum I 3O8. num. I 8. circa Inem.
X. Illud etiam nobis in ejus quaestionis examine occurrit , Alexandrum IV. summum Pontificem, cum Episcopis Pragensi, atque Olomu- censi commisisset, ut unctionem Regis Bohemiae, quam Archiepiscopus Moguntinus eo tempore electus, sed nondum confirmatus, administrare nequibat, ipsi peragerent, adeo caute in hac re se gessisse, ne Moguntino , cujus id muneris erat , aliquod praejudicium afferret , ut emolumenta omnia, quae is, occasione unctionis a se explendae, consecuturux
fuisset, eidem post confirmationem servata esse voluerit c ideoque pM- dictis Episcopis mandaverit , ut eadem illi fideliter traderente sicuti l gere est in dicti Alexandri Papae Epistola apud Raynaldum ad annum
XI. At nihilominus, habita ratione illustrium meritorum, quibus Lu-staniae Rex Apostolicae Sedis favorem sibi conciliaverat, dum nuper, ininstante Pontifice I Venetorum Rempublicam acerrimo bello cum Turcis contendentem, validis ministratis auxiliis , opportune juverat ζ eximia quoque honorum decora perpendentes , quae , eodem Rege supplicante, Archiepiscopo Ulymponensi ad Patriarchae dignitatem evecto collata su rant; regiamque liberalitatem erga ipsam Ρatriarchalem Eeclesiam largiter effusam I ingentem denique solicitudinem , qua idem Rex efflagitabat, ut ungendorum in posterum Regum munus Patriarchar Ulyssi ponensi con-
244쪽
L I B. XIII. C M P. VII. 239cederetur e facile in eam sententiam descendimus , quam etiam scriptis promere non dubitavimus, ut, non obstante privilegio ab Eugenio IV. Episcopis Bracharensibus concesso , Lusitani Regis ungendi jus Patriarcha conferri posset e cum maxime videatur quodammodo convenire, ut ritus hujusmodi ab eo Episcopo peragatur, qui Regi magis acceptus sit: quemadmodum ad rem nostram apposite perpendit Rodericus a Cunha Archi piscopus Bracharenss in Tra flatu de Primam Eracbarenses Ecclesiae cap. 36. num. q. ubi argumentum consutans Garciae de Loaila, qui primatum AD chiepit copi Toletani in universa Hispania ex eo potissimum colligebat, quod ejus esset Regem inungere: postquam plura in contrariam partem exempla attulit, ita concludite Igitur , non ad Primates , vel Priesules eanisium Toletanos hoc spectat incium I sed ad tuos, quos elegerat ungendus Rex .
Nec dubitarunt Romani Pontifices hujusmodi gratias Catholicis Regibus impertiri ; sicuti recte observatum fuit a Iosepho Catalano ad Pontis Ro.
man. tom. I. tit. 2O. squod opus multos post annos editum est, quam nostrum illud votum scriptis vulgatum suerat) ubi q. I. sub num. I 2. haec habet: Constat illud quoque ex variis Maximorum Pontificum litteris, ipsos non semel ad Regum preces Episcopos designasse, a quibus illi, eorumque Successores in posterum consecrarentur. Demum in nostra nos sententia maxime confirmavit exemplum Clementis Papae VI. qui etiam si non ignoraret,
quid ab Alexandro IV. actum fuisset pro Regis Bohemiae ungendi jure, ut supra narravimus, Moguntino Archiepiscopo conservando; nihilominus, postquam Pragensis Ecclesia in Archiepiscopatum erecta fuit, Ioanne Bohemiae Rege petente , hoc idem jus a Moguntino ad Pragensem Archiepiscopum transtulit : uti videre est apud Raynaldum ala annum Chri ι I344. num. 53. Nostris hisce animadversionibus aliam majoris ponderis addidit Pontifex ipse Clemens XI. eamque in suis Apostolicis litteris expressam voluit e privilegium scilicet Eugenii IV. a Bracharensi
Archiepiscopo nunquam fuisse executioni mandatum, cum is revera nunquam Lusitanorum Regem unxisse legatur . Quibus omnibus rationibus smul junctis, Indultum , quod petebatur, pro Patriarcha Ulyssi ponensi, ejusque Successoribus, expeditum fuit. XII. Tria haec exempla adducta a nobis sunt, ut optimum factu ostenderemus, si Episcopus sacra primo Limina visitaturus, in exponendo Ecclesiae suae statu, illius praerogativas, & privilegia recenseat. Primum a remotioribus temporibus petitum est ' secundum a mediis I tertium ex proximis. Alia in eam rem adjungere superfluum esset. Sed, quoniam praeterea in prima relationis parte dicendum est de iis, quae. pertinent adereEtionem Episcopatus, ad Ecclesiae Cathedralis situm , & ad confiniadi oece si s y nonnulla reseremus recentiora exempla, ex quibus aliquid luminis desumere poterunt Episcopi , ut primae relationis parti ex debito satisfaciant. XVI. Celebris suit, non in Germania modo , .sed in universo etiam
245쪽
Orbe Catholico Abbatia Fuldensis. Quibus, & quam insignibus ornata fuerit praerogativis, quibus tum Apostolicis, tum Caesareis privilegiis decorata , legi potest in Historia Fuidens a Brou vero edita anno Iora. &in alia Historia pariter Fuldens a Ioanne Friderico Schannat typis impressa anno I 729. Hanc celebrem Abbatiam nos ipsi in Episcopatum ereximus ita tamen, ut & privileθia omnia , quibus antea fruebatur, integra manerent, & ipsius Regularis status nequaquam in ea immutare. tur cum scilicet novus Episcopus in ea constitutus, non solum Fuldensis Episcopus, sed etiam Fuldensis Abbas nuncupari debeat quique in Abbatem posthac electus erit, idem intelligendus sit ad Episcopatum electust Monachus vero Decanus , tresque Capitulares Monachi , quorum antea erat Abbatem eligere, iidem , vacante Abbatiali dignitate, electio. nem peragere debeant,' hoc uno interjecto discrimine, quod qui prius eligebatur, nonnisi Abbas Fuldensis erat, in posterum vero elee us, &Αbbas, & Episcopus Fuldens s electus esse censebitur . quemadmodum in nostra Constitutione super hoc edita fusus praescribitur. XIV. Hujusmodi Fuldensis Episcopatus fundatio digna plane est, quae in primo relationis capite reseratur; cum & peculiaris sit ,& memoriam renovet eorum Episcopatuum , qui olim, ante Anglicanum schisma, in majori Britannia erant; ad quos videlicet soli Monachi eligebantur. Abbates enim monasteriorum erant similiter Monachi, eorumque electio a Monachis fiebat: qui autem in Abbatem eligebatur, idem etiam intelligebatur electus Episcopus. Porro novem erant Cathedrales Ecclesiae, in quibus hujusmodi disciplina recepta fuerat, & vigebat. Eaedem recensentatur tom. 2. Operis ab Henrico Wharton anno I 69I. editi , cui titulusia glia Sacra ,sive Collectio Hisoriarum partim antiquitus, partim recenter scriptarum de Archiepiscopis Episcopis. vliae , a prima Fidei Christia- me susceptione ad annum IS O. Earum quoque mentio habetur in Apostolicis litteris Urbani Papae VIII. incipientibus Plantata in agro Dominico , datis anno I 533. ibi: Ωuoniam vero inter privilegia, gratias, in vita , σfacultates , ac praerogativas ordinis , mi Congregationis Nigrorum nuncupat rum Monachorum S. Benedicti, ac illius monasteriorum in Anglia , fuerunt jura Calbedralia novem Ecclesiarum , nimirum Episcopatus Cantuariensis, Episcopatuum vero Mintoniensis, Dunelmensis, Elienias, Migornienses, Nomdiniensis, Rossensis, Balboniensis , . Comentrensis , quorum Episcopatuum Ca-ihedrae sitae fuerunt, oe collocatae in monasteriis ejusdem ordinis, ex conditi ne , seu consuetudine , ut Capitula dictarum Cathedralium Ecclesiarum , Omniaque jura capitularia manerent, oe essent in conventibus er Monaehis eorumdem monasteriorum , qui Monachi, cum Priore sno, erant earumdem Minelesiarum Canonici primarii, oe Capitula Cathedralia constituebant, Episcopi vero quas in bates eorumdem conventuum, Monachorum, tam ad Seisdem Abbatialem, quam etiam Episcopalem eligebantur me. Super quo iure
praedictis Monachis ordinis S. Benedicti conservando, oe perpetuando , a diri
246쪽
L I B. XIII. C P. VII. 24 Imeois Romanis Pontificibus Praedecessoribus noseris etiam diversae litteris eis manarunt, repussis contra dictoribus, oe praedictis juribus illaess, m inisteri reservatis eisdem Monachis, usque ad infelix Abima Henrici VIII. Angliae
XU. Opportune hic etiam mentio occurrit celebris monasterii Montis
Casini, cujus Abbatialem Ecclesiam Pontifex Ioannes XXI. qui ab aliis dicitur XXII. in Cathedralem erexit , voluitque , ut monasterii Abbas esset etiam Episcopus, & Episcopalem jurisdictionem in designatis locis
finitimis exerceret relictoque Monachis eligendi jure, decrevit , ut qui Abbas a Monachis subinde eligeretur , simul etiam Episcopus haberetur electus. Apostolicae Ioannis litterae reseruntur ab Ughellio Bal. Sacri tom. I. secundae edit. pag. 372. & pari. 2. Historiae Abbat. Casin. Ρ. Abbatis G attola secula IX. pag. 3Is. ct seq. In hoc statu ea Ecclesia perseveravit usque ad tempora Urbani V. qui, cum ingens disciplinae monasticae detrimentum ex hac institutione derivatum accepisset , primo quidem Abbati alium, & Episcopalium proventuum administrationem retinuit , eosque in restaurandis monasterii , Ecclesia que aedificiis impendi jussit deinde
Abbatialem dignitatem ad eum statum revocavit, in quo erat ante Casinensis Episcopatus erectione me sicuti videre est in ejus Constitutione apud
Ughellium Ioc. eis. pag. 373. & aeud P. Abbatem Gai tota pag. 3I7. XVI. Cum Carissimus in Christo Filius noster Iosephus Lusitaniae, &Algarbiorum Rex Fidelissimus , nobis exposuisset .' aerem in Insula S. Thomae in Africa adeo gravem esse ac perniciosum, ut, qui ex Europa
illuc adveherentur, aut vitam celeri morte mutarent, aut graves subirent infirmitates, quod experientia compertum erat I seque ideo necessitate compulsum fuisse, ut Gubernatorem, aliosque regios ministros, ac tribunalia transferret ad Castrum S. Antonii nuncupatum, quod situm est in Insula, quae dicitur Principis, intra districtum ejusdem dioecesis Insulae S. Thomae: suas nobis preces exhibuit , ut Cathedram etiam Episcopalem ab Insula S. Thomae ad Insulam Principis , & ad praedictum Castrum S. Antonii transferremus, quod quidem Castrum iis omnibus ornamentis, & praemisgativis decoratum, quae Civitatem deceant, Rex ipse jam Civitatis titulo auxerat. Fidem praeterea resiam obligavit, se ibi insignem Ecclesiam Cathedralem suis sumptibus aedificaturum, quae Deo in nonorem S. Antonii solemni ritu postea consecraretur. Addidit insuper, se paraturum congruos reditus , seu praebendas, singulis Canonicis assignandas, postquam ad idem Castrum se contulissent, fixamque sedem ibi collocassent , & prospecturum, ne antiqua Cathedralis Ecclesia, Deo in honorem S. Thomae dica.ta, omnino deserta , sacrisque destituta ministris relinqueretur . Quibus
omnibus mature perpensis, nos demum precibus regiis annuentes, indul-smus, ut, postquam ea, quae promissa fuerant , adimpleta fuissent, Cathedra Episcopalis ab Insula S. Thomae ad dictum Castrum S. Antonii transferretur. Episcopo autem jussimus, ut post transitum ad novam Se- Tom. II. H h dem
247쪽
2 1 DE ST NODO DIOECES AN dem & ipse, & qui ipsi in ea Cathedra sufficerentur Episcopi, Insularum
S. Thomae, & Ρrincipis denominaremur: sicuti legitur in nostris Apostolicis litteris in forma Brevis, datis die 3 I. Ianuarii anni I73 . quarum initium est Super specula. XVII. Hanc igitur translationem cum primum Episcopus Insularum S. Thomae, & Principis, sacra Limina visitaturus , Ecclesiarum suarum statum Apostolicae Sedi exponet, silentio praeterire non debebit. Quaestio celebris est, & apud Jurisperitos frequenter agitata, utrum Oppidum, in quo non sedet Episcopus, Civitatis titulo appellari possit. Videri possunt Alciatus in Cap. Perniciosam, num. I. Ieq. de osticio Ordinarii, Joachimus Cluten tu Syllog. rerum quotidianari thes 22. in notis littera D. Laurentius olim in tra6I. canonicosolitico de jure Episcopati ibes. I g. in notis lisie=a C. Besold. iu Differt. juria . politic. de jure universit. cap. I. 7.
Lolaeus de jure universit. pari. I. cap. 2. num. I . Raynald. Cori. Indagat. 1Jur. lib. 3. cap. 3. Limnaeus de jure publico lib. 7. cap. I. num. I 5. Gaspar. Κloch de Contribui. cap. s. num. 2. Rebuis in Praxi Beneficiaria pari. I.
tit. de Eretitione Ecclesiarum in Calbedrales num. s. γ 5. Et alii quidem , ut assolet, eam opinionem sequuntur, ut locus, qui caret Epii copo, Civitas dici nequeat: alii contra, Civitatem sine Epit copo esse posse , propugnant ' tum quia Civitates fuerunt ante institutos Episcopos , ut obser vat etiam Glossa in Cap. Si Civitas, de fient. excommun. in s. tum quia, si sorte contingat, Epilcopum a civibus interfici, ea quidem poena , inter alias, in sacrilegam Civitatem infligitur, ut Sede Episcopali perpetuo careat, non ideo tamen Civitatis titulo & jure spolietur: sicuti colligitur
ex textu in Can. Ita nos, 23. quaest. 2. & observat Decius in Cap. Diascopalia, num. 9. de privilegiis .
XVIII. Nos quidem semper arbitrati sumus , Civitatis honore potiri posse locum, qui Episcopo careat , dummodo aliunde illustris sit, iisque
dotibus, & praerogativis ornatus, quae Civitati conveniunt, &a supremo Principe, cui talis auctoritas sit, Civitatis jure & appellatione donetur . . Ita se l. rec. Praedecetar noster. Benedictus Papa XIII. tamquam Domi nus temporalis, & Princeps, oppidum Roncilionis in Civitatem erexit, jussitque, ut in posterum Civitas diceretur, & incolae civium titulo deis corarentur. Non ideo tamen Episcopalem Sedem in Civitate Roncilionis constituit: sed voluit, ut, quemadmodum luperiori tempore , ita deinceps Episcopo Sutrino subjecta esset, nec is in ea Sedem habere tenere ture sicuti videre est in ejus Constitutione incipien. In supremo militantis ἐquae est 223. tom. 12. novι Bullarii. Parem nos etiam honorem contulimus Oppido Pergulae' ita tamen , ut nova Civitas Eugubino Episcopo , ut antea , subdita remaneat , neque hic ullo pacto ad res dendum in eaeompelli possit: sicuti videri potest in nostra Constitutione, quae est 6 I. tom. g. nostri Eullarii. Contra vero persuasum semper habuimus , quod ,
statim ac Episcopalis Sedes in aliquo Oppido fuerit stabilita, etiamsi illud
248쪽
antea Civitatis jure non gauderet, eo ipso ad Civitatis gradum assurgat, ipsique omnia Civitatis privilegia debeantur: si quidem Canonici Iuris regula est, ne in Villis, & Pagis, sed solum in Urbibus Episcopalis digni-ras statuatur I uti decretum legitur in Can. Episcopi, o in Can. Illud sane, disi. 8 o. oe in Cap. Episcopalia, de priυilegiis. Quamobrem Romani Pontifices , cum in aliquo Oppido, cui nec Episcopus antea fuerit , nee titulus Civitatis, Episcopum primo constituunt, eodem tempore , quo illud Sede Episcopali exornant, simul etiam Civitatis honore illud adaugent 'sequenti nimirum formula utentes e Oppidum N in Civitatem, Ecclesiam mero in Cathedralem pro uno Episcopo mc.erigimus, o insiluimus, uti Fagnanus animadvertit m instituimus: in Cap. Episcopalia, num. II. de privilegiis, ubi etiam exemplum memorat Sixti V. qui ea ratione oppida Montis alti,
S. Severint, & Tolentini, in Civitates erexit, & Episcopali Sede decoravit. Illud demum censuimus, si sorte Oppidum , aut Castrum aliquod jam
a seculari Principe honorem obtinuerit Civitatis, & justae caulae non desint, ob quas Episcopalis Cathedra ad novam Civitatem transseratur, hoc fieri conveniens esse, & quidem per viam simplicis translationis ' cum nec sacrorum canonum lex aliud requirat , quam ut Episcopales Cath drae in populosis Urbibus, tantoque honore dignis , minime vero in i cis obscuris, & infrequentibus, statuantur; & nulla necessitas exigat, urlocus, qui antea Civitatis jure gaudebat , iterum in Civitatem erigatur, ut novum Episcopalis Sed is honorem consequatur. Quo pacto, licet nemo nobilis esse possit , qui ingenuus non sit , si quis tamen inῖenuus , novo nobilitatis honore donandus sit, nequaquam indiget speciali privilegio, quo ipsi tribuantur ingenuitatis jura, quae jam obtinebat: ut optime
ad rem nostram advertunt Doctores de hac materia tractantes.
XIX. Ad dioecesis confinia, quae, ut diximus, in prima relatione sintent ab Episcopis memorari , famim mox reserendum pertinet . Cum celebris Cardinalis ximenes de Cisneros magnam illam expeditionem in Africam aggressurus esset, cum Ferdinando Rege convenit, ut, si orani civitas ab infidelium potestate eriperetur , Ecelesiae Toletanae jurisdicti ni subjiceretur ' eaque conventio & aequa visa est , & suum facile obtinuit effectum . Compertum enim fuit, Orant urbem nunquam fuisse Episcopali Cathedra ornatam , nulloque prorsus jure Titularem quemdam Auriensem Episcopum eam sibi civitatem vindicare, tamquam in assignata sibi dioecesi constitutam . Quae in hoc negotio tunc agitata & acta fuerunt , referuntur ab Alvaro Gomeet de rebus gessis Francisci Gmenii lib. g. fol. I 23. Et de hac ipsa re loquitur etiam Thomassinus de Benesiciis
pari. I. lib. I. cap. 27. num. 9. Orant postea civitas, quae expugnata tunc fuit, in potestatem rurius Maurorum venit. Cum vero eam armis iterum
subegisset clar. mem. Philippus V. Hispaniarum Rex Catholicus , eamdem Cardinali de Astorga Archiepiscopo Toletano restitutam voluit, tam quam illius dioecesis membrum , & partem : Cardinalis autem nihil in-Η h a ten-
249쪽
tentatum reliquit , ut Catholicam Religionem ad pristinum splendorem
in ea civitate revocaret. Hoc itaque celebre factum , cujus etiam meminit Praesul Ildesensus Clemens de Arostegui in sua Concordia Pasorali parti I. cap. s. num. ΑΙ. in prima Toletani Archiepiscopi relatione jure ac me.
De relatione flatus Ecclesae, secunda ejusdem parte. IN hac secunda relationis parte plura rerum capita attinguntur . Priis mum respicit residentiae praeceptum , cui an plene obtemperaverit , docere debet Episcopus. Secundum pertinet ad Episcopos , nulli Archi piscopo, sed Sanctae Sedi immediate subjectos qui referre debent an Archiepiscopum delegerint, cujus Synodo Provinciali una cum illius Suia fraganeis debeant interesse . Tertium denique exponenda docet , si quae sorte adsint impedimenta , quibus ab implendo munere Episcopali deti
II. Ad primum quod spectat, nos sane Episcopos, ut residentiae legem
servarent, graviter admonere non praetermisimus in nostris encyclicis Litisteris, anno I74O. editis, ac deinde impressis Eullarii nos, i tom. I. num. a. Sed fusius in nostra Constitutione , cujus initium cst .ad --ersae , anno 1746. emanata, quae est Ι 8. toin. 2. eiusdem noseri Bullar i, eum omnes nostrorum Praedecessorum Constitutiones ad residentiam spectantes retulerimus , atque confirmaverimus , singulas serme leges in ipsis pr. scriptas, & a sacris Pastoribus servandas, exponere, & declarare curavimus: legitimas quoque caulas indicavimus , ob quas Episcopis permittitur a propriis Sedibus aliquandiu abesse ; simulque cautelas ab iis adhuhendas, ne animarum regimen, ipsis absentibus , aliquid detrimenti patiatur . Episcopus igitur in sua relatione redditurus rationem de hoc diis stricto residendi praecepto, si nostram citatam Constitutionem attente leia gerit, facile intelliget, an illi satis cerit, an ab eo defecerit. III. In superiori lib. 7. cap. i. nu n. 7. sex esse asseruimus Episcopatus suburbi carios, Ostiensem, Portuensem, Sabinensem, Albanensem , Praenestinum , & Tusculanum ; quos nempe in titulum obtinent sex illi S. R. E. Cardinales , qui in sacro Collegio Episcoporum ordinem constituunt. Ihi etiam ostendrmus, hos Episcopos Cardinales , etiam si Romae resideant, ac suam summo Pontifici operam praestent, de non impleta residendi obligatione reprehendi posse . Quia vero aliquando contingit , ut non solum uni ex suburbicariis Ecclesiis, sed simul etiam alteri praesint, quae suburbicaria non est; idcirco de hac consuetudine instituendus nobis est sermo, videndumque , in quarum utra hi Cardinales Episcopi debeant residere, ut suo muneri satisfaciant.. IV.
250쪽
IU. A Tridenti no Concilio , praeter alia in p cedentibus decretis statuta, seg 7. cap. 2. de reform. interdictum legitur, ne quaelibet persona, in quacumque dignitate constituta , duabus Episcopalibus praesit Ecclesiis sive in titulum, sive commendae jure. Porro in Cardinalis Braneat ii Di L sertatione de optione sex Episcopatuum pag. 62. seq. multa leguntur decreta summorum Ρontificum , ante Tridentinum Concilium Cardinalibus permittentium , ut , praeter quamcumque aliam Episcopalem Ecclesiam , habere etiam possint alteram ex suburbicariis . Post Tridentinum vero
Concilium , Venerabilis Cardinalis Bellarminus anceps fuit , & dubius ,
utrum liceret Cardinalibus habere eodem tempore duas Ecclesas , quarum una Cardinalitia esset, altera non esset: Timendum es, ne forte non sint in conscientia tuti , qui aliquando duas Ecclesias habent , Mnam Cardianalitiam , alteram non Cardinatitiam . Clemens vero VIII. Ρontifex Maximus excitato dubio ita respondit ' suoad illam polreamiam, ea interdum in i is est Episcopalibus Carrinalitiis , ciνca quos nabit immutandum duximus , cum a Praedecessoribus noseris, etiam pos Concilium Trιdentinum, res haec examinata fuerit , m ita constituta I turbare ordinem Collegii , redarguere facta Praedecessorum noserorum, tot Carrinalium , non υisa fuit
nobis res, quae sine scandalo feri post . Et summus quidem Pontifex Urbanus VIII. in tuo Decreto die 23. Novembris I 533. edito, dixit, hanc
consuetudinem invaluisse I attamen a se non laudoi, nec improbari : commendari vero Cardinales aliarum Ecclesiarum Episcopos , utpote Cardinalem Borromaeum piae memoriae . o alios, qui optione huiusmodi absinuemui. Ad
hanc rem examinandam Congresatio particularis habita fuit jussu Alexandri VII. die ultima Iunii anni I 655. in qua , etsi non omnes initio
in eadem opinione tonvenerint , plurium tamen seculorum consuetudine considerata : 0.con lusum denique est , nihil esse innovandum I atque decretum fuit, Eeclinam ordinis Cardinalitia habendam in titulum, cum hic adhaereat essentialiter dignitati Card natatus, alteram vero Ecclesam ιn commendam Q propterea transituros ad Episcopatum CarssinaIιtium absolvi potius debere a vinculo Ecclesiae , cui iam praesunt, eamque in adminiserationem a
cipere : ideoque improbata fuit optio Episcopatus Tusculani , quam Cardinalis Sabellus , Archiepiscopus Salernitanus , ita admitti postulaverat ,
ut Archiepiscopatus sibi relinqueretur in titulum , Episcopatus autem sibimet in commendam , seu in administrationem concederetur . At Clemens XII. Praedecessor noster, hujusmodi Ecclesiarum conjunctioni in itinnius Cardinalis persona salubrem modum imposuit per suam Constitutionem, quae incipit Pastorale oscium, & est 22. to n. rg. Bullarii novi Romani.' ubi nimirum 7. non solum ii Cardinales commendantur , qui , dum unam aliquam .Episcopalem Ecclesiam obtinent, ab optione alterius ex suburbicariis abstinent e led praeterea dicitur, quod, si quando eveniat,
Cardinales , alteri jam Ecclesiae praesectos , ad aliquam ex suburbicariis Ecclesiis per optionem adspirare, Romani Pontificis partes esse debebunt,