장음표시 사용
261쪽
tranlcriptum, impressum legitur apud Mabillonium in cinnalibus Benedi. ctinis lib. 25. pag. 324. In eo, instantibus Jesse Ambianensium Episcopo, & Angilberto Abbate , non modo conceditur , ut monasterium in villa Centulae situm, una cum omnibus Ecclesiis , Clericis , militibus, colonis, & bonis, ab Abbate ita pacifice possideatur, ut nulla ipsi molestia aut ab aliquo Rege, aut ab aliquo Episcopo inseratur; non solum monasterium Romanae Sedi subjicitur, ac, ne desiit omnino, qui potestatem ordinis in eo exerceat, Archiepiscopus Remensis , aut quispiam ex ejus Suffraganeis ad id designatur quae omnia ad meram quamdam passivam exemptionem cum aliquo jurisdictionis activae jure supra determinatum hominum coetum reduci facile possent )e sed, cum praeterea Pontifex Ecclesiasticam omnem curam in villa Centulae Abbati committat,& ab eadem exercenda Ambianensem Episcopum, in cujus dioecesi villa
continebatur excludat: υβιs autem totius vuLe , quae Centula nuncupatur , curam Ecclesiasicam retineat, nec in aliquo Episcopus iambianicae Sedis de Ecclesis, aut Clericis ejusdem loci se intromittat, ni 'forte vol-tas abbatis illum rogando invitaverit, ut aliquam Consecrationem, vel Ordinationem , seu praedicationem exerceat .... nibit amplius, quam secundum
suam utilitatem ci bas permiseris, ibidem Episcopus persciat: id satius el-
se videtur, ut assirmare liceat, Abbatem ejus monasterii a summo Pontifice constitutum suisse villae Centulae ordinarium , villamque ab Am-hianensi Dioecesi penitus separatam : in quo tota sita est vis privilegii
Apostolici, cujus p sidio inserior Praelatus jurisdictionem quasi Episc
palem, & ordinariam acquirit supra Clerum, & populum loci alicujus, qui cum antea ad dioecesim Episcopi tamquam pars pertineret , Praelato inseriori ueluti in dioecesim, Romani Pontificis auctoritate , assignatur. XXI. Nemo est igitur , qui Praelato inferiori suum oppugnet Territorium separatum cum jurisdictione supra Clerum , & populum in ejuudem Territorii districtu degentem, si Apostolico muniatur privileaio,
quo id ipsi perspicue concedatur. Majus dissicultatis momentum Vertitur circa privilegia praesumpta, hoc est ex immemorabili consuetudine petita. Aliqui enim, quorum agmen ducit Ostiensis in Cap. Cum contingat, de foro competenti , vim hanc immemorabili inesse pernegant . Contra vero alii docent, posse a Praelato in seriori Territorium separatum acquiri , si ab immemorabili tempore in aliquo loco , non unam aliquam , sed omnem omnino jurisdictionalium actuum speciem ita solus exercu rit, ut Episcopus , in cujus dioecesi locus comprehendebatur , toto eo tempore nullam in his partem habuerit, nulloque pacto se se immiscuerit. Ita, post Archidiaconuin, docet Ioannes Andreas in Cap. Cum Episcopus , sub num. I. de oscio Ordinaris , in s. hisque assentitur Fagnanus in Cap. Nullus, num. 22. de Parochiis . Porro haec opinio in antedicto Decreto anni I72 I. ac in successivis nostris Apostolicis Constitutionibus
fuit comprobatae inest quippe immemorabili ipsa etiam Apostolica ausi
262쪽
LIB. XIII. CAP. VIII as ritas, quoniam is, qui ejusdem praesidio sulcitur, potest quodcuinque A.
postolicum privilegium allegare. XXII. Quia vero hujusmodi secultas ei minime competit, cui sola D. vel quadrasenaria, quantum Vis juncta cum titulo colorato, nimirum cum ejusmodi titulo, qui, si accurate introspiciatur, nullus plane est , atque inessicax; hinc rejecta fuit eorum opinio, qui contendebant, posse a Praelato inferiore Territorium separatum acquiri contra Episcopum in vim praescriptionis quadragenariae titulo colorato conjunctae. Et si enim aliqui reperiantur canones, qui praedictae quadragenariae, titulo colorato roboratae, em cacem vim tribuant ad passivam exemptionem acquirendam , sicut videre est in Cap. Auditis, de praescriptionibus, & in alio pariter uditis, de in integrum restitutione, & in Cap. Ex ore, de privilegiis, qui textus de exemptione passiva intelligi omnino debent; vel etiam ad peculiarem aliquem activae jurisdictionis actum praescribendum, uti patet ex Cap. Dilecto flio , de incio inchidiaconi, Cap. Irrefragabili , de incis Jud. ordianar. Cap. Cum contingat, de foro compet. Cap. Cum olim , de praescriptionib. Cap. Accedentibus, de excessb. Praelat. nullus tamen canon adest in.uniis verso Iure Canonico , quo talis ac tanta vis statuatur in praescriptione quadragenaria cum titulo colorato conjuncta, ut propterea Praelatus inserior, exclusio Episcopo, jure possit sibi Territorium separatum constituere, omnemque invadere activam jurisdictionem . XXIII. Omnibus autem, quae huc usque diximus, constitutis , antedictum Decretum anni I72 I. ita prosequitur.' - autem , admisso vero λposolico pr ilegio, de sui natura apto ad separationem Territorii, coniseessonem jurisdictionis ordinariae quas Episcopalis in Clerum , populum,
cum exclusione Episcopi, in aliquo determinato loco, sed aliquam rationabialem dubietatem, aut disputationem admittente , subsequens uniformis quadragenaria , aut per aliud legitimum tempus continuata observantia , faυens
Fraelato inferiori in qualibet actuum specie ordinariae, m quasi Episcopalis jurisdihIionis, deservire valeat pro dim Apostolici privilegii interpretatione 'praedicti Eminentisimi DD. RR. PP. dixerunt, id dependere a sngulis casuum , O fa ctorum circumstantiis: GV sc dandum esse responsum a suis δε-
dicibus super hac re in casibus particularibus. XXIV. Recte perpendenda sunt ea verba.' Admisso vero inposeolico privilegio de sui natura apto ad separationem Territorii, concessonem jurisdictionis ordinariae quasi Episcopalis in Clerum , O populum , cum exclusione Episcopi, in aliquo determinato loco: iis quippe excluditur privilegium Apostolicum, quod passivam solummodo praestet exemptionem; hoc enim satis aptum,non est, tantaeque virtutis, ut possit Territorium a reliqua dioecesi divellere, & ordinariam quasi Episcopalem jurisdictionem supra Clerum, & populum , Episcopo ademptam , in Praelatum inseriorem transis ferre . Animadversione etiam digna sunt reliqua Decreti verba: Subsequens uniformis quadragenaria, aut per aliud legitimum tempus continuata obsera Tom. II. K vanis
263쪽
mantia , favens Praelato inferiori in qualibet a b Itium specie ordinariae , et quas Episcopalis iurisdictionis: quibus verbis indicatur, ad tollendum dubium super privilegio exortum, &i ad vindicandam , in vim privilegii,
ordinariam Praelati in serioris auctoritatem, haud satis esse exercitium conis I inuatum multorum actuum in unica tantum jurisdictionis specie , sed necessariam esse ejusmodi observantiam , quae omne genus actuum jurisdictionalium complectatur. In his enim solummodo circumstantiis habe.ri potest ratio consuetudinis quadragenariae , sed loco signi , & effectus jurisdictionis a summo Pontifice jam antea concessae , nunquam Veroiamquam fundamenti, & causae ejuidem jurisdictionis e sicuti egregie advertit Auctor Tractatus de libertatibus Eccl. Gallic. lib. 8. cap. 7. num. s. Non igitur ad consuetudinem, seu usum attenditur, quas ad causam jurisdictionis, sed potius tamquam ad effectum , oe segnum illius. XXV. Et haec sunt, quae hoc loco duximus inserenda, ut Episcopi in suis relationibus impedimenta recensentes , quae a Praelatis inferioribus pati solent circa liberum suae Pastoralis jurisdictionis exercitium , omnia recte perpendant, & ad hane normam revocent οῦ nec nisi jure conquerantur , si quas habeant querelas in hoc rerum genere ad Apostolicam Sedem deferendas.
De relatione satus Ecclesiae , oe tertio ejusdem capite. IN tertio capite relationis, ab Episcopis in visitatione sacrorum Limi. num faciendae , comprehenduntur Ecclesiarum Capitula , Canonici, Paroehi, aliique Ecclesiastici viri, Clerum secularem componentes . De his omnibus in hoc, & sequenti capite nos breviter aliqua delibabimus,
non ut materiam universam funditus exhauriamus , sed ut ea exponamus,
quae saepe observavimus ab Episcopis in hujusmodi relationibus commemorari .
II. De Capitulorum Canonicalium immunitate ab eorum jurisdictione aliquando conquesti sunt Episcopi . Huic sane querelae locus esse in Italia non potesta nullum enim meminimus esse in Italia Capitulum, a quo contra Episcopos excitata fuerit hujusmodi controversia, si duo Capitula excipias, Genuense, & Veronense: quorum primum solemni sacrae Concilii Congregationis judicio causa cecidit, cum nos eidem Congregationia Secretis essemus , die 4. Iulii anni I 22. sicuti videre est in solio a
nobis tunc exarato, editoque tom. 2. Thesauri Resolutionum pag. I93. secundum vero ab Episcopi sui jurildictione liberum se quidem esse contendit , & Ρatriarcham Aquil ejensem, sive , s ut hodiernus est ordo )Archiepiscopum Utinensem, illius Provinciae Metropoli iam , in suum immediatum Superiorem agnoscere se profitetur ' quae res hodie pendentium
264쪽
LIB. XIII. C A P. IX. 239 consultarionum, atque tractatuum objectum est . Quem vero locum in Italia non habet haec controversia, illum sane frequenter ultra montes habet, praecipue in Hispania, ubi plura Canonicorum Capitula Episcoporum suorum jurisdictioni se subesse acerrime negant. Si eruditis prae standa sit fides, vera, & potissima causa, qua factum est, ut hoc sbi jus contra ripiscopos arrogaverint, seque in eo statu posuerint, ut se, suaque omnia, ac ipsius Cathedrales, pluresque alias per dioecesim constitutas Ecclesias, Episcopi auctoritate seposta , regerent, & administrarent , bellorum it multibus adscribenda est. Cum enim occupatis ex maxima parte per Saracenos Hispaniis, earum legitimi Reges plerumque in campo vitam agerent, ut civitates, & regna ab eorum potestate Vindicarent, eosque Episcopi ad bella comitari necesse haberent ἰ hinc facile evenit, ut Canonicorum Capitula , absentibus Episcopis , in antedicto jure se stabilirent. Non ideo tamen negabimus, a Romanis Pontificibus post decimum seculum varia concessa sui se privilegia, quibus aliquot Ecclesiarum Capitulatam in Hispaniis, quam in aliis Orbis Catholici partibus, ab Episcoporum
jurisdictione exempta sunt. Diximus autem, post decimum seculum: quoniam superiori tempore , dum suam Episcopi jurisdictionem exercebant cum consulto consensuque suae Ecclesiae Canonicorum , quemadmodum loquitur Joannes VIII. in quodam privilegio, Pictaviensi Ecclesiae concesso, nulla erat occasio Canonicis, propter quam a summo Pontifice ejusmodi priuilegia peterent, quibus ab Episcoporum jurisdictione immunes fierent. Ui. de Thomassinum de Bene'. pari. I. lib. 8. cap. 33. num. IO. γ cap. q. I. num. 8. In Ecclesiis Bituricensi, Lemovicens , & Pictaviensi, haec e sie dicitur Capitulorum praerogativa, ut independenter ab Episcoporum aucto-ῶtate per suos Decanos jus dicant, serantque sententias contra Canonicos, Beneficiatos, & Cappellanos eorum Ecclesis inservientes I sicuti videri potest apud Choppin de sac. polit. lib. q. cap. 2. & in Monasicon lib. I. cap. final. & apud Tondui. suies. Beneficiat. 62. num. 2. In aliquibus Germaniae Capitolis tunc solum Episcopis auctoritas esse dicitur procedendi contra Canonicos, Beneficiatos, alio: que Ecclesiae Ministros , quando Capitulorum Decani, in jure reddendo negligentes, justitiam petentibus admini- .strare recusent. Vide de hac re Pirhing in Jus Canonicum lib. 2. tit. 2.ses. 3. q. I. num. Tq. Wagne recli ad Cap. Cum contingat, I 3. num. unic. de foro competenti. Et quidem Saravia in suo Tractatu de Adjunctis quaesi. I. num. q. I. asserere non dubitavit, nunquam tantam vim habitura suisse
duo illa Capitula, Bellovacense in Gallia & Coloniente in Germania, ut se se valide viriliterque opponerent P tui ibus luis , tunc cum ambo, sicuti legimus in historiis, a Fide Catholica desecerunt , nisi fuissent a jurisdictione suorum Episcoporum immunia.. III. Alexander III. Pontifex Maximus in Cap. Recepimus, de prisil giis , sapienter animadvertit, & admonet, ut, quoties aliqui & sic etiam Capitula , & Canonici ab Episcoporum subjectione immunes se Kk a esse
265쪽
esse contendunt, inspiciantur privilegia , & eorum tenor diligenter exinpendatur. Neque enim semper hujusmodi privilegia eam habent vim, de qua sibi quisque blanditur ut scilicet privilegiatos ab Episcopali jurisdictione omnino subtrahant. Id sane ex iis privilegiis non sequitur , quibus Ecclesia aliqua, aut Capitulum, sub protectione B. Petri, aut Romanorum Pontincum recipi dicitur: non item ex iis, quibus conceditur,& statuitur , ni nemo excommunicationis sententiam in Canonicos serre Valeat, praeter Romanum Pontificem, ejusve Legatum e neque etiam ex
iis, quibus alicujus annui tributi , seu census praestatio eidem Romano Pontifici, aut Apostolicae Sedi persolvenda decernitur. Sed necesse omnino est, ipsam exemptionem apertis verbis diserte concedi , Ecclesiamque illam, seu hominum coetum, de quo agitur, non enunciative, aut relatiave, seu suppositive , ut scribentes in foro loquuntur , sed dispositiis ab ordinarii jurisdictione immunem , uni autem Ecclesiae Romanae subjectum, & ad eam nullo medio pertinentem declarari . Quae omnia satis expressa habentur in sacris canonibus alias per nos allegatis in nostra Comsi tutione , quae est 4o. tom. a. Bullaria noseri, sicuti quisque videre poterit, qui eam legerit.
IV. Porro hujusmodi privilegia , quibus ante Tridentinum Concilium plura Ecclesiarum Capitula ab Episcoporum suorum jurisdictione exempla , & Apostolicae Sedi immediate subjecta suerant , ejusdem Concilii
Generalis decreto abrogari , & de medio tolli volebat Cardinalis a L etharingia; idque in Concilio proponere, & magno zelo, ac servore P Tribus suadere non praetermisit : quemadmodum narrat Cardinalis Pallaviacinus in Bissaria ejusdem Concilii lib. 23. cap. 3. Et quamvis decretum ξn illius sententiam minime perlatum fuerit; attamen Patres juribus Epia
scoporum tam provide consultum esse Voluerunt , eorumque auctoritatem
cum Capitulorum , & Canonicorum immunitatibus ita recte composuerunt, ut quicumque Episcopus Capitulum habet a sua jurisdictione exemptum, dummodo exemptio legitimis privilegiis innitatur, & non interis rupta observantia roboretur , non jam ipsam exemptionem incusare, &de ea conqueri debeat, sed potius in sua relatione exponere teneatur, an
ea dilisenter a Capitulo, & Canonicis praestari curaverit , quae sacrum Concilium Episcopis omnibus ab hujusmodi exemptis Capitulis , atque
Canonicis exigenda mandavit. V. Duo sunt textus Tridentini Concilii ad materiam hanc pertinentes. Primus habetur in cap. 4. sus. 6. de reformat. ubi sic legitur e Capitula Cathedralium, o aliarum majorum Ecclesiarum , illorumque personae, nullis exemptionibus, consuetudinibus, sententiis, juramentis, eoncordiis, quae tantum suos obligent auctores , non etiam successores, rueri se possent, quo minus a suis
Episcopis, vel aliis majoribus Praelatis, per se ipsos solis, vel illis, quibus sibi
videbitur , adsiunctis , juxta canonicas sanctiones, toties, quoties opus fuerit , vis rari, corrigi, oe emendan, etiam auctoritate postolica, possint, valeant. VI.
266쪽
L Ι B. XIII. C A P. IX. 2 rVI. De Capitulis exemptis ibi procul dubio Synodus loquitur I q=niam & obtentis exemptionibus derogat, & auctoritatis Apostolicae mentionem facit, ut ea Episcopos muniat. Vult autem, Episcopos haec etiam Capitula , eorumque Canonicos visitare posse , corrigere , & emendare,
tam per se ipsos solos , quam cum adjunctis sibi personis eorumdem arbitrio deligendis. Quo nihil amplius desiderandum videtur, ut jure possimus asserere, in facultatibus Episcopi esse, quacumque exemptione, qu cumque privilegio , & qualibet ei iam immemorabili consuetudine nihil obstante , Capituli , & Canonicorum visitationem peragere , eosque promeritis corrigere, & punire, absque eo quod teneatur alios in consilium assumere, multoque minus aliquem ex Canonicorum, aut Beneficiatorum numero sibi adjungere; cum in illius voluntatis arbitrio positum sit, alisterius auxilio hac in re uti , aut non uti I utendo autem , ex quolibet hominum genere adjunctos sibi deligere : quemadmodum aperte rescripsit sacra Congregatio Concilii in causa Zamoren. lib. I 3I. Positionum pQ Sos. Praejupposito, quod Capitulum Zamorense es exemptum de consuetudine immemorabili, quaeritur, an possit Episcopus visitare Ecclesiam , illiusque Ca-mnicos , Beneficiatos , m alias Ecclesiae personas per se ipsum , υel an d leant intervenire adjuncti , aut alia personae de Ecclesia , vel extra eam , quia nunc procedit solus Episcopus cum Secretario , . Notarιo , Congregatio
Concilii respondit , posse per se ipsum solum , absqtie adjunctis. Animadve tenda in hac resblutione sunt ea verba: per se ipsum: quae plane respo dent aliis a Tridentino Concilio in citato cap. 4. adhibitis: per se ipsos: ex quibus evidenter insertur , Episcopum , quoties Capituli exempti visit tionem seorsim instituere velit , id quidem posse , ted eam per se ipsum explere debere, nec operam hanc alteri committere posse: sicuti egregie
advertit Fagnanus in Cap. Procurationes, num. II. de censibus: contra vo
rs , id licitum esse Episcopo , dum universae dioecess , vel partis illius visitationem peragit, juxta decreta in cap. 3. sess. 24. & sicuti Congregatio Concilii perpendit in causa Hispalen. die I 2. Martii anni, Is 93. lib.
7. decretor. pag. 98. Sacra oec. censuit, Ordinarium volentem visitare in tam
capitis quarti sess. o. teneri per se ipsum ς volentem autem vistare ex cap. g. seg. 24. posse per suum Generalem Vicarium , aur Visitatorem, s tamen legit me impeditus fuerit. VII. Nonnulli olim arbitrati sunt , Episcopum , hujusmodi exempta Capitula visitaturum , teneri duos ex Canonicis sibi adjunctos adhibere, ex ea potissimum ratione, quod & Concilium in suo decreto ad Jus commune se reserat iis verbis: iuxta canonicas sanctiones e & Ius commune duos, aut tres Cathedralis Canonicos Episcopo vis tanti adjungat, uti videre est in Cap. in juxta , de oss. Jud. ordia. quam olim sententiam Rota Romana amplexa suisse dignoscitur. Verum, cum ea Concilii verba: iurita canonicas sanctiones e recte referri possintiad alia, quae proxime cons quuntur: toties quoties opus fuerit: nec extra omne dubium positum si ,
267쪽
quod etiam ex regula Iuris communis teneatur Episcopus , exemptum Capitulum visitaturus , duos sibi Canonicos adjungere , ut videri potest in
Cap. Debent, de offic. Jud. ordin. inter Extravag. communis contra vero cerritissimum sit , a Tridentino Concilio quod multo post habitum fuit , quam statutum id extitit in Jure communi ) decretum suisse, immunia Capitula vis tari posse per Episcopos sive solos, sive illis, quibus sibi ἀ-
Eebitur , adjunctis, nullus jam relatae opinioni locus esse potest: ideoque merito fuit a sacra Concilii Congregatione rejecta: cujus judicium a lumano Pontifice Gregorio XIII. approbatum fuit, & confirmatum, uti diserute testatur Fagnanus in cit. Cap. in juxta, num. 37. de ossic. Jud. ordimVIII. Alter de hac ipsa re Concilii Tridentini textus continetur in cap. 6. ses'. 23. de reformat. ubi , post confirmationem eorum omnium , quae in antedicto cap. 4. seg. 6. statuta suerant , eamdem materiam de Capitulis , & Canonicis ab Episcopali jurisdictione exemptis prosequendo , transitus fit ad alium casum , quo Episcopus extra visitationem contra aliquem de Capitulo procedere velit et idque ab Episcopo fieri non possenatuitur sine consilio & assensu duorum Capitularium , quos anno quolibet ineunte tenetur Capitulum designare , ut possint Episcopo semper adesse, si is extra actum visitationis in aliquem ex Canonicis procedere velit. Quia vero, cum Episcopus solus sit , Canonici autem duo, facile evenire posset, ut hi inter se conspirarent, unitisque sententiis contrariam Episcopi opinionem eluderent Iideo Concilium provide statuit, ut dum rum Canonicorum sententiae simul junctae unius tantummodo suffragii vim habeant, & ut Episcopi quidem sententia praevaleat, si alter ex Canonicis suum illi judicium adjungat : si autem Canonici ambo in contraria semientia juncti perseverent, nec Episcopus a sua dimoveatur, tunc intra sex dierum spatium ad tertii electionern procedendum fore decernit, praescripta etiam hujusmodi electionis forma e sicuti fusius legitur in dicto cap. o. sess. 2 s. ubi etiam prudenter statuitur , quid faciendum sit , si timea-
Iur , ne certorum criminum reus fugam arripiat et nimirum , posse iunci Episcopum solum , etiam extra visitationis actum , ad necessariam personae detentionem procedere , firma tamen remanente obligatione adhibendi adjunctos in causae prosecutione ..
IX. Si duo haec Concilii decreta, quae sunt nimirum in cap- q. ses L& in cap. 6. sess. 23. de reformat. apte inter se comparentur , quod non omnes faciunt , haud dissicile erit Tridentinorum Patrum mentem de prehendere: quae scilicet & liberum esse voluit Episcopis jus visitandi Capitula, etiam exempta, per se ipsos solos, & absque adjunctis: S nihilominus eisdem exemptis Capitulis praeservandum censuit privilegium, ut extra visitationem non possit Episcopus contra Canonicum quemlibet. pro cedere , nisi duobus aliis Canonicis ad id sibi adjunctis , ac de eorum consilio, & assensu, eo modo, quem paulo ante explicavimus. De duorum hujusmodi textuum conciliatione , ac de duorum casuum disti acti
268쪽
LIB. XIII. C P. I x. dione, cum scilicet Episcopus aut procedit in vi tatione, aut extra vistario.
Nem, opportune tractant Barbosa in notis ad cap. o. fg. 2 s. num. 3. δε reformat. oe de Canonicis cap. 28. num. 2. Tondat. stiaest. Benem. tom. I. cap. 6 I. mim. 2. SolorZan. de jure Indiari tom. 2. lib. 3. cap. Iq. num. 65.
Rota 743. pari. I. diversor. in Giennen. ffunctorum Ig. Februa. vii I7ΟΣ. coram bon. mem. Molines , s quae est deris I g. in Mantissa ad Cardinalem de Luca lom. I. lib. 3. ) in Taraconen. coram bon. mem. de
Ulmo quae est decis p. post Prosperum in suo tractatu de Territorio semis raro ) & praecipue num. 7. σ seq. ubi, Tarraconensi Capitulo contendente, non posse Episcopum contra Canonicos agere extra visitationem , nisi duos sibi adjunctos assumeret, juxta praescriptum cujusdam Constitutionis Benedicti XII. & Concilii Tridentini in eis. cap. 6. seg. 23. contra ipsum Capitulum judicium fertur ; propterea quod allegata quidem Constitutio
ad casum, de quo tunc quaerebatur, nequaquam pertinere visa est ' Triis dentinum vero decretum locum habere non potest, nisi Capitulum aliun. de probetur exemptum , quod de Tarraconensi Capitulo tunc dici posse, Hota non censuit. Et quidem ipsa etiam Congregatio Concilii Tridentini Interpres in ea semper fuit opinione , non esse locum decreto de adjunctis, quod legitur in eit. cap. 6. ses. 2 s. de reformat. nisi cum & agitur de Capitulo ab Episcopi jurisdictione exempto , & Episcopus contra Canonicum procedere intendit extra visitationem e scuti colligitur ex variis ejusdem Congregationis responsionibus ad postulata Episcoporum . mpiscopus Brixian. ad observationem decreti Concilii Tridentini seis et s. cap. o. supplicat declarari , an ea , quae observanda injunguntur Episcopo extravi tarronem procedenti contra Cathedralis , o Collegiatarum Ecclesarum Capitula , m eorum personas , adeo indisincte locum babeant , ut , etiamsCapitula hujusmodi exempta non stat , ea nihilominus Episcopus obserearo
seneatur . Sacra σα censuit, dιctum eap. 6. Fef. 2 s. habere tantum locum in
Capitulis exemptis. Similis plane est alia responsio, quam Faventino dedit Episcopo: Episcopus Faventinus rogat , Gn Canonicos , oe quoscumque alios suae Ecclesae delinquentes possit sine Capituli , seu e ustas alterius imterventu eorrigere . non obsante Concilii Tridentini decreto sess. Σ3. cap. 6. quod, ut ipse existimat, de exemptis a juri dictione Episcopi dumtaxat, oenon de aliis , intelligitur . Sacra oc. censuit, ita esse intelligendum dictum cap. 6. sess. 23. Eique concordat alia responsio Episcopo Gadicensi: Diebus praeteritis fuit petita pro parte Episcopi Gadicenses declaratio sacrae Conis gregationis, quod decretum Concilii cap. 7. seg. 25. dum loquitur de ad n-Z is , non habeat lacum , nisi in Capitulis exemptis , o propterea petebatur declarari, quod Episcopus Gadicen. non obligetur dicto decreto , nec teneatur assumere adjunctos Capitulares , quia Capitulum non es exemptum oec. S era me. censuit,'s verum es, Capitulum Gadicense non esse exemptum a jurisdictione. OVinarii , non habere in eo locum decretum illud Concilii sessas. cap. 6. Omnes hae responsiones editae sunt anno Is 73. & leguntur
269쪽
lib. I. decretor. pag. 7 I. pag. IS a . a terg. pag. IS 5. a terg. γ pag. I 57. X. Multa alia ad Canonicos pertinentia aliquando ab Episcopis exponuntur in relationibus status suarum Ecclesiarum , quas ad Sanctam Sedem de more transmittunt : nunc scilicet , interesse quidem Choro Ca. nonicos , non tamen canere , neque Chori Psalmodiam suis vocibus comitari, sed , indicto sibi silentio , nulloque secto labiorum motu , inseriores ministros e suis scamnis canentes audire , eo sub obtentu , quod solam in Choro praesentiam sibi impositam esse putent.' nunc autem, in quibusdam Ecclesiis Cathedralibus , atque Capitulis , non singulis Horis Canonicis , sed aliquibus tantum interesse Canonicos : aliquando, eosdem quotidianum Ecclesiae servitium nequaquam impendere : alios , postquam
Ecclesiae certorum annorum numero deservierint, eidem omnino valedicere : denique in aliis Cathedralibus , & Collegiatis Ecclesiis Canonicum Theologum suo munere non periungi ., Nos de his omnibus hic aliqua proseremus, eaque remedia breviter indicabimus, quae solent a Congregatione Concilii in suis responsionibus afferri, & Episcopis adhibenda proponi . XI. Et, ut ab iis Canonicis sumamus exordium, qui arbitrantur muneri suo se satisfacere, si Choro praesentes intersint , silentium tamen se vent , & ossicia Divina elata voce non canant , dicimus , id tolerari nullo modo debere , aut posse , & Canonicis clare sisnificandum, ipsos, si ita in Choro se gerant , nequaquam in foro conscientiae fructus suos facere . Nimis enim aperta est Tridentini Concilii lex seg. 24. cap. I a. de reformat. ubi, de Canonicis loquens, ita decernit: omnes vero Divina per se, m non per subsitutos , compellantur obire officia , oe Episcopo cel branti , aut alia Ponti alia exercenti assisere, ρο inservire , atque in CM-- , ad psallendum instituto , bmnis , o canticis , Dei nomen reverenter, distincte , de te3ue laudare . Conciliari decreto consormia omnino sunt sacrae Congregationis judicia , quibus contraria quaelibet consuetudo veri abusus nomine compellatur, & talis esse declaratur. Nec aliter senserunt Provincialia Concilia, quae aut paulo ante, aut paulo post Tridentinum habita sunt: quorum auctoritates relatae a nobis sunt in nostra Insit. Io . f. 3. Latinae editionis, & a Uan-Espen in suo opusculo de incis Canonia
rum pari. 3. cap. 2. β. 2. Nostra etiam extant decreta super hac vera,& rigorosa Canonicorum obligatione , auctoritate Apostolica edita ; tum scilicet in Constitutione , quae incipit Cum semper , & est Io3. 24. in nostro Bullario tom. I. tum in alia, cujus initium Praeclara decora, 6.rom. 3. nostri Eullarii in supplemento num. 4. Auctoritates insignium in Iure Canonico Scriptorum relatae sunt in antedicta nostra Instit. Io7. quibus addi etiam potest Clericatus in suis Erotemat. Ecele s. cap. I 8. quaest. 15. ubi nonnulla refert decreta saepe dictae Cougregationis Concilii , ab illius Secretario indicata cuidam Canonico Patavino , qui illum de hac ipsa re , de qua modo agimus , interrogaverat . Theologorum auctorit
270쪽
L I B. XIII. C AE P. IX. 16stes allegat Van-Espen toc. cit. 3. ubi plures ex illis citat, qui etsi habeantur tamquam benignioribus lententiis addicti , nihilominus docent ,& probant, teneri Canonicos , praeter prauentiam in Choro , in concinendis Divinis laudibus , aliorum cantum suis etiam Vocibus comitari :quod nisi faciant, fructus , atque distributiones male , illiciteque percipere. Pilatus, Auctor recens , in suo Tractatu de Originibus Iuris Pontificia iit. I a. de Canonicis pag. 34. IS. quaedam Capitula memorat , in quibus a Canonicis substituuntur aliqui Sacerdotes, qui Horas Divinas pro ipsis absentibus cantent. Sed hoc ad rem nostram non facit. Etenim, ut Auctor ipse egregie animadvertit, locum id habet, quando Canonici, justis ex causis impediti, interesse Choro non possunt: &, nisi tunc essent , qui in Horis Canonicis recitandis ipsorum absentium vicariam operam gererent, non dies modo, & integrae hebdomadae, sed menses et. iam elaberentur, quibus ab Ossicio Divino vacaret Chorus . Quod longe abest a casu nostro, in quo de iis Canonicis agitur, qui Choro pro lentes cum sint, a cantandis Di.vinis laudibus abstinent . De Sacerdotiis bus autem qui in recitando ossicio Divino Canonicorum sustinent vices, quibus dotibus praediti esse debeant , & in quibus circumstantiis liceat Canonicis vicaria eorum opera in Choro uti, satis fuse disserit Van- Espen loc. cit. h. s. At idem in superiori f. q. Canonicos graviter admonet , ne privata sua statuta magni faciant , iisque nimis confidenter inoni tantur, si sorte id in ipsis assertum legatur I Canonicos nimirum , in
Choro praetentes, ad cantandas vocaliter Horas Canonicas non obligarit
cum & sacris canonibus, & Ecclesiae prael criptis, & ipsi naturali rationi
statuta hujusmodi adversentur. XII. Primum, atque praecipuum Canonicorum omnium institutum, sisve Metropolitanis, sive Cathedralibus, sive Collegiatis inserviant , hoc est, ut ini Choro Divinum ossicium integrum recitent . In omnibus etiam hujusmodi Choris Missa Conventu alis quot rdie cum cantu celebrari debet, atque haec omnia debitis horis sunt peragenda. Ita per sacros e
nones statutum legitur, ut in Clementina I. de celebr. Misar. ubi haec hahemur: Nec non ut in Cathedralibus, Regularιbus, o Collegiatis Eecusiis horis debitis devote uallatur e in aliis vero convenienter , o debite cel bretur Diυinum diurnum , O nocturnum Ofeium . Ita etiam legitur in Cap. Dolentes, eodem titulo : Disracte praecipientes ira virtute obedientιae , ut Diis vinum oscium no iuraum pariter, diurnum, quantum eis dederit Deus,
sudisse celebrent pariter, m devote: Sc in Cap. Presister , sub eodem tiatulo' Septies in die laudem dixi tibi, qui septenarius numerus a nobis imis pletur , s Matutini, Primae, Tertiae, Sextae , Nona, Vesperae , m Complotorii tempore, noserae se itutis incia persolvamus. . Et ad Missam Conventivalem quod spectat, sic legitur in Cap. Cum creatura, eodem titulo: Et pro fesso , vel ferro , secundum temporum congruentiam , Missarum solemnia oe conisnruatiter celebretis , oe faciatis conisntualiteν celebrari . De OL