Sanctissimi domini nostri Benedicti papæ 14. De synodo discesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

ficio parvo Beatae Mariae Virginis , de officio. Defunctorum de Psalmis Gradualibus, de Psalmis Poenitentialibus, certis quibusdam diebus a Ca- noni eis in Choro recitandis , distinctae leges habentur in Rubricis I in

quibus etiam statuitur, quibus diebus ad quotidianam Missam Conventualem secunda , aut tertia Conventu alea pariter Missae superaddendae sint . Circa praedictorum officiorum celebrationem obtervanda sunt , quae S. Pius Papa V. praescribit in sua Constitutione 5 . in qua declarat, quando eorum recitatio ad praeceptum , & obligationem , & quando ad pie. tatem dumtaxat & devotionem pertineat . De hac materia nos egimus incit. Insit. IO7. q. I. necnon in nostro Tractatu de Fotis Donnin, Nostri

Jefι Cbram, oe Beatissmae Virginis Mariae , ubi de Ossicio S. Mariae in

Sabbatho dicendum occurrit . Quod spectat ad Missam Conventualem non solum celebranda est ex priecepto quotidie , sed etiam pro benefactoribus in genere quotidie applicanda' uti videre est in nostra Constitutatione Io3. II. ses nostri Euliarii rom. I. in qua contraria quae libenconsuetudo, etiam immemorabilis, reprobatur ς relicta tamen Congrega tioni Concilii facultate indulgendi, ut, quibusdam concurrentibus circumia stantiis, Missa Conventu alis , quae singulis diebus pro benefactoribus in oenere offerenda esset, solis festivis diebus pro iis applicetur. At, si praeter primam, etiam secunda, & tertia Conventualis Missa celebretur, satis declaratur , nullum esse generale praeceptum , per quod secunda etiam ψ& tertia pro benefactoribus in genere sint applicandae e nisi fortasse a liqua invaluerit consuetudo , per quam inducta suerit hujusmodi obliviali ratarum tamen pietas commendatur, qui licet ex nulla antiqua conis suetudine ad id teneantur, nihilominus secundam etiam, & tertiam, prae ter primam Conventualem Missam , pro benefactoribus in genere appli-

. - XIII. In aliquibus Cathedralibus, & Collegiatis Ecclesiis , Canonica

les proventus exigui admodum sunt, distributiones vero tenuissimae. Factum hinc est, ut Canonici se non teneri aliquando contenderint omniis

bus Horis Canonicis in Choro interesse ; sed satis suo muneri , ac d bito secisse censuerint, si, exempli gratia, Missae, & Vesperis, vel Matutino, & Laudibus, non autem reliquis ossicii Divini partibus praesen

i iam suam, & operam praesti issent : praecipue cum non aliter egerint , qui eos in eisdem Canonicatibus praecesserunt. De hac re nonnulli Epi. scopi in suis relationibus sacram Congregationem certiorem fieri voluerunt &, quid .sibi faciendum esset, ab ea petierunt. Cardinalis CajNtanus in sua Summa vers . Horae Canonicae, num. Iq. lententiam suam pro hujusmodi Canonicis tulit : & Cajetanum in eadem opinione secutus est Suareet Religione tom. Σ. lib. q. cap. IO. num. 3. Sed, quoniam ex hujus lententiae praxi hoc facile absurdum eonsequi posset, ut non integrum vinum ossicium quotidie in Choro recitaretur ' cum vix sperandum ideatur, ut, abeuntibus e Choro aliquibus ex iis, qui ad has , vel iulaS

272쪽

L I B. XIII. C P. IX. 267las Horas Canonicas teneri se non putant, alii semper inveniantur, qui, ex peculiaris pietatis instinctu , nullo licet praecepto adstringi se existiment , easdem in Choro recitaturi remaneant : idcirco nunquam hujus. modi Canonicorum intentioni suffragata sunt Apostolicae Sed is judicia :quin immo eorum Episcoporum Zelus maxime commendatus est , qui se Canonicis id contendentibus opposuerunt . Cum vero de Capitulis magno Canonicorum numero constantibus actum fuit , in quibus vel proventus essent admodum tenues , vel servitium Chori assiduum & quotidianum, ob aeris inclementiam, aut ob Ecclesiae distantiam a centro urbis, in qua Canonici , & Beneficiati domicilium habent , nimis grave esset, pei missum potius fuit , ut alternatim Chorum frequentarent , eOrum scilicet media pars per unam hebdomadam , reliqua vero per ait ram; ita tamen, ut tempore Adventus, & Quadragesimae , ac in omnibus diebus se si is de praecepto, nec non per totam Octavam Solemnitatis

Corporis Christi, aliisque diebus , quibus id convenire Episcopi judicio

visum fuerit, omnes ad Chorum ossicia Divina celebraturi accedant . Nec dissimili ratione provisum indultumque reperitur quoad horam recitandi in Choro Divinum ossicium . In aliquibus Metropolitanis , 3c Cathedralibus ultra montes Matutinum canitur de media nocte; eademque consuetudo in aliquibus etiam Italiae Ecclesiis obtinere dignoscitur . Sed , quoniam sub mediae nomis appellatione ea etiam comprehenditur noctis pars, quae est aurorae finitima I hinc ejusmodi consuetudo, & disciplina inducta est , ut Matutinum circa auroram paulo ante Solis ortum in Choro recitaretur. De hac re plura nos i psi scripsinus incit. πο-sra Instit. ro . h. q. A Venerabili Cardinati Bellai mino scriptar fuerunt Constitutiones pro Capitulo & Canonicis Montis Politiani , eaedemque etiam summi Pontificis auctoritate approbatae & confirmatae fuerunt. In iis autem statutum fuit, ut ea, quam diximus, hora Canonici in Choarum convenirent Matutinum decantaturi; exceptis hiemalibus mensibus. quibus indultum est ut ad horam post ortum Solis Matutini principiam in Choro protraheretur . Cum vero postmodum experiendo compertum fuerit, ob illius climatis rigorem, & frigus , eam horam nimis incommodam , & sanitati corporum perniciosam esse , permissum fuit a sacra Congregatione, ut a mense Novembris ad mensem Aprilis Matutinum recitari posset antecedente vespere. Porro responsa , quae a sacra Congregatione data fuerunt ad ejus generis postulata, de quibus huc usque diximus, relata a nobis sunt in soliis , quae olim , in minoribus constituti, pro munere Secretarii ejusdem Congregationis exaravimus , & praesertim in eo, quod consectum fuit pro caula . traen. proposita die s. Decembris, & resoluta die Ist. ejusdem anno I 72 a. item in alio causa Uernisn. proposita, atque decisa die 25. Januarii r723. & in alio in ca sa Anglonen. proposita, atque decisa die a. Octobris I 723. Quae quidem folia, una cum resolutionibus , typis impressa leguntur in Thesam κω

273쪽

solutionum eiusdem Congregationis diebus, δc annis supra notatis, & omnia extant tom. 2. dicti Thesauri pag. 2 7. m 232. pag. 335. pog. 337.

XIV. Chori exercitium, si continuum fuerit, & quotidianum, magnum certe incommodum & laborem afferre non dubitatur ; & ideo rara sunt ea Capitula , quorum Canonici alicujus temporis vacatione non gaudeant , sive quia sic suerit in eorum statutis praetcriptum , sive quia ex antiqua consuetudine hoc fuerit inductum , ut a continuis Chori laboribus aliquo tempore conquiescant . Neque justa Episcopis occasio est in eorum relationibus conquerendi de luis Canonicis, quod fruantur his

vacationibus, dummodo tres menses annis singulis non excedant I aut dummodo non contendant, easdem a spatio duorum mensium, vel alio minori tempore, quod ab eorum constitutionibus, aut ab antiqua consuet dine ipsis permittitur, ad tres integros mentes extendi . Sacra Tridenti inna Synodus cap. I 2. - I. 24. de reformat. ita statuit e Praeterea obtinentiabus in iisdem Cathedralibus, aut Collegia tιs Dienitates . Canonicatus , Praebendas, aut Portiones , non liceat , vigore cuiuslibet saluti, aut consuetudinis, ultra tres menses ab isdem Ecclesiis quolibet anno abelsie, salυis nia hilominus earum Ecclesiarum Conisitutionibus , quie longius semitii tempus requirunt. De hoc Conciliari decretet, deque resolutionibus circa illud a sacra Congregatione emanatis late actum a nobis est in citata nostra I sit. Io7. 6. ubi etiam animadvertere non omi simus , prudentes Episcopos hoc sedulo curare debere, ut Canonici, aliique Chori servitio adiadicti, vacationibus sibi a statuto , aut a consuetudine permissis ita utantur, ut congruus semper numerus ex eorum respective coetu remaneat ,

qui Divinis ossiciis in Choro rite celebrandis sufficiat. XV. Porro , si quotidianum , & non interruptum Chori servitium , communi hominum judicio, laboriosum , & grave censetur , multo sane

gra vius atque molestius progressu temporis visum est, nullum , donec vixeris, serviendi finem videre , quantumvis diuturno annorum curriculo cum assiduitatis, & diligentiae laude inservieris . Equidem nullus est in Iure Canonico textus, quo privilegium exemptionis a Choro concedatur Canonicis , qui multorum annorum spatio operam suam eidem Choro laudabiliter praestiterunt e uti recte observat Navari us in consit. I 2. ιib. g. de Clericis non residentibus . Cum tamen animadvertum fuerit , in lege Mosaica Leuitam illum, qui a vigesimo quinto ad quinquagesimum aetatis annum in Templo ministerium suum accurate implevisset, ab omni deinceps opere, & labore liberum dc limnunem declarari, uti legitur mismer. cap. 8. veteranis autem militibus honestam militonem , & a belli l boribus immunitatem, i psa Civilium Legum aequitate concessam fuisse , uti colligitur ex l. a muneribus , f. de vacat. excusat. -υer. ρο ex Io I. C. de veteranis lib. I 2. cumque praeterea in Conoregatione Concilii ,

non improbandum, sed tolerandum olim vitum fuerit Capituli cujusdam

stam

274쪽

statutum, expresse permittens, ut , si quis Canonicus per annos quadraginta Chorum laudabiliter frequentasset , ab ejus servitio deinceps , sine fructuum & distributionum jadiura, abstinere posset ' eaque Congregationis sententia & resolutio a sel. record. Gregorio Papa XIII. approbata iaconfirmata suerit , sicuti videri potest apud Garciam de Bene'. pari. 3.

cap. a. q. I. num. 344. hinc consuetudo universalis invaluit , ut Canoni-

ei, & alii, qui Chori servitio addicti sunt, si per annos quadraginta la

dabilem illi operam impenderint, ab eodem in posterum frequentando absolvantur; fructus tamen, atque distributiones eodem , quo antea, modo percipiant . Cum nobis officium Secretarii praedictae Congregationis cominmissum fuit, jam stabilitam invenimus regulam, & conluetudinem hujus modi exemptionis, quam vocant iubilationem , post quadraginta annorum servitium concedendae, cum indulto percipiendi fructus, & distributiones. Adhuc tamen multae supererant solvendae dissicultates : videlicet , utrum in quadraginta annorum numero ii etiam anni computandi essent, quibus Canonicus abfuit ab Ecclesia, sue quia infirmitate detentus suit, sive quia facultatem obtinuit, disciplinarum addiscendarum causa, in aliqua Studiorum Universia te versandi , sive quia longe a servitio Chori , pro ipsius

tamen Ecclesiae utilitate , debuit ex Canonicorum consensu aliquod ministerium implere.' praeterea utrum, dato casu, quo quis per viginti annos Beneficiati personam sustinuerit , per alios vero viginti in Canonicorum ordine eidem Ecclesiae inservierit, aut viginti priores annos alicujus Canonici coadjutorem egerit & totidem, post obitum coadjuti, in ejuidem Canonicatus & Praebendae possessione interviendo traia legerit' utrum, inquam, ad essiciendum requisitum quadraginta annorum numerum, diversa haec atque distincta inter se munera, & tempora conjungi possent. Et nos quidem , ut muneri nostro satisfaceremus , omnem adhibesiimus dili. geotiam in perlustrandis, ponderandisque Actorum , & Resolutionum Regestis, ut, generali regula constituta, hae omnes, aliaeque similes diis cultates, quae quotidie proponebantur, in posterum de medio tollerentur, aut facile solverentur. Duo prauertim a nobis exarata sunt, & typis edita solia: alterum pro Congregatione, quae habita fuit die 24. Septembris l7I8. alterum vero pro Cons rugatione habita die II. Decembris ejuidem anni. Ambo videri possunt impressa tom. I. Thesauri Resolutionum dig. III.

seq. . pag. Iqq. seq. ubi ad calcem posterioris hujusce solii relata lunt

responsa sacrae Congregationis , quibus tamquam i. orma uti possunt , &debent Episconi, tum ut servitium Chori, a Canonicis adimplendum, recte dirigant, & moderentur, tum ut prudenter omnia perpendant, si se te de Canonicis , Indulto jubilationis gaudentibus, in relatione status Ecclesiae sermonem instituendum putent . Sane , cum nobis propmstum non fit, ut de jubilationibus Canonicorum , aliorumque Choro inservientium, hic ex professo agamus, satis erit te em remittere ad ea, quae in prae

dictis soliis exposuimus , & ad praefatae Congregationis resolutiones . qua

. . Ha

275쪽

ibi retulimus. Advertendum dumtaxat hic est , quod is, qui iubilationem

obtinuit , non solum amplius non tenetur Choro interesse , sed neque reis sidere in civitate, aut loco, ubi sita est Ecclesia Cathedralis, sive Collegiata , in qua Canonicatum , aut Praebendam, aliudve Beneficium Chor, te obtinet sed in illius potestate est, domcilium alibi figere. Qua in re melior est jubilati conditio, quam illius, cui datus est coadjutor. Hic Gnim licet a servitio Chori immunis evadat , adhuc tamen a civitate , vel loco Ecclesiae suae abesse non potest, nisi peculiare super hoc ipso Indultum obtineat, quod etiam ad certum definitum tempus tantummodo coniscedi lolet. Hoc tamen jubilationum privilesia tqntisper imminuit, quod, licet Beneficiarius hujusmodi neque Choro interesse , neque in loco relidere teneatur, potest nihilominus ad Ecclesiae servitium rursus ab Epi lco. po evocari , si , propter illius absentiam , Divini cultus ratio detrimentum aliquod subire dignoscatur prout aperte statuitur in antedictis deiseretis, & clare colligitur ex Decretali Gregorii ΙX. in Cap. Cum ad hoc ,

de Clericis non resident.

XVI. Inter alia saluberrima decreta , quae renovata sunt in Tridentino Concilio, illud est etiam, quod legitur cap. I. Fef. s. de reformat. ubi statutum suit , ut in omnibus Ecclesiis Cathedralibus peculiaris Pi eben. da constitueretur pro uno sacrae Theologiae Lectore , cujus esset expon re, & interpretari sacram Scripturam, in qua continetur magnus ille th laurus salutaris doctrinae , quem Spiritus Sanctus liberaliter hominibus est elargitus . Porro decretum istud diximus in Tridentino Concilio renovatum sui sie siquidem hujusce institutionis exordia deprehenduntur in Conincilio quarto Lateranen si , quod sub Innocentio III. celebratum fuit , &ex quo desumptum est Cap. Quia nounullis , de magistris . Historica monumenta , quae pertinent ad ei estionem Praebendae Theologalis in singulis

Cathedralibus, & Collegiatis Ecclesiis, videri possunt apud Thomastinum

de veter. ρο noυ. Eccles discipi. pari. I. lib. 2. cap. Io. & apud Van-Elpen Jur. Eccles Unis. to n. I. pari. I. tit. I r. cap. 6. Neque hic nobis

aliud addendum remanet , nisi quod summus Pontifex Benedictus XI H. in tua Constitutione , quae incipit Pastoralis officii , anno IT 23. edita , non solum Episcopos omnes excitare curavit , ut in tuis Cathedralibus , & Collegiatis Theologalem Praebendam erigerent et sed praeterea jussit , ut eadem per concursum dignioribus , & aptioribus conferretur , iisque s lum , qui magisterium , & lauream in sacra Theologia vel consecuti jam

suissent, vel intra annum consequi possent

XVII. Iuxta prarientem Ecclesiasticorum studiorum methodum , negari non potest, ea in varias classes esse distincta: altera enim est eorum, qui sacras Scripturas interpretantur : altera eorum qui theologicas disciplinas sve scholastice , sive dogmatice exponunt : altera moralistarum , qui de agendis, & vitandis in praxi disputant- altera demum eorum, qui sacros canones profitentur . Hae e diversarum classium distinctio occasionem de-

276쪽

dit nonnullis Episcopis , ut Sanctae Sedi aliquando in suis relationibus rea praesentarent , pro Cleri utilitate , 8c instrureiope magis expediens sere, si a Canonico, Theologo in suis Cathedralibus , & Collegiatis. Theologia

moralis traderetur , quam si idem Divinas Scriptura' exponeret ἰ ex ea potissimum ratione , quod sacrarum Scripturarum explanationem a Co

cionatoribus intelligere Clerus facile possit z Theologiam vero moralem ab aliis sere , quam a Canonico Theologo , addiscere nequeat . De hac

etiam re actum suit , cum nos a Secretis essemus saepe dictae Congregationis Concilii; quin etiam typis impressus fuit Discursus quidam nosteri in ea Congregatione relatus, quae habita fuit die s. Iunii an . I723. qui legitur in Theyauro Resolutionum rom. 2. pag. 329. In eo probavimus , decretum illud Tridentini Concilii , sive ejus verba considerentur , sive ratio habeatur praxis, & consuetudinis sequentium temporum, aeque comprehendere Scripturarum sacrarum expositionem , ac Theologiae scholasti.

cae disciplinam.& a Canonico Theologo non magis suo muneri satisfieri, si lacros Fcripturae libros explicet & declaret , quam si in Theologia scholastica Clerum erudiali: dummodo haec talis sit , qualem Melchior Canus tradendam, addiscendamque suadet in Do lib. 8. de Locis Theologia eis cap. I. & quidem nos etiam indicavimus in nostra Institutione 42. papetao. seq. uuae scilicet circa quaestiones gravis momenti , & utilitatis

Verietur , easque pertractet , at latis Divinae Scripturae testimoniis , Conciliorum decretis, & Patrum auctoritatibus . Ulterius adnotavimus, nonnullorum Episcoporum mandato laudabiliter sectum esse , ut per Canonicum Theologum ea traderetur Theologia , quae est de conscientiis & mori hus dirigendis: id unum vero minime decisum suisse, num, juxta Conis cilii mentem , Canonicus Theologus suum munus satis adimpleat , si explicando Iuri Canonico operam praestet. Sane professores Iuris Canonici aliquando Praebendam Theologalem se posse consequi contenderunt, etiamsi laurea doctorali, in sacra Theologia insigniti non fuissent, satis esse censentes, se lauream, rqportasse in Jure Canonico. Et quidem inficiari non possumus, arcto inter se se vinculo copulari Theologiam moralem, & C nonici Iuris scientiam, sicuti in citato Discursu ostendimus.' nihilominus, cum hodie hae facultates , tamquam ab invicem distinctae , diversa ratione tractentur, & magisteria seorsm conserantur, statueritque Concilium, ut is Theologus Canonicus eligatur , qui in sacra I heologia sit Doctor; merito a secra Congregatione responsum fuit , ad consequendam Praebendam Theologalem , generaliter loquendo , satis non esse , ut quis in Jurci Canonico Doctoris gradum adeptus fuerit I ia casibus tamen particularibus videri posse, an expediat eamdem Praebendam alicui sacrorum canonum Magistro conserre , qui scilicet cum Iuris Canonici lectione ea

quoque coniungere valeat, quae pertinent ad Theologiam moralem: quod

iane ab aliquibus magnaeseum laude praestitum suisse, & adhue pri stari dignoscitur, ut patet ex eruditis eorum operibus typis impressis. Videatur

277쪽

': 1 DE Sr NODO DIOE C ES . Naresponsum ejusdem Congregationis ad dubium propositum die s. Iunii 1723.

in Thesauro Resol. tom. a. pag. 32 I.

XVIII. A Canonicis ad Parochos transeundo, occurrebant olim in Episcoporum relationibus frequentes eorum querelae de nimia facilitate , qua admitti dicebant appellationes, ab ipsorum judicio interpositas ab aliquibus, qui in concursibus ad vacantes Parochi ales Ecclesias indictis postpositi fuerant. Sane , Parochiales Ecclesias dignioribus conserendas esse , atque iis, qui aetate, moribus, doctrina , prudentia, ceteris antecellant, statutum habetur in Can. Si forte , dis. 63. in Cap. sttoniam , de jure patronatus , in Cap. Consitutis , de appellationibus . Quod ut executioni fideliter mandaretur, in sacro Tridentino Concilio cap. I 8. sest. 24. de reis format. lata fuit lex de concursibus habendis in collatione earum Parochi lium , quae vel ad liberam ordinarii collationem , dc provisionem pertiis nent, i vel juris patronatus Ecclesiastici sunt ἰ ut scilicet collator ex praevio examine concurrentium, tum quoad doctrinam, tum quoad alias reisquisitas qualitates, digniorem inter ceteros dignoscere valeat, eique Par chialem Ecclesiam regendam committere. Sacri Concilii sanctionibus o secundando Sanctus Pius Papa V. in sua Constitutione 33. in antiquo Bulis Iam lom. a. declaravit, ut , si quis de judicio Episcopi quereretur, quod Ρarochialem Eccletiam immerenti contulisset, vel ei, quem ipse meritorum cumulo superaret, appellationem interponere posset vel ad Metropo litanum ,i vel ad Apostolicam Sedem I eo interim , qui ab Episcopo delectus suisset, in parochiae possessione manente. XIX. Sed, quoniam nihil est tam sanctum , ex quo in infinita circumstantium rerum , & casuum varietate , aliquod non nascatur absurdum ;hinc est , quod superioribus temporibus , si quis a judicio Episcopi pr

vocasset, & coram Iudice appellationis probare voluisset , se magis doctum , & idoneum, majoribusque meritis commendatum esse , quam is, qui sibi in concursu praelatus fuerat , id aliter obtinere non porei ac ,

quam ipsum aemulum vocando ad novum examen , coram appullationis

Judice habendum . Ex quo haec sane inconvenientia sequebantur : primum , quod contra juris regulas appellatio admittebatur , antequam grais vaminis probatio fieret : alterum , quod qui in Parochialis Ecclesae possessione jam erat, eam deserere cogebatur, ut coram Iudice appellationis personaliter se sisteret, neque solum ad Curiam Metropolitanam pergere, sed, si appellatio ad Sedem Apostolicam interposita fuerat, ad Urbem etiam ex longinquis regionibus venire jubebatur , ut novo examini se subisjiceret , novoque facto periculo ostenderet , se merito unum ex omnibus ad regendam Par clam ab Episcopo electum suisse : tertium denique, quod , cum inter primum , & secundum examen , non breve temporis spatium plerum'ue intercurrere deberet , facile evenire poterat , ut, qur in primo examine minoris doctrinae specimen dederat , ideoque a Par

chiali Ecclesia exclusus merito suerat , in secundo se doctiorem probaret

278쪽

L I B. XIII. C P. IX. 273

aptioremque eo, cui Ecclesia ab Episcopo collata fuerat; assiduo enim studio magna cum animi contentione interea adhibito, eam sibi doctrinam comparare poterat, qua tempore prioriS examinis certe carebat. Itaque periculum erat, ne judicium Episcopi, in Parochialis Ecesesae collatione prolatum, superioris Iudicis sententia irrationabile declararetur, non sine Epi- .1copalis existimationis detrimento, licet absque ulla ipsus Epilcopi culpa es quidem is judicium suum interposuerat super priore concurrentium experimento, in quo procul dubio appellans ille minus idoneus aemulo suo agnitus suerate superioris autem Iudicis sententia cadebat super novo eorumdem concurrentium examine, in quo is, qui antea fuerat postpositus, ideo sorsan alteri praeserendus apparebat, quod interim majorem doctrinam improbo labore acquisierat. XX. Episcoporum querelas in hoc rerum genere nos ipsi olim saepe dictae Congregationi Concilii repraesentare, pro Secretarii munere quod θ

rebamus , omnino necessarium duximus ; ac praedictorum, aliorumque inconvenientium seriem scripto exponentes, eorum originem in eo sitam ostendimus , quod examina concurrentium ore tenus fieri solebant . Quae consuetudo si tolleretur, jubereturque, ut in posterum examina hujusmodi scriptis consignarentur, ita ut unusquisque concurrentium tam coniueis tam expositionem Euangelii , quam resolutionem moralium quaestionum, quae proponuntur , scripto exaratas exhibere deberet : tunc demum sui

rum diximus, ut malis hisce omnibus Occurreretur. Porro, retenta conis

suetudine nihil scribendi ex iis, quae a concurrentibus dicebantur, absumda illa omnia necessario consequi debebant : cum neque prohiberi possent appellationes eorum , qui se judicio Episcopi gravatos esse contenderent; neque vero Iudex appellationis aliter de praetenso gravamine cognoscere posset, quam ipsos concurrentes vocando ad novum examen coinram se habendum; quo indicto, jam Parochus adeptam Ecclesiam relinquere cogebatur, aliisque malis Omnibus , quae supra narravimus, aditus aperiebatur. Quod si, vocali examine sublato , nova induceretur consu Iudo , ut concurrentium experimenta proprio ipsbrurn charactere scrib rentur , & scripta ac obsignata in actis servarentur , nullus praedictis inis commodis relinqueretur locus . Interposita enim appellatione , cum acta concursus ad superiorem Iudicem transmittenda essent , tunc pronum &facile ostendimus sere, ut, iis tantummodo inspectis, & visis explicationibus Euangelii, ac responsionibus datis ad theologica quaesita in concumsu proposita, Iudex appellationis decerneret, an recte appellatum suerit, necne , & an rationabiliter , aut secus , ab Episcopo judicatum fuerit absque eo quod provisus ab Episcopo Ecclesiam suam relinquere coger tur , ut iterum examini se subjiceret . Ubi etiam opportunissimum ire diximus, si inter acta concursus, authentica documenta servarentur, a singulis concurrentibus prolata super peculiaribus meritis & qualitatibus, quibus se ad Ρarochialem Ecclesiam adipiscendam commendari censuerunt.: Tom. II. M m Ceta

279쪽

2 4 DE SI NODO DIOECES NA

Certum est enim, non eum semper, qui majori doctrina & scientia pollet , ad regendam Parochialem Ecclesiam magis aptum censeri debere: contingere autem posse, ut aliquis doctrinae suae merito confidens , a judicio Episcopi provocet; cum tamen hic alterum illi praetulerit, non quia doctiorem, sed quia lassicienti simul doctrina praeditum , simulque aliarum qualitatum cumulo magis commendatum, ideoque ad curam animarum aptiorem existimaverit. Hac itaque nova methodo concursibus habem dis praestituta, conclusimus, sore, ut neque tolleretur concessae appellationis remedium, neque tamen adeo frequenter , aut levi de causa, hujusmodi lites ad superiora tribunalia deserrentur ἰ delatae vero, facili rati, ne, & sine magno concurrentium incommodo definiri possent. Quae omnia a nobis peculiari Dissertatione comprehenia , prictae Congregationis examini subjecta suerunt die prima Octobris anni 172O. ejusdemque Congregationis decreto, die I s. sequentis mensis Novembris edito, plenissime adoptata & comprobata. Quare, accedente sel. record. Clementis Papae XI. auctoritate, encyclicae litterae ad Epilcopos conscriptae fuerunt, quibus indicatus fuit novus ejusmodi ordo in habendis concursibus ad Parochiales Ecclesias exinde servandus. Discurius noster typis impressus est , legiturque in Thesauro Resolutionum toni. I . pag. 382. ω seq. Resolutiones vero

pag. 393. , seq. Encyclica epistola expedita fuit die Io. Januarii I EI.& est in ordine octaυa in Bullario Clementis XI. inter ea quae spectant ad Congregationem Concilii. De omnibus autem latius etiam disseruimus iunostra Institui. 7. Latinae editionis. XXI. Sublatis per opportunum hujusmodi remedium justis Episcoporum querimoniis , quibus causam dabat antiqua methodus , qua & concursus habebantur, & admittebantur appellationes eorum, qui Episcopali judicio gravatos se esse contendebant; aliud instantiae genus aliquando in eorum relationibus inventum suit : ut scilicet alteri malo , quod in aliquibus dioecesibus frequens admodum est , opportune provideretur . Saepe enim contingit, ut ii ipsi Parochi, qui vel a Patronis laicis nominati, examine facto, idonei & habiles ab Episcopo reperti sunt, vel, si Parochialis Ecclesiae provisio per concursum iacta est , in ipso concursu doctiores aptioresque judicati , ideoque ceteris competitoribus praelati suerunt , temporis decursu, indocti& inhabiles comperiantur, aut tales evadant, cum post adeptam animarum curam necessarium studii exercitium omnino reis liquerint. De hoc etiam actum fuit in dicta Congregatione Concilii, dum nos illius Secretarii officium gereremus , instantibus nonnullis Episcopis,& praecipue Legionensi , in relatione status Ecclesiae suae: cui, re discuLsa in Congregatione diei I 5. Decembris anni I72 s. respontum fuit, observanda esse antiqua decreta e quae quidem ad sequentia reducuntur .' nimirum , prudenti Episcopo in re tam gravi non esse inconsiderate procedendum I non esse praebendas nimis sacile aures fallacibus vulgi vocibus, clamantis , imperitum Parochum esse , & administrandae Paraeciae ineptum I

280쪽

ptum; si vero de ejusdem imperitia, & ignorantia probabiles notitiae, &gravia argumenta suppetant, tunc in potestate Episcopi esse, etiam extra visitationem , omni judicii serma seclusa , hujusmodi Parochum ad examen revocare, quamvis alias ab eodem Episcopo in praecedenti examine approbatus fuerit . Ita olim sacra Congregatio respondit Episcopo Ρampi- . lonensi die 22. Septembris anni 658. sicuti legitur in libro decretorum 26. pag. io8. Cum sub die I s. Januarii I 667. ad insantiam Episeopi

Pampilonen. ab hac sacra Congregatione resolutum fuerit primo , posse Episcopum examinare Parochos , oe Rectores semel approbatos ad curam animarum , quando ades vehemens susspicio de illorum imperitia - secundo , posse ad hujusmodi examen procedere etiam extra visitationem ' teriatis , ad dictum examen faciendum , haud necesse e spe , ut judiciales probationes imperitiae praecedant a nunc sun icat Episcopus ipse , per hanc sacram Congregationem ulterius declarari , an in actiι visitationis dimiseesis posset Discopus examinare Paroebos , quotquot visitat , etiamsi contra illos, via aliquem ipsorum , non vigeat suspicio imperitiae : & Congregatio respondit: Negative. Cumque ex vehementi suspicione, sive ex semiplena probatione imperitiae , liceat Episcopo ad examen revocare Ρarocnum 'illum, quem ipsemet olim ad animarum curam approbavit οῦ multo magis id agere poterit, si agatur de Parochis in huiusmodi ossicio a praed cessoribus Episcopis constitutis . Qua de re multa sunt Congregationis responsa. Primum est diei et s. Augusti I 628. lib. I 3. decretorum pag. 32O. a terg. Sacra oec. censuit, Episcopos successores posse, superveniente rationabili cause, iterum ex officio, etiam extra visitationem, examinare Parochos alias ad Ecclesias Parochiales approbatos . Secundum diei I 3. Ianuarii I 63 s. lib. I s. decretorum pag. I 46. a terg. Sacra c. respondit , Episcopos successores , superveniente rationabili causa , posse etiam ex officio iterum

examinare tam in visitatione , quam extra , Parochos , quamvis Regulares,

approbatos tempore proυfionis Parach alium . De hac ipsa materia videri potest nostra Institutis q. Latinae editionis. Comperta vero per novi examinis experimentum Parochi inscitia & imperitia , locum habere debet sacri Tridentini Concilii decretum , quod extat cap. 6. seg. 2I. de reforismat. ubi statuitur, ut Episcopi, etiam tamquam Sedis Apostoli eae delegati, hujusmodi Parochis illiteratis & imperitis Coadjutores , aut Vicarios pro tempore deputare, partemque fructuum eisdem pro suffcienti victu assignare possint. XXII. In hujus capitis complementum nihil remanet aliud, quam pau- ea quaedam referre, quae pertinent ad subjiciendos iterato examini Sace dotes sive Seculares, sive Regulares, quibus facultas excipiendi sacramentales Fidelium Consessiones ad certum determinatum tempus data fuit. Etenim Episcopi, & Ordinarii jure meritoque contendunt, eo determinato tempore elapso , ex. gr. completo anno , ad quem aliquibus facultatem audiendi secularium Confessiones impertiti fuerant , posse se iterum M m et ad

SEARCH

MENU NAVIGATION