Sanctissimi domini nostri Benedicti papæ 14. De synodo discesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

ad examen eos revocare , & novum de eorum doctrina periculum sace, re; contra vero obniti, & conqueri solent de hac re Sacerdotes, praeseristim Regulares . In hac materia videri potest nosera rasitutio 85. in qua Apostolicas Constitutiones retulimus, quibus tribuitur & asseritur Episcopis haec facultas , qua , licet contra clamitent Regulares , spoliata non possunt. Excipiendus est tamen casus , quo potestas audiendi secularium Consessiones aliquibus Regularibus, praevio examine, per eosdem Episcopos concessa suerit sine ulla temporis limitatione . Tunc enim illis se approbatis concessam potestatem adimere , aut suspendere nequeunt, nisi sorte contraria aliqua supervenerit causa , & quidem ad ipsas sacramenis tales Consessiones pertinens, juxta Innocentii X. Constitutionem, quae in.cipit Cum scut accepimus; de qua nos ipsi mentionem secimus in nostra Constitutione, super Anglicanis Missionibus edita, cujus initium est .so- solicum miniserium, num. 9. data die JO. Maji I7 3. cui, si Deo placu

fit, locus erit in tom. 4. noser. BullaNI.

XXIII. Aliquando etiam Episcopi in suis relationibus questi sunt de Ecclesiasticis dioecesis suae, quod proprii status dignitatem indecoris , vilibusque ministeriis, & muneribus scedent, eaque agant , quae seculares ipsos maxime dedecent . Quibus aliud remedium suaderi , aliudve consillum praeberi non potest , quam ut contra delinquentes utantur iure suo ad tramites sacrorum canonum, sicuti etiam legitur in Constitutione Inn, centii XIII. quae incipit inpostolici mini ferii, quam ejus Successor Ben dictus XIII. postea confirmavit , quaeque pro Ecclesiasticae disciplinae in Regnis Hispaniarum conservatione edita suit. Aliae praeterea sunt Ecclesiasticorum actiones, de quibus Sanctam Sedem consulere in suis relationibus

studiosi & vigilantes Episcopi non omiserunt ; de quibus in sequenti caripite agemus.

CAPUT DECIMUM.

In quo subsequitur tractatio de Tertia Parte relationis satus Eccle . CVm olim ex veteris ossicii nostri debito percurreremus relationes status Ecclesiarum , quae ab Episcopis transmittuntur I cumque ad summi Pontificatus apicem nullis licet nostris meritis evechi , plures habuerimus coram nobis Congregationes, ut & perspecta nobis essent, quae de Cieri moribus referuntur ab Episcopis, & opportuna ipsis remedia ad invectos abusus eliminandos indicare possemus, atque ita eo clarior et cesceret maxima , qua assicimur , omnium Ecclesiarum solicitudo : animadvertimus, leviter & modeste satis attingi quaedam veluti capita , ex

quibus ajebant Episcopi certos quosdam in Clerum irrepsisse, atque irr pere abusus, qui sane ipsis culpae verti non poterant ' propterea quod i R

282쪽

L I B. XIII. C A P. X. 277 Episcopi auctoritate haud positum erat Ecclesiasticos sibi subditos , rescri itis Conpregationum , aut BreVibus Apostolicis , quodam quasi clypeo,

. obtegentes, ad recti normam revocare.

II. Nonnulli reperiuntur quibusdam in civitatibus & dioecesibus seculares Sacerdotes , qui medicam , & chirurgicam artem profitentur . Id autem Sacerdotali muneri, & dignitati indecorum haberi, quandoque t stantur Episcopi : & tamen a junt , praeviis superius indicatis rescriptis,& Brevibus, artes hujusmodi per Sacerdotes tuto, palamque exerceri. ΙΙL. Ne res diversae limul commisceantur , plures secernendae sunt cais suum species. Sunt enim nonnulli, qui, dum in laicorum numerum reis censebantur , medicam artem exercuerunt , ejusque deserendae animo ad

ordines promoveri postulant e sunt alii , quibus mens est, aegris curanis dis operam studiumque impendere , etiam cum sacris ordinibus fuerint insigniti. Nec in unum veluti acervum conjiciendi sunt Seculares, & Regulares Clerici ' neque medica cum chirurgica arte permiscenda . Inest qui γpe singulis recensitis casibus, quod peculiari animadversone expendatur. IV. Si quis adhuc laicus physicum egit , vel etiam chirurgum , dumis modo suam ipse artem optime noverit , omnemque diligentiam ac si dium juxta artis praecepta adhibuerit in aegris curandis , licet eorum a. liquis e vivis excesserit , nulla , si strictae canonum censurae insistere u limus, irregularitate innodatur: Tandem phesci , vel ebirurgi , s periti sint in arte , m nihil omiserunt de contingentibus , m habuerint super husanam conmentiam , poterunt promoveri, s causa eorum aliquid in homine eontigerit: sunt verba S. Petri Coelestini in suo Opusc. T. pari. 4. sed . I. cap. 3. rom. 23. Biblioth. Patri pag. 822. Attamen constat, in hac ipsa facti specie a Congregationibus , & Secretaria Brevium quasdam dispensationes , quas vocant ad cautelam, concedi consuevisse' vel quia hi, qui medicam artem exercuerunt, subindeque ad sacros ordines promoveri ex ptant, licet nullius certae culpae meminerint, quae ipsorum conicientiam perturbet, eum tamen certo non sciant, semper te usos fuisse omnibus ab arte praescriptis regulis ad expellendum morbum , qui aegrotum inter mit , sibi tutius consulere cupientes , rescriptum , vel Breve dispensati nis ab irregularitate ad eatitelam satagunt obtinere ' vel quia non desunt cautiores Episcopi, qui renuunt manus imponere medicam artem proseia

sis, nisi aliquod proferant hujusmodi dispensationis Breve, seu rescriptum:

verentur enim , ne physicus in tanta curationum frequentia quandoque aliquid, quamvis praeter animum , deliquerit . Verum , cum talia rescrupta , vel Brevia , non consueverint indulgeri, nisi prius audito Episcopo , cui ea cura mandatur , ut distincte reserat casus omnes animadverissione dignos , eorumque peculiares circumstantias , insimulque exponat , donam consilio orator ad ordines sacros promoveri expolcat ' quisque

icile intelligere potest , hisce omnibus sedulo praemissis , si quid minus rectum consequatur, illud minime aὰseribendum esse Brevibus, vel Com

283쪽

gregationum rescriptis , sed parum accuratae relationi ab eo transmissae, qui cum investigare omnia , ac reserre deberet, aliqua tamen p termisit, quae , si perspecta fuissent , concessioni Brevis, vel rescripti moram impedimentumque injecissent; vel saltem adscribendum esse humanae imbecillitati , quae aliorum fraudibus , & machinationibus nimis est obno

xia.

U. Sermonem nunc convertentes ad eos , qui , quam antea exercu

rant, medicam artem etiam post susceptos ordines profiteri volunt, praemittendum ducimus, juxta veterem Ecclesiae disciplinam , vetitam haud fuisse artis medicat exercitationem iis, qui in sacris Ordinibus constituti essent. Salutat vos Lucas medicus: legitur in epis. ad Coi s. cap. q. vers. I . Sanior ac receptior opinio vult , ibi ab Apostolo designari S. Lucam Euangelistam , huncque egisse medicum , etiam postquam ad Sacerdotalem gradum conscenderat . In Vita S. Iuvenalis Narniensis Episcopi, apud Bollandi stas, dicitur ille ex Africa Romam accessisse Presbyter, arte medicus . Testatur Rufinus lib. Io. cap. go. S. Eusebium Episcopum Vercellensem, post Alexandrinum Concilium , Orientem, atque Italiam peragrasse, quo in itinere medici pariter, m Sacerdotis fungebatur incio. Ad veterem hunc morem eo magis comprobandum eruditi viri utuntur quoque binis Theodoreti epistolis, quarum altera est II 4. altera II s. ad

Apellam, quibus commendatur Petrus Sacerdos, qui hanc artem, medicam scilicet, cum ratione tractat , hane morbus exornat. Denique inter

Edessenae Ecclesiae Clericos , qui decimae actioni Chalcedonensis Concilii in causa Ibae subscripserunt , alter sic subscriptus legitur e Sabas Diaconus , qui dicor medicus. Verum , . quia subinde Ecclesia, justis ac urgentibus de causis , interdicendum censuit Monachis , & majorum ordinum Clericis, medicae artis exercitium, uti. videre est can. s. Concilii Remem sis habiti sub Innocentio IL anno II 3I. & can. 9. Concilii Lateranens s eodem sedente Pontifice celebrati anno II 39. in Collectione Labbe Na tom. IO. col. 98 est. Ioo . haecque dilciplina constabilita fuit ab Alexandro III. in Cap. Non magnopere, & ab Honorio III. in Cap. -- per speculis , ne Clerici. , vel Monachi , ac denique protracta & ampliata fuit ad Clericos quoque minoribus tantum ordinibus initiatos , sed Ecclesiasticum Beneficium possidentes' hinc sequitur , necessarium nunc es se his omnibus Apostolicum Indultum , .ut medendi artem valeant ex e cere . Quapropter omni prorsus destituitur fundamento eruditus conatus

Agnani, Regii physici in Gallia, qui anno I 5ρ5. Tractatum typis edidit , Gallico idiomate conscriptum , cui titulus Presbter Medicus , in quo illud sibi probandum assumit, nihil esse tam congruum, quam quod medicus semper sit Sacerdos, vel Monachus. VI. Quod libet dispensationis Indultum, indole quadam sua, duo haec requirit: justam videlicet causam , hujusque legitimam probationem ς ut& Superior tuta conicientia imploratam auctoritatem suam praestare pos

284쪽

L I B. X II I. C P. X. 279sit , & orator obtento dispensationis beneficio uti valeat . Itaque , cum res est de secularibu Clericis . sacris Ordinibus insignitis , qui artis medicae exercendae iacultatem implorant, . pro obtinendae dispensationis caula plerumque affertur, civitatem , oppidum , vel pagum , in quibus Clericus artem profiteri cupit, destitui penitus seculari medico , facultate hujusmodi satis instructo ' vel , si qui sorte adsint laici medici , ad eum

tamen numerum dicuntur non pertingere, qui aegris in civitate, oppido,

vel pago curandis sufficiat. Est & alia legitimae dispensationis caula, desumpta ex Clerici, ipsusque familiae egestate, quae non nisi honesto lucro , ex arte medica percipiendo, levari possit . VII. Si autem sermo sit de Regularibus , animadvertimus primo , summos Pontifices nonnulla artis meditae exercendae privilegia concessit se Regularibus in Missionarios ablegatis, propterea quod fuerit experientia satis compertum , conferre id plurimum ad ampliorem faustumque Missionum progressum. Inspiciatur Constitutio Clementis X. cui initium Ctim sicut dilectus , τοm. 7. EulI. nom Rom. pag. 37, & altera Clementis XII. incipiens Cum Ant ψ tom. I . ejusdem Bulla ν. Hujusmodi vero facultates , Regularibus Missonariis i tributae omnino exercendae sunt ad

normam Decreti Congregationis de Propaganda Fide ; in quo sequentes

providae conditiones recententur: Uς viriticet Missonarius sit in arte me. dicinae peritus ' ut eam gratis exerceat ' ut absque incisone, adusione oneretur ' Et in loco , ubi Missionarius degit, non sint medici, cbirurgi laici , Gel sint haeretici , aut hebraei . Quod vero spectat ad eos Regulares , qui , ex Instituti sui ratione , hospitalium curam & administrati nem obtinent, cujusmodi sunt ii , qui Regulam S. Joannis de Deo profitentur: illud praemonendum est, facultatem exercendi medicinam extra hospitalia eorum curae & regimini subjecta, ab Apostolica Sede tantum. modo concedi possed cum ejus concedendae auctoritatem Apostolicis Nun. tiis, & Superioribus Regularibus ademerit Urbanus VIII. uti videre est in ejus Constitutione relata in Bullar. praedictae Religionis par 227. pag. 242. Ut autem in eum finem cum prae satis Reeularibus .dispensetur, una haec subesse potest justa causa ; quod nimirum in civitate , oppido, vel pago, is laicorum medicorum numerus non habeatur , qui ad serenis dam aegrotorum indigentiis opem necessarius videatur. Si enim ponamus, plures in aliqua civitate adesse medicos , suam artem probe callentes ;quis credat , unum ab quem , & quidem Religios ordinis Ρrosessorem ,

tanta prae ceteris excellentia praestantem ibidem existere, ut medicae artis

exercitium ipsi interdicere, in publicum vergat populorum incommodum Diximus, casum hujusmodi vix credendum videri posse e attamen Ordeinricus Vitalis ad annum Ios p. de Radulpho Mohacno haec habet : Ut in Grammatica, oe Dialectica, in pronomia quoque nobiliter eruditus es , σMusica. P sicae quoque mentiam tam copiose habuit , ut in Urbe Salernia tana, ubi maximae medicorum scholae ab antiquo tempore labentuν , neminem

285쪽

in medicinali arte , praeter quamdam sapientem matronam , sibi parem inυ niret . In duabus S. Bernardi epistolis, 57. nimiruit,r& 68. quae inscriptae sunt Monachis Flaviacensibus , agitur de quodam Monacho , qui e

coenobio aufugerat, propterea quod Abbas eum saepe saepius extra monasterium ad aegros curandos dimittebat , eaque ratione i plum a Regularis Instituti observantia abstrahebat e Abbas meus babebat me , non Monachum , sed medicum . Cogebat semire, immo ipse semiebat per me, non Deo, sed seculo , quando , ne secularium malevolentiam incurreret Principum , meis deri me compellebat. Haec leguntur in epistola 67. In subsequenti vero epistola 68. postquam idem Sanctus retulerat , hujusmodi factum ab Aiaba te pernegari, hisce verbis concludit: Ipsum , qui hoc dixit, sal tale a guttis . Si mentitus si, nescimus e ipse viderit. Sed hoc scimus , quia , -- per se ipsum , ut vos fatemini , sue per vos , ut ipse resatur, hoc βω-rit, in magno interim periculo fuerit. VIII. Neque vero Clericis , & Monachis illimitata, ac arbitraria conceditur artis medicae exercendae iacultas, sed in ipsis Indulti litteris nomnullae satis providae conditiones apponuntur . Et primo quidem in omnibus dispensationum litteris conditionalia haec verba inscribuntur I medicinam scilicet exercendam absque incisone, m adusione: quae verba desum. pta sunt ex Decretali Innocentii III. in Cap. Sententiam, ne Clerici, vel Monachi. Cum vero Indultum Clerico Seculari, majoribus ordinibus insignito, in eum finem conceditur, ut propriam, familiaeque suae inopiam levare possit, in litteris Elausula haec apponitur; videlicet, Indultum e usque vim habiturum, quousque orator certos Ecclesiasticos reditus, vel residentiale Beneficium fuerit assecutus . Olim altera quoque clausula inisserebatur hujusmodi Brevibus, & rescriptis, qua vetabatur medico Ecclesiastico quidquam vel a sponte offerentibus accipere . At , quia evidens

suberat periculum , ne hujusmodi praeceptum infringeretur, & quia insuper clausula ipsa minime congruere videbatur dispensationibus illis , quae Clerico conceduntur, ut sibi, & indigenti familiae possit consulere; ideo, illa sublata, mitior altera invecta est , qua Ecclesiastico medico prohibetur quidem, ne quid exposcat , at integrum ipsi relinquitur sponte oblata recipere, praeterquam si a Vero egeno Offerantur : neque enim ei peris

mittitur quicquam a veris pauperibus , quantumvis sponte offerentibus, accipere. Dispensationis denique litteris, quae ad Regularium favorem exis

pediuntur, ea semper inest modificativa clausula , ut nihil penitus ab Lpsis recipiatur, sed artis subsidia infirmis per eos gratis omnino exhibeam

IX. Cum & Indultorum causas , & conditiones, quibus illa. circumis scribuntur , & temperantur , recensuerimus reliquum est, ut de probationibus disseramus , quae ad verificandas causas in precibus expressas reis quiruntur . Quicumque sit orator Ecclesiasticus , Secularis , vel Regularis, nunquam oblatae preces ObsSnantur, Vel Breve expeditur, priusquam

286쪽

L I B. XIII. C a P. X. 28r Episcopus retulerit de viri peritia in arte medica, deque civitatis, oppiis di , vel loci , ejuldem medicam operam exposcentis , non affectata indigentia. Quin immo , si Ecclesiasticus in ordine Religioso professus sit ,

Superioris Regularis praeterea relatio exquiritur circa mores illius subditi extra hospitalia Religionis medicum agere cupientis ' utque praeterea conis stet, quod utrique muneri, medendi scilicet aegrotis in hospitalibus Realigionis languentibus, aliisque extra degentibus , possit cumulate satisfacere. Quod si quandoque maxima locorum distantia, vel urgens allegata necessitas emciat, ut, non expectata ordinarii relatione , rescriptum expediatur, vel Breve dispensationis transmittatur; illa tamen. una cum universo negotio , ad Ordinarium diriguntur in serma in quam vocant , commissaria : ita ut ad illum pertineat sedulo explorare , an causae in supplici libello expositae veritati innitantur ; si autem minus verae repeis riantur , ab obtentae gratiae executione abstineat : perspecta quippe est

protestatio Alexandri III. Pontificis in Decretali Si quando , de rescriptis,

cui Successores Pontifices semper adh serunt, & adhaerent : Patienter suis sinebimus, s non feceris, quoae praυa nobis fuerit insinuatione suggestum .X. Rebus autem sic se habentibus, s etiam malo fato contingat, E clesiasticum aliquem, non satis in arte peritum , aegris curandis operam suam praestare, vel medicum se exhibere aliquo in loco , suffcienti me dicorum laicalium copia non destituto , vel denique, obtento Indulto pro eo loco, in quo laicorum prosessorum copia non aderat , ad alium t cum transire illorum numero redundantem; facile quisque intelliget, hujusmodi abusus nequaquam potuisse , vel posse referri in eum , qui Indultum exercendae artis concesscrit ; sed ei adscribendos esse, qui vel in. curia & negligentia , vel alia de causa id fieri passus est , ac patitur , quod ne fieret, pro viribus debuisset, ac deberet obsistere. XL Chirurgiae vero exercitium longe dissicilius Ecclesiasticis permittitur: hujusmodi enim Indultum Seculari, vel Regulari Clerico tunc tantummodo concedi consuevit, cum nullus omnino adest in loco laicus chirurgiae professor, qui incolis illius opera indigentibus praesto esse possit .

tuncque insuper, ad avertendum irregularitatis periculum , in rescripto , vel Brevi inscribitur ut plurimum clausula : eitra incisonem, vel adusio..em. Celebris plane est Decretalis Innocentii III. in Cap. Tua nos , de homicidio, in qua irregularitatem contraxisse declaratur Monachus , qui cum artem optime calleret, eamque, non spe lucri , sed Christianae clibritatis affectu exerceret, tumorem , qui in mulieris gutture excreverat , serro secuit, simulque eam monuit, ne se aperto aer: exponereti; quod quidem praeceptum quia mulier transgressa est, dum , ut segetes colligeret , ventorum inclementiam perpessa fuit, ex hac vita decessit : Nos μgitur Fraternitati tuae respondemus, quod, licet ipse Monachus multum deis liquerit, alienum osscium usurpando, quod sibi minime congruebat, se tamen

causa pietatis, oe non cupiditatis , id egerit , m peritus erat in exercitio Tom. II. N n ch-

287쪽

181 DE ST NODO DIOEC E S A Na

chirurgi omnemque si μώνιt, quam debuit , diligentiam adbibere , non es εχ eo quod per culpam mulieris contra consitum ejus accidit , adeo repro handus , quoa non, p*ι Iaiiooctionem condignam , cum eo misericorditer aiasi ptist , ut Divina valear celebrare: alioquin interdicenda est ei Sacerdotatis Ordinis execut o de rigore.

XII. Medicam, & chirurgicam artem subsequitur advocationis officium, quod in tribunalibus profitentur Ecclesiallici, sacris Ordinibus insigniti , in vim rescriptorum , & Brevium , quae concedi conlueverunt , & ex quibus ingens asseritur abusuum series in eversionem canonicae disciplinae profluere . Conquestio tamen nullo sundamento innititur . tum quia perexiguus est υjusmodi rescriptorum, & Brevium numerus; tum quia, si de rescriptis agitur , haec quidem non aliis clausulis verbiique conte ta sunt, quam quae in canonicis sanctionibus habentur ' adeo ut dici potius mereantur declarationes eorum , quae a sacris canonibus hac de raconstituta reperiuntur, quam Juris Canonici relaxationes. Enimvero neque rescripta, neque Brevia Monachis unquam, aut Canonicis Regularibus conceduntur; quod plane consonum est Decretali Clerici , alterique Ex parte tua , de postulando . Seculari autem Clerico minorum ordinum ,

etiam Beneficiato, item Subdiacono, immo & Sacerdoti, Jus ipsum Canonicum permittit , ut se advocatos in tribunalibus quidem Ecclesiasticis libere exhibeant; in laicalibus vero , & coram seculari Judice, si causa ibidem agitanda propriam ipsorum, vel Ecclesiae , cui praesunt , aut cui adscripti sunt , vel denique miserabilium personarum rem utilitatemque

respiciat: quemadmodum legere est in cit. Cap. Clerici, & in Cap. Cum Sacerdotis, de postulando, recteque expendit etiam Fagnanus in Cap. --gnus , num. 2. de obligatis ad ratiocin. Cum ergo in rescriptis praeindicati casus tantummodo exprimantur, clare patet , per hujusmodi Indulta , Ecclesiasticis secularibus facultatem fieri advocationem exercendi in lium et facti speciebus, in quibus sacri canones hoc iplis indulserunt. Optime novimus , studium Juris Civilis videri posse non omnino decere Eeis clesiasticum , sacris praesertim ordinibus insignitum ς & tamen , sedulo

hoc studio non praemisso , neminem posse re ipsa fieri, & agere advoca. tum. Verum extrinseca haec civilis studii cum Ecclesiasticae vitae instituato repugnantia evanescit, si perpendatur, tam ardham nostro hoc tempore inter Ius Canonicum, & Civile intercedere connexionem , eaque ita se se mutuo adjuvare, ut qui optime primum nosse cupit, alterius scientiam sibi comparare debeat . De hac cohaerentia a nobis actum est superiori lib. q. cap. Io. seq. Mabillonius de studiis monasticis disserens , quoad Iuris Canonici cum Civili consonantiam haec habet pari. 2. cap. s. num. q. Monachos parum decet huiusmodi sudium. Praeterea ipses a S. Ba- suo interdicitur in epistola ad S. Gregorium, sicut etiam ab Alexandro III. Pontifice Maximo, praeter alios, qui omittuntur . suod tamen de iis videtur intelligendum , qui id expresse profitentur; secus vero respectu illorum ,

288쪽

L I B. XIII. C a P. X. 283

qui Legum, vel lassistitionum universalem dumtaxat ideam sibi comparare cupiunt, ut inde ad Jus Canonicum percipiendum facilius se introducere vatiant, vel etiam ut ad recte judicandum de variis, qιιae contingunt, afti nibus disponantur ingenia. Quod apposite Petrus Blesensis anima ertit, inquiense Bonum es s cire Leges, sed non ad qi sum , non ad iniquum Juris compendium, sed ad inquisitionem veritatis, iudicii aequitatem. Hurima etiam in I heodosii , ac Iusiniani Codic/bs extant , quorum scientia Superiores maxime decet. Domini Gotb redi notae in Theodo fanum Codicem eruditionum copia undique scatent. Quae hactenus dicha sunt , ad Congre- grationum rescripta pertinent . Fatemur, in Brevibus paulo liberalius agi. Sacerdoti enim ieculari , qui scientiae , & Iuris peritiae famam sibi

comparavit , indulgetur , ut in tribunalibus etiam laicalibus possit tam civiles, quam criminales causas agere, prout advocati laici solent , dummodo in criminalibus judiciis ad defensionem tantummodo scribat, & agat ' nec ei interdicitur , quin laborum praemium possit exposcere a superadditur tamen, eousque advocationis exercitium eidem permitti , quo, usque certos Ecclesiasticos reditus in congruam sustentationem , aut Beneficium residentiale fuerit assecutus. Unde patet, dispensationem in hunc finem ipsi concedi , ut habeat unde honestum sibi victum valeat comparare. Quapropter, s Sacerdoti vel ex patrimonialibus bonis, vel ex fructibus Beneficiorum, ac Pensionum , quas forte celasset, congrua suppeterent alimenta ' noverint Episcopi , ablaram sibi non fuisse auctoritatem interdicendi liti jusmodi Sacerdoti , ne concessis in Brevi facultatibus utatur: quod quidem tunc etiam locum haberet , cum Sacerdos ita in advocati muneribus versaretur, ut offensionis, Sc scandali occasionem ceteris exhiberet . Rebus autem sic in suo lumine constitutis , difficile

admodum videtur , in illis quidquam reprehensone dignum posse inve

XILI. Assirmare quidem non possumus , nos Iegisse in relationibus status Ecclesiae querelam ullam adversus resignationes Beneficiorum, animarum curam , Vel onus residentiae , & Choralis servitii adnexum habentium , quae in favorem certae perseme fieri, & admitti consueverunt ' sicuti nec quemquam Episcoporum conqueri legimus de coadjutoriis cum fu- rura Dccessione, quae fiunt non solum de Ecclesis Cathedralibus, sed etiam de Parochiis, Canonicatibus, aliisque inferioribus Beneficiis r negare tamen non possumus , quin ore tenus saepe jactari audiverimus hujulmodi querelas , easque etiam invenerimus penes aliquem Auctorem exscriptas. Nec enim desunt qui contendant, per hujusmodi resignationes, &coadjutorias, repleri dioeceses Sacerdotibus, & Ministris parum idoneis, easdemque esse sacris canonibus, & Concilio Tridentino contrarias. At , licet ultro concedamus, minime probandum fore , si hujusmodi resignationes in excessivum numerum excrescerent, iisdemque , nullo praemiis Conditionum , ac causarum examine , nullo personarum habito delectu , N n a. adi-

289쪽

aditus patefieret ; facile tamen evincere possumus, resignationes ipsas& coadjutorum deputationes, proficuas, & necessarias esse , quoties intra congruum numerum consistant , nec aliter admittantur , quam cum ex praevia accurata discussione constiterit , nullam ex requisitis causis ,

& conditionibus desiderari qui plane stylus est, quem Apostolica Sedes

servare consuevit : easdemque ostendere possumus nec Iuri Canonico , nee Tridenti ni Concilii incretis adversara . XIV. Resignatio in favorem , vel lavore certae personae, illa dicitur, qua Parochus, Canonicus, vel alius quilibet Beneficiarius, suum Beneiacium in Superioris manus dimittit, eo tamen animo, & expressa conditione adjecta, ut Parochia, Canonicatus, Beneficiumve dimissum, certa designatae personae conserantur adeo quidem , ut , si Superior alteri , quam designatae personae, Beneficium conferret , irritus plane esset coli tionis actus, juxta Glossam in Cap. Olim, si primo, veta. Traditam , dσresit. spoliator. Quam in rem plurimum confert textus in Cap. Cum unia versorum, de rer. permul. in quo haec proponitur facti species. Duo Praebendam obtinentes, non implorata Superioris auctoritate , inter se egerant, ac convenerant de propriis Praebendis sibi mutuo transferendis, ac permutandis e cum autem alter, Praebendam alterius jam consecutus , suam Ipse, non in alterum illum, sed, contra initam conventionem , in teristiam extraneam personam rranstulisset , pronunciat Pontifex , eum , qui contra jus, & privata auctoritate, Praebendam suam alteri resignaverat, ea carere non debere, sed posse illam repetere, propterea quod deceptus fuerit, dum conditionem resignationi adjectam alter implere detrectavit. Superior autem , penes quem potestas est admittendi hasce resignationes pactionatas, & in favorem, unus est Romanus Pontifex e cum enim illae adversentur litterae, & positivae sanctioni Iuris scripti in Can. Plerique , 8. quies. I. consequitur, privativam hanc auctoritatem esse Romani Pomtificis; quippe qui unus positivo Iuri supereminet, &, quoties opus est, Jus ipsum relaxare potest , juxta Cap. Significasti, de eleei. & P. Fro

posuit, de concess. praebendae.

XV. Adversus hujusmodi Beneficiorum dimissiones favore certae perinsonae, non solum anteactis , sed nostris quoque temporibus , plures cumulantur querelae. Dicunt enim aliqui , dum hisce resignationibus locus relinquitur in Parochia libos Beneficiis, e medio tolli concursum a Comcilio Tridentino praescriptum: iubdunt , fieri exinde, ut ad Parochiales, Canonicatus, & reliqua Beneficia, personae plerumque immerentes ar manture innuunt insuper, resignationes ut plurimum dirigi a resignante in

personas sibi sanguine junctas , quod speciem quamdam habet haeredita riae successionis in Ecclesiasticis Beneficiis improbatae : in dubium denique revocant, an, ob inserta pacta , & conventiones , actus ab omni simoniae suspicione immunis pronunciari possit. XVI. At contra, si sequioribus oculis percurratur nimia frequentia casuum s

290쪽

uum , quibus Parochi, Canonici, vel Beneficiarii, ex contracto morbo ;vel ob ingravescentem aetatem , inhabiles essiciuntur; si perpendatur animo, nonnunquam , quae humana imbecillitas est , reperiri Ρarochos , &Canonicos opportuna litterarum scientia destitutos I si serio animadvertatur , indicatum a Iure remedium adjungendi Sacerdotem adjutorem si nescentibus , & mala valetudine affectis , non semper in usum redigi , Neque per eum urgentibus indigentiis plene consuli posse si tandem secum quisque perpendat , facile quidem esse proponere , ut illiteratus Parochus a Parochiali ossicio removeatur , eidemque substituatur idoneus Vicarius , at id ipsum perficere , non adeo facile , vel saltem non nisi post diuturnas lites & perturbationes obtineri posse , cum ceteroquin pa

Tatum opportunumque suppetat remedium ex resignatione , quam saepe

Parochus in favorem personae sibi acceptae libenter exhibet , quin immosbi permitti enixe postulat : ecquis erit unquam , qui receptam disciplinam, sive morem, carpere jure possit λ uti satis prudenter observat RG dingius in Histiνia Concilii Tridentini sess. 24. rom. q. pag. 363.

XVII. Si autem hae rationes in una veluti lancis parte appendantur , in altera vero statuantur , quae superius objectae fuerunt ' nullo negotio

posteriores prioribus praeponderare dignoscentur . Insuper unicuique ex oppositis rationibus non deest peculiaris, & satis firma responsio . Et primo quidem asserebatur , per res gnationes Parochialium favore certae perasonae, tolli saluberrimam concursus disciplinam . At haec satis valida haberi posset objectio, si omnes, vel saltem pleraeque Parochialium, praevia res gnatione, conserrentur: secus vero, dum perpaucae, & insuper peculiaribus urgentibus causis, Parochialium resignationes recipiuntur. Quilibet Episcopus potest hoc sibi perspectum essicere , modo dioecesis suae Ρarochias recenseat, &, quae per concursum, quae per resignationem collatae Comperiuntur, enumeret a perspiciet enim, numerum Parochialium , quibus servata concursus forma praepositus fuit Parochus, longe superexcedere exiguum illum Parochiarum numerum, quae resignatariis fuerunt concessae. Asserebarur secundo loco, ex invectis resignationibus consequi, ut Ecclesiastica Beneficia in immeritas personas conserantur . Verum , praemterquamquod reponi posset, id ipsum saepe etiam usuuenire, dum, praevio solemni concursu , libere Rectores seliguntur, cum hominis non sit omnia inspicere, atque prospicere ς in omnimodam propositae objectionis elimina. tionem mox infra subjicietur methodus , quae in admittendis resignatio. nibus observatur , ut inde dignosci valeat , an quicquam intactum relictum suerit , quo dignis pateat , indignis ostium occludatur : quod sane quilibet rei perspicuitate compulsus , id ita esse , fatebitur οῦ &, si secus

quandoque contingat, id minime collatoris culpae adscribendum esse. Tertio loco proponebatur animadversio , resignationes , de quibus sermo est , inter consanguineos plerumque celebrari ' quod speciem quamdam damnatae per sacros canones haereditaria successionis in Beneficiis Ecclesiasticis

praevi

SEARCH

MENU NAVIGATION