Sanctissimi domini nostri Benedicti papæ 14. De synodo discesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

praesesert. In primis autem animadverti & illud poterat, plurima extare resignationum exempla , quibus , non in consanguineos, vel amnes, sed in extraneos plane Beneficia suerunt translata; deinde aequiori animo perpendi , imaginem illam haereditariae successionis penitus abesse , cum nepos , consanguineus , vel affinis , di bni & idonei comperiuntur : eoque calia nihi, obstare , quominus Beneficia illis resignari valeant . Lupus

Ferrariensis in epis. 73. Archiepiscopum Senonensem exoravit, ut cuidam Parocho, qui ob hebetiorem oculorum aciem suo muneri satisfacere non poterat , virum emeritum , illius propinquum , substitueret : Peto , ut , ad supplicationem Gerob ridi Presbieri , N. Diacouum , eius propinquum , in ipsius titulo dignemini ordinare , quoniam di cultate visis frequenter noususcit sacerdotale munus implere . Hinc marus Remensis, hoc nomine accusatus , quod nepotem suu in in Episcopum Laudunensem ordinasset, objectam accusationem ita retudit e Reputatur etiam mibi , quod te nepotem

meum gratia propinquitatis Episcopum ordinamrim , quasi non m alii pest,ue sint ordinati Episcopi, qui non sunt nubi carne propinqui: nolunt a

tendere nubi , hoc reputantes , quia non inam iit a, quemquam ordinandum

carnis propinquitas, si ordinandus fuerit electus , oe petitus secundum Eccle sicas regulas . Flodoardus quoque in Hisoria haec de se ipso commemorat: Ego vero fractus aetate , attritus inserinitate, miniserio me abdia cavi Praelaturae coram eodem Praesule, qui me boc absolvens, imposuit illus Flodoardo nepoti meo, septuagesino aetatis meae anno. Insuper quicumque in rerum usu aliquanto versatus sit , perfacile testari poterit , consuevisse Deum Optimum Maximum etiam ex hoc humano in carnem & sanguinem affectu utilitatem , & non exigua commoda in suam Ecesesiam derivare . Beneficiarius quippe , qui consanguineum in Beneficio sibi successorem exoptat, in ici curam studiumque suum impendit, ut illum bonis moribus imbutum, scientiaque instructum, proposito honore dignum exhibeat et Ecclesiam quoque, ejusque bona , & aedificia , sarta tecta ser-Vare non negligit , ut expensarum incommoda expectato sibi successori subeunda non relinquat. Quarto tandent ac postremo loco concludebatur, resignationes ejul modi adnexas semper habere conventiones , pacta , Conditiones ; ut non temere in suspicionem smoniacae labis venire judicentur . At , cum recensitis pactis & conditionibus id tantummodo caveatur , ut dimissum Beneficium transferatur in designatam personam , aut ad summum ut a resignatario certa aliqua pensio dimittenti quotannis persolvatur , nunquam affirmare licebit , hujusmodi relignationum actus

simonia Divino Iure proscripta insci ; sed, si quod vitium inest , faten

dum erit, id Iuri Ecclesiastico positivo dumtaxat adversari , ejusque censura damnatum esse : juxta doctrinam Glossae in Cap. Ex parte , si primo , de ossicio Iudicis delegat. Sc in Cap. Cum pridem , verb. Illicitae pa-- ctionis speciem , tit. de pactis . Ex quo illud porro consequitur, si recensita pacta distincte exposita , plane perspecta , &. comprobata fuerint ae

292쪽

L I B. XIII. C A P. X. 287

summo Pontifice, resignationem nec simoniacam esse, nec illicitam; cum illius actum , & adnexa pacta omnia rata seceri L is , qui univerto Ecclesiastico Juri s uperior est , illudque potest sua au toritate relaxare , uti recte concludunt Auctores . Quin immo tantum abcli , ut in resignatio. nibus favore certae perlonae simoniacum crimen passim lateat , ut ex illis potius validum remedium prodierit ad eliminandam simoniam illam Di. vino Jure damnatam . Certis quippe allatis relationibus detectum est, in quibuldam regionibus, ubi rumor increbuerat, resignationes favore certae personae non amplius locum , aut exitum habituras , invectum fuisse ocis

cultum , ac perniciosum abusum , quo fictilia Beneficia erigebantur eo consilio , ut illa subinde cum veris Parochiis , & Canonicatibus perm tarentur , certa aliqua super hisce Parochialibus , & Canonicatibus pensone constituta : qua quidem improba methodo id assequebantur , quod alias jure obtinuissent, si Parochialium , aut Canonicatuum resignationes in favorem certae personae , juxta receptum stylum, factae fuissent, & asmi siae. XVIII. Quae hactenus disputata sunt , satis luperque esse deberent aderadicanda tandem, si fieri unquam poterit, zizania, quae identidem diu

seminantur . Verum , quia intrinsecis rationibus quandoque praepollere solent auctoritates, δc res judicatae tribunalium, licebit nobis has superaddere notitias . Arnulphus Rhizaeus , in magna Parisiensi Curia Consiliarius , Tractatum scripsit Iuris Regaliorum, ubi privilegio 32. num. 2. a s&rit, discussam olim fuisse quaestionem , an resignatio favore certa personae valida sit , an vero simoniaca dici mereatur . Plui es affert ipse rationes ad vindicandam actus validitatem , eumque purgandum omni suspicione simoniacae labis; sed subinde resert supremae Curiae decretum, quo hujusmodi renuntiationes irritae, ac simoniacae decla tantur . Verum, ut hujuLmodi judicati vis pondusque expendatur, satis esse videtur hoc unum m nere I firmas nimirum in Gallia , & validas haberi Beneficiorum regio juri subjectorum resignationes in favorem certae personae coram Rege peractas: quo posito , quis valeat percipere , quo unquam jure eaedem licutae sint, nulloque simoniae vitio insectae, si coram Rege peragantur; contra vero nullae snt , irritae, ac simoniacae , si fiant coram Pontifice M a. Nimo, actum comprobante, di acceptante λ De jure hoc regio, fu sori calamo, scripsit Auctor Tiactatus de Regalia pari. a. cap. 7. pag. 7O. quo in loco ejusdem juris imbecillitatem demonstrat . Cabas ut ius vero in

Theoria , , Praxi Iuris Canonici lib. 2. cap. I 2. vum. I 2. si jus regium tuetur, Pontificium saltem non oppugnat e Resignationem in favorem , ininquit , jus prohibet: ideoque omnes in favorem factin resignarιones nullius sunt momenti, nis iuerint admissae a Papa, cujus potesatis est de communi iure dispensare . In Gallia ramen multorum seculorum usu consuetudine praescriptum est, ut tempore Regaliae fant Lenescrorum gnationes in alterius cer- ω Personae favorem coram Rege , qua solus , ac pleno jure vacantia in E

293쪽

galia Eense a confert. Secluso Papa, . Rege, nullus potes rerinationes in favorem admittere I nec ipse Papae Legatμs , nis hoc specialiter in manis

datis habeat . . .

XIX. Certum est , Galliarum oratores in Concilio Tridentino enixis studiis proposuisse, ac suasisse, ut proscriberentur omnino resignationes in favorem certae personae fieri solitae, asserentes, sanctionibus canonicis adiaversari , quod possit quisquam sibi in Beneficio successorem quaerere , aeseligere o uti videre est apud Thomassinum tom. 2. lib. I. cap. so. in finis S Van.Espen Iur. Eccles. Univers pari. a. rit. 27. cap. I. num. I9. aeque tamen certum est , eorum instant tam apud Tridentinos Patres minime obtinuisse: quod fatetur etiam Natalis Alexander in sua Tkeologia Dogmatica tom. a. lib. 2. cap. 6. regul. 8. Regum Chrisianissimorum ad Tridentinam

SVnodum oratores in mandatis habuere, ut rerinationum in favorem abrogationem postularent, ac diligenter urgerent . Id tamen obtruere non potuerunt .

Potesas enim ipsas approbandi penes summum Pontifcem remansiit Episcopis autem, aliisque collatoribus es adempta. Satis enim fuit sacro Concilio tollere & abrogare mandata de providendo gratias , quae expectativae dicuntur, & reservationes mentales; quemadmodum Videre est Iess. 24. cap. Ist de reformat. haecque omnia fuerunt executioni demandata , & adhuc religiose servantur.' XX. Vetus est Apostolicae Sedis consuetudo , qua resignationes favore certar personae recipiuntur. Pervolutis enim Datariae Regestis, compertum est, Clementem V. qui in Pontificem Maximum electus fuit anno Igosis easdem admisisse , ejusque exemplum secutos esse successores Pontifices , ipsumque S. Pium V. auctorem celebris Constitutionis , inter suas 48. qua data fuit norma resignationibus, quae coram ordinariis fieri , & ab iis admitti possunt e & quoties adversus hujusmodi resignationes controia versa aliqua excitata fuit, haud neglectum est fundamenta , quibus illa innituntur, sedula investigatione perpendere. Clemens enim XI. san. mem. Pontifex Congregationem haberi voluit a viris doctrina , rerumque usu tunc Romae praestantibus, in eaque discuti, an resignationes favore certae personae essent proscribendae I & quatenus abrogandae minime viderentur, quibus conditionibus easdem moderari , & cohiberi expediret : concordique omnium suffragio pronunciatum fuit, resgnationes tolli non oporteis re; sed nec easdem in posterum recipi debere quoad Parochiales, Dignitates, Canonicatus, & reliqua Beneficia residentialia, nisi praecesserit Omdinarii relatio de resignatarii moribus, doctrina, & habilitate; & quoad Ρarochiales hoc superadditum fuit, ut resignatarius aetatis suae annum triis gesimum ageret, quamvis ex Iuris communis praescripto, qui vigesimum quartum annum exegerit, recte Parochiali praeponatur, uti constat ex Cap. Cum in eunctis q. Inferiora, ubi Abbas num. 2. &Fagnanus num. Io. eles . Ordinarii itaquei in id animum maxime intendant , ut accuratam , rectamque, dum exquiritur, relationem faciant.' &si de resignatione Pa

294쪽

L I B. XIII. C A P. X. 289rochialis agatur, eamdem non transmittant , nis praehabito examine illius , in quem animarum cura transserenda proponitur, coram Examina. toribus Synodalibus: si vero res si de Canonicatibus , aliisque Beneficiis residentiam exposcentibus, quin & de Beneficiis nullo residentiae onere gravatis quandoquidem nec horum resignatio sne praevia Ordinarii relatione nunc recipitur , quamvis vigens antea praxis id minime requireret), secluso partium studio, & personarum acceξtione posthabita, rerum veritatem exponant & reserant. Eoque pacto iam nulla erit occasio voci serandi, ex resignationibus, quae fiunt, & admittuntur favore certae personae, id evenire, ut Parochiales , Canonicatus, Beneficiaque omnia viris immeritis repleantur. Inspiciatur doctus & accuratus Rigantius in Commentariis ad Regul. 43. Cancell. I. a num. I. ad 4 I. ubi, quae hactenus disputavimus, pluribus ipse recensuit, & reliquas omnes hanc rem attingentes notitias colle3it. XXI. Proximum a resignationibus favore certae personae locum obtinent

coadjutoriae'eum futura successione, de quibus idem, quod de illis , judicium serendum est: nimirum nec excessivum illarum numerum esse a

probandum ; at ne eas quidem reprobandas, quae concedi solent, quibusdam impellentibus circumstantiis, plerumque ex eo provenientibus, quod qui Ecclesiam, aut Praebendam, vel quodlibet aliud Ecclesiasticum Beneisticium obtinent, impares evaserint obeundis muneribus eorum Ecclesiae, Praebendae, aut Beneficio adnexis I quodque dissicile admodum si , id neum alium virum reperire, qui debita Ecclesiae obsequia, curam, servitutem exhibere velit, non proposito ipsi certo futurae luccessionis praemio. In Decretalibus sub tit. de Clerico aegrotante , & praecipue in Cap. De Rectoribus, cavetur, ut coadjutori congrua portio ex Ecclesiae reditibus assignetur, quia ibi agebatur de coadjuto temporaria aegritudine correpto, quo tandem convalescente, coadjutoria eessare debebat . Verum in aliis duobus Capitulis, quorum alterum incipit Tua nos, alterum Consultationsebus, nullum plane habetur verbum de congrua coadjutori adscribenda: ex quo plures Iuris Canonici Interpretes inserendum duxerunt , in duabus hisce Decretalibus rem esse de coadjutore ob perpetuam coadjuti aegritudinem, & cum jure suturae successionis deputato I hasque proinde coadjutorias Iuri Canonico cognitas esse, atque probatas e eoque magis, quia pro illis validissimum suppetit argumentum ex Can. Quamυis , 7. quaest. I. in quo, dum agitur de coadjutore, qui adjungendus erat Episcopo a pluribus annis aegrotanti, & de cujus valetudine jam fere nulla spes iuberat, haec apposta leguntur verba e sui, etiamsi Episcopo, qui nunc egrotat , superses extiterit, loco ejus debeat consecrari. XXII. Verum, ad plene vindicandas coadjutorias cum futura successi ne, validissimum nobis argumentum suppeditant solemnia quaedam facta, quae in Historia Ecclesiastica reseruntur. Illustre illud plane est , quod medio circiter tertio seculo contigit. Cum enim, e vivis erepto Severo,

295쪽

pax & tranquillitas Orientali Ecesesiae suisset relli tuta , celebris Narcissus ad tuam remeavit Hierosolymitanam Ecclesia me at, quia illi utiliter praeesse non poterat, cum centesimum jam ageret aetatis annum , Palaestinae

Episcopi, Narcisso annuente, Cleroque universo , & populo consentiente, in Cathedra Hierosolymitana collocarunt S. Alexandrum tunc in Cappadocia Epilcopum, qui per id temporis illuc advenerat sacra loca vis ta- rurus ' atque hoc pacto Narcisso adjunxerunt Episcopum adjutorem cum jure succellionis post Narcisti mortem in Hierosolymitano Episcopatu o tinendae. Qua agendi methodo binas dispensationes Palaestinae Epit copi concellisse videnture alteram , qua Episcopum ab una ad aliam Ecclesiam transtulerunt 2 alteram vero, qua duos in eadem Sede constituerunt Epi-1 copos, quod ita Hierosolymitanae Ecclesiae utilitas, & necessitas postularet. Narratur id ab Eusebio lib. o. Hbior. Eccles cap. 9. a Nicephoro Hisor. Eccles lib. s. cap. Io. a Papebrochio in Hisor. Chronol. Episcopor.

HIerosolymit. num. O . rom. 3. mens Maii. Adductae vero animadversiones leguntur penes Thomassin. de veteri oe nov. Feci. discipi. pari. 2. lib. 2.

cost. 33. num. Io. ubi, post . relatam electionis Alexandri historiam, haec subdit: Eodem afflati Spiritu cbaritatis San Elo Episcopi Proυinciae duplici suo seripsiere dispensationi, ut m Alexandrum prioris Ecclesiae nexu solverent, o coadiutorem illum Narcisso , ac coepiscopum darent. Eo inυitabat utiliataέ , eo necessias adigebat . i Erat enim Narcistis centum annos natus, σAlexandu non paulo eminentius erat virtutum fasseium , quam Sedis Hierosolymitanae . Ita compensata es di pensatio duplex a Concilio μουinciali . Et, si fides adhibenda est. erudito Ruinari in MoIa Martyrum , & pecurliariter in adtal S. lexandri, ex hoc celebri facto coadjutoriae cum s tura successione luam repetunt oliginem: Cujus quidem facti nullum exemplum in Ecclesia tunc temporis praecesserat: ad quod proinde Episcoporum coadiutorum, qui iam nunc frequentiores sunt, orgo resertur. OXXIII. Perspectum omnibus est , quid exeunte quarto seculo contige rit S. Augustino in Hipponensem Episcopum assumpto . Valerius praecla. rus Episcopus , non minus adversa valetudine , quam senio consedius,eXoptabat, ut S. Augustinus, tunc tantum Sacerdos , sibi in Hipponensi Cathedra assideret coepiscopus, ut una simul eidem Ecclesiae praeesset, &demum sibi decedenti esset in universo Pastorali regimine. successor o Formidans idem venerabilis senex , Valerius nempe, m sciens se corpore , aetate mfirmisimum , egit secretis litteris apud Primatem Episcoporum Carthaganiensem , allegans imbecillitat m corporis sui, aetat/sque graυitatem, mobsecrans, ut Hipponensi Ecclesiae ordinaretur Episcopus, quo suae Cathedrae

non tam succederet, quam consacerdos accederet ugu tinus . Haec leguntur

in Vita S. Augustini scripta a QS. Possidio cap. 8. ubi etiam narratur, quod, cum Megalius Episcopus Calamensis, Numidiae Primas , Hipponam pervenisset , Valerius, adjunctis sbi reliquis Episcopis ibidem praetentibus, Clero, populoque oedum consentiente, sed etiam plaudente, .effecit,

296쪽

. L I B. XIII. C P. X. 29 Iut Augustinus tunc Presbyter Hipponensem acceptaret Episcopatum, eumque una cum ipso Valerio administrandum regendumque susciperet . De hae sua electione Augustinus in epis. II 3. alias IIo. loquitur , & conis queritur, eo quia, vivente adhuc Valerio fuerit Hipponae Episcopus ordinatus, quod, contra Nicaenae Synodi sanctionem, attentatum asserebat. Adhue in corpore posero beatae memoriae Patre oe Episcopo meo Valerio , Epiis scopiis ordinatus sum, oe sedi cum illa ' quod Concilio Nirieno probibitum suo nesciebam, nee ipse sciebat. In eadem epistola S. Doctor reseri, Severum Episcopum Mileuitanum , propterea quod valde metueret, ne, post sui obitum, tumultus, ac contentiones excitarentur in designando succelsore, rem ita gessisse, ut, vivens adhuc, futurum sibi in Episcopali Sede succe rem jam electum conspiceret e & quamvis in eam rem solius

tantum .Cleri accesserit consensus, ideoque complures merito vererentur,

ne, ob neglectum penituS populi judicium , perturbationes , & distidia

orirentur, cum primum rei, gestae ratio perspecta fieret; placuit nihilominus omnipotenti Deo, ut' pacatum res exitum haberet: Deo placuis e tri-

sitia fugata es, gaudium successit. Ordinatus es Episcopus, quem praecedens Episcopus designaverat . Ipsa sunt Augustini verba : post quae subdit, omnibusque diserte significat, se velle sibi in Hipponensi Ecclesia successorem Sacerdotem Eraclium In omnium vesrum notitiam perfero: Presbyterum Fractium mihi successorem volo e ita tamen, ut, dum viveret, nollet se pastorali cura, & Blicitudine penitus eximere, sed adjutorem socium que in illis perserendis habere Sacerdotem Eraclium; uti legitur niιm. 6. Quae quidem Sancti Pastoris voluntas concordi omnium plausu comprobata fuit. Et sicuti tunc non adfuit, qui maximas Deo optimo gratias non retulerit, ita neminem nunc reperire est , qui in relata iam serie perspectissimum coadjutoriae cum sutura successione exemplum non agnoin scat; veluti etiam recte perpendit Petrus de Marca de Concord Sacerri Imperii lib. 6. cap. 8. num. 8. Valerius Hipponenses Episcopus uoussis,ium in Ecclesia sua ordinari Episcopum fecit ut coadiutor , oe coepiβο- pus esset; ita ut, novo more, inquis Paulinus, non tam succederet , quam accederet. Ceterum ordinationem illam probavit Cleri, populi consensus, ct Episeoporum compromincialium. Canones nihilominus Nicaenos in ea υiol

tos esse, fatetur Augusinus y non quia ipse successor Valerio desinatus esset, Ied quia Episcopus una cum illo fuit. Ωuippe Concιlium illud vetuerat, ne duo Episcopi essent in una Ecclesia. Nam , quod foectat ad electionem successoris , nihil in ea reprehendebat, modo feret cum consensu Cleri, plebis , id es eorum , ad quos ius eligendi pertinebat. Certe inemet Augustinus ' cessorem sibi consiluit Eraclium in plenario Ecclesiae suae caetu : cui electioni ut accederet Cleri , m populi Hipponenses consensus, effecit, oe acta consensua eorum per Notarios excipa iussit. ' ' u . XXIV. Sacrae igitur antiquitati probatae quoque noscuntur coadiutoria eum sutura successione , quoties ea sit Prauulis conditio, ut administra-

297쪽

tioni, & gubernio Ecclesiae utiliter amplius praeesse non valeat I quoties designatus coadjutor & meritis polleat , & rerum agendarum scientia I quoties denique in coadjutore cooptando, ne aliena jura laedantur, eorum exquiratur, obtineaturque consenius, quorum suffragiis Episcopi electio esset perficienda. Haecque plane methodus illa est, quae constanti ulu recepta nostris hisce temporibus servatur. Neque enim Praelati Coadjutorem sibi exposcentis preces recipiuntur, nisi claris , ac undique certis probationibus doceat, se concreditae sibi Ecclesiae utiliter administrandae imparem evasisse ; nisi ad eumdem plane perspicuitatis gradum demonstret, postulatum coadjutorem doctrina, pietate, prudentia', ceterisque dotibus instructum esse, quae ipsum Praelatura dignum, ejusque muneribus sustinendis idoneum constituant; nisi demum, ubi agatur de Ecclesiastica dignitate, quae, praevia electione, Vel nominatione, conserri soleat, eorum proserat consensum, qui eligendi, vel nominandi jure potiuntur:. Utque an super illud declinetur incommodum, quod S. Augustinus contigisse conqueritur, dum ipse a Valerio in Hipponensis Ecclesiae coadjutorem assumptus suit, quicumque Episcopi coadjutor constituitur, consecratur quidem& ipse Episcopus, ut , dum coadjutus legitimo detinetur impedimento, ordinis munia obire possit, at titulum non consequitur illius met Ecclesiae, cujus administrationi, ac regimini ad laborat , nerduo simul sedeant in una Episcopali Sede Episcopi, sintque duo unius Ecclesiae Sponsi , sed titulo solummodo donatur alicujus Ecclesiae in partibus Infidelium sitae ea cujus vinculo tunc demum solvitur, cum, vita lancto Episcopo , cui adhaeserat coadjutor, administrandam assumit jure suo Ecclesiam, cui antea adjutricem operam uti coadjutor praestiterat. XXV. Ignotan nobis non est responsio, quae recensitis hucusque rati nibus, claris ceteroquin, ac plane perspicuis, opponitur . Objicitur nempe , locum iis esse , cum agitur de coadjutore in Episcopali Ecclesia , vel insgni aliquo monasterio statuendo ' secus vero, si res sit de Par chiis, Canonicatibus , ceterisque in serioribus Beneficiis residentiam adnexam habentibus d facile si quidem intelligi posse, justam subesse necessitatem occurrendi indigentiis Episcopalis, vel Abbatialis Ecclesiae, etiam per coadjutorem cum jure futurae successionis adscitum, si Episcopus, vel Atabas, ex infirmitate, ingravescente aetate, vel alio quovis impedimento, gravissima onera sibi imposita perserre non valeant; at non ita facile captu esse, quaenam tanta urgeat necessitas, ut Parocho , Vel Canonico,

an habili effecto, statim adjungatur coadjutor , cui non modo spes , sed certum jus succedendi in Beneficio addicatur, cum & Parochus, in cura animarum obeunda, latis a Vicario sublevari, & adjuvari possit, & quodcumque Capitulum, utpote ex pluribus Canonicis , & Beneficiatis compositum, quamvis aliquis ex ipsis, justo impedimento detentus, perpetuo abesse cogatur, valeat quam facile absentis onera in reliquos ita distribuere, ut nullum Ecclesiae, Divinoque cultui detrimentum irrogetur I quo quia

298쪽

L I B. XIII. C AE P. X. 293 quidem seposito detrimento, omnis illico cessat legitima causa, quae coas jutoriam justificare possit. Posito autζm legitimae, ac urgentis causis deis

sectu, consuetae audiuntur oblocutiones, ex coadjutoriis videlicet insurgere votum captandae mortis alterius, & expectativas gratias, a sacro Tridentino Concilio proscriptas, in usum revocari.

XXVI. Verum , si Episcopo , aut Abbati recte adjungitur coadjutor, etiam cum jure suturae successionis , ne , illis justo aliquo impedimento praepeditis, Episcopatus, vel monasterii regimen negligatur, vel detrimentum aliquod subeat , quamvis sorte posse Episcopi suffraganei , aut Vicarii opera , rebus omnibus opportune consuli ; idque ea de causa, quod experientia compertum sit , Ecclesiae longe utilius esse , potius quam a Suffraganeo, seu Vicario, regi, administrarique per idoneum coadjutorem , qui regiminis curas , & solicitudines eo libentius aggrediatur , quo tuti rem spem lavet, se in susceptis muneribus diutius permansurum, si coadjuto Episcopo , vel Abhati superstes fuerit e cur unquam reprobandus erit, lonseque removendus a Parochialibus coadjutor cum jure successionis, quotiescumque Parochus, inhabilis factus, ossicii sui partes implerere ipsa non valeat' quoties coadjutor non constituitur, nisi ex praecedentibus legitimis documentis constet de illius merito, & idonei tale ac d mum quoties manibus veluti tangitur , recto animarum gubernio aptiorem , utilioremque evadere Sacerdotem coadjutorem cum futura successione , quolibet alio Sacerdote, qui, nulla spe fretus obtinendae Parochialis, mercenariam operam suam praestet J Praeterea , quod ad Canonicos attinet, quamvis Capitulum non adeo exiguo Canonicorum numero constet,

Cum tamen quandoque contingat , nonnullos ex iis in Capituli negotia expedienda incumbere , aliquos jubilationem emeritos , alios demum aliis de causis Choro non interesse , indeque non exiguum Divini cultus detrimentum oriri ; quis unquam bona fide contendere poterit , hisce uris gentibus circumstantiis , haud licere adjungere Canonico aetate consecto , & Ecclesiae non amplius inservire valenti , coadjutorem cum futura in Canonicatum successione λ Huc tota re perducta, non nisi per summam injuriam dictitatur , aut redintegrari expectativas gratias a Concilio Triis dentino proscriptas, dum admittuntur coadjutoriae cum adnexo futurae suciscessionis jure ; squidem coadjutoriae nunquam sere expediuntur, nisi exis pressus coadjuti praecesserit consensus, qui in expectativis nullo modo reis quirebatur e aut per coadjutorias pravum induci votum captandae mortis

coadjuti; cum idem, & potiori forte jure, asseri posset de Episcoporum& Abbatum coadjutoribus , & tamen nil tale obmurmuretur , Vel certe spernatur, si quid ejusmodi exaudiri contingat ; cumque etiam posset idem de illis affrmari, quibus pensiones reservantur super Episcopalibus , A, batiis, Parochiis, & Canonicatibus, nec tamen tale quid objiciatur; cumque demum praeponderare omnibus debeat necessitas consulendi Ecclesiae, qua inspecta, omnem plane vim , ac pondus amittunt , non minus exag

299쪽

geratum alienae mortis votum, quam jactata haereditariae successionis si acies in Sanctuarium illata: Tota coadjutoriarum amaritudo con eraνν potes vel in voto captandae mortis, in quo fundatur reprobatio expectativartim , vel in successione quas haereritaria in Beneficio , vel in eo , quod per hujusmodi gratias minus idonei in Ecclesa ingeruntur. At primum excluditur per censensum , m requistionem coadjuti : neque enim datur coadjutor invito , nis in casu dilapidationis , cum ablatione adminiserationis, a qua de jurdimentat perpetuo susEendendus, aut in casu dementis. Secundum exestiditur per litteras commendatitias aut Episcopi, aut Capituli de qualitatibus coad jus ris, indigentia Ecclesae . Tertium accidit contra mentem stimmi Ponti eis ex sui ira informatione , quae in qual/bet gratia provi a intervenire potes Ita optime disserit Joannes Solier in Notis ad Insitutiones Canonicas Lancellotti lib. G tit. Io. de Coadjutore I .. quod etiam repetitum legitur a Files ac de sacra Episcoporum auctoritate capia Iq. z. XXVII. Neque vero dissimulare volumus ea, quae de coadju tori is cum sutura successione a Concilio Tridentino fuerunt constituta . Cum enim in eo sedula disquisitione dii ceptatum fuisset , an penitus tollendae essent hujusmodi coadjutoriae , in eam demum sententiam itum est , quae expressa legitur sequenti decreto cap. 7. sess. 23.. de reformatia quo cautum fuit, ne in posterum coadjutoriae enunciatae quocumque in Beneficio i cum obtinerent e In coadjutoriis quoque cum futura successione idem po ibae observetur, ut nemini in quibuscumque Beneficiis Eccles licis permittantur.

Verum , cum exinde perpensum recte fuisset, perfacile fieri posse , ut Episcopatus , vel monasterium , ob contractam ab Episcopo vel Abbate rerum gerendarum inhabilitatem , ingens aliquod detrimentum subirent non abnuit Concilium, in hac facti specie , coadjutoriis cum futura suciscessione locum relinquere i dummodo tamen allatae causae a summo, Pontifice recte perpensae, eidemque probatae suissent& designandus coadjutoditis omnibus polleret qualitatibus quae ad probum , satisque idoneum Praelatum efformandum desiderantur e Puod δε quando Ecclesiae Cathedr

iis, aut monaserit urgens necessitas , aut eisdens utilitas possulet, Praelato, dari coadjutorem , is non alias cum futura successione detur , quam haec causa prius diligenter a Sanctissmo Romano Pontifice si cognita , m qualiatates omnes in illo concurrere certum st,. quae a jure , m decretis huius sau ctae senodi in Episcopis m Praelatis requiruntur .. Cum igitur Concilium in universum coadjutori axicum sutura successione interdixerit in omnibus

Beneficiis Ecclesiasticis, subindeque a generali sanctione exceperit E pisco patus , S monasteria, nullo penitus verbo facto de inferioribus Beneficiis, validum exinde illis suppetit argumentum, qui coadjutorias cum futura successione ab inferioribus Beneficiis excludunt L Inspiciatur Fagnanus imCap. Nulla num 69. γ seq. de concess. praebendae. XXVIII. Hujusmodi argumenti vim sane agnosci inus at nihilominus arbitramur , neque potuisse , neque voluisse Tridentinos

300쪽

LI B. XIII. C P. X. Patres vinculum injicere Romanis Pontificibus, ne, iustis, ac validis umgentibus causis, coadjutores cum sutura successione in inferioribus Benesi ciis valerent constituere 2 sed tantum Voluisse monitum quoddam iis re linquere , ne luam hisce coadjutoriis praestent auctoritatem , nisi eum re ipsa debitae circumstantiae id expostulentς cum nempe alia revera non surpetat ratio Ecclesiarum necellitatibus contulendi ,- utque hujusmodi coas

jutoriarum numerum in immensum excrescere non sinant, ne collatorum jus omnino, vel magna ex parte impediatur, neve Ecclesiasticorum coe-

us justa fraudetur lye concurrendi, & assequendi Beneficia , quae identio

dem per dioeceles vacare contingit.

- X xl x. Neque profecto arbitraria est hujusmodi interpretatio. Inniti. tur enim textui ejusdem Concilii in cap. 2I. sus 2s. de reformat. ubi haec leguntur e Po tremo sancta Synodus , omnia , m fingvia , sub quibuscumque clausulis , oe verbis , quae in morum reformatione , atque Ecclesiasica di siet. plina , tam sub fel. rec. Paulo III. ac Iulio III. quam sub Beatissimo Pio IV. Pontificibus Maximis, in hoc sacro Concilio satura sunt , declarat, ita decreta fuisse, ut in his salva semper auctoritas Sedis . o tolicae oe si , esse intelligatur. Innititur praeterea usui, ac consuetudini jam inde statim post Concilium observatae, & in haec nostra tempora productae ' cui quidem in ejusmodi circumstanti is quantum ponderis, & auctoritatis insit ad

rectam legum intelligentiam assequendam , nemo ignorat . Vix enim abis soluto Concilio ac dimissis Patribus , Cardinalis Navagerius ad suam Veronentem Ecesesiam reverius , seque prostrata valetudine sentiens affectum, a Pontifice Pio lV. Detiit, obtinuitque, sibi in coadjutorem cum sutura successione in eadem Ecclesia adjungi Clericum Augustinum V lerium, sororis suae filium, qui subinde ad Cardinalitiam dignitatem assi, mi promeruit ' qua in re suum illi favorem praellitit S. Carolus Borroismaeus. agendo apud eumdem summum Pontificem avunculum suum, ut

contrariis quibulcumque derogaret , utpote qui Augustini merita optime noverat e quemadmodum legere est in illius Vita a Joanne Uentura comscripta, & hoc ipso anno 17 34. Venetiis praelo restituta pag. 33. In Da. tariae quoque Reges is extant exempla coadjutoriarum cum futura lucces,sione in Beneficiis inserioribus , quae sub Pontificatu tum Pii IV. post absolutum Concilium , tum S. Pii V. tum ceterorum succcssorum Pontiis ficum suerunt expeditae. Innititur tandem aliis quoque ejuidem sacri Cou. cilii capitibus. Praegnantia si quidem , & univerialia sunt verba capitisse. cundi se Τί 7. de reformat. Nemo quacumque etiam dignrtate , gradu, aut praeeminentia praefulgens , Plures Metropolitanas , seu Cathedrales Ecclesias ,

in titulum, sue eommendam. aut alio quovis nomine , contra bacrorum c

nonum in1 ituras, recipere, m fmul retinere praehumat . Praegnantia item ,

& universalia sunt quoque verba capitis si rimi βὴς Iq. de reformat. Cum etiam, qui per indu)iriam occiderit proximum suum, oe per insidias, ab Aiarari aυelli debeat οῦ qui sua voluntate homicidium perpetraverit, etiamsi eri- I men

SEARCH

MENU NAVIGATION