장음표시 사용
301쪽
men id nec ordine judiciario probatum , nec alia ratione publicum, sed occultum fuerit, nullo tempore ad sacros Ordines promoveri possit ' nec illi aliqua Eccle sica Beneficia, etiams curam non habeant animarum , confer re liceat' sed omni ordine , ae Beneficio , m ossicio Ecclesiastico perpetuo careat. Praegnantia denique, & universalia sunt pariter verba capitis quinti sess. et . de reformat. Matrim. In contrahendis matrimoniis, vel nulla, mnino detur dispensatio, vel raro, idque ex causa, oe gratis concedatur. In secundo gradu nunquam dispensetur, nisi inter magnos Principes, o ob publicam causam. Attamen , his minime refragantibus , perspectum est omnibus, Apostolicam Sedem dispensasse anteactis temporibus , & identidem dispensare super retentione plurium Episcopatuum in quibusdam regionibus , ubi id in Catholicae Religionis utilitatem vergere judicatur ,
quemadmodum superius quoque animadvertimus. Nec etiam desunt exempla dispensationum , quibus indultum est homicidis voluntariis, ad Ordines jam promotis, ut sacra Altaris ministeria obire possent I immo & aliqua reeerire licet, quamvis rara admodum, exempla similis, & majoris dispensationis concesse iis, qui voluntarii homicidii crimen perpetrarunt, antequam ordinibus initiarentur ; sive Conciliare interdictum eos tantum assiciat , qui , antequam ordinarentur , hominem interfecerunt , sive ad eos quoque protendatur, qui, post susceptos ordines , hujusmodi crimine se se obstrinxerunt: qua de re videndus Fagnanus in Cap. Henricus, num. 25. seq. de Clericis pugnantibus in duello. Ad hujusmodi autem lenitatis , ac clementiae gradum adduci se Romani Pontifices passi sunt , nota primis quibusque supplicantium precibus , sed postquam pluries exhibitas obtestationes rejecerante postquam gravissimum crimen publica ac insigni delinquentis poenitentia expiatum suisse constabat ' postquam denique ab Ordinario loci, aliisque Ecclesiasticis viris, habita suerunt certa, & plane authentica testimonia tam de expletis peculiaribus poenitentiae actibus, datoque praeclarae virtutis exemplo per diuturnum probatae vitae tenorem ,
quam de spirituali utilitate, quae in proximos per eum , qui dispensati nem petit , obventura speratur , quoties illi ad majores Ordines ascensus
indulgeatur, sive eorumdem antea adeptorum exercitium restituatur. Complura tandem exempla suppetunt dispensationum super impedimentis matrimonii concessarum, ac solutionum pecuniae in earum concessionibus injunctarum. De omnibus his legi potest Cardinalis Pallavicinus in Hisoria Concilii Tridentini lib. 23.: cap. 8. num. 2I. ubi plene ostendit,tum praedictorum omnium necessitatem, quamvis Conciliaris obstet prohibitio ' tum exactae inde pecuniae in pietatis opera erogationem; tum denique inculpabilem agendi rationem a S. Pontifice Pio V. initam , qui Successoribus omnibus praeclarum reliquit lenitatis exemplum , ne asperiores, ac dissiciliores in denegandis dispensationibus se se exhibentes , Christi fidelium animas praecipites ad perditionis barathrum propellantes. Nunc autem ad coadjutorias revertentes, ex praeadductis rationibus, atque exemplis col-
302쪽
ligimus , coadjutorias etiam cum futura successione in Beneficiis inferio ribus reprobari, aut illicitas reputari non possc . Ceterum perperam jactari dicimus, per ipsas immeritis Ministris dioecesses impleri : dum , ut superius late disseruimus, iisdem non patet aditus , ni si urgeat Ecclesiae necessitas, cui aliter satis consuli non posse, legitimis probationibus do
ceatur u ac nisi simul ex allatis authenticis documentis plane constet , coadjutorem virum esse Beneficio dignum, aptumque ad recte ac sedulo implenda munera, quae ipsi, dum designatur coadjutor cum sutura in eo dem Beneficio successione, exercenda demandantur. XXX. Aliquando Episcoporum querelis locus factus est ob exemptionem nonnullis ipsorum subditis concessam ab illorum jurisdictione ordinaria . At id raro admodum, Sc non sine gravissima causa faSium est , aut fit: petens enim exemptionem a suo Ordinario , probare debet lae vitiem contra se exercitam, aut justu in timorem , quod ea exerceatur . Videantur Lotterius de Re Beneficiario lib. I. Pini'. 2 . num. 3o. γ seq.
Nec petitae exemptioni via aperitur, nisi audito ordinario, ipsoque fraterne admonito, ut mitius agat, & juxta praxim Congregationis Episcoporum , & Regularium, etiamsi adsint probationes saevitiae, vel justi timo ris, ut plurimum prohibetur tantum ordinario, ne procedat ad actus ira retractabiles excommunicationis, suspensionis , interdicti , carcerationis ,1 equestrationis, seu alterius similis detentionis, nisi prius aut eadem Congregatione , aut Metropolitano certioratis , & obtenta ab ipsis facultate procedendi. Quod si aliquis in stagranti, uti dicitur, fuisset deprehensus an aliquo gravi delicto, tunc ordinario nunquam intelligitur subtracta se cultas procedendi adversus praedicto modo delinquentem, juxta responsum ejusdem Congregationis editum die S. Martii 166o. quo nihil moderatius excogitari potest.
De quarto capite relationis satus Eccle .
ΡErtinet quartum caput ad Regulares , de quibus hoc ipso Tractatu
jam plura disseruimus : ideoque perpauca nunc supersunt addenda , eaque minime spectantia ad Regulares in propriis claustris degentes , sed ad eos potius, qui mallent extra religiosas domos vagari , aliosque illos, qui e claustris ob patrata crimina suerunt expulsi ; de quibus non desti. terunt Episcopi , in relationibus status suarum Ecclesiarum , opportunas instructiones , & providentias exposcere. II. Peripecta cuique est Concilii Tridentini sanctio sus. 23. cap. I9. de Regularibus edita, qua cavetur, ut quilibet Regularis suam oppugnaturus Prosessionem, fi quinquennium .ab ea emissa necdum fuerit evolu-
303쪽
tum, eamque nullam suisse comendat, uti Violenter extortam, per vim, o metum, vel quia immature factam , ante aetatem debιtam, vel ob aliam
hujusmodi causam, aut quid simile I debeat sua jura proponere coram Smperiore suo, oe ordinario. Complures extant Regillarium ordinum Con stitutiones, quibus statuitur , ut , si quis habituali corporis aegritudine , v. g. comitiali morbo, afflictetur , eamque rogatus ante Prosessionem non patefecerit, quamvis jam professus, e Relialone ejiciatur. Si hujus modi quaestionem intra quinquennium a die emisse Prosessionis excitari contingat, nonnulli Episcopi in relatione status.Ecclesiarum exposuerunt, contendere Regulares , cam unius Regularis Superioris judicio definien dam, nec Epit copiam posse in hoc definiendo negotio se immiscere, propterea quod Concilium Triden rinum Episcopos tunc solum conjudices
esse voluerit, cum, quinquennali spatio nondum exacto, Prosessio nulla dicatur, tamquam expressa per vim m metum, vel ante aetatem debitam , aut alia siniit de causa , qualis nullatenus dici valet ea , de qua nunc ferino occurrit, cum 1 ci licet Regularis in i pla votorum nuncupat ione rogatus , an aliquo habituali morbo laboraret , morbum ipsum reticuit . Verum constans atque perpetua sacrae Congregationis Concilii sententia
fuit, in hac quoque secti l pecie , per Superiorem Regularem , Sc Ordi inarium, junctis suffragiis, causam cognoici, ac definiri oporterer neque enim jure contendi potest , Concilium litam legem coercui sse ad ejus tantum generis judicia , in quibus Professo tamquam facta per vim &metum, vel ante praescriptam aetatem , irrita diceretur squidem de ceteris quoque similibus calibus, per ea verba, aut quid sin te, mentionem secit. Ratio autem , quae Tridentinis Patribus suasit , ne hujulinodi judicium unius Superioris localis sententiae relinquerent absolvendum , sed mallent Episcopalem quoque auctoritatem accedere , non solum sibi l cum vindicat, cum Prosessionis nullitas ex vi & metu , vel ex incomis pleta aetate desumitur οῦ Verum etiam cum Prosessio nulla asset itur , ex quo professus corporis vitium reticuit , licet interrogatus fuerit , ut , si quod inesset occultum vitium, patefaceret . Sacrae Congregationis decreta a nobis relata fuerunt in solio , quod pro imposio nobis olim Secretarii munere exaravimus in causa Bur n. quae proposita fuit, & ad noramam praelatorum decretorum decisa die I 3. Aprilis I 72o. uti videre est
tom. I. Thesaur. Resolutionum e eamdemque Congregationis sententiam nos
ipsi complexi sumus, atque firmavimus in nostra Constitutione, cui iniis itum Si datam hominibus, q7. Cum etenim , tom. 2. nostri Bullarii. III. At hic non est controversiae finis. Sane, de Iure communi , valida est Regularis Professio , etiam ab eo emissa , qui aliquo habituali
morbo detinetur , nec illum ante Professionem , quantumvis interrogatus , denuntiat . Ut autem irrita fiat , necesse omnino est , ut id in
Constitutionibus ordinis a Sancta Sede approbatis peculiari sanctione Gdicatur; quemadmodum recte animadvertunt Navarius consi. 48. num. 2.
304쪽
derisq94. num. I. m seq. coram eodem. Neque tuto amrmare licet, nullitatem inofessionis per Chnstitutiones Ordinis suisse inductam ; quoties professus requisitus aegritudinem suam celaverit , quamvIs Constitutiones & illam pandi jubeant, ac protestentur, alias illegitimam sore Pr fessionem ' sed opus est, ut illam re ipsa nullam sore declarent, si contra staturam legem ab aliquo emissa fuerit e veluti optime expendunt Fa-gnanus in Cap. Qui Presbνterum , num. 8 s. oe seq. de paen t. oe remigBordon. in controvers morat. controv. 2I. de aetat. profess. quaes. 9. Cardinalis Petra ad Consit. . Uol. tom. 2. pag. 323. Posta autem Prosessionis nullitate, disquirendum tantummodo superest , non quidem an Religio, juribus utens ex nullitate Professionis sibi competentibus, pro sessum valeat expellere ς sed num pro sesso liceat se vindicare in libertatem ex-- eundi e Religione, quamvis haec ultro eumdem retinere consentiat. V. Non semel hujusmodi casus in quaestionem venit, & ad illius de-eisonem Congregationis Concilii auctoritas implorata fuit . In Constitutionibus ordinis Capuccinorum , quae a Sancta Sede in forma specifica confirmatae fuerunt, cap. 2. haec leguntur: sui elephantia , morbo caduco , aut alia infirmitate contagiosa afficitur, non recipiatur . Et, si quis palis receptus fuerit, eo quod interrogatus talem infirmitatem manifesare nolueris , declaratur , Religionem ad eum retinendum minime velle esse obliga-pam . Perspicua sunt verba quoad ipsius Religionis facultatem ejiciendi prosesium, qui morbum, quo tenebatur, reticuit , quamvis de eodem , antequam Religioni se devoveret , interrogatus fuerit I quemadmodumstite animadvertit Ρ. Bartholomaeus de Uecchis in Libro inscripto Praxis observanda in admittendis ad Religionis satum Novitiis , disput. Ig.
b. I S. num. q. seq. 3c praecipue num. 8. Itaque, quotiescumque Superiores Regulares consenserunt , ut sic professus abscederet , testimoniales litteras ipsi tradentes , quibus ille declarabatur Regulari observantia solutus , immo extra eam sachus , ex eo quod , rogatus licet , occultum perpetuumque suae valetudinis vitium reticuerat , ne sorte suspicaretur a.
liquis, ipsum veluti incomgibilem e Religione expulsum suisse: tem ramentum hujusmodi Romanae Congregationes commendare non destiterunt . At, cum Religio postulationibus hujusmodi professi abire cupientis obsist , contenditque, sibi uni relictum esse jus impugnandi ejus m di Prosessionem, non autem illi, qui contra Constitutionum praescriptum illam emist, tunc ingens prosecto dissicultatum pelagus commotum est. Visum est enim aliquibus, nullo modo percipi posse, cur correspectivus contractus, si quoad alterum ex contrahentibus nullus remanet, nullus itidem esse non debeat respectu alterius: spectataque aequalitatis conditi ne, hujusmodi contractui intrinseca , si primo lieitum est nullitate uti , eamque judicio persequi, cur eamden 3 ipsam proponere alter prohibeatur. Ita differunt Capon. discepti s a. num. 33.o' seq. Ρ. de Vecchis citat. Oper.
305쪽
disput. I 3. dub. I s. num. q. m num. 8. & Pater Thesaurus , ex Capueeino. rum Familia, in Libro, cui titulus Expositio in Regulam Fratrum Minois rum S. Francisci, cap. a. Alii e contraria parte opinantur, justitiae, & mquitati maxime congruere, ut decepta Religio jure suo utatur , ejiciendo ejusmodi nulli ter professum; at iniquum esse, & a Iuris regulis perali num, ut deceptor ex propria fraude compendium utilitatemque percipiat. quae vero correspectivis contractibus inesse dicitur aequalitas , eam dicunt locum obtinere debere, quando contrahentes omnes id, quod debuerant , bona fide praestiterunt ' nullatenus autem , cum ipsorum alter culpabilis deprehendituri veluti in dies comprobatur in matrimoniali contractu , in quo conjux innocens id jure petit, quod alter delinquens petere prohibe.
V. Dum in minoribus consti tuti, praedicto munere Secretarii Congregationis Concilii fungebamur , res tulit , ut opportunus fieret hujusmodi disputationi locus in quadam causa Provinciae Romanae Capuccinorum Nuia litatis Professionis, proposita die 3 I. Iulii I723. & 8. Iulii sequentis anni 1724. Folia tunc typis vulganda contexere, & congruis animadversioniabus exornare non pinermisimus; uti videre est rom. 2. 3. Thesauri R solutionum. Amrmari tamen non potest , quaestionis nodum resolutione tunc edita suisse solutum e quapropter in superius indicata nostra Constitutione, cui initium Si datam hominibus, quaeque est quadragesima septiama tom. 2. nostri Bullarii, in aliud tempus congruam quaestionis decisi,nem reservavimus, uti patet ex Itaque praedic is omnibus . Quare, cum nonnulli Episcopi in relatione status Ecclesiarum suarum , opportuna sibi monita. justamque hac in re procedendi normam tradi expetierint asserentes, factum quandoque esse, ut simul cum Regulari Superiore co8no scere debuerint , an prosessus , qui , ut supra, rogatus corporis Vitium per fraudem reticuerat, ad proponendam nullitatem Professionis admitti deberet, contradicente licet Religione, quae eumdem sibi addictum retinere intendebat, nil curans inductam a Constitutionibus illius Prosessio. nis nullitatem, quam, non in professi favorem , sed in proprium commodum utilitatemque statutam affirmabat, non aliud responsum tunc dari potuit, neque deinceps dabitur , quousque quaestio dirimatur, quam ut evolvantur libri , dissentientium Scriptorum momenta expendantur , nec eorum tantummodo auctoritas, sed praesertim allatae per ipsos rati nes introspiciantur; eique opinioni sententia aptetur, quam is , qui Iudicis auctoritate fungitur, probabiliorem esse deprehendet. Etenim inter propositiones a Ven. Servo Dei Innocentio XL 2. Martii I 67ρ. proscriptas, secunda numero recensetur illa : Probabiliter existimo , Iudicem posse judicare juxta opinionem etiam minus probabilem . VI. Subsequuntur modo Regulares profugi , ac desertores , hoc est a Religione apostatae, atque ii , qui definitiva sententia a proprio Regulari Ordine repulsi fuerunt e cum enim hi omnes vivant extra claustra ,
306쪽
neque revera exiguus sit eorum numerus , non leve negotium secessunt
Episcopis in spirituali regimine obeundo e qua de re plerique in relatione status suarum Ecclesiarum saepius conquesti sunt . Malum negari non
potest; ejusdemque causae satis superque perspectae sunt : praescripta item
comperiuntur remedia , quibus etiam controversiae plures e medio sublatae fuerunt : ideoque tantummodo reliquum est , ut ea Episcopis indigitentur, excitenturque ipsi ad eadem in praxim deducenda. VII. Redundantem nimisi Regularium numerum ι putant aliqui , Scvalidis quidem rationibus' innixi, potissimam causam esse , cur tot reperiantur profugi , apostatae , dc ejecti dioeceses inficientes . Ita disserit gravissimus Societatis Iesu Theologus Franciscus de Ribera in Oseam cap.
a. num. Io I. Indicavit longi temporis usus , nullam esse certiorem, ac praesentiorem Religionibus pestem, quam multitudinem . Nam, quae dicuntur pe-ses, o sunt ambitioster, avaritiae , voluptates, contentiones , oe aemulationes , ex multitudine oriuntur . c, s quis putat, in magna hominum mutaritudine mortificationem, oe humilitatem, O ' pacem , eoncordiamque animorum conserυ ara posse diu, i id putat, quod neque in hunc diem usque factum
es , neque set suid es s inquit Salomon ) quod fuit λ Ipsum quod futu-
eum est . Quid es quod factum es λ Ipsum quod faciendum es. Pauci, qui
perfecti essent, auo qui ex animo ad perfectionem properarent, omni tempore iκυenti sun3 I multi , qui diu, nullo. Senex est jam Mundus ς non mutabit mores, opino . seuod pretiosum es , rarum semper fuit stultorum infiniatus es numerus. Contendunt alii, excessivam profusorum, apostatarum , ejectorumque multitudinem ex nimia facilitate profluere , qua ad habitum recipiuntur quicumque se Religioni offerunt I tum ex contemptu reis gularum , quae ad uniuscujusque vocationem novitiatus tempore probandam statutae reperiuntur ;ct ex quadam denique lanimorum prope n sione , semper proclivi i ah Novitiorum Prosessionem admittendam , ut Religi forum numerus increscatV. Quod recte perpens im fuit a. Clemente Papa
VIII. in suis generalibus Decretis super admissione Novitiorum ad Regularem habitum , & Prosessionem , anno & 1sqq. evulgatis I iterumque expressum a Pontifice Innocentio XII. in suo Decreto de ej ctis, & ejiciendis, edito sub annum I 6yg. ias , quia nimia sine delectu facilisas recipiendi quoscumque Religionis ingressum petentes , m a Religi
ne forsan alienos in duram satis tractu temporis necessitatem parit eosdem e claustris ejiciendi . Neque nos praetermisimus in praeindicata nostra Conins i tutione 47. tom. 2. noseri Bullarii, alias superaddere animadversiones eodem spectantes. Alii demum autumant, rem hujusmodi, ceteroquin gravissimam , inon aliter , quam nunc se habeat , procedere posse, ex quo
Tridentini Coneilii decreta, atque ordinum Regulae & Constitutiones ab Apostolica Sede approbatae , nequaquam observentur . Concilium quippe seis a s. de Regularib. cap. 3. statuit, ut in monasteria, & coenobia, sive immobilia bona possideant, sive non, is tantummodo recipiatur Religi
307쪽
sorum numerus, qui ei monasterii reditibus, vel consuetis eleemosynis a. li possint: In praedictis mitem monasti is , domibus rami virorum , quam mulierum, bona immobilia possidentibus , vel non possidentibus, ιs tantum nimmerus consituatur , ac tu po1terun cquorυetur , qui vel ex reditibus propriis mouaseriartim, vel ex consuetis eleemosynis commode polso sustentari : quod
uidem saluberrimum praeceptum ab Innocentio XIII. inivivatum fuit inua Constitutione ioci piente . poseolsci mi osteris, , i . subinde coo firmata in sorma specifica a summo Pontifice Benedicto NHL pee aliam, cui initium In supremo Militantis Ecclesiae . Ordinum vero Regularium Institutores in suis Constitutionibus, a Sanctii Sede approbatis , optima ediderunt praecepta, ad recham Novitiorum institutionem , domarum probationis gubernium, & voc tionis explorationem , quam Maxime . accommoda ta . Denique Clemens VIII. in prae satis suis Decretis omnia prudentissime statuit ac jussit, quaecumque conducere poterant ad tutam cer tamque e plorationem spiritus Novitiorum, qui ad sole nanem votorumcnuncupati
VIII. Hujusce instituti nostri ratio non patitur, ut, quae sit Vera mali , de quo nunc agimus , causa , investigernus; quamvis sortasse , si id persequi liberet, non admodum dissicilem provinciam aggrederemur emo-mnes quippe relatae sententiae in unam commode restringi possunt ; cum inter eas non aliud re ipsa discrimen intercedat, quam quod.oritur ex diversitate verborum, quibus unusquisquς ad exprimendos fani mili senius utitur. Verum , quomodocumque se se rex habeant , cum id nobis tantum sumpserimus, ut remedia recenseremus a Sancta Sede praescripta, ne spirituale dioecesium gubernium, & administratio, a Religios 4 sugitivis, apostatis, & expulsis perturbetur, & evertatur c dabimus Operam, ut, qua breviore , & clariore fieri poterit ratione , assumptam provinciam obea
ac omnino necessaria protestat ἰone praemissa , quantumvis ingens si profugorum , apostatarum , ejectorumque Religi lorum numerus , nihil propterea detractum censeri debere ingenti merito Religi0sorum coetuum , quibus veluti firmissimis munimentis Ecclesia sulcitur , nec insigni ceterorum Religiosorum virtuti , qui in claustris pie sancteque vivunt , & quorum probavissimae vitae ratio Catholicis quidem ad virtutem est stimulus, haereticis autem confusio; uti apposite edisserit Theophilus Raynaudus tom. IT. Doruni operum , & praesertim in eo , quod inscribitur De apinasa a Religiosis Ordinibus , pag. I7. seq. IX. Apostasia a Latinis proprie desertio appellata est ' idemque sonat apostata, ac desertor: uti conjicere licet ex leg. Desertorem, J. de re ni litari . Quandoque etiam. apostata dicitur praevaricator , & Hebraeis B IDI. Cum igitur apostasia nil aliud sit, quam recessus ab eo 'vitae instituto , quod quis eammente assumpserat , ut eidem perpetuo adhaereret 'eumque possit aliquis a Fide Catholica , quam amplexus fuerat , deficere ' alius a Clericali statu semel assumptin recedere; alius demum e Regum
308쪽
L I B. XIII. C P. XI. 3 3gulari Instituto, cui se devoverat , se subtrahere ' consequitur , tres numerari apost aliae species . Prima perfidiae dicitur e altera ordinis : tertia Monaebaius . Inest procul dubio prioris speciei apostasiae atrox crimen ;cum per ipsam apostata a Fide Catholica penitus deficiat , ut Iudail. mum, Paganismum , aliudve infidelitatis genus sequatur , & quidem sponiste , non autem per vim ,' aut ex incusso mortis metu et hoc quippe posteliori casu , qui Fidem fallit , apostata proprie non est , sed dicitur Iaapsus, & canonicis poenis coercetur , uti legere. est in can. o I. inter eos, qui Apostolici nuncupantur & , si delicti sui ex animo poenitens reveristatur , veniam facile consequitur , uti constat ex can. o. Synodi Ancyra. nae. De hujusmodi apostatis nunc nobis non est sermo , neque de ap statis ab Ordine o sed de apostatis a statu Regulari , quorum crimen quamvis excusatione dignum reputetur ab apostata Marco Antonio de Dominis lib. 2. de Republ. EccL eap. I 2. acriter tamen perstringitur a Petro Bles en si epis. I 3. in qua scribito uuid es, Clauseratim adseeulum νω ire , nisi coeIi habitatorem cadere in infernum ρ dc a S. Anselmo lib. 3. Npis. I . ubi ponderosis hiice verbis Monachum corripit, qui ab assumpto Regularis vitae instituto deflectere cogitabat : Nibis salubrius potuisi incipere ς nihil periculosius potes relinquere. Hujus etiam criminis gravitatem pervalidis rationibus demonstrant Turrianus , Theophilus Raynaudus, &Gon Zalea in Cap. Conjultationi, num. S. de aposeatis. X. Poenales erant in monasteriis carceres , in quos criminosi Monachi detrudebantur. De illis disserit, ipsorumque describit horrorem circa meis dium secuti x Iv. Stephanus Archiepiscopus Tolosanus in sua episola ad Ioannem Regem . Si autem illis mancipabantur Monachi gravibus delictis obnoxii, consequitur omnino, ut in illos conjici debuerint a Reg
lari statu apostatae ; quemadmodum in rem nostram ratiocinatur Ayrmanisnus , Auctor heterodoxus , in Comment. Historisduridie. de Monaserit carcere pag. . Gravissimum quidem Monachorum delictum putatur esse mposeasa , m apinatae in specie dicuntur , qui , pos Professionem factam ,
Religionem deserunt , sne transtu ad aliam , cum animo non revertentri ad suam . Fugitivi autem habentuν , qui a monasterio ad tempus discedunt , non abiecto prorsus revertendi animo . Juxta vigentem nostris hisce temporibus disciplinam, apostasia inter graviora crimina recensetur. Veisru In Ecclesia , pia Mater , pro summa, qua utitur , commiseratione ac indulgentia , minime reculat amplecti apostatas , qui admissum errorem ex animo dolentes , ad relictam vitae Regularis professionem revertunis
XI. Celebris est Gregorii IX. Decretalis , incipiens Ne Religiosi , subiit. de Regularibus o trafeuntibus ad Religionem , per quam Pontifex , gravitus indictis poenis, praecipit Superioribus Regularibus, ut profugos, di apostatas inquirant , atque in monasteria recipi , omniaque ipsis ad victum necessaria suppeditari curent , ut per canonicae poenitentiae rem
309쪽
dia crimen expiare possint . Hoc idem , ante Gregorianam Constituti nem , statutum fuerat in Concilio Aurelianensi primo , in Concilio Toletano septimo, & in Constantinopolitano secundo, quorum verba exscribuntur ab Haesteno in suis Disquistionibus monasticis pari. 2. lib. 8. tract. q. di ti. 8. S. Benedicti Regula , qua que illi consentaneae sunt , Cister- cientium , Eremitarum S. Augustini , & Carmelitarum Di scalceatorum Constitutiones , redeuntibus fugitivis' , Sc apostatis , januam usque tertio patere jubent , eamque non nisi post quartam desectionem occludi; qua nempe secuta , cum profugus , & apostata , in corrigibilis reputetur , ad formalem illius expulsionem proceditur , de qua hoc ipso capite redibit
sermo . Videatur idem Haestenus cit. locii ubi genuinum hunc esse Regulae S. Benedicti sensum demonstrat tum etiam Calmet in eamdem Regmlam S. Benedicti tom. I. cap. 29. Praeterea non negligit Apostolica Sedes. gratiosa identidem promulgare indulta , quibus cilalpinis apostatis quatuor , transalpinis autem octo mensium spatium praefinire solet , ut , si ad Religionem revertentes suam fateantur culpam , & a Superioribus V niam , & absolutionem humiliter petant, spondeantque melioris vitae proin postum deinceps servare , ab omnibus poenis, quibus propter apostasiam obnoxii facti fuerant, misericorditer liberentur. Exactis vero terminis in indulto praefinitis, praeter Congregationem Episcoporum, & Regularium, si fugitivi, & apostatae: ad Apostolicam Poenitentiariam quocumque te minpore recurrant , ipsa , pro tributis sibi facultatibus , paratam se semper exhibet ad eos excipiendos , ad agendum cum Superioribus ordinis , ut
poenae per ipsos incuriae discreta moderatione: temperentur , ad em ciendum denique , ut humaniter recipiantur, & habeantur , ac etiam , certis urgentibus circumstantiis, ut promeritae poenae ipsis omnino relaxentur; immo , si res ita postulare videatur , eude in permittitur , ut ad alium Religiosum ordinem transire valeant e quemadmodum constat ex nostra
Conlli tutione, quae incipit Pastor bonus , 93. β. 33. rom. I. nostri Bullarsi. Et, quia saepe contingit, ut apostata non solum defestionis si reus, sed ante desectionem alia quoque patrarit crimina , ob quae a Religione puniri debuerat , paratusque esset ad reditum , dummodo , praeter relaXationem poenae propter apostasiam sibi debitae , immunis quoque fieret ab aliis , quibus ejusmodi delicta ipsum obnoxium reddiderant I tunc Poenitentiariae ossicium, perpendens hinc immoderatam apostatae instantiam, inde vero ob oculos sibi statuens perpetuum sibi proprium commiserandi propositum , charitativam sbi curam sumit expendendi una cum Superioribus Regularibus, praeter delictum apostasiae, cetera quoque crimina,& poenas ipsis debitas, atque ussicit, ut eaedem aequa moderatione com
XII. Flac benigna agendi methodo utitur Apostolica Sedes erga Religiosos fugitivos , atque a Regula , & Prosessione apostatas , quotiescumque ex animo dolentes , ad ovile , quod deseruerant , ultro redeunt ἀ
310쪽
Quapropter Episcopus rem aggredietur summa laude, & Apostolico munere plane dignam, si, cum in sua dioecesi fugitivum aliquem , vel apostatam deprehenderit, nihil relinquat infectum , quo illi voluntarium ad Religionem reditum suadeat, nedum eidem sua spondens officia , sed
etiam ipsi demonstrans summam lenitatem , aequitatem , moderationem, quam, interposita sacrae Poenitentiariae, Vel Congregationis Episcoporum& Regularium auctoritate, ad Relleionem redux experietur. At, si se te reperiretur aliquis , ' qui , ut satis superque evenire quandoque solet, obfirmata malitia is unum animo volveret , ut effrenem procul a clauis stris vitam viveret, praesto sunt Ecclesiae canones, & decreta , ad quorum normam hujusmodi refractariorum audacia compescatur, & quorum
auctoritate si utantur Episcopi, apostatae, & fugitivi in illorum dioecembus turbas minime concitabunt.
XIII. Tridentinum Concilium in id multum adlaboravit , ut Regularibus apostatandi occasionem subtraheret. Ejus rei perspicuam nobis exhibet probationem primo loco id, quod statutum legitur cap. II. fess. I . de reformari ut transitus ab una ad aliam Religionem recte , atque ordine fiant; quoniam, eorum arrepta opportunitate , haud raro professi in apostasiam excurrebant. Animadvertit pariter , Regulares illos , qui se nulliter professos fuisse contendebant, nonnunquam eousque audaciae proincessisse, ut Regularem habitum exuerent, & e claustris discederent: quais propter cap. 19. sess. et s. de Re Iasibus statuit , ne hi ullo modo audiis rentur , nisi postquam ad suum monasterium rediissent voluitque, in contumaces, tamquam in apostatas, animadverti: Quod se antea habitum sponte dimiserit, nullatenus ad allegandum quamcumque causam admittatur, sed ad monaserium redire cogatur, ρο tamquam voluta puniatur ' interim vero nullo privilegio sua Religionis j eiur. Sciens insuper , a Regulari. bus ausam derelinquendi claustra, & huc illucque Vagandi , quandoque captari ex salso praesumpta necessitate confugiendi ad ordinis Superiores hinc cap. q. sus et s. de Regularibus edixit, ne id cuiquam liceret , nisi praeobtenta eorumdem Superiorum expressa facultate et cavitque , ut, si quispiam eo sub obtentu extra claustra sine Superiorum litteris deprehendatur, is apostatarum poenis per ordinarium loci subjiciatur: Nee liaceat Regularibus a buis conventibus recedere, etiam praetextu ad Superiores
suos accedendi , nis ab eisdem missi, aut vocati fuerint. Qui vero sene praedicto mandato, in s riptis obtento, repertus sue it, ab Ordinariis locorum, tamquam desertor sui Insituri, puniatur . Denique Tridentini Patres eodem cap. q. opportuna decreta ediderunt pro Regularibus ad publicas in niversitates stulo micausa per suos Superiores ablegatis, statuentes, ut in monasteriis degant , utque in eos extra conventus manentes a loca. rum ordinariis procedatur: Illi autem, qui Rudistram causa ad Miser
tales mittuntur, in conventibus tantum habitent: alioquin ab Ordinariis comtra eos procedatuν. Providis hisce Concilii Tridentini sanctionibus perpe- Tom. II. Qq tuo