Sanctissimi domini nostri Benedicti papæ 14. De synodo discesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

stionem definiens , respondit , quod praescriptum fuerat cap. I 8. ad pra, cedentia quoque capita , atque adeo ad ipsum etiam cap. IS. referri. quemadmodum testatur Fagnanus in cit. Cap. Ad inpostolicam, num. 29 O go. de Regularibus, & post iplum Passerinus de statibus hominum tom3. quaesi. I 89. num. Ss. Congregationis resolutio edita fuit die a. Martii Isoci. & sequentibus verbis concepta: Congregatio respondit, si ex Ins tuto , vel Con titutionibus Convertitarum ad Professionem admitti consuev xint absque anno probationis, decretum ejusdem Concilii quoad Convertitas , nihil earum Institutis , aut Constitutionibus circa probationis annum detra

xisse.

II. Nullum sane de hac controversia offendimus postulatum in relationibus status Ecclesiarum ab Episcopis ad Sanctam Sedem transmitti soliris' verum aetatem, annumque probationis commemoravimus , in quem dam veluti apparatum ad ea, quae mox tractaturi sumus . Explorat unicuique est , post contractum , sed nondum consummatum matrimonium , indulgeri conjugi, qui cupit aliquam ex approbatis Religionibus ingredi, bimestre spatium, quo de ineundo vitae statu deliberet, juxta praescriptum in Cap. Ex publico, de conversione conjugatorum. Quia vero alteri conjugii Religionem ingredi nolenti non licet ad alia vota migrare, nisi alter reipsa se Religioni obstringat, solemni nuncupata Professione ς si haec , uti lupra monuimus, non nisi evoluto probationis anno emitti potest, dubitarunt nonnulli Episcopi, in quorum dioecesibus id evenit, an is quoque casus sub Conciliari lege, annalem Novitiatum requirente, comprehenderetur: ea scilicet de causa , quod alter conjux graviori afficiatur incommodo, dum per integrum anni spatium sua libcrtate uti prohibetur; fierique etiam posset , ut hujusmodi onus ad biennium protenderetur , ex quo conjux Religionem ingressus , postquam in ea regularis vitae tyrocinium inierat, jam jam exeunte anno, posset ex ea ad aliam Refigionem transire, ibique annale experimentum instaurare. At nimis generatia sunt Concilii verba cap. I s. ideoque dicendum est, illa propositam quoque facti speciem cumplecti ; ita quidem , ut , nihil obstantibus circumstan-,tiis quamlum vis urgentibus, si a conjuge Religionem ingresso, nondum

evoluto Novitiatus anno, emitteretur Professio, irrita ea penitus esset ac nullae neque propterea conjux , qui in seculo mansit , posset se Iiberum asserere, ad effectum transeundi ad alia vota . Dispensatione igitur opus: est, ut probationis tempus contrahatur; haecque non nisi a Romano Pontifice, qui supra Concilium e , indulgeri potest . Neque vero hujus in di dispensationi legitima deest causa: habita ratione nimis evidentis inis continentiae periculi , in quod adduceretur is , qui secum jam de matrimonio ineundo constituerat , si diutius ab alio matrimonio contrahendo abstinere deberet . Videndus Passerinas de statibus hominum rem. 3. quaest.

189. num.

III. S. Pius V. Pontifex sua Constitutione Ioy. in Bullario Romano,

quae

332쪽

L I B. XIII. C A P. XII. 327

quae relata est in novum Bullarium ordinis Praedicatorum tom. s. num. ys. Monialibus Novitiis, quae S. Dominici Institutum amplexae sunt, indulis sit , ut in mortis articulo Religiosae Prosessionis vota vovere possint, quamvis necdum exacto probationis anno , dummodo tamen ad aetatem Prosessioni emittendae necessariam pertigerint. Ex hac Constitutione nonnullae inter Auctores excitatae sunt quaestiones . Prima quidem , an ipsa complecteretur puellas educationis causa in monasteriis ordinis S. Dominici commorantes . Hac de re actum fuit in quadam causa Neapolitana, in qua Congregatio. die Iq. Martii I7OS. rescripsit , Prosessionem puellae , educationis causa in monasterium Montalium S. Dominici receptae, nullam fuisse , licet in exitu vitae emissam , propterea quod Religiosae probationis annus non praecesserit , uti videre est discept. 2 . tom. 2.part. 2. bon. mem. Advocati Ursayae . Altera , an , exclusis licet a Planae Constitutionis indulto puellis educandis , eodem saltem uti possint Novitii ejusdem ordinis Praedicatorum. Tertia, num , propter privilegiorum communicationem , ad ceterorum quoque Regularium ordinum Novitios , atque Novitias eadem Constitutio protendi valeat De his contuli possunt Auctores materiam pertractantes. Hic vero nil aliud opportune monendum, quam plures reperiri Auctores, qui se se ab omni negotio facile expediunt , dicentes , sublatum centeri debere memoratum S. Pii V. privilegium , ex quo Gregorius XIII. edita Constitutione , ad sacrorum canonum, Conciliique praetcriptum revocavit quidquid amplius S. Pius U. in Regularium favorem constituerat . Quarta denique, an, P sita Pianae Constitutionis emcacia , cui nihil a Gregorio Ρontifice fuerit derogatum, si Novitia, quae in proximum vitae discrimen adducta, nondum evoluto probationis anno, Prosessionem emisit, convalescat, teneatur ipsa Novitiatum implere, & factam Professionem ratam habere, aut

aliam ex integro nuncupare . Adeantur Rodericus Quaest. Regul. tom. g. quaest. Is . art. 6ὰ Diana edition3s coordinatae tom. 7. tract. I. resol. Iso. i5 I. Pelligetarius tom. I. Manual. Regular. tract. Σ. cap. 7. quaest. 24.

tract. 3. cap. 2. quaesi. 3. qui plerumque hac etiam in re Regularibus f

vent .

IV. Ad eorum assertiones roborandas plurimum conserre possunt, quae

in Historia Ecclesiastica leguntur de iis Religiosis , qui Monachi ad succurrendum dicebantur, iique erant, qui imminentis mortis periculo territi , monasticae Prosessionis insignia sibi tradi postulabant , ea spe ducti,sore ut ex suscepta hoc modo publica poenitentia aeternae vitae participes fierent. De hisce Monachis ad succurrendum erudite admodum more suo aingunt Mabillonius in Praefat. ad seculum I. Benedictinum num. I S. β. Temtiam denique, & in Praefat. I. in seculum III. num. 2I. Quocirca, itidemque in Praefat. 2. in seculum IV. num. I9I. Priorem ob causam, Christianus Lupus in suis notis ad Concilia Generalia , oe Proυincialia , rom. 3. vetusioris editionis , in notis ad primum decretum S. Leonis Ixpet.

333쪽

pag. 389. σ seq. Haestenus in suis Disquisitonibus monasticis tom. 2. Isb. s.

tract. 7. disquisit. 2. recensque eruditus Plaetra in suo opere inscripto Christianorum in Sanctos, Sanctorumque Reginam oec. Propenso Devotio, pari. I.

U. Indubium quippe est , hosce MonachoS , ad succurrendum nuncupa.tos, si convaluissent, Religioni, quam per Professionem Voverant, manississe perpetuo addictos, adeo ut ex ea abeuntes, apostasiae rei fierent. Celebre est opusculum xv I. Beati Petri Damiani, scriptum ad Gisierum Episcopum Auximanum , in quo eorum assertionem pervalide oppugnat, qui assirmare audebant, piam quidem rem esse , & ad aeternae vitae mea ritum valde utilem , in mortis articulo monasticum induere habitum, &ipsam quoque Prosessionem emittere ' at hujusmodi Professioni non eam inesse vim , ac emcaciam, ut, si aeger convaluisset, adigeretur propterea reliquum vitae spatium in monasterio exigere . Laudatum opusculum legi potest toni. g. cap. 2. Operum ejusdem , impressionis anni 17 3. m. I 8 I. Nemorata autem erronea opinio Synodali decreto proscripta fuit. Et nunc inter eruditos tantummodo quaestio est, an proscriptionis decretum fuerit

editum in Synodo coacta sub Stephano X. vel potius sub Leone IX. uti videri potest apud Christianum Lupum cit. loci pag. 39s. VI. Verum, quidquid sit de recensitis quaestionibus, & quidquid olim fuerit de his Monachis ad Decurrendum, quorum nullum hodie vestigium superest , quidquid demum si de ipsa quoque S. Pii U. Constitutione,

num scilicet derogatum ipsi suerit a Gregorio XIII. peropportunum viis detur, pro eo quod pertinet ad Ecclesiasticum regimen , monere Episco pos , quod , si Novitia ordinis S. Dominici , in idonea quidem aetate constituta , sed nondum legitimum tyrocinii tempus emensa , in mortis articulo Professionem emiserit , haec utique. illi proficua esse poterit ad spirituales effectus, ad assequendas nimirum Indulgentias, acquiri solitas

ab illis , quae rite solemnem Prosessionem emittunt ' nunquam vero ad temporales effectus , videlicet ad tribuendam monasterio adtionem , qua dotem , ac reliqua bona sic professae Monialis petere valeat . Ita censet Fagnanus in Cap. Sicut nobis, a num. 22. usque ad g4. & praesertim num. 33. de Regularibus, cujus sententiam amplexa est etiam Congregatio Concilii in causa Narnien. Professionis proposita χχ. Iunii I7ψ3. & resoluta as. Januarii 1744. in qua cum quaestio esset de Novitia, quae in extremis constituta , post vigesimum secundum Novitiatus mensem emiserat Prosessionem in monasterio , cuius Constitutionibus biennale experimenis tum ante Prosessionem requirebatur , validum sane Congregatio declaravit hujusmodi actum , sed ad spirituales tantummodo gratias lucrifacie

das . Porro , hac retenta , servataque regula , quae firmissimis innititur fundamentis, aditus intercluditur litibus , &- compescuntur vociferationes secularium, temere plerumque inclamantium , magnas , immo excessivas

esse, quae monasteriis, ceterisque piis locis fiunt, temporalium bonorum

334쪽

L I B. XIII. C A P. XII. accessiones : quod etiam nos ipsi, dum munere Secretarii Concilii funae remur , non negleximus significare Epit copis in relatione status suarum Ecclesiarum exquirentibus, quonam se modo gerere, quidve judicare deberent de Professionibus in aliquibus suarum dioecesium monasteriis nun cupari solitis a Monialibus Novitiis proximam mortem praesentientibus

quae licet legitimam aetatem implevissent, nondum tamen prassinitum tDrocinio spatium plene exegerant.

VIL Animadvertimus , haud leve negotium facessere Episcopis , quod satis Dequenter contingere solet, ut mulier, post inita sponsalia , vel et iam post matrimonium de praeienti celebratum , postulet , se in Monia.

lium monasterium recipi , & , eVoluto Novitiatus anno , ad Regularem Prosessionem admitti I atque eam dissicultatem oriri ex innumeris quae stionibus & controversiis , quas hac de re Auctores , nunquam, ut asso. let , inter se convenientes, excitarunt I dum ignoratur, quae sit sentenistia sacrarum Urbis Congregationum judicio probata , atque recepta e &se , ij qui rebus administrandis definiendisque praeest , deprehendere nequit ubi tuto consistat , quod esset ipsi ceteroquin facillimum , si perspectum

haberet , utra ex sententiis. sibi invicem oppositis in Romanae Curiae triabunalibus obtineat . Hoc itaque nos , repetentes ea, quae diuturno comis plurium annorum curriculo prae manibus habuimus , exponendum sumi

VIII. Si de simplicibus sponsalibus agatur, hoc est de promissione nubendi certo viro facta , ac per mutuam repromissionem ab ipso acceptata , quamvis etiam juramenti religione fuerit utrinque firmata , dummo do ultra processum non fuerit , neque sponsi carnali copula se se cognoverint, prohiberi non potest mulier, quin monasterium ingrediatur, exactoque probationis anno, solemnia Religionis vota profiteatur. Ita rescripsit Alexander III. in Decretali Comnussum , de sponsalibus e quo tamen loco subdit, satius sere mulieri, si , antequam monasterium in orediatur

ut juratam fidem praestet , matrimonium contrahat : Fraternitati tuae ta.

liter respondemus, quod tutius es ei, reissione juramenti servata, prius comtrahere, o postea, s elegerit, ad Religionem migrare. Textum hunc nonis nulli ita interpretantur , ut consilium potius , quam praeceptum praeses rat ; , uti videre est penes Sanchez de mairamonio lib. I. disput. 43. num.

7. Alii tamen recte perpendunt , Pontificiam Constitutionem locum sibi vindicare in ea secti specie, qua mulier de Religionis ingressu adhue deliberans , nondum re ipsa monasterium ingressa fuerit . In his enim ei cum stantiis potest utique sponsa , absque eo quod admirationem ingerat, jurisjurandi fidem liberare , matrimonium inire , exindeque ad claustra

properare : quod prosecto non eveniret , si muller jam monasterium ingressa, subinde aut in ipso monasterio manens, matrimonium iniret, aut ex eo egressa, nuptias celebraret, & postea claustra repeteret. Ita di sis-rit Gonetalea in Commentariis ad praecis. text. latiorique calamo rem per

335쪽

sequitur Pirhing ad tit. Decretal. de Donyal. marram. lib. q. tit. I. num. 32. s3. Sed, cum in sponsalibus , juxta nunc vigentem stipulationum formam , contractis , atque juratis , apponi soleat non solum contrahen. di , sed & consummandi matrimonii obligatio ' haec sane recentior receptaque praxis fortasse potest efficere , ut executioni mandari nequeant , quae statuta sunt in Decretali Commissum ' ut scilicet matrimonium ad soriamam juratae promissionis contrahatur, deinde vero mulier in Religionem& es austra se recipiat e neque enim , non secuta consummatione , satis impletum dici postet juramentum , quod tamen unum in causa fuit , ut Pontifex praeciperet ei, quae matrimonium se contracturam juraverat, ut matrimonium prius celebraret , subindeque , si libuisset, ad claustra migraret. Verum , quamvis dispositio memoratae Decretalis Commissum , ptari nequeat propositae juratae sponsioni , contrahendi videlicet , si mutique contum mandi matrimonium ' huic tamen omnino congruere videtur

effatum illud: Propositum, aut promissum non infringit, qui in melius illud commutate quod legitur in Decretali Pe enit, de jurejurando . Neque in jurata consummandi promissione videtur contineri casus , quo ipsi s aericanones a consummatione abstinendum probant atque collaudant , juxta alteram Decretalem in Cap. Ad notiram , 2I . de Iurejurando : ubi, cum quidam jurejurando pollicitus esset , se in causis omnibus judicii solemnia servaturum , Innocentius III. Pontifex rescripsit , juramentum in hunc, qui sequitur , modum esse interpretandum . suamquam secum dum approbatum intellectum recte possit intelligi, quod jurasi, ut in omniabus causes ordinem judiciarium observares , in illis videlicet , in quibus es ordo iudiciarius observandus. IX. His circa lponsa lia explicatis, sequitur, ut agamus de matrimonio,

rato tamen , nec consummato e integrum est enim mulieri , quae matrimonium tantum celebravit , non autem consummavit , in monasterium

se recipere, ibique solemnia Religionis vota nuncuparer per hanc autem votorum nuncupationem matrimoniali Vinculo vir exsolvitur, ipsique liberum est ad alias nuptias convolare , juxta rescriptum Alexandri III. Pontificis in Decretali Verum , de conversone conjugatorum , & juxta deis finitionem sacrae Tridentinae Synodi in can. 5. seg. 24. de matrimonio. Α-nimadvertendum tamen est , privilegium hoc esse concessum tantum m do Religiosae Prosessioni , emissae in aliqua ex approbatis Relisionibus , in quibus nimirum emissa castitatis , paupertatis , & obedientiae vota , solemnium vim & naturam obtinent ἰ nunquam vero Prosessioni emitisti solitae in quibusdam piarum mulierum coetibus , veluti Tertiariarum , Beguinarum, aut oblatarum, quarum vota, non inter solemnia, sed inter simplicia recensentur , juxta constantem , atque consormem sentenistiam tribunalium tum Rotae, tum Congregationis Concilii , quae saepe saepius matrimonia ab illis post castitatis votum contracta , valida pronum clarunt ,. ex quo ejusmodi vota simplicia suerint , non autem solemnia .

336쪽

L I E. XIII. C P. XIII. 33IId ipsum obtinet quoad viros in Militaribus ordinibus professos exceptis dumtaxat Hierosolymitanis Equitibus, qui veri sunt Religiosi , cum

se se trino , solemnique castitatis , paupertatis , & obedientiae voto obstringant , quemadmodum recte animadvertunt Escannius in Propugnacuisis HierosolFmitano isquisit. 6. cap. 2. Adden. ad Lodovis decis. 87. num.

13. & ideo quae in hac Equestri Religione emittitur Professio, matrim nil rati, & non consummati , vinculum dissolvit , & si quod inde contrahatur matrimonium, irritum facito uti ad rem nostram subdit Sanchra de matrim. lib. 2. disp. 8. num. 8. At non eadem vis est , & praerogativa

Professioni in reliquis Militaribus ordinibus nuncupatae I in quibus, non indefinita , sed plerumque conjugalis castitas , vel a secundis nuptiis abis st i nent ia vovetur: uti scue disserunt Mendo de Ordinibus Militaribus dis

qui Ir. s. quaest. 3. num. 17. Pontius de matrimonis lib. q. cap. 7. Cardinalis de Lauraea tom. 3. in Φ. lib. sent. disput. I 6. art. 13. num. 292. oeseq. Clericat. de Sacramenti matrim. decis I 3. num. I 8. - . X. A matrimonio rato , sed non consummato , progrediendum est ad matrimonium consummatum . De quo illud est praemittendum , quod ,

quidquid sit de quibusdam exemplis, quae in Ecclesiastica Historia leguntur, nonnullarum scilicet mulierum jam nuptarum, quae, viris plane insciis , ad religiosa claustra confugerunt , vel de viris , qui , uxoribus nihil tale opinantibus, monasticam vitam professi sunt' cum tribuenda haec snt peculiari Divino affatui , aut vigenti per ea tempora Ecclesiasticae disciplinae , quae ad monasticum Institutum sevendum , ampliandumque magnopere intendebat e nostris sane temporibus, si de matrimonio agatur consummato , nequit uxor sine consensu viri , aut vir sine consensu ux ris , religiosam & claustralem vitam amplecti : quemadmodum perspicue insertur ex Decretali Alexandri III. in Cap. Verum , de convers conjug. Consensum autem hujusmodi liberum esse oportet, ac voluntarium: si enim fuisset per vim, metumve extortus, posset utique , qui ipsum prae- sitit, alterum conjugem , licet iam claustris in lusum , ex iis revocare et uti rescri psit Innocentius III. in Decretali inccedens, eodem tit. Et, quamvis etiam consensus omnino fuisset liber , insuperque conjux , monasterium ingressus , Religiosam Professionem emisisset, si alter conjuX, ea, quae sacris canonibus constituta sunt, ex parte sua non praestet, integrum ipsi est , professum e claustro revocare , licet Prosessio ab eo valide emissa fuerit ' juxta celebre rescriptum laudati Pontificis Alexandri III. in Decretali Praeterea, de convers. conivg. Quapropter , si in aliqua dioecesi contingat , ut nupta mulier in Religionem se recipiat , noverit Episcopus, id sibi vel maxime incumbere, ut & legitimus, liberque praec dat viri consensus , & is praeterea praescriptas a laeris canonibus conditiones implere non omittat. GXI. De quibus sane eonditionibus aliqua hic adnotare volentes, duo a sacris canonibus praescriptaicomperimus. Primum, ut, si alter conjuguin

337쪽

332 DE STNODO DIOE C E S AN A velit in monasterium se se recipere , ibique se Deo devovere , id ei nutilatenus concedatur , nisi alter quoque conjux coenobium ingrediatur , &in eo Regularem Prosessionem emittat . Satis perspicuus est textus in Can. cuia Agatho , 27. quas. 2. ubi haec leguntur: suem tamen s de Agathoane sermo est ab uxore ad Religionem properante ) ita suscipiendum essu cognosce , s m uxor illius smiliter converti voluerit; nam , dum unum utroisrumque corpus conjugii copulatione si factum , incongruum ess , partem conis verti , o partem in seculo remanere , Huic consonat sequens Canon Scria Ut nobis , in quo continetur rescriptum Nicolai Pontificis ad Reginam Theulbergam, quae cum esset Lothario nupta, Religion, nomen dare exmptabat : Cui nos scripsimus , non hoc aliter feri posse , nisi eamdem vitam coniux eius Lotbarius elegerit . Idemque Pontifex ad Lotharium scribens, haec habet: Nam licet si scriptum : Quod Deus coniunxit, homo non separet: Deus tamen , m non homo , separat , quando, vini amoris intuitu , ex consensu utriusque conjugis, ma rimonia diffolυuntur . Aliter autem fieri mutuam separationem et viram prohibemus . Neque clarior esse potest Alexandri III. Decretalis ira Cap. Cum fis , de convers conjug. Ignorare uom debes , Sanctorion Patrum consitutioni esse contrarium , ut vir , uxore sua νaut uxor , viro eius non afumente Religionis babitum , debeat ad Religionem φνansire. Haec est prior regula a Jure Canonico tradita . Sequitur altera , quam prioris limitationem merito dixeris. ; quai nimirum sancitur, posse alterum eonjugem , post matrimonium etiam consummatum , fier

Religiosum, licet. alter ejus vestigia sequi detrectet, dummodo tamen hici provectae aetatis siti, ab omni incontinentiae suspicione immunis , & , set inter seculares versari maluerit, simplici castitatis uoto se obstringat: his quippe postis peculiaribus circumstantiis, alteri ex conjugibus fit facultas ingrediendi Religionem , alteri vero manendi in seculo οῦ veluti prosequitur Alexander Pontifex in praecitata Decretali Cum fis , de convers conjugo En ejus verba: Inde es, quod auctoritate poseolica probibemus , ne in Episcopo M tuo virum , vel uxorem , nis uterque ad Religionem migraveris . tr inre permittas. Verum , s ita uxor senex es , oe steritis, que sne isspicione post ese in seculo , dissimulare poteris , ut, ea in secuis remi uente νcasitatem promittente , ad Rellaionem transeat vir ejusdem . In quem textum Glossa verb. disimulare , observat , hujusmodi verbo veram pem mittendi & approbandi vim inesse . Quod eo magis dicendum est, dum quidquid decretum legitur in praeindieato Cap. Cum sis , confirmatur quinque in subsequentibus Decretalibus sub eodem titulo de conversone conjugatorum collectis, quarum uni initium est Uxoratus , alteri .- postolicam , & alteri Significaυit. Et, quamvis in prima ex illis, nimirum in Decretali Uxoratus , habeatur , . continentiae votum a coniuge jam lene , qui in seculo remanet, emittendum, publice in eo pectu Ecclesiae nunc pari debere, exinde tamen non sequitur, solemne illud esse: nam, sicut inserius demonstrabimus . illud tantummodo continentiae votum solemne

338쪽

LIA XIII. C A P. XII. 333eensetur, quod est sacro ordini, vel Regulari Prosessioni adnexum : sed

hoc tantummodo ex laudata Decretali insertur, perpetuae continentiae votum a manente in seculo concipiendum, & rite perficiendum esse coram testibus, & Superiore Ecclesiastico, ne unquam de illius nuncupatione dubitari possit.

XII. Si hasce vias , quae a sacris canonibus indicantur , quaeque accurate semper, servatae fuerunt ab Urbis Congregationibus, insistet Episse pus, nihil offendet, quod justam dubitandi causam ei praebeat, ubi casus se obtulerit nuptae mulieris , quae monasterium ingredi , ac Regularem Prosessionem' suis lisco & tempore emittere velit. Difficultates, quae aliquando occurrunt, & de quibus interdum Congregatio Concilii sententiam rogata suid in relatione status Ecclesiarum, inde profluxerunt, quod aut vir abnueret ingredi Religionem, sed mallet dumtaxat sacro ordine, &Presbyteratu in seculo initiari , quamvis uxor inter Moniales profiteretur; aut nonnulli ex viris contenderint, se in seculo manere posse, nec ideo obstringi debere ad simplex cassitatis votum emittendum, in casu videlicet , quo conjugalis fides fracta per adulterium fuerat ab uxore, quae subinde facti poenitens , in monasterium se abdere decreverat , & Reli- .giosae vitae institutum amplecti, as vovere.

sterio vitam amplectatur; debere & virum ingi edi monasterium , ibique monasticae Prosessionis vota emittere, nisi ea sit aetate, vel conditione, quae omnem incontinentiae suspicionem exeludat, satis vero esse, ut in le-culo se simplicis castitatis voto obstringat, si ab ejusmodi suspicione, maxime per aetatem, vindicetur: ambigi jure nequit, quin in hac posteri ri facti specie possit vir, si velit, ad sacrum ordinem , indeqtie ad Sa- .cerdotalem gradum in seculo conscendere: si enim lex ipsi in tali casu indulget, ut 'umplici eastitati; voto illigatus in seculo permaneat, cumulatius legem implet, si sacris Ordinibus initietur : cum cassitatis votum , sacris Ordinibus adnexum, solemne sit & habeatur juxta Decretalem in p. unis. de voto, in o. cujus haec stini verba. Illud solum istum debere dici solemne. me. quod solemnitatum fueris per susceptionem sacri ordinis , aut per Profusonem expresam, vel tacitam, factam alicui de Religionibus

XIV. Nodus igitur difficultatis est potissimum in eo 'casu , quo vir

nec aetate grandaevus , nec ob alias circumstantias ab incontinentiae suspicione remotus, iuxta canonum sanctionem deberet. solemnia Religionis Vota nuneupare, quod tamen ipse abnuit, sacrum tantummodo ordinem suscipere intendens , vel.ad Sacerdotalem gradum in secolo ascendere .

Instante Veronens Episcopo , casus hujusmodi propositus suit in sacra Congregatione Concilii habita I 8. Decembris I 728. eoque licet ad iteratum examen revocato, nulla tamen prodiit resolutio, uta videre est rom.

4. TMjauri Resolutionum I propterea quod existimatum non fuerit, virum

339쪽

tui a florente, quam agit, aetate ad Voluptatem allicitur, per susceptos in eculo sacros Ordines dici posse ab incontinentiae periculo procul abesse, atque adeo opportunis cautionibus, praesidiisque munitum , qualis evade. ret , si se in monasterium abderet, ibique Religiosam emitteret Prosessi nem. Flaud tamen diffitemur, quin aliqua afferri possint exempla Episc porum , qui nuptae mulieri facultatem secerint se Deo dicandi in monasterio , dum vir Sacerdotio inter seculares initiaretur , licet is, haud grandiorem , sed virentem ageret aetatem. Hoc autem ideo fortasse factum , quod perspectissima fuerit viri probitas, certoque praecognitum, quantum quidem humana conditio patitur, fore, ut sacris Ordinibus obstrictus , iulibatam castitatem servaret; quod potissimum intendunt sanctiones canonum jubentium, virum aetate florentem, Religionem ingredi, quoties xor inter Moniales ad Religiosam vitam ducendam se recipit. Nemo sane ignorat veterem illam, latisque arduam, quae olim fuit , controve sam , an, sicut matrimonii rati, sed non consummati vinculum per Religiosam Ρ rosessionem dissolvitur, ita per sacri ordinis assumptionem diremptum illud pronunciari jure posset ; cum sacer ordo, sque ac Religiosa Prosessio, sit impedimentum nedum impediens, sed dirimens etiam matrimonium. Cardinalis Ostiensis in Summa eamdem sacro ordini vim

tribuit ad dissolvendum matrimonium ratum, nec consummatum , quam

habet Regularis Prosessio. Oppositam sententiam alii sunt secuti, impe

sus monentes, quod, nulla super hoc allata, nec evulgata Pontificia deinfinitione, periculosum nimis est Ostiensis opinioni subscribere . Verum , cum postmodum Ioannes XXII. suam ediderit Constitutionem, quae incipit ntiquae, sub titulo de voto , o soti redemptione , in Colle ione eis iusdem Decretalium tit. 6. indubium, firmumque mansit , quam Vis matrimonium ratum, sed non consummatum, dissolvat Religiosa Prosessio , minime tamen per susceptionem sacrorum ordinum dissociatum illud censeri oportere. Porro, si ad casum, de quo agimus, exemplum ejusmodi accommodetur, unusquisque facile noverit, non satis tuto egisse Episse pos illos, qui quandoque facultatem fecerunt ad sacros Ordines conscendendi viro licet juniori, cujus uxor Sanctimonialium vitam amplectebatur; longeque rectius fuisse facturos , si, ubi peculiares fact i circumstantiae id suadere viderentur , eosdem monuissent , ut opportunam a Sede Apostolica dispensationem implorarent, cum nulla de. hoc Pontificia extet

definitio. i i

XV. Verum, si hoc quaestionis eaput de viro juniore, qui, uxore monasticam vitam vovente, non inter Regulares profiteri, sed inter seculares Sacerdotes initiari contendit, nullo Pontificio rescripto, aut Constit tione suit definitum haud tamen illa desiderantur quoad alterum caput de viro florentis aetatis, cujus uxor, admissi adulterii poenitens, vult sese in monasterium abdere, ibique nuncupata Regulari Professione erimuna sua expiare . 'Actum de ea re suit in Congregatione particulari h biis

340쪽

L I B. X III. C A P. XII. 33sbita coram se l. recordi Innocentio Papa X. in eaque statutum sui , i oitima adulterii probatione non deficiente , nimirum quoties aut mulier

ipsa crimen confessa sit, aut illius delictum notorium suerit , aut deni que Iudex sententiam tulerit super divortio ex capite adulterii I si uxor Religiosam in monasterio vitam eligat, non cogi virum, licet florentem aetate, Religionem ingredi , sed satis esse, ut ab eo simplex castitatis vo.

tum in seculo nuncupetur. Ita testatur Leetana , qui memoratae Congregationi coram Pontifice habitae intersuit, in suo consuli. 3o. num. 27. Huic consonant aliae a Congregatione Concilii editae resolutiones, in causa nimirum Lucana , deci la I 4. Novembri S. MF82. tib. 32. decretori fol. 479. R in Ferearien. a. Maji I 593. uti videre est lib. 43. decretori fol. 223. dumque nos ipsi in minoribus constituti eidem Congregationi a Secretis

essemus, in causa Ianuen. 2. Maji 1722. ut patet ex tom. a. Thesauri Rosolutionum , ubi insertum est folium , quod tunc a nobis elucubratum, &typis impressum Congregationi obtulimus. XVI. Haee sunt, quae hie opportune asserenda duximus, ut demonstraremus, quomodo se gerere debeat Episcopus, si aliqua nupta mulier monasterium ingredi, & Religiosum Institutum profiteri velit ' nimirum , quando, & qua ratione, illius instantiae valeat obsecundare. Quae tamen nullatenus obstant , quominus , si peculiares alicujus facti circumstantiae

temperamentum aliquod, vel generalis regulae relaxationem exposcere viis

deantur, Apostolicae Sed is auctoritas imploretur, quae ex legitimis causis potest, conluevitque opportunas dispensationes indulgere. uemadmodum mox supra monuimus, probato adulterio, si uxor adultera, saniore inito consilio, se Religioni devoveat, non eo onere gravatur vir, licet junior, ut Monachus fiat' sed satis est, ut simplici castitatis voto inter secularesse obstringat. Turbavit id aliquando non neminem , qui ad Sanctam Sedem supplex confugit, ut a praefati voti nuncupandi onere fieret immunis, fortasse etiam pertimescens, ne, mortua quandocumque in claustris uxore, adempta sibi esset facultas transeundi ad alias nuptias. Cum enim uxor, quae consensit, virum sacro ordine initiari , eo e vivis erepto , prohibeatur alteri nubere, ut constat ex Can. Sertatim , disines. 32. & , si quod ab ipsa attentetur matrimonium , Eccles asticis sanctionibus irritum fiat , uti videre est apud Sanchea de matrim. lib. 7. disput. ψO. peν tot. dubitari non omnino temere posset , num idem quoque pronunciandum esset in altera facti specie, qua, uxore solemniter professa, simplici autem castitatis voto per virum nuncupato, vellet hic, post illius moristem , ad alias nuptias convolare : par enim ratio inesse videtur utrique speciei, nimirum reverentiae habendae erga solemne votum , licet ab altero conjuge emissum .' quam rationem innuit S. Thomas in A. sentent. disinct. 37. quaest. I. an. 2. μου seeundum . Quod si hujusmodi ratio non satis idonea censeretur , initum tamen matrimonium semper esset illici-Lum , propterea quod Votum castitatis , licet simplex , oporteat esse pedi

SEARCH

MENU NAVIGATION