Sanctissimi domini nostri Benedicti papæ 14. De synodo discesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

petuum. Itaque in proposito casu, allato Episcopi testimonio de religio sa vita, probatisque moribus oratoris, datum ipti fuit, ut , praefato voto non emisso, liber inter seculares Vertaretur: hicque fuit exitus prae indicatae causae Ianuen. quamvis antea decretum fuisset , ut vir votum smplex castitatis voveret in seculo , si uxor adultera Regularem emitteret Prosessionem . Haec omnia, dum in minoribus Secretarii Congregationis munere fungeremur, collegimus in soliis a nobis editis in cauia Ultisp nens a 2. Novembris, & o. Decembris I 727. uti videre licet tom. . Tbe. Duri Resolutionum. Sacri enim canones adigunt quidem virum aetate si rentem ad Professionem in monasterio nuncupandam , vel , quatenus in provecta jam aetate constitutus sit, ad emittendum in seculo simplex castitatis votum , dum uxor Religiosum Institutum amplectitur at non tunc, cum jura matrimonii sunt laesar si enim hujusmodi jura ab uxore per adulterium laesa fuerint, quod tunc juniori viro in seculo manenti imponitur onus emittendi simplex castitatis votum , praescriptum dici debet ad quamdam veluti tutiorem cautionem I cui quidem stricto jure locus non est, quoties anteacta viri vita nullam futurae incontinentiae sumspicionem ingerit. Insuper olim , proprio instante Episcopo , dii pensatio

concessa suit bene merito viro, lexagenario majori, ut Sacerdotalem gradum ascendere posset , dummodo ejus uxor , quae octavum & quinquagesimum agebat aetatis annum , perpetuam castitatem voveret , ablque eo quod monasterium ingrederetur, & Prosessionem emitteret Regularem ,

cum ceteroquin ipsa eximiae honestatis specimen semper praebuisset . Hujusmodi Indultum concessum fuit nobili viro Parisiensi in Congregatio. ne habita f. Maji I 64s. uti videre est Gib. I T. decretorum pag. 47 I. a terg. Nos ipsi quoque, allatis precibus defuncti Cardinalis de Almeyda Patriarchae Ulyssi ponensis , audito prius voto ossicii nostri Poenitentia- .riae, non recusavimus facultatem facere spectato viro , licet aetate non admodum provecto , conscendendi ad sacros Ordines , dummodo uxor simplex castitatis votum coram Cardinali Patriarcha nuncuparet , postis quam tamen se in aliquod monasterium recepisset , cavissetque idonee Ple Professionem emissuram , cum primum congruam dotem monasterio persolvendam fuisset conlecuta . Denique , cum Panormitanus Archiepi. 1copus retulisset , se in dioecesi reperiisse virum & mulierem conjuges , ex quibus, cum ambo affect te valetudinis essent, & leptilagenariam aeta. tem prope attingerent , vir quidem Sacerdotali Ordine insigniri exoptabat , ac uxor , licet in id consensum ultro praeberet , tamen ad id tantummodo, & vix quidem, adduci poterat , ut Tertiariae habitum indus rei, cumque Archiepiscopus pro dispensatione supplicaret, re ad Congregationem Concilii delata , haec quidem pio dispensatione votum tulit , hac tamen superaddita conditione, ut Vir, uxorque diversas omnino a . des incolerent : uti cernere est in resolutione edita 2 O. Maji I732. quae

nostris litteris in forma Brevis, datis I 3. Septembris ejuidem anni, fuit

342쪽

L I B. XIII. C a P. XII. 337

eonfirmata. Tunc autem necessaria habita suit dispensatio, propterea quod in

Decretali Coniugatus, de convers conjug. cautum legatur Nullus conjugato. m es ad sacros ordines promoυendus, nis ab uxore continentiam profitenis te fuerit absolutus: relata autem Verba continentiam profitente, minime conis

gruere visa sint Tertiariarum Instituto, quod uxor amplecti cupiebat. Superaddita vero fuit cautela distinctas inhabitandi domos , ex rationibus, quas in nostra Insiit. 83. attulimus.

XVII. Hactenus dictum est de iis , quae ad ingressum mulierum in

monasterium , & ad Prosessionem tempore suo ab ipsis emittendam petati nent. Nunc opus est aliqua attingere, quae Moniales jam professas respiciunt; ex iis nimirum, quae Episcopis aliquando querelarum argumenis tum praebuerunt in relatione status Ecclesiae , ac dioecess , ad Sanctam Sedem transmissa . Vulgaris ac communis olim evaserat querimonia de Consessariis Montalium . Nonnulli enim ex Ρraelatis plus aequo se alienos praestabant a concedendo alicui Moniali Confessario extraordinario, posteaquam ille universo monasterio , omnibusque Monialibus datus fuerat ; putantes nimirum, hanc esse rectam spiritualis Montalium regiminis formam. Insuper, cum nonnulla Monialium monasteria certi ordinis Regularibus reperiantur subjecta, exponebantur ab Episcopis aliquarum M ni alium querelae, cupientium habere nonnunquam Confessarium extraordiis narium alterius Instituti Regularem, vel Secularem Sacerdotem . Sedulae

disquisitioni res suit subjecta sub Innocentio XIII. in Congresatione par

ticulari , cui eum nos in minoribus a Secretis essemus , plurimum Iah ris ac operae hanc in rem scripto verboque contulimus I tuncque prodiit

ejusdem Pontificis Constitutio, cui initium . Utilita mini terii, quae edita potissimum suit ad instaurandam in Hispaniarum Regnis Ecclesiasticam disciplinam, subinde vero confirmata fuit ab ejusdem Successore Benedicto

XIII. Eadem plane materies , nobis ad summum Ρontificatum evectis,suit ad iteratam trutinam revocata, id vel maxime exnoscentibus pluribus

Episcopis, probisque viris Ecclesiasticis : habitoque desuper sedulo accuratoque examine, nostram edidimus Constitutionem, incipientem Pastor iis curae, quae est num. s6. nostri Bullarii tom. a. qua Episcopis insinuavimus, ut faciles se omnino praebeant in concedendo Consessario extraordinario sinsulis etiam Monialibus illum ex justa causa petentibus, quamvis a notea universo Monialium coetui extraordinarius Consessarius datus fuerit,

juxta Tridentini Concilii praescriptum se g. et s. de Regularibus cap. IO. atque insuper cavimus, ut unusquisque Superior Regularis, saltem semel quotannis, Monialibus sibi subjectis Consessarium extraordinarium designet e Clexo seculari, vel ex altero Regulari Instituto Sacerdotem ' eoque id negligente, Episcopus loci id effetat, quod Regularis Superior praestare debuerat. In eadem Constitutione rationes, & sundamenta exposuimus, quibus hujusmodi sanctio innititur e cujus executionem si Episcopi urgere non omittant, omnis conticesceti querela ς Episcoporum autem nemo amplius

343쪽

vereri, aut dubitare poterit , recte ne , an secus agat , dum facilem se exhibet in concedendo Consessario extraordinario certae alicui Moniali, postquam ipsum universo Monialium coetui jam concesserat I numque sis

hi jus aliquod possit vindicare in designandis Consessariis extraordinariis

Montalium Regularibus subjectarum, ut aliquando, vertente anno, Consessarium extraordinarium habeant Regularem alterius ordinis, vel Secularem

sacerdotem.

XVIII. Longe dissicilior est quaestio de vita communi suis in monasteriis a Monialibus servanda. Sane Regesta Congregationum tam Concilii, quam Episcoporum, ac Regularium, plena sunt variis hac de re postulationibus . Ut vitae communis praerogativae innotescant, satis est perinpendere , quod , emisso coelitus Spiritu Sancto solemni Pentecostes die , ipsam illico primo Christi fideles Hierosolymis amplexi suerunt v quemadmodum nosse licet ex Actibus Apostolorum ea a. Omnes, qui credebant , erant pariter, o habebant omnia communia ' possessiones, m substantias vem debaut , o dividebant illa omnibus, prout unicuique opus erat: & cap. q. Neque quisquam egens erat inter illos ' quotquot enim possessores agrorum,ant domorum erant, venkentes asserebant pretia eorum, quae υendebant, σponebant ante pedes Apostolorum: dividebatur autem singulis , prout cuique opus erat. Huic veteri disciplinae Regularium ordinum Institutores suum veluti aedificium superextructum voluerunt, communis vitae usum suis senatoribus praescribentes, eidemque sundamento Religiosae vitae institutum innixum voluit Ecclesia, dum, proscripta a virorum , mulierumque m nasteriis eroprietate, communia omnia inter eos esse voluit. A Tridentino Concilio seΤ.23. de Regularibus o Monialibus eap. I. id enixe urg tur , ut vota obedientiae, paupertatis, castitatis , necnon communis vita, serventur e .inque in primis, quae ad suae Professionis perfectionem , ut obedientiae, paupertatis, m castraris, ac si quae alia sunt alicuyus Regula, mordinis peculiaria vota , o praecepta, ad eorum respective esentiam, necnon ad communem vitam, victum, vestitum conservanda pertinentia , Melirer Afervent. Sequenti autem capite prohibentur Religiosi, atque Religio.

sae, bona quaecumque si ve mobilia, s ve immobilia, uti propria habere uediciturque, ut, si quae ipsis res immobiles, aut mobiles assignentur, satim Superiori tradantur , conυentuique incorporentur . Cons stant Clementis

VIII. & Innocentii XII. Romanorum Pontificum Constitutiones : haud enim dissicile raptu est . quod , si in una eademque Religiosa domo alia quae Monialium a suis consanguineis certam annuam praestationem, quam Iisellum dicunt, recipiant, ceterae non item, dum hae in angustiis vivent, illae autem lautius se gerent, ibi facile regnabit superbia , & concitabum tur invidiae, atque aemulationes o quae vitia Religiosam humilitatem pes.sundant, mutuaeque charitatis vinculum disrumpunt . Insuper non omnes Moniales, quae hujusmodi annuasi praestationes recipiunt, illas semper er

gant in suas indigentias; sed eas quandoque improvido consilio projiciunt ,

. . ut

344쪽

L I B. XIII. C AE P. III.

ut amicos extra monasterium degentes muneribus cumulent, quod extremum

inseri claustrali ac Religiosae vitae exitium. XIX. Neminem reperire est , qui Veritatem hanc, meridiana luce citariorem , ultro non fateatur . Dissicultas versatur in maximis remouendis obstaculis , quae passim occurrunt , cum agitur de restituenda in Montalium monasteriis communi vita I quae , quamvis in earum Regulis indicta sit, obsoleverat tamen jam tum, cum illae, quae actu in monasterio degunt , illud ingressae iunt , & Protessionem nuncuparunt : neque enim ei te in usum revocari potest, ubi non omnes Moniales in illius acceptationem conveniunt, . sed , his assentientibus, abnuunt illae I & ubi ex neglecta rerum cura , ae improvida administratione , vel ex adversis casibus, annui reditus monasterii impares deprehenduntur congruae Monialium s stentationi, ac perserendis munerum claustralium expensis, quamvis eaedem intra summae moderationis limites cohibeantur, nisi inter Moniales ad sine nonnullae , quae peculiares annuas praestationeS , & perenne charitatiuum subsidium abluis consanguineis exigant . Celebres plane sunt Montalium Constitutiones , quae ab i eximio Praesule Ioanne Matthaeo Giberto , E. piscopo Veronensi , fuerunt conscriptae anno I 33 I. editae vero sub an. num I 339. atque iterum anno Is 63. a Bernardo Cardinati Navagerio ει vulgatae , quasque insuper secutus est S. Carolus Borromaeus , teste Carolo a Basilica Petri, Novariensi Episcopo . De vita communi haec loquitur Gibertus cap. is. Volumus etiam , quemadmo m praecipiunt earum Reguiae , quas voto solemni observare promiserunt , secundum vitam A.

postolicam , qua vitae Religiosa oe Monacbriis subsantia)es , ut υλa.

tur in communi de omnibus tam vestimentis, m calceamentis , quam cibo , potia , omnique alia re u tabatissa , juxta monasterii facultates diligenter commensuratas , consulat necessitatibus Sororum discrete , m henia gne quoad victum vestitum, aliaque pro cellis necessaria , gerens se υμ luti proυida materfamilias in domo recte moderata , cui non nis tinum essanarsupium ' praevidendo sciticet, initis anni, accurrentes suarum ratarum ne e serates , smulque reditias , oe solitas eleemos uas , ut omnibus providere

XX. Communi vitae non repugnant subsidia, quae Monialibus exhibentur a consanguineis. Fortasse enim animadversum fuit, non posse plerumque fieri , ut ex certis solummodo monasterii proventibus opportunus viactus , cultusque suppeteret Monialibus, & reliquae nec exiguae perferrentur expensae, sine quibus diu esse monasteria non possimi. Verum id commuis nis vitae ratio exposcit , ut omnia in manus coalescant Praepositae, quae

prius consulere debet indigentiis illius Monialis , cui annua praestatio a consanguineis penditur, & quidquid reliquum fuerit, in ceterarum inopiae levamen erogare . Ita definiuit Congregatio Concilii anno Is 86 respo

sum praebens postulatis cujusdam in Indiis Episcopi in uti videre est M.

345쪽

3 o DE SI NODO DIOEC E SANA

reditus pecuniarum, sue aliquos census relictos, m legatos ab aliquibus conasanguineis, vel aliis personis, pro eorum subventione. sera me. respondit, non posse ' omnia ad manus .abbatissae deferri oportere , in primis illius Monialis necessitatibus debeat providere : quod etiam ratum habuit anno Ioo I. in causa Vallisoletana ' quemadmodum constat ex lib. Io. δε- cretor. pag. II. a terg. respondit , Regularibus sive viris, sis mulieribus, non licere quidpiam proprium possidere ' sed , quidquid acqtii Averint, ex donatione, eleemobna, parentibus, vel aliunde obtinuerint , νemi manus Superioris esse deferendum , , qui prius prospicere debebit ne- euptatibus illius , cujus opera , vel contemplatione partum fuerit , reliquum in totius monastem usum convertere . AEquitate ac prudentia referatae sunt hujusmodi resolutiones, quamvis haud videantur adamussim coningruere severiori vitae communis instituto , quod exposcere videtur pers Etam aequalitatem, & quamcumque praedilectionem excludere, nec aliam in expensis regulam agnoscere, quam singulorum indigentiam , . nulla penitus habita ratione hujus, illiusve Religiosi, aut Monialis, quorum gratia munera, seu praestationes in communes loculos pervenerunt . Et tamen nec ipsa quidem adeo commendata temperatio satis esse videtur ad praecavendas, aut compescendas monasteriorum perturbationes, ubi de invehenda , aut restituenda in ipsis vitae communis observantia ageretur acum dissicillimum actu sit, ut Moniales, quae anteacto tempore eleemo synas a suis consanguineis acceptas in proprios usus, vel in alterius M

nialis sibi beneviis indigentias sublevandas impenderunt, novam indica tam methodum, nullis excitatis turbis , amelectantur Si autem peculii usus ad supra indicatam normam redigi velit quoad futura tempora, nimirum quoad illas tantummodo Moniales , quae post novam editam imgem monasterium ingredientur, ibique Prosessionem emittent, illud infir- per subest periculi, ne consanguinei renuant annua ipsis constituere subsidia s quibus subtractis, Religiosae communitatis reditus utplurimum illius Lbsistentiae impares dignoscuntur), ex quo scilicet, si ea constituere , M pensitare debeant , velint tantummodo in sibi conjunctae Religiosae, non

autem in ceterarum, commoda expendi . Et , quamvis nonnemo proposuerit, hujusmodi incommodo satis consuli posse, si vitalitiis praestationibus sublatis , auferetur summa dotis cuilibet Moniali , cum profitetur, constituendae I alii tamen exinde futurum monuerunt, ut dissensiones &jurgia non solum non compescantur , sed augeantur potius ς quin etiam contentiones atque dissidia inter monasteria, & puellarum consanguineos, indeque inter geminas potestates , Ecclesiasticam , & Secularem , effer

vescant.

XXI. Rec omnia non eo consilio afferuntur , ut improbetur studium eorum Episcoporum , qui in Monialium coenobia persectam vitam communem invehere pro viribus conantur e superius enim amrmatum fuit, commendabilem eam esse , Constitutionibus praeterea nonnullorum mon

stem

346쪽

L I B. XIII. C A P. XII. g Isteriorum fuisse praetcriptam , plurimumque conducere ad paupertatis votum religiosius custodiendum , & sartam tectamque servandam monastiis cam disciplinam; quibus in tu per addemus, a sacris Congregationibus pluries insinuatum fuisse Episcopis, ut non alias sinerent monasteria ingredi, & in iis Religiosam Prosessionem emittere, praeter illas, quae se communis vitae instituto religiole custodiendo promptas paratasque exhibeant ruti uidere est apud Fagnanum in Cap. Monachi,'nton. 69. de statu Monachorum. Sed , quae supra diximus , ad hoc exposita suerunt, ut, priusquam manus operi admoveatur, res diligenter pertentetur I in primis annuus monasterii census supputetur, ut compertum fiat, an necessariis omnibus ejusdem expensis sufficiat ' deinde ne minis atque terroribus , sed hortationibus, & spiritualibus exercitiis revocentur Moniales ad exoptatam colinlapsae disciplinae instaurationem: audiantur prius omnes , & singulae, non

quasi ipsarum in id colligantur suffragia , vel consensus exquiratur, sed

ut earumdem exploretur animus, & deprehendatur, an, & quae hujusmodi resormationi libenter acquiescant, aut contra obluctentur, & quo innumero recenseantur illae, quae aetate, aut auctoritate graviores habentur.

Id omne colligitur ex pluribus responsis a duabus Congregationibus , nimirum Episcoporum , & Regularium, atque Concilii , datis ad postulata Episcoporum . qui ab ipsis consilium , opemque implorarunt, ut propos tum , quod meditati suerant, invehendar in monasteria suarum dioecesium

vitae communis, adoptatos exitus possent perducere. Servetur itaque rerum omnium persecta communio, ubi illa viget. Detur etiam opera, ut,

ubi non obtinet, introducatur; sed temper prae oculis habeantur quae plurimae se se objiciunt difficultates . Cumque de opportunis adhibendis remediis cogitatum suerit, si haud temere conjiciatur, fore , ut tentatum opus in irritum cedat, vel, eo suscepto , plus incommodi si inde pertimescendum, quam sperandum utilitatis, res in aliud tempus protrahatur: interea vero in id studium omne, vatque industria conseratur, utiMonialium singulae in communem arcam monasterii pecuniam,inserant, quam ex annuis praestationibus sibi, postquam Professionem emiserunt, constitutis recipiunt, seu quam suarum manuum laboribus lucratae sunt, atque lucrantur : utque de universa peculii summa Superiorissam: certiorem faciant, nec sine praeobtento illius consensu pecuniis utantur, & tunc quidem in causas tantummodo honestas, & necessarias, ab eadem Praeposita approbandas e eisque demum emcaciter suadeatur, & aperte denuntietur,

nullum iis esse hujusmodi peculii dominium, sed merum usum , huncque, ut superius diximus, omnino subjectum Praepositae arbitrio , ac voluntati I ideoque eas semper: paratas esse oportere nullis objectis impedimentis, sed aequo potius libentique animo assentiri , ut eadem Praeposita, sic exposcentibus,monasterii rationibus, in illius sublevandis indigentiis pecunia ab ipsis deposita utatur. Hae omnes conditiones recensentur: ab Auinctoribus, qui hac de re tractarunt; eorumque dicta collecta leguntur in

347쪽

Tractatu de Vita communi, Romae impresso anno Iops. De illis δc nos

verba secimus in nostro opere de Canoni Sanctorum lib. 3. cap. 4 I. uum Iet. Cumque deinde aliquis nimia severitate eas in suis operibus oppugnaverit, quaedam typis traditae fuerunt responsiones, a non ima altera, Ueronae cusa, altera Patris Milante ex Dominicana Familia, in quibus praemissorum omnium aequitas validis rationibus asseritur, & propugnatur. XXII. Exploratum est omnibus in Historia Ecclesiastica parumper verinsatis, Canonicos olim Ecclesiarum Cathedralium , vel insignium Collegiatarum servitio adlcriptos , certo cuidam communis vitae instituto sutiale obstrictos Perspicui sunt hac de re canones Conciliorum Aqui r nensium, alterius nimirum habiti anno 789. alterius vero anno 8I F. item Concilii Moguntini, necnon Turonensis anno 8I3. coacti. Nec o

pus est, ut hic de hujus disciplinae relaxatione differamus - cum sibi qui iaque possit, quae nosse cupiat , comparare ex libro composito a pii fit moeGerholio , Praeposites Rei cherspergensi, de corrupto Ecclesae satu , & aclPontificem Eugenium III. directo, aliisque ejusdem Auctoris operibus .

quae habentur in Thesauro necdotorum P. PeZii tona. 2. pari. 2. Animad-

Vertimus quidem, cum vetus haec, strictiorque disciplina vigeret , C nonicos unam eamdemque domum incoluisse, pari quoque habitu, communique mensa usos, nihil habuisse peculiare, quod in proprias singuli

indigentias expenderent , sed omnia omnibus ex Ecclesiae reditibus ludi petiisse ia At, cum, labente tempore , communis vitae institutum ad id redactum suerit, ut una esset omnibus domus, idemque resectorium, simulque omnes Ecclesiasticis functionibus interessent' ad hoc , ut Can nici frequentes in Chorum convenirent , invaluit usus segregandi certa quaedam emolumenta , distribuenda iis , qui Horis Canonicis praesentes intererant, quorumque absentes participes esse non poterant . Jam denique , sit una, vel altera Cathedralis Ecclesiae excipiatur , perpauca nunciremporis reperire est Capitula Canonicorum secularium , qui sub eodem tecto commorentur, & in communi vescantun refectorio : proprias enim

aedes quisque habet , fruiturque praebendae suae fructibus , suisque distributionibus. Eruditam perlegimus dissertationem, quae erit numero nona,

in Vitam Beatae Clarae Criminenses , Opus Canonici Iosephi Garampi , quod in publicam lucem quamprimum prodibit . In qua quidem disse ratione colle tum invenitur quidquid ad exordium, progressum , lapsumque pertinet communis vitae inter Canonicos :-δc ex insertis in ea monumentis perspicue insertur, quod, postquam Choro interessentibus certa emolumenta constitui coeperunt, qui illa lucrabatur , eadem & sua faciebat, expendebatque libere in proprios usus ; cum illorum dominus esset pleno juce, quemadmodum & hodie sunt Canonici quoad chorales distributiones. Sane quae a Monialibus servanda est vita communis , n quaquam talis esse debet, ac illa, quae intermediis temporibus inter Canonicos vigebat. Nec enim satis est , ut intra eadem claustra vivant,

348쪽

L I B. XIII. C A P. XII. 343

ut sumant in uno refectorio cibum, utque communitatis obeant onera .

Sed, si proventus habeant, vel annuas praestationes sibi a consanguineis constitutas, hoc insuper scire debent, non penes se esse illarum dominium, sed usum tantummodo, atque hunc Superiori sta arbitrio, & voluntati omnino subjectum; ac reminisci, obstringi se paupertatis voto, indeque fieri, ut ipsarum conditio, quoad livellorum, ceterorumque subsidiorum usum , valde differat a conditione Canonicorum quoad chorales distributiones , etiam eorum , inter quos medio illo tempore vita com

munis obtinebat. ' ...

XXIII. Ab instituto de Monialibus sermone non recedentes , addemus, novisse nos ex relationibus status Ecclesiarum, quandoque excitis tam suisse quaestionem, utrum Episcoporum jus esset, an potius ad Superiores Regulares pertineret, opportanam saeuitatem largiri cupientibus alloqui Moniales, vel iis, qui monasterii claustra ingredi debent ex legitima, ac necessaria causa, quoties res est de Monialium monasterio Regularibus subjecto. In Concilio Tridentino seis 23. cap. s. de Regula--δus ita lautum legitur i.' Ingredi intra septa mona rii nemini Leeat, e juscumque generis , auν conditionis, sexus, vel aetatis fuerit, sine Episcopi, mel Superioris licentia in scriptis obtenta, sub excommunitationis poena ipso facto incurrenda. Dare autem tantum Episcopus, vel Superior licentiam δε- hep in ea us necessariis, neque alius ullo modo possit, etiam vigore cujuscumisque facultatis , vel indulti hactenus eo cesse , vel M posterum eoncedendi.

Disjunctiva particula est in verbis Concilii , ubi de Episcopo , vel Superiore agitur . . Quare Congregatio ejusdem Concilii Interpres alias reis spondit, hujusmodi facultatis impertiendae jus esse penes Superiores Regulares quoad Monialium monasteria eisdem subjecta ' nisi tamen conis suetudo obtinuisset, ut ab Episcopo solo, vel ab Episcopo simul, & Regulari Superiore, licentia concederetur, cum sit servanda consuetudor uti constat ex resolutione edita in quadam causa Nullius I7. Iulii Is 97. decretor. pag. 24. En verba : Sacra σα censuit, factiliatem concedendi licentiam

accedendi ad colloquium eum Monialibus Regularibus subjectis, spectare ad ipsos Superiores Regulares, nis in loco esset consue udo tegitime prascripta, Mi hujusmodi licentia etiam quoad monasteria, quae Regularibus subsunt, ab Episcopo - tantum, vel ab Episcopo , . Superiore Regulari conjunctim, obsineretust ; tunc enim consuetudinem esse observandam. Verum, eum demandato Pontificis res haec ad iteratum examen fuisset adducta, defini. tum Riet, quoad ipsa quoque monasteria Regularibus subjecta , minime satis esse, ad hoc ut monasterii septa , quocumque etiam urgente casu,

ingredi liceat , in id veniam obtinuisse a Superiore Regulari y sed opus

omnino esse, ut & Episcopi licentia aecedat.' nihil obstante contraria et iam immemorabili consuetudine . Reque ad summum Ponti fieem Urba.

num VIII. delata, non solum is ratum habuit quidquid definitum fudivat, sed addidit, ubicumque in' more positum suisset , ut hujusmodi sa.

349쪽

. cultates ab Episcopo solo coneederentur, eumdem unum, non autem Regularem Superiorem, easdem impertiri debere. Colliguntur haec omnia ex

rescripto ad Episcopum Bellunentem dato sub die II. Iunii I 53o. lib. I 4.

decretor. pag. 3Oo. Tamets alias sacra Congregatis Concilii declaraserit, Ii teras ingrediendi septa monaseriorum Montalium exemptarum , O Regularibus subjectarum, ex vera tantum necesstate, quae Moniales respiciat, concedendas , seu accedent ad loquendum cum Monialibus , pertinere ad ipsos tantum Superiores Regulares , ni bilominus Db die I 3. μυembris I 52. o.

quo magis clausurae observationi cons Ieretur, facultate fbi a Sanctissmo Domino Nosero tributa saluit, oe decrevit, ut deinceps intra huiusmodi septa

nemini ingredi liceat, nis lisentiae in casibus necessariis concedendae, nedum a Superioribus Regularibus dictorum monasteriorum , sed etiam a locorum Or-Binariis obtentae fuerint , non obseantibus contrariis quibuscumque legibus, salutis, eo eludinibus , etiam immemorabilibus. Pinremo autem , ad revocandam omnem dubietatem, quae ex huyusmodi decreto forsen oriri posset,

negotio iterum in Dera Congregatione proposio , atque Sancti mo Domino sero relato, die a I. Maii I 53o. Sanctitas declaraυit, hujusmodi liacentias a Superioribus Regularibus non esse petendas in illis locis, in qui- adesset co et udo, ut viae ab Episcopis tantum concedantur ' hoc enimc flatuit, decretat talem consuetudinem esse observandam, ipsorum Episcoporum tantummodo licentias DPicere, etiam priυatise quoad ipsos Regulares. Idem plane rescriptum fuit tum Episcopo Camerinensi die Io. Decembris I 633. uti videre est lib. I s. decretori pag. I . tum Episcopo Perusino, qui hanc quaestionem proposuerat in relatione status suae Ecclesiae, quemadmodum deprehenditur ex rescripto edito die Io. Ianuarii Is 37. lib. I s. decreton pag. 465. Idem Archiepiscopo Montis. Regalis, qui eamdem quaestionem attigit in relatione itidem status Ecclesiae suae , uti cernere est in responsione data 7. Augusti l 538. lib. I 5. decretor. pag. 86. seq. Idem denique Archiepiscopo Neapolitano, uti constat ex rei cripto die I 8. Novembris Io 3. lib. I 7. decretor. pag. 32o. seq. Ex iterari Shisce rescriptis, Pontificia quoque auctoritate , ut supra monuimus , r boratis , omnis plane aditus praeclusus esse deberet disputationibus ac controversis hac de re antiquitus excitatis : ideoque nil aliud est reliquum, quam ut Episcopi praedictorum decretorum executioni adviligent. XXIV. Lex clausum, Monialium claustris indicta, non soluin ab inpressu monasteriorum repellit tam viros, quam mulieres , nisi & necessitas urgeat, & opportunae facultates praeobtentae sucrint, uti jam dictum est,' sed etiam districte prohibet, Moniales e claustris egredi . Hui ulcedisciplinae constitutio ac firmitas jure optimo asseritur Bonifacio VIII. Pontifici, quemadmodum deprehenditur ex ejus Decretali , cui initium Periculoso , de flatu Regularium , lib. 6. Praesenti Consitutione , perpetuo ir refragabiliter valitura, sancimus, uniis s , m sngulas Moniales praesentes , atque futuras oec. in quibuslibet mundν partibus exsentes , Db perPem.

350쪽

tua in suis mona seriis debere de cetero permanere clausura . Quam Boniis facti Decretalem amplexae sunt successivae particulares Synodi , ejusque executionem & observantiam plurimum commendarunt ἔ uti videre est in Synodo Coloniensi habita anno IgIo. ubi haec leguntur cap. 28. Nulla mulier solemne votum continentiae emittat, quae non elegerit sub clausura certa, via approbata alicujus ordinis remanere oec. Moniales sub perpetua in suis monaseriis clausura maneant, ac nulli, nisi de illius, ad quem pera nueris, Deciali , licentia , ingressus, vel accessus pateat ad easPem oee. jumea Constitutionem Domini Bonifacit . Similia statuta leguntur in Provimciali Synodo Ravennatensi I 3I4. & in altera itidem Ravennatensi I 3I7. in Beneventana anni I 33 I. in Bituricensi anni I 336. & in alia Beneventana Synodo coacta anno a 378. Nec ullum, quem noverimus, offendit obicem Bonifacit Constitutio, praeter paupertatem monasteriorum, in quibus Montalea fame periissent, nisi e claustris prodeuntes, victum sibi ex hominum liberalitate circumeundo quaeritassent uti testatur Guillelmus Durandus de modo celebrandi Contalium Generale pari. a. rit. 25. ubi notat, nulla alia ratione fieri posse, ut exactae clausum lex recipiatur,& observetur, nisi simul districte statutum fuerit , ne plures in singula monasteria admittantur Moniales, quam annuis cujusque monasterii rediistibus ali possint o Proυfio Domini Bonifaeli de includendis Monialibus non se artir: non scilicet aeque in singulis monasteriis, ex ea nimirum ratio ne, quam statim subjicite quod mul a stin , quae s includerentur, non haberent unde viverente ideoque opportunum proponit remedium , videlicet: quod non recipiantur plures, quam possint de earum reditius susentaνi. XXV. Probavit sancta Tridentina Synodus prudens Durandi consilium: etenim cap. 3. sus et s. de Regularibus sanxit, ut in monasteriis,m domibusi tam virorum , quam mulierum , bona immobilia possidentibus,

vel non possidentibus i is tantum numeras constituatur , ac in posterum com semetur, qui isti ex reditibus propriis monasteriorum, vel ex consuetis eleemosynis commode possit sustentari: & cap. s. ejusdem. seis. Constitutionem instauravit Bonifacit VIII. eamque religiole servari jussit , facultate insuper facta Episcopis implorandi brachium seculare ad hujusmodi legis

executionem urgendam ; & asserendam .

XXVI. Ipse tamen Pontifex Bonifacius VIII. cui , uti dictum est, acceptam ferimus clausum firmitatem, recte prospexit , ejusmodi casum dari posse, quo Monialis aliquo laboraret morbo , cujus contagio reliquas Moniales posset inficere quidem ire hac facti specie aegrotanti Montali egressum e claustris indulsit Nisi forte tanto , tali morbo evidenter

earum aliquam laborare eonstaret , quoae non possiet cum at is abique gravi periculo, sere scandalo commorari. Postea vero S. Ρius V. in sua Constituti ne incipiente Decori oe honestati , cluae est num. 8. tom. a. Bullaris veteris, in recentiori autem impressione tom. q. para. Σ. num. I 8. facultatem egrediendi e monasterio tribus , hisce casibus , magni nimirum incendii, leprae, - Tom. II. X X & epi.

SEARCH

MENU NAVIGATION