Sanctissimi domini nostri Benedicti papæ 14. De synodo discesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

nocentii Papae XII. Etenim Herbipotensis Episcopus anno I 678. antequam Migeretur in Episcopum , cum suis electoribus in certa quaedam pacta convenerat, quorum observantiam juramento pollicitus fuerat: sed, cum subinde datam juratamque fidem servare detrectaret, eaque de causa, acerrima lis, & controversa excitata suisset, composita illa suit me. di ante concordia , seu transactione , quae viguit ad vitam paciscentis Episcopi . Eo autem e vivis erepto , cum in successorem Episcopum et Gesus suisset Ioannes Godefridus de Guttemberg, isque similiter anno I 684. cum electoribus quasilam jurasset capitulationes , subindeque ad Sanctam Sedem recursum habuisset , ut a praestiti juramenti vinculo solveretur; hujus rei examen Magno Magistro Theutonici ordinis delegatum primosuit. Renuente autem Capitulo jura sua coram eo deducere, causa peculiaris Congregationis in Romana Curia deputatae judicio discutienda dirimendaque commissa fuit e pluribusque ab anno I 692. & deinceps editis resolutionibus, tandem Innocentius Pontifex anno I 693. suam evulgavit Constitutionem , incipientem Ecclesae Catholicae , quae in illius Bullario le8itur num. 5 I. quaeque summo omnium plausu per Germaniam excepta fuit , ac etiam a Lunigio per extensum relata legitur in selest. Scriptori illor. pag. 43O XVII. Per eam itaque Innocentius Ρontifex non solum praecedentes Pii, & Gregorii suorum Praedecessorum sanctiones confirmat & innovat

sed, ut abusum capitulationum, pactionum, conventionum , concordat rum, ac statutorum radicitus evellat, pactiones & capitulationes ante e-

Iectionem inter eligendum, di electores iniri solitas, distinguit ab aliis, quae fiunt electione jam absoluta: & quidem illas , quae electioni praecedant , omnes omnino interdicit , nullasque ac irritas fore declarat , edicens, ne ipsae , quantumvis juramento firmatae , servari debeant e Distria die prohibemus, , interdicimus, ne capitulationes, pactiones , conventiones, concordata , seu statuta hujusmodi ante ipsam quidem electionem , seu etiam

posulationem , de cetero inire , condere , aut facere audeant quovis modo ,

seu praesumant I illaque proinde , quatenus de facto contra praesentis nostrae prohibitionis formam inita, condita, seu facta fuerint , nulla , inania , -- valida , irrita , viribusque, m esse is penitus m omnino vacua , ac nullsus roboris o momenti esse, m perpetuo fore, neminemque ad illorum , seu cujuslibet eorum , etiams iuramento vallata sint , observantiam teneri , aut obligatum exi ere , vel fore , decernimus oe declaramus . Reliquarum autem, quae electionem subsequantur, executionem suspendit , quousque s premo Sanctae Sed is judicio subjectae, cognitae, probataeque fuerint.' smae vero, elecitione , seu postulatione hujusmodi secuta , quomodolibet iniri , condi , seu feri contigerit, ad Nos, seu eumdem Romanum Pontificem pro tem pore existentem, quamprimum deferri, atque ita nostro , Sedis lapinolicae judicis subjici praecipimus ' suspensa interim eorum omnium , gul

. rum executione , donec er quousque ab eadem Sede , sue cujus auetoritate

362쪽

L I B. XIII. C P. XIII. 337 nihil omnino in semilibus pacisci fas es, postolicae confirmationis robuν iurotum , vel in partem receperint.

XVIII. Invehitur Schv valetius praecitatae dissertationis h. 2 o. in pervicacem quorumdam reluctantiam , quς satis superque contra enunciatas Pontificias Constitutiones in Germania invaluit: Hinc illae lacγmae, hine illae lites , atque querimonia, qu dudum in Germania agitatae, multis Ponisi fetis Consitutionibus, atque Legibus composertae, nihilo secius etiamnum υ lent eo magis , quo minus in hisce rebus Germani R R. PP. Leges ferre possunt . Atque utinam memorati Auctoris objurgationes destituerentur

fundamento J Vita lancto Ioanne Philippo Cardinali de Lamberg, Passavis Episcopo , Capitulum de more ad electionem processit successoris .

Electores nonnulla pacta & conventiones eum eligendo , contra prs scriptum Bullς Innocentians , inierunt ' utque apparenti aliqua specie suaderent , se nihil adversus eam attentasse , Apostolicum beneplacitum reservaverunt, non distinguentes, quod ibi statuitur de pactis post electionem initis , a prscedenti omnimoda reprobatione & prohibitione pactorum , quς ante electionem fieri contingat . Verum summus Pontifex Clemens XI. hujusmoci pacta ne quidem in examen adduci permisit, prout conveniens & necessarium fuisset, si post electionem absolutam electus cum suis electoribus in ea convenisset ' sed eadem continuo reis jecit , ac irrita & nulla declaravit , utpote contra praescriptum Constitutionis Innocentii Papae XII. celebrata . En verba Pontificis in sua Consistoriali Allocutione set. Confirmamus m approbamus electionem, sicut praeis mittitur, factam a praefatιs Capitulo Canonicis Ecclesae Passaviensis oee.

praevia tamen cassatione, rejecitione, m abolitione capitulationum , seu pacti νυ ab eisdem Capitulo m Canonicis ante ipsam electionem , cum reservati ne apostolicae confirmationis , initarum , ct per eorum quemlibet Iuramento vallatarum , quas propterea, juxta formam novissimae Constitutionis Innocenisi ii XII. Praedecessoris noseri , quae incipit Ecclesin Catholicae , ne ex quovis semporis lapsu, aut ex quacumque alia causa tacite , vel expresse per Nos, o Sedem poseolicam approbatae, seu confirmatae censeri , ver praesumi uninquam possent, diserte m expresse nullas, irritas , m invalidas , viribusqueo sectu omnino vacuas , ac nullius roboris γ momenti esse , m perpetuo fore, neminemque ad illarum, seu cujuslibet earum observantiam teneri, aut

obligatum existere, vel fore , perinde ac se iliae nunquam factae , initae, ae juratae fulsent, declaramus ' ac tam ipse electo, quam omnibus aliis, quodiscumque juramentum de observandis capitulationibus , seu pactionibus hujusmodi, ab eis, ut praefertur, praesitum, quatenus opus si, relaxamus. XIX. Scimus quidem, non deesse Theologos, ac Canoni stas, docentes, pacta, & capitulationes iniri posse a Canonicis etiam ante Episcopi electi nem, dummodo pacta, seu conventiones, & capitulationes honestae sint, di non in privatorum commodum , sed in publicam tantummodo veringant utilitatem . De hac re late disserit Wiestner in suis Insitutionibus

363쪽

Canonicis lib. I. tit. 6. num. I 42. editionis Monachii . Nec desunt qui exemplum adjiciant pactorum a Cardinalibus in Conclavi ante Pontificis electionem initorum , quae cum ad optimum Ecclesiae regimen , & ad Catholicae Religionis utilitatem & amplificationem unice tendant, a Ponistifice noviter electo custodiri omnino debere , atque servari , affrmant. Hisque praemissis, contendunt, vetuisse quidem Innocentium XII. pacta& capitulationes , quae ante electionem fierent ' led illius prohihitionem respicere tantummodo illicita pacta , & potitii una ea , quae ad labefactandam imminuendamque Episcopalem auctoritatem directa sint , nullatenus vero illa , quae publicam utilitatem , bc providum Ecclesiae , ac

dioecess regimen aperte respiciant.

XX. Haud inficiamur , magnam esse in abstracto hujusce ratiocinii speciem . At simul etiam amrmare non dubitamus , illud in casu , de quo agimus , omni plane sandamento destitui . Utque propositum capitulorum Conclavis exemplum e medio tollamus , dicimus primo , Depe quidem ea fuisse inita, sed exinde etiam saepe saepius dissidia, animorum isque offensiones ortum habui sie I veluti nosse licet ex epis. I 8 I. Cardina. lis Papiensis ad Paulum II. conscripta. Secundo, non deesse magnae auctoritatis Doctores, qui omni ratione propugnent, Pontificem nequaquam obstringi ad servanda memorata padta , seu capitula , quamvis justa, dc ad commune bonum directa, ac etiam jurisjurandi religione firmata pr pterea quod deceat quidem Pontificem Maximum optima quaeque sectari, & agere, sed minime congruat supremae, qua pollet, auctoritati, pactionibus & conventionibus ad hoc, aut illud obstringi . Adeatur Azorius

Insit. Moral. para. a. lib. q. cap. S. quaest. IO. Prae ceteris vero fusori calamo rem persequitur Cardinalis Iacobatius in suo Tractatis de Conciliis lib. 7. tit. de Capitulis Conclavis, qui impressus legitur in secundo Apparatu ad Collectionem Conciliorum Labbei editionis Venetae, & signanter pag. 339. Unde videretur. Tertio, inter Dissertationes Cardinalis Branώcatii, Romae anno I 572. typis editas, alteram adesse inscriptam de C pitulis Conclavis, qua pluribus in unum collectis ostendit, hujusmodi capitula, seu pacta Conclavis , ut plurimum electioni suisse praeposita , eaque , quoties communi omnium placito fuerint comprobata , ac per se justa stat , & publicam utilitatem proficuumque Ecclesiae regimen respiisciant, potiorique jure , si juramento firmata fuerint , servari quidem in conscientia, & custodiri oportere ab electo in Pontificem, secundum vim directi m quin tamen ipse in foro externo , & secundum vim coas iavam , cogi valeat ad aliquid praestandum ex iis, quae , autequam Ponti- sex inauguratus suisset , spoponderat , atque juraverat : quo pacto satis consultum putat tum reverentiae , quae promissioni ac juramento de hstur, tum etiam Pontificiae dignitati, & auctoritati. Quarto denique, ca-cta , seu capitula Conclavis nunquam post Constitutionem Innocentii

XII. inita fuisse ; & quidem nostris hisce temporibus hanc inviolabiliter

364쪽

L I B. XIII. C P. XIII.

servari consuetudinem , ut unusquisque , cum primum Cardinalis fuerit renuntiatus , Pontificias quasdam ConstitutioneS , Omnibus notas , fc typis vulgatas, servare spondeat & jurer I ide inque juramentum instauret, quando Conclave ingreditur , absque eo quod aliae conventiones , aut pactiones, quantumvis justae, & laudabiles , superaddantur . Quin immo is , qui in Pontificem electus est , postquam supremam Sedem conscenderit , jurare debet Constitutionem Innocentii XII. incipientem Ronimnum decet , per quam modus imponitur largitionibus ac donationibus aliquando a Romanis Pontificibus in consanguineos effusis, quamvis idem& in sua ad Cardinatatum promotione , & in ingressu Conclavis , ejus. dem executionem & implementum jurejurando promiserit: XXI. Eo igitur argumento , quod ab exemplo capitulorum Conclavis petebatur, vel hac, vel illa ratione , e medio sublatost objectioni nune directe respondentes , asserimus , nihil magis Innocentianae Constitutioni adversari , quam propositam illius interpretationem , atque limitationem .

Cum enim experientia compertum fuisset, pacta, & conventiones , quae inter Capitulares ante electionem fiebant , privatum plerumque comm

dum , utilitatemque respicere , atque insuper in Epitcopalis jurisdictionis imminutionem , & aliquando etiam in detrimentum redituum Eccles a vergere ς Innocentius XII. de adhibendo remedio solicitus , districte vetuit, ne pactiones ullae , aut conventiones , ante electionem conficerentur, &, si quae initae, ac etiam juratae fuissent , eas declaravit nullateis nus servari debere . Simul tamen integrum servare volens Capitulis jus ineundi cum suis Episcopis honestas conventiones & capitulationes , per misit, ut, absoluta jam electione, de iis agi posset, quoniam tunc tem poris electus in Episcopum libere valet obsistere , suumque assensum denegare iis , quae contra suam auctoritatem , vel contra rectum dioecesis regimen proponi contingeret. Ne autem Episcopus falli , aut fallere pos, set, addidit insuper laudatus Pontifex , ut hujusmodi conventiones , seu pacta post electionem stipulata, Apostolicae Sedi fideliter repraesentari deis herent , ab ea discutienda , & approbanda , quatenus approbatione digna

judicaremur . Rebus autem sic stantibus , quis unquam assirmare audeo bit, ea tantummodo pacta, ante electionem conventa, ab Innocentio XII. proscripta suisse, quae iniqua & irrationabilia dignoscerentur, non auter ea, quae per te licita & honesta essent e cum maxime eorum , quae ante electioneminita forent, examen, atque judicium Apostolicae Sedi minime reservaverit sed ea absolute & indiscriminatim nulla & irrita pronunciaverit: illa vero

dumtaxat Sancts Sedis examini & diiquisitioni edixerit subjicienda, quς electionem subsequantur. Quare, juxta memoratam erroneam interpretati innem, melioris conditionis effecisset pacta ante electionem inita, quam cere

ra, quς electionem consecuta sint: quod sane percipi nullo modo potest. XXI i. Nec reponere juvat , justas & honestas pactiones interdici nouposse: nam quidam ideo vetita sunt, quia per se mala; alia vero ideo

365쪽

mala sunt , quia vetita : in horum autem classem reserenda sunt pacta,quet, per se quidem spectata , sorte possent squa videri, sed squa tamen re ipsa non sunt , cum eo tempore suerint stipulata , quo eadem inire non licebat, juxta receptum illud effatum: Aliqua prohibita, quia mala 'aliqua mala , quia prebibita. XXIII. Actum hac ipsa de re suit anno I 727. in Congregatione reribus Consistorialibus prς posita , in qua cum proposita suissent dubia , an Constitutio Innocentii XII. ea etiam Capitula , seu Collegia afficeret , ius ex viris, mulieribusque composita , & unius Abbati sis , seu Ρηpo-itς regimini subjecta sunt; & an memoratς Constitutioeri, quatenus pacta electionem prς cedentia interdicit & irritat , obnoxis essent quscum. que pactiones, sive conventiones , honestς licet, & justq; congruis responsionibus dubia dirempta fuerunt.' Decretumque impressum legitur penes Rigantium in Regul. 9. Cancell. pari. I. β. 2. num. 42O. γ seq. Cum autem responsa illa probaverit Benedictus Papa XIII. iusseritque insuper, ut editς resolutiones Apostolicis Litteris in forma Brevis. confirma. rentur , id vero sub eodem Pontifice prς stitum non fuerit ; idcirco muneris nostri esse censuimus, quod prs termissum tunc fuit , implere: quare Apostolicas Litteras , ipsum Decretum continentes , & confirmantes,

expediri jussimus , quς cum nondum ulli bi impresis legantur , eas hic

inserere opportunum duximus.

BENEDICTUS ΡΡ. XIV.

Ad perpetuam rei memoriam. Ρ Moralis regiminis sol ieitudo ex alto Nobis immerentibus commissa extogit, ut non solum curemus novas leges, si quando rerum conditio, aurnecessitas postulat, condere; sed etiam ea , quae a Romanis Ponificibus Pr decessoribus nostris provide ac salubriter constituta sunt, . oseolicae confirmationis robore communire. Alias squidem a Congregatione rebus Confisorialibus praeposta emanavit Decretum tenoris sequentis , videlicet a Cum san. mem. Innocentius PP. XII. per Consitutionem editam die χχ. Septembris I 59s. quasi incipit Ecclesiae Catholi , innmatis etiam pluribus aliorum Purices rum Pontificum sanctionibus, disricte interdixerit, ne , occurrente Ecclesia.

νum, sue monaseraorum quorumvis vacatione , pactiones ulis , Me capitulationes, aut concomata, aut saluta, adversus sacrorum canonum, po-

solicarum Consitutionum dispoinionem , ab iis , ad quos perbonorum prs ciendarum electio pertinet, ante electionem, vel posulationem flant; m , ubi nihilominus inita fuerint, ea prorsus irrita, . in Iida, neg obfiemanda esse , etiams iuramento munita fuissent, declaraverit, oe decreverit; qus vere post elestionem, seu postulationem feri contingeret, ea ad Romanum Pomiscem deferri , ejusque judicio subjici , suspensa interim eorum executione .

366쪽

donee a Sede sposeolica impetrata suerit confirmatio, praeceperit , prout inmemorata Consitutione uberius continetur ' dubitatum vero fuerit primo, an sub ea comprehendantur etiam monasteria loeminarum , vel Capitula, seu COLIegia , quae juxta nonnullarum provinciarum consuetudinem sunt mixta ex ma-iabus Dominis sub unius Abbatissae, seu Praepositae , si υe Priorissae regimine ἰ secundo , an praedicta Constitutio eas etiam assciat pactiones, quae in Ecclesiarum , vel monasteriorum ipsorum utilitatem cedunt, vel quae alioqu,n, F per se spectentur, non judicantur illicitae r hinc , ad tollendas hujusmodi dubitratones, animarum pericula tutius submovenda , Congregatio partis Iaris Consistorialis, a Sanctissimo Domino Nostro deputata , censuit, si Sanctitati Suae videbitur, aeclarandum, o decernendum , sub praemissa Constitutione Innocentii XII. uusque omnibus praescriptionibus, etiam quoad infictas paruas, omnino comprehendi etiam monasteria , vel Capitula , seu Collegia mixta ex titri que sexus personis, regimini, etis iurisdictioni unius iambalissae, seu Praepostae, Iietae Priorissae subjectis, ac da ejusmodi etiam monas eis riis, Capitulis sve Collegiis praefatam Consitutionem esse intelligendam , perinde ae s de iis quoque expressa , specialis mentio habita fuisset, adeo. pactiones, capitulationes, concordata, seu satura quaecumque hujusmodi. Oceasone electionis personae praedictis monasteriis, sive Capitulis, m Collegiis praeponendae, tum facta, deinceps feri contingeret, tamets interposita iuris jurandi religione roborata, omnino obnoxia esse oe fore prohibitioni ,

nultitati, poenae, ceterisque omnibus, singulis ordinationibus, decretis, edi' declarationibus respective in ea, ut praefertur , Constitutione contentis , , quatenus opus sis, ad hujusmodi etiam monasteria, vel Capitula, sivi Contegia mixta ex utriusqua sexus personis praefatam Constitutionem esse extendendam. Praeterea, cum valde Ecclesiasticae disciplina intersit omnem ambiariose cupiditati aditum praecludere, ac promidere, ne ullo modo, etiam india recte, lassa remaneat libertas eligendi personas magis dignas , magisque idoneas , quae assentiri forsan recusarent iis pactionibus, quibus aliae minus id neae , ad Obtrnendum electionis commodum, annuerent ' fmHiter declarandum , decernendum censuit , memorata Constitutione inci eas etiam pactiones ante electionem, vel postulationem initas, ceteroquin Ecclesiis ipsis, monasteriis titiles sint, vel quae intrinsecus, m per se consideratae, nullammati suspicionem redoleant, ideo malae sunt, quia iure humano, crsacros canones, Irve Apostolicas Couisitutiones , ac praesertim illam Ino nocentis XII. interdicuntur: quo vero ad eas, Fas pos electionem υel postulat/onem feri contingeret, semandam itidem esse memoratam Innocentit XII. Constitutionem , ut scilicet illae jZatim ad summum Pontificem deferantur , Sedis postilleae juaicio subjiciantur , suspensa inteνim earum executione, donec ab eadem Sancta Sede, sine cujus auctoritate nihil omnino in similiabus pacisci fas es, confirmationis robur in totum , vel in partem obtinu rint . Facta autem per me infrascriptum praefatae Congregationis Secretarium

de praemissa relatione Sanctissimo Domino Nosero , ejusdem Congregationis Tom. II. Z et sen-

367쪽

sententiam Sanctitas Sua omnino approbavit , atque ira ab omnibus , ad suos pertinet perpetuo m inviolab liter se ari , m judicari mandavia , eum omnibus etiam derogationibus praefatae Conseitactioni Innocentii XIL imsertis , necnon Litteras Apostolicas in forma Brevis supeν psesentis Decreti confirmatione, oe approbatione expediri iussi . Datum Romae hae die res Augusti I727. P. Cardinalis Corradiatu. Dominicus Rivera dictae Congregationis Secretarius. Loco Sigilli . Hujusmodi autem tam providum ae salubre Decretum, quo frmius sub lat, servetur exactius , tenore pro sentium, Apostolica auctoritate onyobamus , m confirmamus , ac de novo , quatenus opus D. Raruimus , innovamus , atque illud ab omnibus cuia juscumque ordinis, gradus , status, ac dignitatis , in perpetuum servari σcustodiri praecipimus m mandamvs : decernentes , easdem praesentes Litteras

semper firmas, validas, oe escaces existere , m fore , suosque plenarios , o integros effectus sortiri, o obtinere, ac illis , ad quos spectas , oe pro tempore quandocumque spectabit, in omnibus oe per omnia plenisseme μον gari, Aque in praemisses per quoscumque Judices ordinarios , o delegatos , etiam causarum Palatii . postolici uditores, judicari, definiri debere , ae irritum m inane, se secus super his a quoquam quavis auctoritate sciem

ter, vel ignoranter contigerat artentari: quibuscumque in contrarium faciem tibus non obstantibus . Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem sub

Annulo Piscatoris die XV. Iulsi MDCCLIV. Pont satus Nostri crino

Decimo quarto.

XXIV. Quae hucusque deducta sunt, viam veluti sternunt responsionibus, quae dari possunt Episcopis in relatione status Eccletiae tuae referemtibus, se, ante suam electionem , cujuslibet generis pacta , seu convenisi iones iniisse . Illorum namque oculis subjicienda sunt tum quae ab Inno. centio XII. statuta suerunt, tum culpae reatus ab iis contractus, qui adversus Pontificiae legis sanctionem talia gesserunt , tum denique obligatio nihil plane praestandi in vim emissae promissionis , etiam jurejurando firmatae ' ac tandem veniam petentibus , salutari aliqua poenitentia imposita, relaxari poterunt poenae, quibus obnoxii propterea evaserunt. Siveis ro conventiones post electionem initae fuerint, non aliud est rescribendum , quam ut easdem examinandas, discutiendasque exhibeam. Et quidem 1 tis providum & salutare inii et ur consilium, si generale Decretum eder tur pro omnibus Ecclesiis , in quibus jus viget eligendi Episcopum , ut novus Antistes in prima relatione status Ecclesiae , ad Sedem Apostolicam transmittenda, tagulatim recensere deberet conventiones omnes, qui post peractam sui electionem stipulatae, seu etiam ab ipso juratae suerunt, ad hoc ut, eanonica discussione praemissa, approbentur; nisi tamen id antea praestiterit, nimirum eas, cum electionis confirmaticinem peti id, jam

transmiserit, ejusdemque Apostolicae Sedis judicio subjecerit.

368쪽

De posularis , quae spectant ad Episcopos in Eeclesiarum sua. m adminiafratione versenses, di ad rectum eorum muneris implementum eaebi de petitione coalutoris, aut Episcopi suffaganei.

ANimadvertimus , nonnullis in relationibus ab Episcopis quandoque

repraesentari deteriorem propriae valetudinis statum , indeque nece sitatem adjungendi sibi coadjutorem cum sutura successione , vel Epist pum suffraganeum , vel aliam aliquam adjutricem operam implorandi et propterea quod eo adacti sint , ut ipsi per se nequeant praestare omnia , quae muneris sui esse intelligunt . Aliquem etiam quandoque suisse animadvertimus, qui animum pandiderit dimittendi Ecclesiam, vel votum transeundi ad aliam ; asserens, procul dubio sere , ut, si alio translatus fuerit, Divinis obsequiis , & animarum saluti promovendae studiosius, &utilius valeat ad laborare , quam si ei, quam actu obtinet, adhaereat Ecclessiae.

II. Nullum itaque ex hujusmodi postulatis revera pertinet ad Congregationem Concilii e at durius fortasse videbitur, ad postulantem sev riori quadam brevitate rescribere, ut instet apud eum , penes quem est hujusmodi rerum notio , atque auctoritas ἰ ut adeat nimirum summum Pontificem , qui hasce causas consuevit ad Congregationem Consistori lem pro voto, & consito delegare. Lenior & gratior evadet responsio , si in ea res ita explanetur, ut Episcopus intelligat, Congregationis Concilii non esse , quod petitur , vel proponitur ' ad illud autem obtinenis dum , illas, & illas conditiones desiderari et hisque reapse concurrentibus, non defuturos seu Cardinalem Congregationis Praefectum , seu Secretarium , omnia ad summum Ρontificem deserre , ut ipse directe ac per se .petitionibus annuat , vel eas examinandas remittat ad Congregationem Consistorialem, vel ad alios, quos maluerit, ut, ipsorum perspecta len-aentia, quod optimum erit, constituat. - III. De putationi coadjutoris cum futura successione in Episcopatum , quoties Episcopus ad sibi incumbentia munera obeunda impotens evaserit, locum reliqLit sacra Tridentina Synodus, dum illius dationem Romano Pontifici reservavit, quemadmodum fusus ostendimus cap. I . bmjux libri num. et r. seq. Vulsaris quaedam ferebatur opinio , quae apud omnes propemodum Forenses invaluerat , coadjutorem cum jure futurae successionis transalpinis tantummodo, nunquam autem Italis Episcopis , adjunῖi . Verum , cum nostris hisce temporibus Ianuensis Archiepisco pus, inhabilis factus, coadjutorem sibi dari expetierit; ea arrepta oppo tunitate, serio investigavimus , an evulgata illa opinio subsisteret : eamque omni plane iundamento destitui comperimus . Quod si, rariora per

369쪽

Italiam occurrunt exempla concessionum coadjutoris cum sutura succet.

sone in Episcopali Sede, id ex eo processisse oportet , vel quod nulla id postulaverit necessitas I vel quod Episcopus , qui hac auxiliari opera

indigebat, instantiam non proposuerit ' aut quia repertus fuerit nemo, qui tantum onus sibi vellet imponere , unico futurae successionis praemio

sibi proposito; aut denique quia Ecclesiae , ac dioecesis necessitatibus facilius potuerit satisfieti per Vicarii Apostolici deputationem. Itaque nihil dubitavimus, quin Ianuensi Archiepiscopo, jam ad Ecclesae regimen ob

senectutem minus idoneo, coadjutorem adjungeremus cum sutura successione , quod & ipse expetebat, & illius urbis , atque dioecesis spirituali

procurationi expediens fore videbatur: isque coadjutor datus est , qui et- Iam nunc temporis uti Archiepiscopus laudabiliter Ianuensi praeest Ecclesiae, quam antea per aliquot annos administraverat uti eoadjutor , Episcopali charactere insignitus cum titulo Ecclesiae in partibus Infideliumstae, juxta praxim, quam etiam alibi indicavimus. IV. Suffraganeus , iuxta strictiorem nominis significationem , est ille Episcopus, qui Archiepiscopo , sive Metropolitano subjectus est : eam. que vocem nonnulli derivatam putant a suifragio , sive voto , quod Episcopus, Archiepiscopo, sive Metropolitano subjectus , in hujus et ctione serebat. Ita Magri in suo Vocabularis Ecelsastico verb. Susaganeus . At Suffraganeus & ille dicitur Episcopus , qui alterius dioeces madministrat, in eaque praestat quae ordinis sunt, & jurisdictionis. Deque hujusmodi Suffraganeo loquitur Lateranense Concilium , sub Leone X.

celebratum, cum agens de Cathedralibus Ecclesiis, quae S. R. E. . Cardinalibus commendatae reperiebantur , ita statuit , ut ejusmodi Cardinales omni conatu suo proυideant inferυiri Calbedralibus, dignos, m idoneos V carios , seu S raganeos , prout consuetudo fuerit , cum digna competenti mercede apponentes ' uti videre est apud Thomassinum de Benefic. pari. t. lib. I. cap. 27. num. 6. Suffraganeus denique, juxta vigentem hisce ten,poribus loquendi morem , dicitur etiam ille Episcopus titularis , qui ea dumtaxat, quae sunt ordinis, exercet in aliqua dioeces , in qua Episco. pus non residet, vel , si resideat , nequit , ob ingravescentem aetatem , aut male affectam valetudinem , vel ob dioecesis amplitudinem, ordinationes habere , Confirmationis Sacramentum administrare , aliaque Episcopalis Ordinis munera peragere. V. Fagnanus in Cap. Episcopalia, num. 48. seq. tit. de privileg. Do cretum Consistoriale commemorat editum a S. Pio V. circa huiusmodi Episcopos Suffraganeos in haec verba: Pius V. pos Concilii Tridentini publicationem , Decreto suo Consistoriali sancisit , non esse hujusmodi Episcopos creandos , neque in Susaganeos dandos , nisi Ecclesis Cardinalium, oe inlis tantum , qui mens habere, di cum certo stipendio perpetuo ad minus dis centorum aureorum de Camera super fructibus illius Ecclesie , qui proprio

auctori ate ab ipsis percipi possent, O quod nullibι possint Pontificalia exere

370쪽

L I B. XIIL C A P. XIV. gues

is sne expressa licentia Sedis postolicae, nisi in illa diseces , cui datus es Susaganeus ' sed posea paulatim id ampliatum fuit etiam ad Episcopos non

Cardinales, o dos aucta es ad ducatos tercentum ex Decreto sacrae Congregationis rerum Coni sorialium .

VI. In Regestis Congregationis Consistorialis disceptationem offendimus ab ejusdem Congregationis Secretario exaratam , in qua ipse testatur , inter Consistorialia Acta Decretum hoc haud reperiri . Nos tamen addemus , extare certe quidem aliud Decretum anno Isos. editum a Pio ΙU. Pontifice, & relatum a Raynaldo ad annum Cbrsi Isos. subnum. 23. in quo postquam Ponti sex retulit , nonnullos extare Episcopos Suffraganeos ad Pontificalia exercenda olim constitutos in aliquibus tapiscopalibus , quos Cardinales quidam , aliique Praelati retinebant , &quorum Ecclesiae Episcopum Suffraganeum habere consueverant ' qui quidem Suffraganei , postquam sibi ducentorum ducatorum , seu alterius summae pensionem super fructibus mensis Episcopalis decerni obtinuerant, praestito consensu in omnimodam, vel partialem hujusmodi pensionis cassationem , sive extinctionem , exinde per orbem cursitantes , in alienis dioecesibus Pontificalia exercebant ' severo evulgato Decreto , hujusmodi cassationes fieri interdixit , factasque nullum vigorem habere declaravit,& canonicas poenas in eos statuit , qui illas attentassent : ad extremum concludens , Suffraganeis minime licere ullius generis pacta , vel promissiones circa pensos,s ipsas vel penitus , vel ex parte extinguendas , inire, sed illis integris , donec vixerint , ac Suffraganei munera obierint , gaudere ipsos & frui debere, easdemque nullo modo cessare , seu extingui, nisi eum Suffraganei ipsi translati suerint ad aliquam Ecclesiam, apud quam residere teneantur , & cui propria si mensa , & reditus pro Episcopi sustentatione . Nec sine opportuna providentia reliquit alteram facti speciem, juxta quam Suffraganei , reservatos sibi fructus percipientes , abessent ab ea Ecclesia , cui in Suffraganeos addicti fuerant . V luit enim , ut, si ultra congruum temporis spatium , a Tridentino Concilio praefinitum , a residentiae loco absentiam produxissent , pensionem exigere nequirent' si vero residentiam ipsam penitus derelinquerent , nec ipsa quidem Pontificalia in alienis dioecesibus , quamvis in id ordinarii loci licentia & facultas accederet, exercere possent. VII. Putarunt nonnulli , vel errasse Fagna num , dum S. Pio U. Decretum adscripsit, quod editum fuit a Pio IV. vel saltem typographi e rorem irrepsisse in editionem operum ipsus Fagnani , & pro Pio IV. scriptum fuisse Pium V. Nos autem hujusmodi conjecturis assentiri non possumus . Etenim agit quidem utrumque Decretum de Suffraganeis Iutrumque meminit annuae pensionis ducentorum ducatorum super mensae fructibus imponendae: sed 'cum tot alia intercedant inter utrumque Decretum discrimina , veluti cuique percurrenti Raynaldum & Fagnanum sacile apparet, percipi nullo modo potest , unum idemque Decretum el-

SEARCH

MENU NAVIGATION