Sanctissimi domini nostri Benedicti papæ 14. De synodo discesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

351쪽

& epidemiae, seu pestis, circumscripsit . Hoc tamen satis non fuit ad compescendam Scriptorum licentiam, quin statim inter se disceptare est. perint, an scilicet verbis,& litterae Pianae Constitutionis sine exceptione sit adhaerendum , vel potius relinquatur locus benigniori interpretationi, juxta quam liceat Monialibus e claustris egredi, si casus evenerit, non quidem in Plana Constitutione diserte expressus , sed expresso smilli. mus, & in quo par ratio, vel etiam sortior subesse possit xx VII. De hac quaestione jam disseruimus Superiore lib. 9. cap. Is . num. 8. ubi etiam aliqua attigimus de Episcopi auctoritate necessario imis ploranda, quotiescumque Monialis egredi debeat a monasterio, quamvis Regularium regimini subjecto . Quod tamen Episcopis maximam solicit dinem ingerere animadvertimus, illud est , quod saepe nimium evenire

dignoscitur, ut aliqua Monialis, affectae valetudinis causa, coeli mutatio. ne indigeat, aut necesse habeat salubres aquas potare earum oe balneis mergi, & quidem in locis, in quibus ex ipso naturali: sonte erumpunt; vel, quod deplorabilius, insania , Sc furore correpta, aut phthisi, vel sco buto insecta, ad eum profligatae valetudinis statum redacta dignoscatur, ut, si in monasterio maneat, verendum sit, ne ceteras Moniales inficiat. Magnum haec negotium facessunt Episcopis, non sane quia ad eos spectet facultatem impertiri hujusmodi Monialibus egrediendi e monasterio, aliove commigrandi; id enim Apostolicae Sedi privative reservatum est sed quia ab hac ipsa Apostolica Sede nihil de his rebus statuitur , nisi

ipsorum Episcoporum prae habita informatione , explorataque sententia; vel etiam, ubi maxima locorum distantia non patiatur, ut Episcoporum reis lationes expectentur, expeditior initur via, qua res in forma, ut inquiunt , commissaria, ipsorum judicio terminanda committitur, tuncque id oneris imponitur Praesuli, ut disquirat, terioque investiget, an vera sint

exposita, & an omnes concurrant et rcumstantiae, quibus egressus e claustris permitti debeat: quod quidem onus & alia subsequitur cura , efficiendi nimirum, ut, quo tutiori, & honestiori fieri potest, loco Moni lis excipiatur, & collocetur. Sub ipsa Pontificatus nostri primordia deo

latum ad nos fuit, in quibusdam regnis complures Moniales commorari extra claustra, e quibus, curanda ruin infirmitatum , aliisve de . causis, exierant: & quidem magnum exactum esse temporis spatium , ex quo plures earum recesserant, nec adhue de reditu cogitari I denique easdem e monasterio prodiisse vigore facultatis obtentae a quibusdam , qui sibi ejusdem impertiendae jus auctoritatemque asserebant. Nos autem ex Ap stolici museris nostri debito non negleximus invecto abusui opportune consulere, iubentes, Moniales regredi ad sua monasteria, penituique abrogantes assertam sibi a quibuslibet auctoritatem indulgendi Monialibus exeundi licentiam. Videatur nostra Constitutio, cui initium Cum sarem rum, quae est num. 2I. tom. I. noseri Bullarii. Inspiciatur & altera, quae incipit Salutare, num. U. eodem tom. I. nostri Bialarii , qua quidem .

. , ex

352쪽

LIB. XIII. C P. XII. 347

exceptis locorum ordinariis, qui servata superius indicata methodo, j. stisque urgentibus causis, facultatem ingrediendi Monialium septa viris, mulieribusque elargiuntur, adimitur ceteris omnibus auctoritas, quam in id sibi sumebante ita ut nee ipsae Cardinalium Congregationes, ad quas sorte recursus fiat, Decretum ullum in hoc rerum senere edere possint, nisi, re ad Pontificem delata, ipse supremum assensum suum interponat.

XXVIII. Ioseph Gibalinus, Societatis Iesu Sacerdos, plura conscripsit Opera I inter quae illud est sane peraccurat uin, quod edidit de Clausura

Regularἱ Μonialium. Hoc autem in opere disqui t. I. cap. o. pluribus

disserit de duabus Bonifacit VIII.&S. Ρii V. Constitutionibus inquirens nimirum, an posterior haec sit antiquioris illius Constitutionis amplificatio I& qui fiat, ut in Plana Constitutione lepra recenseatur inter causas legitimas, quibus liceat Moniali monasterio exire, cum ceteroquin Alexander III. in sua Decretali Pervenit, de coniugis leprosoru n, vetet, ne a viro uxor, neve vicissim ab uxore vir, ob lepram, sejungantur . Et ipse quidem, statuto inter lepram, Sc lepram discrimine, ut altera nimirum contactu dc consuetudine propagetur, aliosque inficiat, altera vero aegrotanti tantum adhaereat, ipsumque solum afflictet, propositam quaesti nem perfacile ab lolvit. Disserit inde de contagiosis morbis, deque urgenti , qua interdum Moniales tenentur , necessitate ebibendi aquas calidas in ipsis locis, ubi e terra erumpunt & quaedam attingit de balneis, quibus uti jubentur Moniales ad invalescentem morbum expellendum . At nos hic tantummodo, quod praxim respicit, persequemur, ut notum sit Episcopis, quonam modo se gerere debeant, cum eorum relatio, & sententia exquiritur super precibus alicujus Monialis e claustris egredi cupientis, vel cum ad ipsos causa egressus, totumque negotium in serma,

ut inquiunt , commissaria remittitur , quod quandoque fieri supra dictum est. XXIX. Quoties igitur contingat, quod non admodum raro evenire solet, ut ex medicorum lententia Monialis aegrotans aeris & coeli mutatio.

ne indigere dicatur , illud primum sedulo investigandum est, an expos-ra veritate nitantur ζ an medicus , qui de iis testatur , talis sit, ut ei merito fides adhiberi possit , vel potius expediat alterius quoque medici

explorare sententiam . Tum, comprobata facti veritate , facile Monialii nauigetur facultas ad certum tempus transeundi ad alium salubrioris aeris locum , dummodo in alio Monialium monasterio ejusdem , vel alterius Iastituti collocetur, ac retento semper onere redeundi ad monasterium, unde discesserat, cum exactum fuerit praefinitum tempus ad experiendum-

salubrioris aeris beneficium . Hujusmodi licentiae a Congregatione Episcoporum & Regularium, ex sibi tributis facultatibus, expediuntur, p habita semper insormatione Episcopi; vel saltem ab ipsa ejusmodi transitus ad eumdem Episcopum , seu Ordinarium, in forma commissaria delega-rur . In diruta Aquilejensi civitate ins gne extat Montalium monast

353쪽

riuin, Sanctae Sedi immediate subjectum.' cumque aeris temperies in ea urbe quibusdam anni mensibus insalubris admodum sit ,& gravis, ea te mispestate ineunte, Moniales ex antiqua consuetudine Aquilejense monasterium deserentes, in aliud se conferunt melioris coeli, & mox Aquilejam repetunt, cum per anni tempus licet. Aliud est, si Monialis, quae noxium sibi experta est situm , & coelum illius monasterii , in quo professa fuit, cupiat in aliud transferri salubrioris aeris , in quo reliquum vitae

spatium exigat , exinde nunquam ad primum monasterium reversura

Tunc enim vel ad Apostolicae Poenitentiariae ossicium, vel ad Congregationem Episcoporum ,& Regularium instantia desertur.' siquidem utrumque tribunal hoc jure fruitur, & auctoritate, ut praefatum transitum con cedat; non tamen sine debitis injunctis conditionibus, pro eo quod spectat ad dotem secundo monasterio pens tandam' nec sine opportunis ca telis quoad legem clausurae, ut minimum fieri poterit, laedendam : incongruum quippe esset , ut ex monasterio legi clausurae subiecto , fruendi etiam salubrioris aeris causa , transitus indulgeretur ad aliud monasterium, vel religiosam domum Oblatarum , quae clausurae lege non obsti inguntur ἰ neque enim sine exemplo est, quod Monialis aliqua e monasterio, in quo vigebat clausurae lex, in aliud traducta monasterium , vel religiosam domum hujusmodi legi minime obnoxiam, contenderit, se propterea clausurae vinculo solutam esse , ea ratione allata , quod clausurae Jex, non personae, sed loco suerit adnexa.

XXX. Ad mineralium aquarum haustus, & balnea progrediendi facuutas a solo. Pontifice , ut dictum est , indulgetur . At neque Pontifex, neque Congregationes , quarum is consilio in hujusm i concedendis licentiis utitur, satis dignoscere poterunt, quid in peculiari cujusque facti specie tuto definire valeant, nisi Episcopi se eisdem exhibeant adjutores,

studiumque suum in id conserant, opportunas a medicis exquirendo notitias, ut certo deprehendant, an remedium, quod iidem medici ex aquis repetendum suadent, sit reapse Moniali aegrotanti necessarium : si enim illo Monialem omnino indigere assirmetur, durum nimis esset, aegrotam tem ab eo prohibere , si vero non usquequaque eo opus sit, licentia , quae indulgeretur, providis clausurae legibus nimis adversa,& perniciosa cenis

seri deberet . Neque vero hic finem habeat solicitudo. & diligentia ab Episcopis adhibenda: posta quippe praefati remedii, ac proinde etiam emonasterio exeundi necessitate, sedulo advertendum est, cuinam concredantur Moniales e clausura egressae . Nec enim indiscriminatim cuique

tradendae, sed commendandae sunt vel fidei patris, si superstes vivat, vel patruorum, vel fratrum, siquidem maturae aetatis sint, integrique nominis, vel denique matris custodiae: hisque omnibus deficientibus, advocamdete sunt honestae mulieres arcto consanguinitatis vinculo Moniali conjunctae & si nec istarum copia suppetat , confugiendum est ad matrona&omni exceptione majores. Insuper indicendae leges, atque cautiones, quae in

354쪽

In itinere, & in statione observentur a regressui autem certum temporis spatium est praefiniendum e Moniali denique.interdicendum, ne monasticum exuat habitum, ad hoc , ut s. ubique Monialem esse meminerit. XXXI. De morbis tandem disserendum superest. Percurrentibus itaque tum Decretalem Bonifacit VIII. tum memoratam S. Pii V. Constitutio. nem, tum denique quidquid tradunt Auctores Planam Constitutionem interpretantes , eamque etiam ultra casus in ipsa recensitos benignius protendentes , ac seposito semper irruentium undique flammarum incendio, quod, cum monasterium vastet, januas quoque pandit, ut inde aufugientes Moniales vitam servare possint; satis constat, omnia redigi ad illud morborum genus , quorum contagione aliae quoque Moniales infici possent, si aegrota Monialis in monasterio detineretur, ibique curaretur. Loquitur quidem Plana Constitutio de peste , & epidemia : at id minime

accipiendum de peste, ac epidemia, quae urbem, in qua monasterium situm est, invaserit I hoc quippe casu magis consultum erit Monialibus , dum monasterii septis inclusae, a reliquorum consortio , atque ita a contrahendo saevientis morbi veneno sent remotiores, quam si ad consanguineorum domos transferrentur: sed intelligendum est de peste, atque epi-demia, quae monasterium ipsum aggressa, unam, alteramve Monialem corripuerit: quemadmodum recte animadvertit Congregatio Episcoporum,& Regularium in litteris ad Archiepiscopum Avenoniensem datis 2 o. Septembris I 72 o. cum timeretur , ne ea urbs teterrimum pestis insertunium subiret. Huc autem re adducta, praeter studium ab Episcopis adhibendum in exquirenda a medicis tum morbi qualitate, tum periculo, ne aliae bene valentes inficiantur, investigandum insuper est , num adsit in monasterio segregatus aliquis locus, quo detineri valeat Monialis morbo correpta I num possit in praxim redigi, ut in monasterium inducantur si culares famulae, quae aegrotanti inserviant , absque eo quod cum ceteris Nonialibus versari debeant; quatenus vero monasterium hoc destituatur commodo , num illud invenire liceat in alio monasterio , vel religiosa Oblatarum domo; semper enim longius evitantur pericula, dum Montalis in proprio detinetur monasterio , vel ad aliud transfertur , quam si secularibus personis , quantumvis arcto consanguinitatis vinculo junctis, concredatur. Si autem neutro ex prae indicatis modis aegrotanti Moniali consuli possit, nil aliud est reliquum , quamput , adhibitis superius expressis cautionibus, Monialis consanguineorum fidei & curae committatur. Assiduus rerum usus nos edocuit, quam arduum sit omnes omnino fraudes detegere, ac declinare ζ cum medici faciliores , quam par est, se se praebeant in testificationibus subscribendis ς Moniales vero vel maxime exoptent, ut tollantur incommoda, quae sibi, ac universo monasterio ab aegrotante Sorore afferuntur; consansuinei denique utplurimum proniores snt ad Monialem suis aedibus excipiendam. At haec non esticiunt, quin omnia tentanda sint, ut adhibitae fallaces artes eludantur. Quo autem se-

veae

355쪽

verior adhibebitur trutina , eo infrequentioreS erunt postulationes aderatorquendam iacultatem di lcedendi e monasterio e siquidem experientia perspectissimum est, concedendi facilitatem , petendi facilitati & audaciae aditum patefacere.

CAPUT DECIMUM TERTIUM.

De postulatis, quae in relatione satus Ecclesiae ab Episcopis proponi solent ror primo de iis , qtiae ad ipsos Episcopos spectant, quatenus in Ordianem Episcopalem iri reis sunt, Ecclesieque regimen susceperunt . . , t Goniam de iis, quae in subsequentibus Instructionis capitibus, sexto nimirum, septimo , & octaVo, continentur, plura jam hoc ipso in opere, prout occasio tulit, attigimus; ne ea, quae superius dicta sunt repetamus, transeundum nobis esse censemus ad illa, quae exponenda sua det nonum & ultimum ejusdem Instructionis caput : quo scilicet invitantur Episcopi, ut, si quae habent postulata , sibi, suarumque Ecclesiarum regimini opportuna, proponant; promptamque sibi opem , vel saltem consilium, ab Apostolica Sede, & ab ipsa Congregatione Concilii expectare jubentur. Cum autem animadversum a nobis fuerit , quaedam interdum postulata ab Episcopis proponi , quae propriam ipsorum personam respiciunt' ab his initium ducentes , in pnesenti capite agemus de iis, quae spectant ad ipsos Episcopos in Ordinem Episcopalem ingredien-.tes , tuarumque Ecclesiarum regimen suscipientes: ut deinde gradum faciamus ad ea , quae ipsis in Episcopatus administratione veriantibus ocis

currunt ' ac demum ad alia , quae Pastoralis oneris dimissionem, a liviquando ipsis necessariam, optatamque concernuntia

exposuit dubium de propriae ordinationis vasiditate, propterea quod consecratus suisset ab uno Episcopo, altero tantum seculari Presbytero assistente; cum ceteroquin per Litteras Apostolicas dispensatum cum eo fuisset, ut consecrari quidem posset ab uno tantum Episcopo, sed assistentibus illi duobus Sacerdotibus in dignitate Ecclesiastica constitutis ἀ

ipsi, cum in minoribus constituti munere Secretarii Congregationis Con cilii fungeremur .' quare sequentes animadversiones a nobis tunc exhibitae fuerunt .

Consecratio, ab uno tantum Episcopo peracta, nulla fit, an tantummo do illicita, tres circumferri Auctorum sententias. Quarum altera est pro nullitate ; eamque tuentur Morinus de Sacr. Ordinat. pari. 3. exercit. cap. 2. I urnely de Sacram. Oriunis, impressionis Parisiensis anni 1729. pag. 33. Altera nullam itidem irritamque asserit ejusmodi ordinationem

356쪽

LIB. XIII. C P. XIII. 3s Inis Pontificio indulto, seu d: spensatione concessum fuerit, ut eadem ab uno tantum Episcopo perageretur; huicque opinioni adhaeret Piet te pari. o. suarum Theologicarum Quaestonuin de Sacram. Ordinis quies. I 3. I-m 2. Tertia denique propugnat, quamvis, juxta disciplinam a sacris canonibus praescriptam, Epilcopalis Orclinatio ab uno Episcopo, aliis duobus Epi scopis ei a sti st entibus , sit peragenda , uti legitur in Can. Episcopa,& Can. Episcopum, dist. IS. R Can. Porro, dis. 65. tamen, si ab uno Epitcopo habeatur, reliquis duobus nec accitis, nec praesentibus, nec coisoperantibus, ratam esse & validam, quam tumuis illicitam .: squidem plures in sacra antiquitate occurrunt Antistitum ordinationes ab uno tantum Episcopo peradiae , quae redarguuntur quidem uti illicitae , sed minime rejiciuntur ut irritae ac nullae: neque vero uspiam legitur , Episcopum, ab uno Antistite consecratum , jussum fuisse Consecrationis munus iterato recipere ab. Episcopo, cui alii duo Episcopi cooperarentur. Videri hac de

re possunt Thomassinus de vet. nov. Eccles disciplin. pari. 2. Iib. 2. cap. I 2. per tot. & praecipue num. I. Cabassutius in Notitia Eccles se Iita 1 V. m noris ad n. q. Nicaenum, Christianus Lupus ad Concilia Generalia, Provincialia tona. I. prioris edtionis pag. 29. oe pag. 33. Hallier desecr. Ordinationib. pari. a. se ἰ. s. cap. 2. art. 2. per tot. & potissimum . Van-Espen Iur. Eccles pari. I. rit. IS. de Consecr. Disc. cap. I. per ton& signanter num. 7. Boucat. tom. s. de ordinis insistitione disput. o. sed . 6.pundi. 2. pag. 4 3. Juen in de Sacramentis dissert. q. de ordinibus in specie quaesi. I. de Drscopatu cap. q. ex Auctoribus vero, qui omnium manibus teruntur, Diana in edit. coord. rom. q. tra I. 8. resolui. 27. pluribus sequentibus, & nominatim resolui. 29. Soloman. de Iure Indiarum tom. 3.c P. 6. num. 38. AZorius Inssit. morat. pari. a. lib. 3. cap. 3Ο. g. Sed quidicendum. Inter eos autem, qui recentioribus temporibus Romae scripserunt , quousque post latum a nobis suffragium inspeximus , bo n. mem. Cardinalis Gotti tom. is. suae Theologiae quaesi. y. de Episcopat. dub. q. I. m 2. Sc modernus Ioseph Catalanus tom. I. ad Pontificati Romanum

pag. I98. seq. quibus in locis pluribus tuentur, Episcopi Consecratio. nem ab uno Episcopo peractam, illicitam quidem esse, sed validam framamque, quamvis, nullo praeobtento Pontificio indulto, seu dispensa.

tione , celebrata fuerit . .

. V. Animadvertimus secundo , quod , etsi a stirmari nequeat, ab hac Sancta Sede fuisse definitam praedictam quaestionem, an Episcopi Consecratio, quam unus expleverit Episcopus, irrita si, & nulla , an potius tantummodo illicita; nemo tamen inficias ierit, quin probabiliter,& magis plausibilis sit tertia opinio , quae , uti diximus , validam esse propugnat, quamvis illicitam, ejusmodi ordinationem; hancque amplexi fuerint, & in praxim redegerint Romani Pontifices, qui frequenter indulta classiiuntur, ut in remotioribus regionibus , in quibus haud facile tres Episcopi una convenire possunt, ordinandus Consecrationis munus recipiat ab

357쪽

ab uno Episcopo , duabus ipsi assistentibus Dignitatibus , vel duobus etiam simplicibus Sacerdotibus: quod Porro nullatenus praestarent, nisi probabiliorem arbitrarentur sententiam illam, quae asserit, validam firmamque, ac tantummodo illicitam esse ordinationem , quam unus peregerit Episcopus; ideoque in sua potestate esse , illiciti actus notam ab ea remo vere, impertiendo facultatem, ut ab uno tantum Episcopo expleri possit. Sane, cum olim S. Pius Papa V. votum Congregationis Concilii hac de re exquisiisset, responsum ipsi datum fuit sequentis tenoris, ut notatum reperitur in lib. Io. Rege sorum pag. I 6. Cum sau. mem. Pius V. consuluisset Congregationem Concilii, an in provincia, rn qua Episcoporum copia haberi non posset, dispensandum esset, ut, ioco duorum Episcoporum , qui Consecrationi interesse debent, susciantnr .Abbares , duove ali. . habentes dignitates Ecclesasicas, Congregatio, secuta sententiam m oris partis T-eologorum , quos tunc consuluit, respondit, dispensationem. 6Τe concedendam. VI. Quin immo, praeter eam . iacti speciem, qua Episcoporum copia haberi non possit, paris quoque Valoris habita est altera, qua, licet tres

Episcopi convenire commode Valeant , prudens tamen oeconomia expo. scit, ut Consecratio ad tempus occulta maneat, nec ulli, nisi certis a

venientibus rerum circumstantiis, innotescat. Et quidem, hac impellente ratione, sel. record . Alexander Papa VII. indulsit, ut Pater Sebastianus ex Carmelitarum Discalceatorum Familia , cum ad Orientales Indias Apostolicam visitationem obiturus remearo deberet, secreto in Pontifici Sacello ordinaretur Episcopus Hieropolitanus a solo Porphyriensi Episse

po, supplentibus vlees duorum Episcoporum assistentium binis Vaticanae Basilicae Canonicis Presbyteris , Luca Holstento , & Francisco Maria Phoebeo: quemadmodum habetur in Historia Vitae memorati Sebastiani

Episcopi, Romae edita anno 17 I9. lib. 2. 0 .: 2. sub initium.

VII. Tertio denique animadvertimus , sicuti valida est , sed illicita, Episcopi Consecratio, quam unus peregerit Episcopus duobus assistentibus Sacerdotibus , dum Apostolicum non praecessit indultum , quo ita fieri

permissum fuerit ' non absimili ratione validam haberi debere , & tari. tum modo illicitam, Episcopalem Consecrationem, quam peregerit unus Antistes, uno assistente Presbytero , quamvis in obtenta dispensatione , seu indulto, ea lex adscripta fuisset, ut duo adstarent Presbyteri e uiro.

que enim casu omnia concurrunt ad actus validitatem necessaria e & utroque casu aliquid desideratur , quod ad ejusdem actus solemnitatem,& praescriptorum rituum observantiam pertinet; quandoquidem in prima facti specie deest duorum Antistitum praesentia a sacris canonibus stat ta; in altera vero desideratur praeientia duorum Sacerdotum, quos Pomti sex adhibendos voluit. .

VIII. Credi autem nullo modo potest , voluisse Pontificem , ut suis mandatis in Brevi expressis major inesset vis' & efficacia, quam quae canonum sanctionibus passim tribuitur. Nec enim omnes cannnes, qui ali

quid

358쪽

L I B. XI II. C H P. XIII. as 3

quid servandum statuunt , nullitatis vitium statim inducunt iis ambus, qui aliter gesti fuerint ; nisi expressum contineant decretum , quo irri. tum & nullum pronuncietur quidquid secus fieri contingat . Idem ergo affirmandum erit de lege , quam Pontifex in Brevi indixerit . Si autem id obtinet in iis rebus, quae ejus potestati , & auctoritati subjiciuntur.

quid dicendum erit de illis , quae s sicuti haec est , de qua loquimur

quoad validitatem a Christi Domini auctoritate dependent 8 Quaecumque igitur in utroque casu praescribuntur, nihil aliud sunt, quam providae reis gulae ad necessariam ritus honestatem & decentiam constitutae ' quae si omittantur , illicitus quidem erit actus , non vero irritus , & effectu

IX. His omnibus rationum momentis adducti , asseruimus, Episcopi Consecrationem ab uno Episcopo , unoquoque assistente Sacerdote peractam, quamvis in Brevi cautum sui siet, ut duo adhiberentur Sacerdotes, validam fuisse , quamvis ilicitam ' atque huic sententiae firmius etiam adhaesimus, perpendentes, inauditum plane non esse, Episcopum aliquem Consecrationis munus suscepisse ab uno Episcopo, altero tantum, vel etiam nullo assistente Sacerdoter dum in Collectione Apostolicarum Conis stitutionum , Brevium , & Decretorum pro sacris Missionibus Sinarum,& Tunkini , Parisiis recusa anno I 676. parr. I. pag. II. seq. exhth tur Breve Alexandri VII. quo Vicariis Apostolicis superstitibus indulgetur, ut in Episcopum praeficere valeant Sacerdotem , utque illius Coni cratio ab uno Episcopo, duobus simplicibus Sacerdotibus, vel etiam nubio plane assistente, perficiatur. X. Cum autem reliqui etiam , quos Pontifex tunc consuluit , nostraesententiae adhaesissent , eamdem probavit idem Ponti sex in suis Litteris

datis die 26. Novembris I 7I8. ubI, de nonnullorum graυIum virorum, prae fertim Romanae Curiae Praelatorum, eximia sacrorum eanonum scientia , I ingularique Me, m integritate conspicuorum , qui de mandato eorumdem Caris innalium rem mature examinarunt , oe Consiecrationem huiusmodi validam,

Iicet illicitam, esse censuerunt, consilio O'c. salutaribus poenitentiis tam oris dinatori, quam ordinato in junctis, ratam firmamque, sed illicitam Comsecrationem pronunciavit. XI. Frequentior est alter casus , quo nonnulli , antequam in Episcopos eligantur, quaedam ineunt pacta & conventiones cum Canonicis mox eos electuris, eorumque obiervantiam jurejurando polliceri non dubitantat, cum lubinde eos & promisisse, & jurasse poeniteat, relaxationem contractae obligationis, 3c juramenti , vel in relatione status Ecclesiae, quam Congregationi Concilii exhibent, vel immediate ab ipso Romano Pontifice exposcunt.

XII. Contingunt haec in Germania, ubi vigens est apud Canonicos jus eligendi Episcopum, exclusis ceteris de Ciero, eoque magis & laicis. C

359쪽

Fridericus II. ille nimirum anno I 2G9. hic vero anno I 2I3. in suis Diplomatibus relatis apud Lunig. rom. I Spicit. Ecclesias. pag. I 57. Gol. dastum Consit. Imperiat. rom. I. pag. 29 O. At idem subinde canonice constitutum firmatumque suit in Concordato inter Nicolaum V. Pontificem , & Frideri cum III. totamque Germanicam nationem anno I 68. inito.

Hoc autem jure eligendi Episcopum Capitulis asserto , inolescere coepitti usus quasdam ineundi pactiones conventionesque inter eligendum , &Canonicose quae quamvis sortasse, eum primum invectae sunt, ad publi- eam referrentur utilitatem , Optimumque regimen dioecesis, ac ipsius quoque principatus cum Episcopali dignitate conjuncti ' non ita multo post in eversionem juris Episcopalis, privatumque nonnullorum, & potissimum electorum, commodum utilitatemque deflexere: uti videre est tum in satis prolixa Dissertatione Schvvarzii de Capitulationibus Episcoporum Gemmaniae, tum in opere Herbipoli impresso sub annum Iose . inscriptoque Factum oe Ius Juramenti Epistopalis , sive Capitulationum.

XIII. Clarae memoriae Carolus V. Imperator abusum hunc expresse detulit ad Hadrianum VI. Pontificem, datis ad eum litteris anno I 522. quae reseruntur a Goldasto Consit. Imperiat. rom. I. pag. 447. necnon in Libro inlcripto Imperatorum Imperiique gravamina , pari. 2. pag. 337. erit. Fran- cofurten. anni I7as. In iis autem litteris, inter cetera absurda, num. 8s. exponitur jurarum pactum , quo cavetur, ne Episcopo , in ulla omnino quantumvis gravi, aci etiam i 4ntoleranda facti.1pecie, liceat contra ipsos

electores procedere, aut obsistere Iudicibus, & Officialibus Capituli, quid.

quid tandem agendum susceperint , aut decernendam puta Verint e qua exis cogitata methodo, securitatem delinquendi, remota quacumque poenae se

midine, nanciscebantur Capitulares: Nullum in Episcopum, seu Praelatum eligunt, nis se prius jurejurando adserinxerit, planeque δευουerit, litteris quoque interdum, instrumentisque Millo probe munitis caverit, ipsis , ipsiorumque ordinatis Iudicibus , ac Uicialibus, in nullo utcumque gravi, vel inboneso , intolerabilique proposito, se contrarium Dre , ae s quando eos Melinquere contigerit, 3mpune eis per ipsum, ut hoc mi liceat. Minus absonumerat , quod aeneas Sylvius enarrat in suo Libro de moribus Germanorum pag. Io s. quamvis & is hoc ipsum improbare non omittat: Statutum ha-henx , qno cautum es, G quem Canonicorum Decanus corripiat, nis majori parte Capituli consentienter atque ita sit, tit omnes p.m discoli aberrent, compensantesque Mi quisque invicem erimina, impunes abeant.

XIV. Vel Iblae communis Canonici Iuris sanctiones satis superque sui Lsent , ut pronunciari tuto posset , hujusmodi pacta , quamvis juramento

firmata, damnabilia esse, & nullo modo servanda. Perspicua est Decretalis in Cap. Sicut noseris , de jurejurando , ubi narratur , quod Tudertinus Episcopus, priuiquam ad eam Sedem eveheretur, una cum reliquis Can nicis in pactum consenserat , per quod imminuebantur Ecclesiae reditus,

quodque insuper hujusmodi pactio jurisjurandi religione vallata fuerat .

360쪽

L I B. XIII. C AE P. XIII 33sNihilominus, Episcopo post peractam electionem id, quod juratus promiserat , praestare renuente, Innocentius III. Pontifex Maximus Ameriis no Episcopo mandat, ut omnia in pristinum restituato de juramento autem, & pactione ita rescribito Nos igitur saluti ejus, Episcopi videlicet, Paterna volentes Iolicitudine providere, pro juratione incauta imponi ei feciamus paenitentiam congruentem : nihilominus attendentes , quod inramentum , non ut esset iniquitatis vinculum, suerit institutum, o quod, non juramenta , sed perjuria potius sunt dicenda , qtue conrra utilitatem Ecclesastiis eam attentantur, Apostolico Delegato , quae supra innuimus , exequenda committit. Contonat & Decretalis Contingit, de jureiuranda , in s. Ait men religiosi Germaniae Episcopi suis in Synodis Dice celanis , vel Prois vincialibus, non praetermiserunt memorata pacta quantumvis jurata improbare , simulque definire , eadem nullo modo esse servanda : quemadmodum videre est in . Dicecelana Synodo Herbipotensi , habita anno I 33.& in duabus Provincialibus Synodis, altera Coloniensi, Moguntina altera, habitis sub Paulo III. Pontifice Maximo, relatisque in praecitato Libro Factum m Ius, Herbipoli impresso , p. g. 367. Id ipsum praestiterunt Romani Pontifices, quemadmodum evincunt monumenta in praeindicato Libro fideliter exscripta. XV. Et primo quidem Martinus V. uti ex eodem Libro habetur , Cardinali Iuliano , suo, 3c Apostolicae Sedis Legato , in mandatis dederat, ut Sigismundi Imperatoris precibus studiitque obsecundans , irrita ac nulla pronunciaret pacta , quae Bambergentis Episcopus cum tuo Capitulo inierat , licet is jurasset , se promissa praestiturum , nec emissi jurain menti abiblutionem petiturum, quin immo nec ea quidem sponte oblata

se unquam usurum. Accesserunt postmodum duae Romanorum Pontificum Constitutiones, in Bullarium Romanum relatae, S. Pii U. altera, cui initium Durtim nimis incommodum, altera Gregorii XIII. incipiens In ter in postolicas, quae saepe memoratis pactis , seu capitulationibus vim mnem & efficaciam ademerunt . Cum Clemens VIII. Cardinalem Ma-drutium Legatum de latere misisset ad Rodulphum Imperatorem , inter ceteros abutus, quibus ipsi pro viribus constuendum demandavit , recer sitae suerunt capitulationes , & pacta , de quibus nunc occurrit sermo puti nosse licet in citato Libro, Herbipoli impresso, pag. 37 . Episcoporum jurisdietio per contrarias sacris canonibus capitular ιsves O patia coninfringitur. Capitulationes vero, quas Canonici Colonientes, Brixinenses, S Urati flavi enses , cum suis Episcopis ante electionem inierant , decretis tuis obliterarunt , prolcripseruntque Urbanus VIII. Innocentius X. di Alexander VII. summi Pontifices : quemadmodum in saepe mem

rato Libro pag. 373. O seq. pag. 27. pag. 28 o. O seq. videri potest.

- XVI. Verum solemnior actus , quo abrogatae fuerunt hujusmodi capitulationes, quamvis juratae, procul dubio est Constitutio sel. record. I V y a nO

SEARCH

MENU NAVIGATION