Sanctissimi domini nostri Benedicti papæ 14. De synodo discesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

se , quod , licet re ipsa auctorem habuerit Pium IV. subinde tamen per

errorem, aut oscitantiam, suerit S. Pio V. tributum . Probabilius itaque credi potest , Ρium ΙV. Decretum suum edidisse , exscriptum per extemsum a Raynaldo ; suum itidem evulgasse S. Pium V. Hujus autem v ritati non obstat , quod inter Acta Consistorialia non reperiatur tum quia inauditum non est , monumentum aliquod temporis injuria deperire ; tum quia celebris Fagnanus , cui & singularis doctrina, & peculiaris diligentia , & publicorum munerum exercitium , auctoritatem conciis liant , Decreti sententiam non adeo distincte retulisset , nisi de eo ipsi plene constitisset tum denique quia vel hodie , quoad Episcopos Sesse .ganeos, datur operaesut .quidquid Decreto S. Pii V. cautum fuerat, imis

pleatur .

VIII. Ut alibi quoque monuimus , Cardi uales obtinentes Episcopatus suburbi carios , quibus eorum dignitatis titulus adhaeret , a perpetuae residentiae onere eximuntur ; cum in Urbe maneant , ut opere & consilio praesto sint Romano Pontifici .. Cardinalis autem sacri Collegit Decanus,

qui plerumque est Ostiensis & Veliternensis Episcopus , suum habet ex ipsius S. Pii U. concessione Suffraganeum I uti videre est in Historia Eeclesie Ciυitatis Veliternae , edita ab Antistite Borgia Archiepiscopo Firmano, lib. q. pag. 4 I. Cardinalis item Episcopus Sabinensis, ex conis cessione Urbani VIII. eadem praerogativa gaudet o quemadmodum deprehendi potest ex Hierarchia Cardinalium ab Abbate Piaetra elucubrata . &ex opusculo P. Andreuici Societatis Iesu de Episcopis Carinalibus Sub- uesicariis pag. 81. Hisce Suffraganeis Episcopis suae constitutae sunt , &quidem tutissimae praestationes ; iidemque omnia , quae sunt Ordinis , exercent in Dioeces sibi respective assignata : nequeunt tamen , quae jurisdictionis sunt, ullatenus attingere , nisi Cardinales , quibus uti Suffr ganei operam suam praestant , eosdem Vicarios quoque Generales constituant , uti sepe fieri consuevit , quo expeditior sit utriusque potestatis administratio . Ceteri Cardinales Episcopi 1uburbicarii ut plurimum hujusmodi Suffraganeum Episcopum habere non solent. Verum, si, Cardinam litia fide interposita , assirmaverint , indigere se hujusmodi auxilio , in prae indicato Secretarii discursu dicitur . decrevisse Urbanum VIII. ut &apsis Episcopus Suffraganeus concedatur , neque desunt quoad binos su urbi carios Episcopatus , Albanensem uiddilicet , dc Tusculanum , hujus

modi concessionum exempla, i l ''

IX. Quod vero spectat ad reliquos Cardinales , qui Episcopatum quia dem , sed non ex tuburbicariis , aliquem obtinent , nullo ipsi peculiari privilegio gaudent habendi Episcopum Suffraganeum , sed eodem jure ,

ac ceteri Episcopi , utuntur ' iisque Suffraganeus adjungitur Episcopus , quoetes legitimae in id conditiones concurrunt ' quae quidem , uti supra innuimus hujusmodi sunt . Primo , ut vera , nec affectata urgeat ne

cessitas sive propter habitualem morbum, quo Episcopus afflictetur . sivp

372쪽

L I B. XIIL C A P. XIV. ob illius provectiorem aetatem, sive ob nimiam. di cesis amplitudanem: ita ut ipse non valeat omnia ordinis munia per se sedulo obire. Secuniado, ut Episcopus ipse , dum hasce causas Pontifici exponit, simul etiam supplicet, ut desgnatus certus Sacerdos in Suffraganeum sibi adjungatur, uretque Pontificem , - ut sic designato Sacerdoti ritulum conserat Episcopalis Ecclesiae in partibus constitutae , quo Valeat ea praestare , quae ab Episcopali charactere , & Ordinis potestate deeendent . Diximus autem, ut supplicet Pontifici I propterea quod nemini jus est & auctoritas nominandi , vel praesentandi aliquem , ut Suffraganeus fiar, taque titulum obtineat alicujus Episcopatus titularis , quantumvis eidem jus & facultas competeret nominandi , & praesentandi ad eum Epistopatum , in quo Suffraganeus constituitur . Hujus enim generis negotia unius Sanctae Stadis auctoritati reservata sunt I i eaque ad Suffraganeum concedendum justis Episcopi indigentis precibus adducitur. Tertio, ut doceat de consu tudine . mpridem inducta , ut Episcopatui inserviat , & operam suam praestet Episcopus Suffraganeus ; etenim Congregationis Consistorialis Hegesta plena sunt investigationibus in ipsa habitis , ut evinceretur , ripiscopatum illum . aut illum , habere consuevisse Suffraganeum Episcopum . Quarto , ut tercentorum ducatorum certa praestatio Suffraganeo constituatur ' quemadmodum cautum est superius indicato Decreto. Pomro de necessitate , de consuetudine , deque annua praestatibne disquirere, ad Congregationem pertinet Consistorialem : quod vero spectat ad qualitates perlonae designatae ab Episcopo in suum Suffraganeum , eonstare de illis debet ex processu , qui vel in Urbe , vel extra Urbem efformari solet super iisdem capitibus , de quibus quoad promovendos ad Ecclesias Episcopales disquiri consuevit . Quoniam vero nonnullae dioeceses tam late patienc , ut unus non suffciat Episcopus Suffraganeus & quia etiam aliquando contingit , ut constitutus olim Suffraganeus inhabilis evaserit Phis positis casibus , minime recusavit Apostolica Sedes alterum'quoque

Episcopum Suffraganeum concedere : eur quidem novum tercentorum

ducatorum subsidium in congruam constituendum est ,. nihil plane imminuta , sive lassa alia e grua priori Suffraganeo assignata : veluti statutum animadvertimus in Decreto concessionis secundr Suffraganei , quem Consistorialis Congregatio Pragensi Archiepiscopo indulserat I cui nempe Decreto , edito die I p. Augusti 1699. haec apposita leguntur verba e Salva tamen remanente pari assignatisne s tercentorum scilicet ducatorum in olim facta Episcopo Samandien. donee in vivis agat . Huic Decreto conis sonum est aliud , quo Moguntino Archiepiscopo alter Suffraganeus adisjunctus suit , datum die go. Ianuarii I7O3. Cum a1sgnatione congrua trecentorum scutorum de Camera , sermo est de Suffraganeo , salva tamen remanente alia hujusmodi eongrua pro Episcopo Coronens , super mensae ias obrem scopalis praedictae fructibus assignara . Ut autem Suffraganei Episcopi -estum sibi victum. 3c eultum parare valeant, cum plerumque am ua

373쪽

tercentorum ducatorum praestatio nequaquam sussiciat , si Canoni eatum aliquem obtineant , aut alia Beneficia , quam vi S natura sua cum munere Suffraganei incompatibilia, facilem se in eos praebere consueuit Ap stolica Sedes , illorum retentionem iis concedendo , adjectis tamen opis portunis legibus, & conditionibus, ut Divinus cultus exinde minimum, quoad fieri poterit, detrimentum patiatur . X. Ad harum itaque regularum normam proceditur in Episcopi Sus fraganei concessione: unde , si quis Episcopus in relatione status Eeclesia ad Congregationem Concilii detulerit necessitatem , qua urgetur , habenis di Suffraganeum; ex iisdem efformari poterit responsio ad Antistitem inquirentem , & opportuna quoque noxixi desumi, eique suppeditari , ut is de suscepto con ullo promovendo , Vel abjiciendo , tecum statuere possit. Ut autem res haec in postulantium aeque , & respondentium utilitatem magis illustretur , optimum factu arbitramur , singulares quasdam concessiones hic indicare , 'uas aliquando , eX concurrentium circumstantiarum

varietate , Congregatio Conlistorialis indulgendas esse censuit , quaequere ipsa subindu a Romanis Pontificibu4 , ejusdem Congregationis consilium sequentibus, indultae fuerunt. XI. Suffraganei non consueverust insigniri titulo Archiepiscopi , sed Episcopi titularis . Quoties autem in aliquo Episcopatu constitui soleat Suffraganeus , si huic collatus est titulus certi alicujus Episcopatus in

partibus Infidelium sti , eumque mori contingat , non idem 1 uecessori Episcopo Suffraganeo conceditur Litulus , quom praedecessor obtinuit , sed semper immutatur ; ne ea sensim invalescat opinio , titulum illum ad nexum esse ossicio ac muneri Suffraganei in eo nominatim Episcopatu obeundo. Rogavit Ulyssi ponensis Patriarcha, ut Suffraganeus, quem sibi dari poscebat , titulo Archiepiscopi decoraretur . Momentum & pondus

exhibitis precibus superaddidit Majestas Fidelissimi Lusitanorum Regis . Itaque proposita instantia in Congregatione Consistoriali , haec , summo

Pontifice approbante , petitis annuit , ea tamen adjecta clausula r pro hae vice tantum , oe dummodo huyusmodi concusso non transeat in exemis plum : veluti legere est in Decreto emanato die g. Octobris III 8. Et quidem penes Acta Congregationis asservatur declaratio a Fidelissimi Regis Oratore exposita , qua agnoscere se professus fuit , ex recensita gruisti a minime arguendum esse , futuria temporibus Oportere memorati Ρa. triarchae Suffraganeos Archiepiscopi titulo condecorari. . XII. In Hispaniis , Germania , & Lusitania frequentiores occurrunt Episcoporum Suffraganeorum Concessiones , propterea quod ut plurimum paratae habeantur probationes consuetudinis jamdudum receptae I qua nimirum non probata , ut supra monuimus , hujusmodi gratia indulgeri

non consuevit . Apud Gallos non obtinet hic usus . At nihilominus il- . lustris Ecclesia Lugdunensis , quoties Vera sic tulit necessitas , ex peculiari gratia , hujusmodi concessione , sive indulto donata fuit , consecto,

coram

374쪽

L I B. XIII. C A P. XIV. 359 coram Nuntio Apostolico, processu super qualitatibus Episcopi Suffraga

nei, constitutaque congrua super fructibus mensae r quemadmodum habeatur ex Decreto edito 29. Maji ITII. & ex altero diei I 5. Martii 173 . itidemque ex alio emanato die 28. Ianuarii I73 s. quo quidem , specta. ta ingravescente Lugdunensis Archiepiscopi aetate , ejusdemque male aia secta ualetudine , ad concessionem Suffraganei processum fuit , hisce tamen verbis circumscriptam : Non esse locum deputationι , cum Ecclesiae Lugdunenses non si perpetua consuetudo habendi Susaganeum I considenistim tamen Sanctissimo , ur , attenta gravi , chiepiscopi aetate , infirmaque ejusdem valetudine, eidem Nicolao Navam hic autem erat , quem

sibi deposcebat Archiepiscopus in Suffraganeum deputari in titulum Episcopalem in partibus Infidelium concedere dignetur , ut in eadem Diosces Lugdunensi Pontificalia exercere possit: addito, quod Canonicatum di Praebendam , quam obtinet in Ecclesa seculari Collegiata Paroebiali Saudii Natarii Lugdunenisis Diaecess retineat. XIII. Quoad Italiam, haud ita facile occurrunt exempla Suffragane rum cum assignatione congruae ad veram &'rigorosam formam praecitati

Decreti S. Ρii V. non quidem ex eo , quod nulli adsint Episcopi hac auxiliari opera indigentes ; sed quia vel propter redituum Ecclesiarum

tenuitatem , vel propter aliarum pensionum reservationes , fieri fortasse non posset , ut ex mensae fructibus annua portio detrahi valeret Suffraganeo persolvenda r eoque magis quod , cum Suffraganeus non detur

Ecclesiae', sed Episcopo , ejusque ossicium & munus cesset , statim ac moritur Episcopus , cui Suffraganeus adjunctus fuerat I uti colligitur ex

Glossa in Cap. suoniam , veta. Vicarium , de .c. Ordia. & funus rem persequitur Fagnanus in Cap. Episcopalia , num. 58. seq. de privileg. facile evenire posset , ut , si successor Episcopus recusaret uti auxiliari opera Suffraganei Ρraedecessori suo concesti , vel Ecclesia sine Suffraganeo remanere deberet , vel , si Episcopus alterum sibi deposceret , nil haberet, quod ipsi super reditibus Ecclesiae in causam congruae attribueret; vel ii denique in hujus livorem transferenda esset annua penso alteri primitus assignata , alter hic ad angustias redigeretur , in dedecus Episcopalis characteris , & dignitatis . Haec omnia nos olim in minori-hus adhuc agentes perpendenda deduximus in Congregatione Consistoriali particulari , ad quam delata suerat instantia bon. mem. Cardinalis Badoarii tunc Brixi ensis Episcopi, qui tum propter affectam aetatem , tum propter Dioecesis suae amplitudinem, in qua septingenta hominum millia numerabantur , & quidem magna ex parte in asperis & montuosis regionibus constituta , summopere necessarium sibi esse ajebat Episcopum

auxiliarem , cujus opera in sacrorum munerum exercitio levaretur . Itaque institimus , & obtinuimus, a praedicta Congregatione rescriptum fi ri , quo consuleretur Pontifici , ut titulum Ecclesiae in partibus Infidelium sitae conferret nobili cuidam Sacerdoti Brixiensi , Praeposto Eccle- Tom. II. A a a sae

375쪽

siae Collegiatae Sanctorum Nazarii & Celsi , jam Mitrae & Baculi usu gaudenti , simulque Ecclesiasticis reditibus , & patrimonialibus bonis ad honestissimum vitae cultum sum cientibus satis initructo, cui onus imponeretur opportunam opem serendi praedicto Cardinali Episcopo in ii, . quae ad Ordinis ministeria in sua Dioecesi adimplenda spectarent; atque

haec omnia , nihil imminutis Episcopalis mentae reditibus . Duo sunt ejusdem Congregationis Decreta super his edita die I 8. Septembris i II.& quidem ambo a Romano Pontifice comprobata, ac debitae exe tutioni demandata. Hac eadem servata methodo, successivis temporibus , in Italia opportuna auxilia tum memorato Brixiensi Episcopatui , tum Atachiepiscopatui Mediolanensi comparari consueverunt. Idemque exemplum, gravissimis urgentibus circumstam vis, ad aliquum transalpinum Episcopa. tum fuit subinde traductum; quemadmodum, ultra superius citatum exisemplum Lugdunensis Ecclesiae , altera se te offert res similiter gesta in Ecclesia Vaccienti per id tempus , quo Cardinalis de Althan eidem praeis erat Episcopus; quemadmodum noscere licet ex Decreto Congregationis Consistorialis die I 2. Decembris I TZO. evulgato. XIV. Abbates jurisdictionem quasi Episcopalem, Verumque territorium separatum habentes, olim ad sacra Limina visitanda , & ad exhibendam relationem status suarum Ecclesiarum non adigebantur ; propterea quod Sixtus V. Pontifex in sua Constitutione de solis Episcopis mentionem secerat. Verum, cum nos perpenderimus , hujusmodi Praelatos, quibus separata

proprii territorii procuratio, ac ordinari a jurisdictio competit, nec aliud quicquam, praeter Episcopalem ordinem, deesse videtur , haud decere , esse exemptos ab onere visitationis sacrorum Liminum , & aequo jure a relatione status suarum Abbatiarum , & jurisdictionalium districtuum , Sixtinam legem ad ipsos etiam extendimus ; veluti videre est in nostra Constitutione, cui initium suod Sancta , rom. I. noseri Bullaris , num. . Cum itaque nonnulli ex his Abbatibus peram plas dioecesses , & longe lateque protensa territoria obtineant, fieri facile potest, ut aliqui ex illis identidem Episcopum Suffraganeum sibi dari expolcani ; quo suos 1ubditos gravi levent incommodo , alio se transserendi , ut sacris Ordinibus initientur , aut Chrismate confirmentur . Hujusmodi instantia ad Congregationem Consistorialem olim delata fuit ex parte Militaris Ordinis S. Jacobi de Spatha, petentis, ut sibi concederetur Episcopus Suffraganeus , qui in personas suae spirituali jurisdictioni subjectas ordinis

potestate ac muneribus fungeretur . At parum selicem exitum tunc ha-huit hujusmodi petitio et uri videre est penes Fagnanum in Cap. Episcopalia, a num. 38. ad finem, de privilegiis . Verum , cum , succedente tempore, demonstratum suerit, enuntiatam Militiam quibusdam in locis plena potiri spirituali ordinaria iurisdietione , ibique omnino opus esse Episcopo, qui ordinis munera obiret, te holito titulo Episcopi Suffraganei, . concessus ipsi suit Episcopus insgnitus titulo Ecclesiae m partibus . cui

data

376쪽

data suit saeuitas exercendi Ρontificalia in locis tantummodo ordinariae

jurisdictioni dicti Militaris Ordinis plene subjectis I eidemque , in causam congruae , designata fuit certa annua praestatio e quemadmodum noscere licet ex posterioribus quibusdam memoratae Congregationis Consistorialis Decretis , quorum alterum editum fuit Io. Martii I 56o. alte. rum sto. Ianuarii 168 . & alterum 23. Septembris I 732. Antequam Fuldensis Abbatia in Episcopatum a nobis erigeretur , ingens exarserat inter illius Abbatem , Herbipotensem Episcopum controversa r cum

hic jurisdictionem ordinariam sibi assereret in loca curae, & regimini Abbatis Fuldensis subjecta ' contendente vicissim Abbate , omnimodam in praedicta loca spiritualem jurisdictionem sibi competere, & territorium sibi esse penitus separatum , exemptumque a jure Herbipotensis Episcopi . Hac vigente controversia, cum Fuldensis Abbas Pontifici supplicasset, ut unum ex suis Monachis Capitularibus crearet Episcopum in partibus, ad hoc ut in iis locis, quae omnimodae suae jurisdictioni subjecta contendebat,

ordinis munia exerceret, annuit ejusdem precibus Pontifex, Monachoque in Episcopum assumpto concessit, ut, quam obtinebat, Praeposturam Regularem retineret ς veluti pandit Decretum Congregationis Consistorialis editum die as. Januarii I 728. addita tamen clausula, ut hujusmodi concessio sine praejudicio jurium non minus Herbipotensis Episcopi , quam Abbatis Fuldensis, facta haberetur. Contigit etiam quandoque, ut summi Pontifices per se, nemine instante, cogitaverint de emerito aliquo Ecclesiastico ad Episcopatum in partibus promovendo , ut is potestate ordinis uteretur in quaedam loca ab ordinaria Episcoporum jurisdictione exempta,& Sanctae Sedi immediate subjecta , vel de quibus saltem lis erat, an Ordinariae alicujus Episcopi jurii dictioni, an potius supremae Sed is auctoritati immediate subjicerentur . Cum celebris Ρ. Augustinus Calmet electus fuisset Abbas monasterii Sancti Petri Senonensis, ordinis Sancti Benedicti, Congregationis SS. Uitonis & Adulphi, Nullius, seu Tullen. Dice-ce sis, illius electio in Abbatem fuit ab Apostolica Sede confirmata , at-mis insuper, non minus ob regionis necessitates , quam ob eximia ejusdem novi Abbatis merita, oblatus illi fuit Episcopalis titulus in partibus,

una cum facultate exercendi Pontificalia in exemptis Lotharingiae locis .

Verum s id quod honoris causa eximii illius viri dixerimus ) humillimas

ipse quidem gratias egit pro electionis suae confirmatione, at honestissima proposita excusatione, ab oblato Episcopatu acceptando abstinuit' uti colligitur ex ejusdem epistola ad Benedictum XIII. Pontificem data Kalendis Novembris I 728. tum quia nimirum ad Episcopalem dignitatem, curasque assumptus, studia sua persequi, tum quia Abbatiam ipsain ea, qua decebat, cura'& solicitudine administrare nequivisset: Nec enim poterit servus tuus deinceps otiose studiis incumbere litterarum faerarum , nec fratrum suorum curae , nec propriae inbbatiae regimini , nec Congregationis suae urum

rari. Pontifex autem epistolari suo Brevi dato die I 2. Septembris I 729.

377쪽

commendare non destitit animi moderationem emeriti illius Religiosi viari quem proinde ab onere ipsi jam destinato immunem esse jussit , alia inita ratione, ut spiritualibus animarum indigentiis occurreretur e . nimi tamen tui moderatio, quae supplicibus litteris , fusisque precibus, proposito honori se se subducere conata es, Nos de conferendae dignitatis sententia

deduxit ' ita tamen , ut praeclaram , quam gerebamus , de tuis meritis opianionem amplius confirmaverit , eoque te bonorum laudibus digniorem proh

verit , quo furiosius, oe enixius religiosam modestam oblatis praemiis anteis tulisti.

CAPUT DECIMUM QUINTUM

De possulatis, quibus alia extraordinaria subsidia in Episcoporum , levamen , seu aliqua bonoris insignia, ad Ecclesarum

. decus augendum , peruntur.

AΝno i 733. Episcopus Conceptionis de Chiloe in America retusit,

intra Dioecesis suae fines comprehendi Provinciam nuncupatam Chiloe , ex aliquot Insulis conflatam , quas incolunt Catholici : hanc autem regionem tercentarum leucarum spatio ab Epi1copali Sede dissitam esse ; ideoque unum tantummodo Episcopum, Didacum Non tenerum n mine , ausum suisse eo se conserre ; propterea quod terra iter habere , ob insidias barbarorum periculosum ς mari vero, longe sit periculosius . Addebat in sua relatione Episcopus, jam a pluribus annis per eam Pro vinciam nemini Confirmationis Sacramentum fuisse collatum : quapro. pter instabat vehementer , ut aliquot Sacerdotibus , eo profecturis , a summo Pontifice pote stas fieret ministrandi Confirmationis Sacramen. tum, adhibito tamen Oleo per Episcopum benedicto. Ejusmodi instantiae ab aliis quoque Episcopis suarum Ecclesiarum statum reserentibus ad Congregationem Concilii frequentes delatae fuerunt. Et, quamvis eadem Congregatio tanta non polleat auctoritate , ut simplici Sacerdoti expetitam facultatem possit tribuere I hinc tamen non fit , quin ipsa , perpenss , probatisque propositae instantiae momentis , con ilium suum &preces penes summum Pontificem interponere debeat , ut deprecanti tapiscopo , quod juste postulat , indulgeatur . Superius fuse jam demon-st navimus, Episcopum esse ordinarium Confirmationis ministrum ; posse tamen hoc munus ex Pontificio Indulto simplici quoque Sacerdoti deis gari, neque deesse hujusmodi concessionum , sive indultorum exempla uti videre est lib. 7. cap. 7. O cap. 8. Quare omnis dissicultas eo rediis gitur , ut justa ratio, & causa proponatur , ob quam dispensatio , sive indultum concedi merito possit. Neque enim extraordinarii ministri e petenda est opera , ubi minister ordinarius per se ipsum agere valet a

378쪽

quemadmodum in rem nostram recte perpendit SuareZ in 3. pari. D. Thomae rom. 3. quaes. 72. art. II. . disput. 35. sedi. 2. Tertia pars Quoties autem gens aliqua, sive dioecesis pars, deficiente ordinario Confirmationis ministro , Sacramentum hoc luscipere nequit , satis , id esse dicendum est , ut extraordinario ministro , simplici nempe Presbytero , delegetur facultas illud administrandi per eum regionis tractum , adhibito tamen Oleo ab Episcopo benedicto I ut etiam recte advertit Cardinalis de Lugo in suis Responsis moralibus 'lib. I. dub. s. num. 4. En ejuS Ve ba r Causa requisita ad hanc concessionem , non debet inerre secum necessitatem simpliciter m absolute , cum hujus Sacramenti usus m susceptio nonis de necessitate salutis p sed Iussicit , quod talis concuso necessaria existimetur , ut incolae aticujus provinciae , vel certe magna pars carere non δε-

heat hoc Sacramento ex defectu miniseri : quae causa sufeiens judicari solet a Sede Apostolica ad hune essectum . . Huic autem fundamento & rationi nos ipsi adhaesimus , cum per nostras Apostolicas litteras in forma Brevis hujusmodi indulta tribuimus Archiepiscopo Limano , & Episcopo Qui tensi ; illi nimirum sub die 12. Februarii I huic vero 8. Iunii I7s I. Priori nempe facultatem secimus designandi , deputandique Sacerdotem aliquem sive Secularem , sive Regularem , qui oleo ab iplom et Archiepiscopo benedicto Confirmationis Sacramentum administraret incolis locilae la Cerra dei Sal nuncupati, in Indiis Occidentalibus, propterea quod ipsi Archiepiscopo non liceret ad eum locum , quamvis intra fines suae Dioecesis situm appellere : alteri autem auctoritatem concessimus depintandi Religiosos ex ordine Minorum S. Francisci strictioris Observantiae,

ut oleo ab ipsis itidem benedicto Christi fideles incolentes loca ab ipsus

residentiae loco valde dissita confirmarent . Utramque tamen facultatem , seu indultum, decennii spatio cones usimus. II. Ecclesias consecrare , ut cuiqueocompertum est , ad dioeceianum Episcopum pertinet: qui, si forte,consecrationem aggredi per se nequeat,

potest ad eam peragendam alium Episcopum advocare I sed minime ipsi licet , id muneris simplici. Presbytero, etiam cum sacris oleis yer ipsum Episcopum benedictis , exequendum delegare e hujus quippe rei facultas

uni Romano Pontifici reservata est, quemadmodum fusius evincunt Gon-Σalea in Cap. in qua, num. 3. seq. de consecrat. Eccles Van Elpen Jur. Eccles pari. 2. rit. Io. num. Io. Pirhing ad lib. 3. Decretal. tit. 4O. cap. 3. I. SchmalZgrueber ad eumd. rit. β, I. Tamburi n. de Iur. Abbat.

rom. I. di put. Σῆ. quaest. 7. ua in re adnotatione plane dignum est ;quod legitur in Concilio Hispalensi secundo, habito anno 6 I9. cui prae-1uit S. Isidorus , ubi nimirum Agapii Cordubensis Episcopi factum , qui ad consecrandas Ecclesias quandoque simplices Presbyteros delegerat ,

tamquam adversus canonicas sanctiones attentatum , a Patribus improhatur , atque damnatur: Septimo examine relatum es nobis , venerandissimum quondom Agapium , Cordubensis urbis Episcopum , frequenter Prinbteros

379쪽

Dteros desinasse, qui, absente Pontifice , Altaria erigerent , Easticas emasecrarent. quidem non es mirum id praecepisse virum Ecclesiassitas diis seiplinis ignarum, lim a seculari militia in Sacerdotale minisserium

delegatum . Ergo , ne ultra talis a nobis licentia usurpetur , communi mrarentia fatuendum oportuit I scientes , quia , sicut Presbytero illieita con' eratio es ltaris , ita conseitutis . Insuper, si Ecclesia jam consecrata polluatur , a nemine potest , praeterquam ab Episcopo dioecesiano, reco

ciliari r nec licet Episcopo hujusmodi Ecclesiae reconciliandae facultatem simplici Presbytero delegare, quantumvis aquam ab Episcopo benedictam

adhibiturus esset y cum hoc etiam summo Pontifici reservatum sit , ut smplici Presbytero facultatem reconciliandae Ecclesiae pollutae , quae prius. fuerat consecrata , indulgere ualeat : quemadmodum legere est in Deer tali Gregorii ΙX. inςipiente aqua , de consecratione Ecclesiae . Porro illa verba , quae prius fuerat consecrata , haud inconsulto adjecimus ' nam , s simpliciter benedicta fuerit, tunc idem Gregorius I x. in Cap. Si Ecce , de consecrat. Ecclesi , statuit , nulla praeobtenta delegatione , per 1implicem Sacerdotem, adhibita aqua benedicta, quam sanctam , sive lustralem vocant, posse Ecclesiam pollutam reconciliari. III. Ex relationibus status Ecclesiarum , quas plurimas percurrimus . nunquam revera deprehendimus, aliquem Episcopum postulasse , ut sibi permitteretur alicujus Ecclesiae consecrationem simplici Sacerdoti delegare . Haud tamen inficiabimur , extare exempla concessi num , sive I

dultorum , quibus summi Pontifices ex urgentissimis causis hujusmodi facultatem dederunt alicui simplici Sacerdoti, aliquo tamen gradu, vel dignitate decorato. Paulus III. Pontifex Maximus Abbati Ludovico , ejusque in E insidiensis monasterii regimine successoribus, donec certae re

rum circumstantiae manerent , consecrandarum Ecclesiarum tribuit facultatem . Litterae Apostolicae datae fuerunt die i8. Decembris Is a. 3e deinde confirmatae a summo Pontifice Pio IV. die p. Februarii Isba. quarum haec sunt verba : Quod ipse Ludotacus , oe pro tempore exissens Abbas monasterii hujus misi , durantibus dictis haeresibus , t praefatrem mona. serium , m quaecumque ad illud pertinentia , Eeclinas , Oratoria, Carme

reris , m loca hactenus consecrata . benedicta , quoυis modo pro tenue re polluta, reconciliare , m nondum consecrata , o benedicta , necnon Golices , Patenas , Libras , Vestimenta, oe alia mobilia , ac etiam Tabernacula eusoriae Euebarissiae eo craro, benedicere. IV. At , is in Episcoporum relationibus exempla non occurrunt e

rum , qui auctoritatem petierint delegandi simplici Presbytero consecra tionem Ecclesiae , quam ipsi justo aliquo impedimento detenti peragere nequirent ι non tamen desiderantur similia illustrium Abbatum exempla, qui in relatione status suarum Abbatiarum rogarunt, ut sibi liceret lubjectas sibimet Ecclesias sole nini ritu dedicare ; tum scilicet ut Episcopum , quem advocare potuissent , itineris molestia levarent , ac nimiis

380쪽

sumptibus In id necessariis parcerent ἰ tum etiam ut hoc spiritualis i sela. iii genus praeberent Fidelibus tuae jurisdictioni subjectis , atque eupien.

tibus Praelatum suum intueri , solemnem hunc actum augusto ritu peta agentem . Celebris plane est Campidonens s monasterii Abbatia , quemadmodum noscere licet ex Analectis Patris Mabillon in ulneris Germanici descriptione. Pς illius antiquitate, privilegiis, atque praerogativis insignibus , sussiori calamo agit Brutchius in serie monasteriorum Germanite ilis luserium . Abbatialis Ecclesia fuerat ab Hadriano I. Pontifice consecrata: at, cum leculo decimo septimo, Suecico bello saeviente, fuerit solo aequata , indeque a iundamentis praeclaro plane aedificio restituigi , ideo. que oporteret, ut novum Templum solemni litu inauguraretur Campi- donensis Abbas facultatem sibi fieri petiit eamdem conlecrandi, pluribus, di satis validis allatis momentis rationum , atque intςr alia exponendo, novam Ecclesiam sui ste gravibus monasterii sumptibus restitutam , populosque incredibili quodam gaudio persu sum iri , si viderent , consecrationis ritum ab ipsomet eorum Praesule peragi . Nos autem , his omnibus perpensis , atque praesertim hoc minime futurum primum ejusmodi concessionis exemplum , i dum , praeter superiusicommemoratum novi mus , Abbatem Corbejeniem plures ex Apostolico indulto Ecclesias co 1ecrasse , Apoliolicas litteras ad Campi donensem Abbatem expediri jussimus datas die iet. Martii I748. in quibus 'haec verba leguntur : Hujusmodi supplicationibus inclinati , tibi eamdem Ecclesiam monaserit Camispidoneins , juxta praescriptum in Rituali Romano , servatιs atras de νnore Iervandis . recepto prius oleo sacro ab Episcopo benedicto , pro bae vicerantum , consecrandi facultatem atictoritate Amstolica tenore praesentium triabuimus impertimur. Itaque sequenti mente Malo , iolemni , ac plane splendida Ecclesastica pompa , novi Templi consecratio per Abbatem ce

lebrata fuit . ' .i nn

V. Ex hactenus narratis sicile intelligent Abbates , , aliiqile Prassati in seriores , jurisdictionem quas Episcopalem exercentes , si qui sorte in suis relationibus huius inodi facultatem consecrandi Ecclesias postulare deis liberaverint , quid sibi responsi expectare valeret a Congregatione Comcilii . Siquidem ipsis demonstrandum erit , hujus generis inutilia difficile admodum ab Apostolica Sede concedi , nec nisi justis de causis, ac certis urgentibus circumstantiis , atque legitimis adlectis conditionibus alias impertita suisse . Non eamdem profesto difficultatem sare dicemus , ubi agatur de facultatibus , quas sbi quandoque indulgeri petunt Episcopi . ut scilicet aliquem simplicem Sacerdotem delegare possint ad reconciliam

das Ecclesias consecratas, quae casu aliquo postulae fui rinto squidem I nocentius IV. m suis Commentariis ad Cap. Aqua , de consecrat. Ecclespro hujusmodi concessionum usu amplissimum testimonium tulit e Audiavimus ante , quod Papa pluribus Episcopis indulsi , quod per Implices Sacer- doces 'sent reconcisiare Ecclesas, aqua ramen primum per Episcopum benemeia .

SEARCH

MENU NAVIGATION