Sanctissimi domini nostri Benedicti papæ 14. De synodo discesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

381쪽

VI. Praestantiora honoris insignia , quae aliquando , ad Ecclesiarum suarum decus augendum, concedi sibi postularunt Episcopi , haec sane dicenda sunt , nimirum erectar Crucis praelatio , & usus Pallii certis anni diebus , & in sacris quibusdam actionibus in Pontificali Romano descriptis, quamvis Ecclesiae non Metropolitanae , sed simplici Cathedrali prae essent . De his quidem hoc ipso in opere jam actum fuit, nimirum s

periori lib. 2. cap. 6. nec nobis unquam in mentem Venisset eorum tracta.

tionem resumere , nisi Episcopus Quinquecclesiens s in Hungaria Pallium sibi concedi impensius rogasset in relatione status Ecclesiae suae, ad quam, nobis jubentibus , rescriptum fuerat , nos minime praetermissuros exhibi.

tas preces sedulo expendere.

VII. Itaque ex his , quae superius diximus , nonnulla hic repetenda necessario ducimus. Primo videlicet, quamvis Pallium sacrum sit in s gne Romano Pontifici praecipuum , cce isse tamen Romanos Pontifices illud ipsum indulgere , non omnibus quidem Archiepiscopis , sed paucis quihusdam, & ea fortasse de causa, quod hi ab ipsis constituerentur Vicarii Apostolici . quapropter vetustioribus temporibus uni per universam Galliam Arelatensi Archiepiscopo Pallium concessum legitur , in Hispaniis Hispalens , Salonitano in Dalmatia , Ravennati in Italia, Syracusano in Sicilia , Calaritano in Sardinia ' uti erudite demonstrat Cardinalis Bona

Reri Liturgicar. lib. I. cap. 2ψ. pergitque Thomassinus de Beneficiis pari. I. lib. 2. cap. sq. num. T. & OctaVO dumtaxat exeunte seculo eam obistinuisse consuetudinem , ut omnibus indiscriminatim Archiepiscopis Pallium indulgeretur I quemadmodum videre est tom. 2. verum posthum. Mabillonii, ubi inserta legitur erudita Dissertatio Theoderici Ruinare de Pallio . chiepiseopali, par qST. cv. II. VIII. Secundo iterum dicimus, per ea quoque tempora, quibus haud

omnes indiscriminatim Archiepiscopi Pallio decorabantur , sed perpauci ,& insigniores , quique insuper in provinciis munere Vicarii Apostolici

fungebantur, a Romanis Pontificibus etiam simplices quosdam Episcopos fuisse Pallio insgnitos. Hujusce rei exempla afferuntur a Cardinali Bonaloe. eit. idque ipsum animadversum quoque fuit a Garnerio in .spendice ad Librum Diurnum dissert. q. num. 26. in notis ad cap. q. Porro , quidquid si de Pallii concessionibus , quae a nonnullis traduntur per Sanctum Linum , aut per Sanctum Silvestrum indultae , uti videre est apud Sandinum in Vita S. Marci Papae ,'nos libenti animo assentimur Cardinali Baronio ad annum 335. & Pagio Brainan Gesor. Rom. Pont.1οm. I. inimia S. Marci , qui auctoritate libri Pontificalis primum exemplum concessionis Pallii , simplici Episcopo factae , acceptum reserunt S. Marco Papae, qui hoc insigni donavit Episcopum Ostiensem , ob eam, qua jam tum seuebatur, praerogativam consecrandi Romanum Pontificem, qui non antea Episcopus inunctus suerat . Et sane in haec usque tempora Ostiens s Episcopus utroque potitur honore, consecrandi nimirum Pomtificem

382쪽

LIB. XIII. C A P. XV. 377tificem , uti alibi diximus , simulque gestandi Pallium ea tantummodo in iunctione. Quapropter , cum Pontifex Ostiensi Episcopo Pallium ea

largitur, inter cetera, haec ad eum verba dicit: ut eo titaris in Consecratione summi Pontiscis o uti advertunt bon. mem. Cardinalis Petra tom. s. ad Consit. q. Hi II. sedi. unis. & recentior Catalanus in stiis Comment. ad Pontifical. Roman. pari. I. rit. Iq. β. 3. num. S. Nec spernendum est,

quod Iegitur apud Robertum in Supplemento ad Simberium , ubi disserens de Pallio, quo utitur Ostientis Epit copus, inquito Habet Pallium solummodo ad ea, quae pertinent in Ordinatione , re Consecratione Romam Posiatiscis: quod i plum refertur ab Alles erra in Commentariis ad Cap. Cum in iuventute, de praesumptionibus. IX. Tertio recognoscimus, vehementissimas in Ecclesia olim exars 1- se contentiones inter Episcopos Suffraganeos Pallium consecutos , & Archiepiscopos, quibus illi subdebantur , utraque tamen parte minus recte

contendente. Autumarunt siquidem nonnulli limplices Episcopi, qui Pallio fuerant decorati, se propterea subtractos fuisse a jurisdictione Metropolitani. cui subdebantur, teque posse Archiepiscopos appellare & inscri-

here e quemadmodum noscere licet apud de Marca de Concordia lib. 7. cap. 23. num. 7. ex Garnerio praecitato loco num. 32. σ33. Thomam node Beneficiis pari. I. lib. 2. cap. 35. num. II. du-Cangio in suo Glossario recentioris editionis tom. s. verb. Pallium β. Episcopis, ubi etiam subdit, hanc veluti regulam nonnullos inducere voluisse , ut inter aequales, nimirum inter duos Pallio utentes, is praecedere deberet , qui primus Ρallium fuisset conlecutus . Haec , & alia injuste praesumpta , sunt contra mentem summorum Pontificum, qui , dum Pallio honestarunt aliquem Episcopum, nunquam in animo habuerunt , hujus tantummodo indultivi, Episcopum Pallio insignitum subducere a Metropolitani sui jurisdictione , vel quidquam de hujus juribus , aut praeeminentiis detrahere, sed in eo dumtaxat Episcopi, decus augere , ut In quibusdam solemnibus actionibus, certisque designatis diebus, licet Archiepiscopali titulo & jure destitutus, posset Pallium induere . Injustam itidem causam tuebantur Metropolitani, qui , ut sartam tectamque suam jurisdictionem servarent,

ausi sunt aliquando contendere, ne a Pontifice Pallium ulli Sufflaga ne rum concederetur, nisi litus, Sc comprovincialium Episcoporum consem sus accederete integrum enim semper esse debet Romano Pontifici, hujusmodi sacris honoris insgnibus condecorare quemlibet Episcopum, abuque eo quod alienum arbitrium investigare, ac sequi teneatur. X. uarto tandem hic denuo subdimus , Romanos Pontifices , dum Suffraganeos Episcopos Pallio honestarunt , omni studio & solicitudine cavisse, ne ullum Metropolitis afferrent praejudicium quoad ipsorum auctoritatem , jurisdictionem , & praee minentiam , in Suffraganeos Pallio decoratos obtinendam . Perspectissima hujusce rei argumenta habentur superiori lib. 2. cap. 6. & in praeestata quoque Dissertatione Patris Ruinari

383쪽

de Pallio iamrchiepiscopali pag. 487. tom. 2. Oper. pos,tim. Patris Mabillonii. Eystetensi Episcopo nos justis & gravibus de causis indultum concessimus Crucem sublimem praeleferendi, his tamen additis conditionibus: Non tamen in praesentia Archiepiscopi, nisi de ipsus consensiu , m salis in omnibus iure Metropolitico: uti videre est in nostra Constitutione Ad Pastoralis, num. 3 33. Eullarii nostri tom. I. Simile privilegium , una cum altero utendi Pallio praefinitis iunctionibus, & diebus , nos ipsi concessimus Epit copo warmiens & Sambiens , ob eas causas, quas in nostris Litteris recensuimus . Quia vero Episcopus hic Apostolicae Sedi immediate subjectus est , non oportuit pro Metropolitani juribus quicquam caverer verumtamen ipsi interdictum suit , ne extra dioeces s suae fines obtentis honoris insignibus uteretur , quamvis ordinarii loci consensus accederet , neve in Regni , aut in Sacri Romani Imperii comitiis, ac ne in ipsa quidem sua Dioecesi , quoties aliquis Sacrae Romanae Ecclesiae Cardinalis , aut Apostolicae Sedis Nuntius adesset ' quemadmodum legere est in nostra Constitutione Romana Ecclesia, quae prima est in supplemento ad tom. 3. noseri Bullarii. Denique , si Herbipotensi Episcopo, Moguntini Archiepiscopi Suffraganeo, Pallii honorem detulimus, id prae- sitimus hisce additis cautionibus : Salυo in omnibus jure Metropolitico Ecclesae Moguntinae, illiusque Dcbi isicopi pro tempore ex sentis, nihil immutato praecedentiae ordine inter ipsos Herbipotenses , aliosque Episcopos , mve ejusdem , sue alterius provinciae, hactenus de iure , usu, aut consuetudine in quibusvis functionibus, confessbus , atit comitiis servari solito : uti perhibent nostrae Litterae, quae to n. q. Bullarii nori inserentur.

XI. Qua quidem in re illustria secuti sumus duorum Praedecessorum

nostrorum exempla, nimirum S. Leonis IX. & Alexandri II. Romanorum Pontificum. Quod enim ad S. Leonem attinet , cum anno IOO5.

Francos urti habitum fuisset Concilium ad erectionem novi Episcopatus Bambergensis stabiliendam, uti videre est apud Cardinalem Baronium ad praeindicatum anuum , ubi ejusdem Concilii acta refert , cumque territorium , quod novo Episeopatui suerat in dioecesim designatum , subjectum antea sui siet Herbipotensi Episcopo , hic sane vehementer erectioni

obstiterat : at eam impedire nequivit , cum & S. Henricus I. Imperator opportunos fundos, & annuos reditus ad novum Episcopatum erigem

dum contulisset, & Joannes Papa XVIII. seu XVI. suam in id interposuisset auctoritatem I quemadmodum noscere licet apud Barre in Historia

Generali Germaniae tom. 3. pag. 363. Licet autem nunc temporis Epist

patus Bambergensis Apostolicae Sedi immediate subjectus si , nullique proindia subdatur Archiepiscopo , uti videri potest tum apud Iacobum

ilhelmum Ιmhofium in Notitia Sacri Romani Germanici Imperii lib. 3. v. q. pol IIT. num. 3. tum apud Miraeum in Notitia Episcopatuum Orbis Chrisiani υeta. Bamberga ' at superioribus temporibus Bambergensis

Episcopus Suffraganeus erat Moguntinae Archiepiscopalis Eccisae. Itaque

384쪽

L I B. XIII. C ias P. X V. 37 pHemicus II. petiit a summo Pontifice Leone IX. ut Bambergenti Episcopo Pallium quibusdam solemni oribus diebus adhibendum indulgeret.

Annuit autem Ponti sex; tum ut votis obsecundaret Imperatoris id vehementer optantis : rogatu Filii dilectissimi nosset Imperatoris Henrici: tum quia in Ecclesia Bambergensi humatus fuerat Clemens II. Pontifex, ejusdem Ecclesiae antea Episcopus e pro veneratione in tecessoris nori piae memoriae Domini Papae Clementis , primum ejusdem urbis Episcopi e tum denique in piam recordationem S. Henrici I. Imperatoris, qui, uti adnotatum est , Episcopatum fundaverat : praefatae e celsae conseructoris benignissmi . Verum, quia, uti praemonuimus , Bambergensis Ecclesia tunc erat Moguntinae subjecta, idcirco Ponti sex clausulam hanc superad. didit e salis auctoritate dominae Metropolitanae Moguntinae Ecclesiae r quemadmodum videre est apud Ρapebrothium in Conatu Bisorico da Romanis

Pontiscibus, ubi de Clemente Papa II. agit . Quod autem spectat ad Alexandrum ΙΙ. hic privilegium gestandi Pallium indulsit Bucardo Al-herstadiensi, cujus Ecclesia & tunc erat , & nunc quoque est ejusdem Moguntinae Metropolis suffraganea . In hujus autem concessionis Diplomate relato a Leibnizio tom. I. Scriptor. Brun icen. pag. I 25. haec

leguntur e salis auctoritate, oe magiseris fantitae Metropolis Moguntinae Ecclesiae , salvo quoque fratrum tuorum Coepiscoporum oe ordine m loco. XII. His positis notionibus, propius accedentes ad expendendam Pallii postulationem , quam Quinquecclesiensis Episcopus in relatione status tuae Dioecesis proposuit, quamque Congregatio Concilii ad nos detulit: hoc primum profitebimur, si quando nos eamdem duxerimus admittendam, cum minime ignoremus, Episcopum Quin qu ecclesiensem inter Suffraganeos Archiepiscopi Strigoniensis recenseri , non aliter a nobis optatum illi. privilegium concessum iri, quam salvo, ut par est, jure & auctoritate memorati Archiepiscopi , aliisque additis cautionibus omnino necessariis , ne in Episcoporum ordinem turbae contentionesque immit-

XIII. Redacta autem quaestione ad ipsius petitionis merita , & ad ae- ruitatem concessionis , enuntiato semper modo temperandae , illud iniscussionem venire potest, ubi Pallium , quod expetit Quinquecclesiensis Episcopus , eidem indulgeatur , an id reputari debeat privilegium, quo nunquam illius praedece res gavisi fuerint: an potius redintegratio

ad praerogativam alias eisdem praedecessoribus concessam , uti plures autumant : quibus etiam curae est animadvertere , haud mirandum esse, si desiderentur monumenta expostulati obtentique Pallii ab Episcopis Quin. quecclesiensibus , propterea quod Quinquecclesiensis civitas fuerit anno Is 3. a Turcis occupata , & nonnisi anno I 685. Catholicorum armis ex illorum manibus vindicatae illius notitiis , monumentisque omnibus ita turbatis, atque in omnem partem dispersis , ut , licet Quinqueccle-

385쪽

se hujusce rei vestigium. Adeatur Peterm Sinnodor. Hungar. para. Σ. pag. 4Ia. in Praefatione ad Synodum Dioecesianam , a duinque cclesiensi Episcopo habitam anno I7Iq. XIV. Illud certum est , Calanum Episcopum Quinquecclesiensem secuto x II. tanta probitatis fama excelluisse, ut ipsi Apostolica Sedes Pallii honorem detulerit: cujus rei amplissimus testis est Innocentius III. in

sua epistola , quae in editione Bosqueti habetur lib. I. num. I 2. ac etiam in librum Decretalium relata est in Cap. Cum in iuventute, de praesumptionibus, cujus haec sunt verba e Cum in iuυentute sua Quinquecclesiensis Episcopus adeo se maturum, honestum, providum exbibuerit, ut ab Ecclesia Romana meruerit Pallio decorari. Cum autem subinde idem Calanus, jam aetate consectus , aulicis machinationibus impetitus , a Bala III. & Emerico Hungariae Regibus accusatus suisset de incestuoso stupronepti illato, hujusce criminationis notione Episcopo Auriensi ab Innocentio III. Pontifice delegata , triumphavit accusati Antistitis innocentia, cui, juxta vigentem tunc tempolis disciplinam , canonica purgatio delata suit: uti deprehenditur ex praefato Cap. Cum in juventute , de prinsumptionibus, & ex Cap. Cum in juventute, de purgatione canonica.

XV. Satis id fuit Auctori Topographiae magni Regni Hungariae , ut a Lsere ret , Pallium esse praerogativam specia Iem Quinquecclesiensis Episcrupi: Praecipua loci hujus in tisitum praerogativa es, quod Pallio, solis --cbiepiscopis, Patriarchis, m Papae proprio , donari soleant . Ornamentum hoc sane peregregium, quia paucissimis in Orbe Episcopis concessume quemadmodum videre est lib. 3. cap. I . s. Satis & id habuerunt Canoni e Germanici , ut idem amrmarent uti videre est apud Pirhing. in lib.

I. Decretalium tit. 8. num. 3. Anactet. ad eumdem tit. num. 4. Picliter

eodem tit. num. 3. Schmal Zgrueber num. 4. f. Ex speciali Sedis. Immo id unum in eamdem sententiam impulit quoque alios ex aliis nationi-hus Canon istas, veluti Alteferram praecitato loco, Vallens. ad tit. Decretal. de auctoritate oe usu Pallii f. I. num. 5. AZorium Insit. morat. para. Σ. lib. 3. cap. 34. quaesi. g. At, qui attentius expenderit memoratam Pallii

concessionem , qua Quinquecclesiensis Episcopus honestatus suit, in eam facile sententiam deveniet, nil aliud illam suisse, quam personale indultum , quod simul cum indultarii Episcopi vita evanuerit a quemadmodum scite animadvertit Cardinatis Ostiens s in Summa ad sit. de auctoritate u Ilii num. 3. ubi sic ait d AI quibus etiam conceditur s Ρallium videlicet ) ex privilegio personali , sicut siuinquecclesiens, ut infra depraesumptionibus, Cap. Cum in Iuventute. Sed hoc extinguitur cum persona.

XVI. Quapropter , si Pallii honorem Quinquecclesiensi Episcopo deferemus, concessionis nostm fundamentum statuemus partim in debita veneratione erga Sanctum Fundatorem illius Ecclesiae, nimirum Sanctum Stephanum Hungariae Regem, cujus Diploma, in eam rem editum, impres.sum est apud Ineltaffer . nnal. Evicies. Regn. Hung. pag. 29 O. & in Topo raῶ

386쪽

L I B. XIII. C a P. XV. 38 Iphia ejusdem Regni pag. 27O. partim etiam in recensita quasi communi opinione, qua . vulgo creditum est, realem suisse, non autem personalem , quae olim Episcopo Quinquecclesiensi concessa fuerat , Pallii praerogativam praeterea in iteratis precibus ex parte Quinquecclesiensium Episcoporum hac de re ad Sanctam Sedem delatis I denique in studiosis ossiciis, quibus hoc idem a nobis postulavit Charissima in Christo Filia nostra Maria Thereua nunc Hungariae Regina in Romanorum Imperatricem electa.

Similia enim rationum momenta alias expenderunt, probaruntque Praedecessores nostri, dum petitionibus Pallii per Episcopos propositis annuerunt; ut patet ex ipso superius memorato exemplo concessionis Pallii Bambergensi Episcopo factae . Si quis autem collecta inspicere cupiat exempla concessionum Pallii , quas Romani Pontifices contulerunt in Archiepi Icopos per ea tempora, quibus Pallii honor, non omnibus, sed paucis tantummodo Archiepiscopis tribuebatur, vel in simplices Epilcopos, non minus ob praeclara eorum merita , qui hujusmodi insignibus decorabantur, quam ob interpositas pro iis preces ab Imperatoribus, vel Regibus I legat opus de Potestate oe Politia Ecclesiae , erudite compositum a Patre

Bianchi, tonn. s. pari. I. lib. 3. cap. 2. 2. num. 5. O' eodem cap. a. f.

q. num. II.

XVII. Latini titulares Patriarchae Constantinopolitanus , Alexandrinus, Antiochenus, & Hierosolymitanus, quemadmodum & Archiepiscopi in paratibus, Ρallii honore non fruuntur: usus enim Pallii propriae cujusque provinciae finibus circumscribitur , ut constat ex titulo Decretalium de auctoritate oe usumlitio hi autem omnes extra provinciam suam commorantur. Sane, pervolutis Diariis rerum Consistorialium , unum tantummodo osse n. dimus exemplum concessionis Pallii , qua praefatos quatuor Patriarchas decoravit Clemens X. Ponti sex in Consistorio secreto , habito die a o. Aprilis I 57 l. uti narratur in Diariis manuscriptis Fulvii Servantii in Pontificio Sacello Caeremoniarum Magistri tom. 4. Verum ea censenda est peculiaris gratia praelatorum tunc existentium Patriarcharum personis tributa. Et quidem exemplum illud minime secuti sunt successores Pontifices , quibus satis suit , Patriarchis , & Archiepiscopis in partibus designatis , & consecratis indulgere , ut , absque honore Pallii , Patriarchae &Archiepiscopi appellari, eoque titulo uti possent , non obstante contraria sanctione Innocenti III. Pontificis in Cap. Nis sperialis , de auctoritateo usu milia . Clemens XI. Pontifex Ρatriarcham Antiochenum constituit celebrem Cardinalem de Tournon , cum ipsum ad Sinas Apostoli cum Legatum misit , & eidem non detulit Pallii honorem . Nos vero Papiens Episcopatui titulum Archiepiscopi Amasens s perpetuo univimus ; uti videre est in nostra Constitutione Ad supremam , 74. tom. I. nostri Bullarii . Cum autem anno I733. Carolum Franciscum Durinum , nunc S. R. E. Cardinalem , ad Papiensem Episcopatum promovissemus, & oblata nobis in Consistorio fuisset instantia , ut ipsi hon

387쪽

rem Pallii concederemus , petitioni quidem annuimus ; s ed facta tamen declaratione , nos ei Pallium deserre, non quidem ob titulum Archiepiscopi Amasensis, sed ob privilegium Papiensis Ecclesiae, cujus Episcopus ex iis est perpaucis, qui ab antiquis temporibus in quasi possessione hujus

modi concessionis esse dignoscuntur. XVIII. De Orientalibus Patriarchis Catholicis alias disceptatum suit, an, si Pallium Latinum exposcerent, id eis indui gradum seret; in rela-ii6nibus enim status suarum Ecclesiarum, ad Congregationem de Propagan- ida Fide de more transmissis, adinventae quandoque fuerunt eiusmodi Pallii j petitiones. Advocatorum Consistorialium Collegio adscripti, a Clemente XI. Pontifice jussi fuimus rem expendere; eaque demum in particulari Conis gregatione , habita coram ipso Pontifice , ad examen revocata, assirmativum prodiit responsum, & consequenter Pontifex Latinum Pallium Patria chae Alexandrino concessit. Quae a magno hoc Pontifice indulta fuit Pallii concessio , viam veluti nobis stravit ad similes concessiones Pontificatus nostri tempore expediendas : inter quas & illa recensenda est , qua hoc ipso anno vertente Patriarchae Armenorum in Cilicia Pallium detulimus in Consistorio habito die 22. Julii I7s . Quia vero , dum hujus Praedecessorem Pallio decoravimus in Consistorio diei 23. Septembris I 7so. allocutionem habuimus, qua universa rei materies continetur , optimum censuimus hic

eam per extensum apponere z

VENER BILES FR-TRES.

SEptimus supra trigesimum iam praeteriit annus, ex quo, cum Samuel G- ipasulis Patriarcba Alexandrinus , post eiuratum schisma , Pallii honorem

a Praedecessore nosero fel. recorae Clemente Papa XL per legitimum Procurat, irem humillime petiisset, placuit eidem summo Pontifici, plurium S. R. E. Camdinalium , ac Praelatorum, quos inter Nos ipse fuimus cooptati , Congregationem coram se habere . Congregatorum autem , uti evenire solet , aeon una fuit opinis , atque sententia. Putabant quippe nonnulli , honorem Latini Pallis Patriarebis, atque rchiepiscopis Graecis minime convenire : alii contra , numero licet longe mianores , inter quos fuimus oe Nos , factu optimum judicabant , Pallium P triarchae Graeco , si de ejus fidei integritate constaret . idemque humillimas huic Sanctae Sedi preces porrigeret pro consequendo Pallio, quod proprium diagnitatis suae es ornamentum , Pallium , inquam , concedere . Inter plurimas , , quae ad hanc sententiam confirmandam tune allatae sunt rationes, potissima ex Sancti Gregorii Magni gesis petita fuit . Cum enim Orientales Illyrici E icissae Graeco ritu procul dubio uterentur, nibilominus tamen Magnus ille Pomtifex Pallium m/ttere ad Ioannem primae Iusinianae rchiepiscopum non dubitavit: Ratam nos ejus Consecrationem habere , dirigentes Pallium , indiacamus t quemadmodum in ejus episeolis legitur tom. 2. Operi edit. Parasen.

388쪽

L I B. XIII. C in P. XV. 383

ann. I7os. lib. 2. indict. IO. epis. 2 2. col. 383. Hoc ipso honore decoratum etiam fuisse ab eodem summo Pontifice Ioannem Corinybiorum Episcopum, Metro litani Helladiae, liquet ex alia ejus episeola ibid. lib. s. indict. 13. H. 37. citi. 788. in qua haec habenturo Pallium, Aut per episolam possu-nsis , direximus . Andream etiam anxiqui Epiri Metropolitam honore milii donatum, resatur ejusdem summi Ponti is episeola data ad Episcopos ejus

Provinciae, ibid. lib. o. iudict. 14. epise. 8. col. 797. an alia, hac leguntur: ndreae Fratri, Coepiscopo nos Pallium nos direxisse cogno. scite . Et . ut ad tempora minus remota descendamus , tradidis Innocentius III. summus Pontifex Cardinati a se in inmeniam Legato Pallium , ut eo

Joannem Patriarcham . menta Catholicum ornaret ' uti ex episeola deprehenditur eiusdem Patriarcia relata inter Gesa illius summi Pontiscis num. 117. tibi haee habentur: Pallium a Vesra Bearitudine delegatum, solemni. te celebri, ac omn3 humilitate su cipientes, promi mus oec. Cui exemplo conforme aliud es Gregorii IX. qui ad Patriarcham rmenorum Pa lium.ινα mist, vi , id ut faceret , se se 1deo permotum aeriit, quia a stim-mis Poniseibus4Deeessoribus suis se factum fuisse constabat, epis. 398. apud RaνnaId. ad ann. 1239. num. 83. Petitum a te Pallium, quod olim utecessoribus tuis fuit ab inposesica Sede concessum , iam quas prae nimia

vetusate consumptum. c. Fraternitati tus per Nuntios mittimus anteis

Itaque, cum his exemplis adductus praedictus Decessor no*ν Clemens XL praefato Samueli Capasulis Patriarchae Alexandrino Pallium concedere Bais tuisset y Nos, qui eo tempore Advocari Conmortalis munere fungebamur, dolesti fuimus, ut illud in semipublico Cons oris pro eodem Patriaroba post laremus. Cui petitioni annuens summus idem Pontifex, pos habitam piam, eloquentemque more suo Orationem , Pallium concessi. Integra eorum actorum series refertur tum inter Conmortales laudati Ponti is orationes , publiea luce donatas, a pag. 139. ad pag. Is 6. tum inter ejusdem Breυia ρο υι- solas dipis impressas tom. a. pag. 3Io. . seq. Hisce ergo vesigiis NM p riteν inhaerentes, cum tempore nosra Pontificatus Romam venisset Petrus brabamus Variabiet, qui, cum esset rchiepiscopus Mupinus, ab inmenis Catholicis pinulatus fuerat in Patriarcham rmeniae minoris, atque Ciliciae ,

pos confirmatam ejusdem electionem , admissamque in semipublico G Horis, majori qua potuit solemnitate , Pallii petitionem , ' manibus ipse nostris in Pontificia , quam in Aso Conceptionis B. Mariae Virginis Immaculatae reis lebravimur , Capella Pallium illius humeris imposuimus . Neque ipsum δε- ιum, sed in aliis pinea semipublicis Confisoriis CFritiam Patriarebam mtioebenum Graecorum Melebitamm, Simonem Petrum Euodium, qui a Dimascena Ecclesa ad Patriarchatum ntiochenum Maronitarum evectus sum rat , quorum uterque Pallium a Nobis per legitimos Procuratores suos insanter , atque humiliter postulaverat , pose confirmatam ipsorum electionem, pari honore decoravimus.

389쪽

Porro , cum ex hac ad meliorem vitam concesseris praedictus Petrus Morahamus Variabiet, . rchiepiscopi λmeni , Clerus, m populus , juxta Orientalem disciplinam , ad supplendas defuncti Patriarchae vices postul erunt Jacobum Variabiet, qui insepinam Ecclesiam aliquot annos egregie adminis, mmit, sibique Petri nomen assumpsit . Illorum vero posulariones cum Nos, armisito prius Congregationis de Propaganda Fide suffragio , admiserimus , ejus nunc nomine per legitimum Procuratorem Pallium a Nobis enixis precibus p titur . μυtis hic Patriarcba vir profecto es magni meriti ' rchiepiscopalem Iepinam Ecclesiam rexit - multa cum laude ' pro amplificandis Fide Catholica Galatae , Angorae , γ Iepi plurimum laboravit ' multasque persecutiones ab haereticis excitatas pertulit , cum ter carceribus inclusus, bis in exilium fuerit amandatus . suibus meritis illud etiam accedit, quod eum Patriarcham habuit sibi proxime superiorem , qui a Nobis honore Pauli δε- natus es. Neque quidquam inter utrumque discriminis intercedis , nisi quod ille Pallium impetraturus Romam venit ipse per se ' hic vero per Procura torem a se ad id muneris legitime destinatiosi eamdem a Nobis gratiam h militer deposcit . sua in re quidquid antiquioribus temporibus faetum set , quibus, ut notat eruditus Scriptor Petit in suis adnotationibus ad Paenitentia. te Theodori, honor Pallii minime concedebatur , nisi iis , qui Romam senissent, eumque per se a sun/Duo Pontifice petiissent ' pluribus tamen ab hiae s ctilis consueυit . postolica haec Sedes Pallii honorem etiam per Procuratorem petentibus concedere, sublata quoque consuetudine, sequentibus temporibus introdiιcta , Legatum mi tendi , quoties absenti petentique Pallium elargi

Itaque Pallium, quod electus Patriarcha minoris . mente, atque cilicis a Nobis postulavit, concedimus : sermonemque hunc noserum concludimus , ejus Procuratori injungentes, tit id ipsum nosero nomine ei em Pallιum tradens is

eat , quod Nos ipsi Decessiori suo praesenti olim diximus ' scilicet, Pallium non esse dumtaxat dignitatis ornamentum, scuti scripsi Sanctus Isidorvs ad Emminium, iuxta interpretationem Haberi in notis ad Pontiscale Graecorum, sed textum esse Iana , non lino , oe circa collum deferri, ad eam oυem Muscam dam, quam, cum esset amissa, bonus Pasor quaesisit, inυenit, suisque humeris impostam ad oυιle reportavit. XIX. Exhibitum nobis non ita pridem fuit exemplum Litterarum spostolicarum Leonis Papae X. anno Isis. typis Cameralibus impressum , quibus Maronitarum Patriarchae tunc existenti , nomine Petro , Pallium conceditur , idemque de Corpore Beati Ρetri sumptum cum ipsis Litteriseidem transmitti dicitur . Datae sunt Litterae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae Is I S. Kalendis . Lugusti, Pontificatus Leonis anno tertio. Leoniana concessio tum nobis , tum sorte ceteris vocatis ad examen de Ρallio Latino concedendo, aut non concedendo Patriarchis Orientalibus, ignota erat: at, quatenus ejus notitiam habuissemus, nullum in

ea a nobis praesidium constitutum fuisset . Maronitae quippe in sacris in.

390쪽

LIB. XIII. CAP. XV. . q8s lamentis Latinos ritus, & mores sequuntur; veluti desumitur ex epist la Innocentii III. ad Ieremiam Patriarcham Maronitarum , quae scripta fuit anno 1 ars. Sc cujus initium est Quia Divinae Sapientiae bonitas. En

verba epistolae e Statuentes, ut Pontifices in Maronitarum terminis constituti oestibus, oe insegniis Pontificalibus fbi congruentibus, juxta morem Latino. rum , utantur , Ecclesae Romanae consuetudinibus se in omnibus sudissetis conformantes . Qua de causa tum ipse Innocentius . tum ceteri ejusdem Successores, & ipse quoque Leo X. sacra Paramenta , Calices, Sc Ρatenas, Romano more elaboratas , tum ad Patriarchas Maronitarum , tum ad ipsum Petrum liberaliter, & muneris titulo transmiserunt, ut eis. in re sacra uterentur : veluti colligitur ex memorati Patriarchae epistolis ad eumdem Pontificem Leonem X. relatis tom. I . Collectionis Conciliorum

Labbei col. 345. ρο seq. Quibus sedulo perpensis , nemo est qui non vi

deat , Leonis factum erga Petrum Patriarcham Maronitarum, ineptum potuisse existimari ad comprobandum, quod aliis Patriarchis orientalibus, diversum omnino ritum sequentibus , Latinum Pallium concedi deberet. Aptius pro ea ete comprobanda prosecto fuisset monumentum, quod praeinteritis mensibus invenimus inter Regesta Congregationis de Propaganda Fide: invenimus enim, die q. Iunii I 642. inter Theologos, & Canoniis stas, ad examen accitos,. sermonem habitum fuisse de concedendo, aut denegando Patriarchis Orientalibus Latino Pallio, quoties . emissa Fidei Prosessione , pro eo obtinendo preces & instantiae fuissent exhibitae ι &communi calculo resolutum fuisse pro Pallii concessione , ad tramites textus in gap. Antiqua, de privilegiis: licet enim tempore, quo prodiit praedicta Decretalis , duo Patriarchae essent Latini , Constantinopolitanus videlicet, & Antiochenus, reliqui tamen duo, Alexandrinus , & Hier solymitanus , erant G ci ritus , & tam his, quam illis, facta legitur Pallii concessio . At, quod tunc a nobis ignoratum p termissum est , nunc a nobis, post habitam resolutionis notitiam, libentissime exponitur cum ex eo mirifice confirmentur, quae olim a nobis dicta sunt, & quae tum a Clemente XL nostro P decessore , tum a nobis postmodum facta sunto XX. Post haec , ad petitionem Episcopi Quinquecclesiensis redeuntes, adjicimus, optatam ab eo concessionem Pallii, & juris erectae Crucis p serendae, post dictatum a nobis hoc caput, indultam illi per nos fuisse, servatis omnibus cautelis, & conditionibus superius indicatis; ut patet ex nostris Litteris Apostolicis super hoc editis hoc ipso anno I7s . Kalendis Septembris, quae in rom. 4. nori Bullarii inserentur . . - ν

SEARCH

MENU NAVIGATION