Sanctissimi domini nostri Benedicti papæ 14. De synodo discesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

CAΡ UT DECIMUM SEXTUM.

De possulaιis Episcoporum, qui aliquando in relatione flatus Ecclesiae facti

talem petunt abdicandi Episcopatum, aut se ad aliam Ecclesiam transferri rogant: deque nonnullis controversiis occasone translatron tDir hujusmodi excitatis, a sacra Congregatione definitis.

V Enerabilis Cardinalis Bellarminus exiguum, sed satis notum Tracta. tum edidit da Oscio primario summi Pontifcis , quem Clementi

VIII. Pontifici Maximo inscripsit, nonnullas eidem repraesentans Ecclesia. sicae diiciplinae corruptelas, quibus Occurrendum omnino esset . Ponti sex autem haud passus est, opportunas responsones abs se desiderari. . II. Quod sexto loco absurdum Cardinalis ad Pontificem detulit, inconsultae fuerunt Episcopatuum resignationes: Sexta res es Episcopatuum re gnatio sine legitima causa: nam, si tam arctum, ac pene nasolubile vinculum inter Episcopum o Ecclesiam, ut canones docent, unde si, ut tam facile minculum Hud quotidie resolvi videamus Τ AIii, retentis fructibus, Ecclesiam refignant: ac s quis uxorem repudiet, oe dotem retineat. Alii, diis vites ex reditibus Ecclesie effecti, renuntiant Episcopatui, ut ad mavora sibi υἔam aperiant . . iii nepotibus Sedem renuntiant, ut specie renuntiatιonis postideant Sanmιarium Dei . . lii malunt in Romana Curia Referendari, esse, vel Clerici, quam extra Curiam Sacerdotes magni Denique alii cauissantur aeris insalubritatem, alii proventus exiguos , alii populi proterviam. Sed Deus noυit, an sae iussae snt causae remnationis, m utrum hujusmodi Episcopi quaerant quae sua bunt, an quae Issu Chrisei. Clemens vero VIII. sextae huic expostulationi hoc reddidit responsum : Nos remnationes disis ciuime admittimus, nonnisi examinatis causis in Congregatione rerum C -- sonalium aliquando admittimus, ob ineptitudinem re nantium. III. Proposito itaque postulato de Ecclesia abdicanda Congregatio Concilii rescribere facile posset, ut Episcopus orator Congregationem Consistorialem adeat ' huic quippe rescripto ipse Clemens VIII. viam veluti stravisse videtur. At, retenta, quam superiusi insinuavimus , methodo, aptius sorte videri posset responsum, si Episcopo demonstraretur,. nullam plane Epitcopatus resignationem a Pontifice probari, aut admitti, nisi canonica allata causa ς camdemque juditandi agendique rationem servari a Cougregatione Conlistoriali, quoties illi hujusmodi precum examen a Pomtifice delegatur.' canonicas autem caulas recenseri in Decretali Nisi cum pridem, de renuntiatione: has vero, quamvis numero plures recenseantur, ad unum tamen veluti sontem universas referri ' ut scilicet tunc demum,& non alias, liceat Episcopo Ecclesiam dimittere, cum clare pateat, ipsum concreditae sibi plebis saluti prodesse amplius non posse: uti perspicuis vec-

392쪽

.L I B. XIII. C A P. XVI ' 8 his statutum legitur in Decretali Licet, de Regularib. ubi haec habentur : Ee, quando potes Episcopus praee*e pariter, prodesse, non debet cedendi licentiam postulare , aut etiam obtinere'. & recte docet S. Thomas 2. 2.

I 83. art. q. - primum. Unde Episcopus de abdicanda Ecclesia nullatenus cogitare potest , ni si cuin noverit, se a Pastorali munere implendo prohiberi: sive porro impedimentum ab ipso profluat , ut si forte is reus esset alicujus criminis ex eorum genere, quae illius ossicii , & ministerii

executionem impediunto aut si male affectae valetudinis habitu laboret, si illiteratus sit, aut irregularis.' sive ex causis extriniecis impedimentum oriatur, veluti ex improbitate populi, aut scandalo: quemadmodum scite animadvertit Fagnanus in Commentar. ad enuntiatum Cap. Nisi eum pridem , 9. I 3. oe seq. de renuntiatione . N 'ue etiam abs re erit 'm Inere, inspiciendum esse, utrum Ecclesia, quam dimittere intendit, sit exsolvendae annuae pensioni idonea , & tali quidem pensioni , quae ad honestam ipsus sustentationem sussiciat , vel potius ipse aliunde habeat , quo seipsum possit honeste alere, atque tractare, absque eo quod Ecclesiae fruinctus annua pensione onerentur. De his omnibus Congregationi Consistoriali exhibentur articuli , in quorum demonstrationem telles inducere,

aliasque probationes afferre intendit Epitcopus; si tamen ipsa Congregatio eos, tamquam relevantes, admittere contentiat , neque vero eoidem, utpote nullius momenti, rejiciendos decernat.

IU. Ex veteri, nec intermissa Ecclesiae dilciplina, consueverunt identidem ex Regularibus ordinibus assumi emeriti Religiosi, qui alicui E clesiae administrandae praeficiantur Episcopia cumque aliquando contingat, ut ex his aliqui veniam petant abdicandi se Episcopatu , multum quidem proderit , in ipsa relponsione Constitutionem commemorare Benedicti XIII. Pontificis Maximi , incipientem Cinodes , impressamque rom. 6. Bullarii ordinis Praedicatorum, quod editum & illustratum fuit a P. Antonino Bremond nunc ejusdem ordinis Generali Magistro, ubi pag. 58 a.

haec verba leguntur : Decernimus , volumus praecipimus, ut Moua-chι , Mendicantes, O cuiustumque alterius Instituti Regulares, specialissima etiam mentione digni, qui Epistopatu sibi pridem collato , quacumque de causa, se in posterum abdicare permissi fuerint, clausera suae Religionis repetere omnino

teneantur, m debeant, iis tantum exceptis, qui a Nobis , sive a Romanis Pontificibus Antecessoribus, aut Succelloribus no tris, obtinuissent, vel obt3nebunt facultatem expressam visendi extra claustra, sacro alicus muneri, quod cum vita clauserali exereeri non posset, ex peculiari voluntate nostra, vel eorum-Aem Antecessorum , aut Successorum nostrorum, speciatim addicti, quod quidem munus respiciat semitium m obsequium noserum , vel Succesorum no rorum, sue bifus Sandia . oseolicae Sedis. Quod est plane consonum duobus Decretis summorum Pontificum Alexandri VII. & Clementis XI. de quibas meminit ipsa Benedictina Constitutio . Haec autem commemora. Iur etiam a Praesule Alexandro Borgia Archiepiscopo Firmano in Idita C c c et ejus-

393쪽

ejusdem Benedicti XIII. num. 48. Decrevit quoque, ut qui ex Monasticis , aliisque Regularibus ordinibus, ad Episcopatum assumuntur , se apud E cIesas sibi commissas non commorentur, aut se illas dimittant, ad elauseraordinis sui revertantur.

V. Subsequitur postulatum de translatione ab una ad aliam Ecclesiam. Idem Cardinalis Bellarminus in praecitato Tractatu de officio primario summi Ponti is ad Clementem VIII. haec habet de translationibus, pauocis complectens quaecumque hac de re in faciis canonibus habentur: suinta res es facilis translatio Episcoporuna de una Ecessa ad aliam.

Translatio enim Episcoporuna, secundum canones, atque usum veteris Eces

fae, non debet feri, nis ob Ecclesiae necessetatem, vel majorem utilitatem .

neque enim insitutae sunt Ecclesae propter Episcopos , sed Episcopi propter

Ecclesas. Nunc autem quotidie translationes feri videmus ea solum de cauissa, ut Episcopi vel honore, vel opibus augeantur. Aliam quoque, ad verosus translationes , Cardinalis superaddidit rationem , desumptam ex magno animarum detrimento et praesertim cum id Me animarum detrimento fieri nequeat, ut experimentum ipsum docet. Neque enim Episcopi Ecclesias diligunt , quas brevi se deserturos sperant, ut ad alias commodiores transeant. Cum autem Clemens Pontifex ad hoc caput rescripserit per haec verba e Nos cum difficultate transferimus ' non defuimus monere Principes

per Nos , Nuntios noseros et potest exinde erui, quod apposte ad hujus modi postulatum respondeatur. Qui enim des derium suum prodit ad aliam

Ecclesiam commigrandi , monendus est, oportere omnino , ut Ecclesiae necessitas, aut utilitas id suadeat; neque vero a Pontifice , aut a Congregatione Consistoriali admitti, probarique translationem ad aliam Ecclesiam, nis, praeter demonstratam causam, Episcopus transserendus plures annos priori Ecclesiae praesuerit. & nisi simul constet, quam bene de ipsa meritus fuerit: in quem finem etiam, cum res est de translationibus, Congregationi Consistoriali exhibentur articuli , super quibus examinandi sunt testes. Celebre est Regium Decretum in Hispaniarum Regnis anno 1636. evulgatum, quo Rex omnibus Consiliariis suis interdixit, ne sibi essent auctores rogandi Pontificem, ut transferret Episcopum a minori ad majorem Ecclesiam , ad quam ipse nominandi jure potiretur, nisi postquam Episcopus octo, vel decem annos priori Ecclesiae laudabiliter praefuisset . Adeantur Fermosinus ad rubricam titulum derranslatione Episcopi quaest. 3. Cap. Licet in tantum, num. 13. . I s. de Sanctis in Examina Con oriati cap. I 3. num. Ios. Illud itidem animas versione dignum est in hac translationum materia, quod, litet Cardina. les, qui aliquem Episcopatum obtinent, eodem se abdicare permittantur absque rigo rosa caulae probatione , quotiel cumque ad resideodum in Romana Curia se te conserre velint , proprio sibi munere perfuncturi, ut

scilicet opera consilioque praesto sint Romano Pontifici , veluti expendit Iagnanus in Cap. Nise cum pridem, num. 57. de renuntiatiane I si tamen ad

394쪽

L I B. XIII. C A P. XVI. 38 ad alium Episcopatum non suburbicarium transferri postulent, de ip1brum

translatione agendum est in Congregatione Consistoriali , & in ea probandae sunt translationis causae, & quidquid praeterea Opportunum est, ad hoc ut ipsa Congregatio valeat contulere Pontifici , ut petitam transi tionem auctoritate lua indulgeat . Inter Acta ipsius Congregationis Conis sistorialis duo extant Deereta, eadem die , nimirum 3 o. Junii Ios s. edi. ta , quorum alterum est de Cardinali Ioanne Stephano Donghio , qui, cum Adjacensis Eccles at in Corsica esset Episcopus , ejusque coeli gravitatem , atque intemperiem ferre non posset, ad alium Episcopatum trans ferri se expetebat. Congregatio autem censuit, Ii Sanctissimo Domino M.

stro visum fuerit , eumdem , a vinculo predicte Ecclesie Adjacensis absolutum, transferri posse , presertim quoώ insigni rerum agendarum domi forisque dexteritate oe prudentia collecta, oe quod caput es, magno domus Dei etelo, alteri Ecclias perutilis futurus esse videatur. Alterum est de Cardinali Carasare Facchinetio, qui cum & ipse a necta valetudine laboraret, & habi- auales morbos Senogalliae, ubi sedebat Episcopus , contraxisset, pro transim tione ad aliam Ecclesiam rogaverat . Itidemque Congregatio censuit , sSauctissimo Domino Nosero ita videbitMr, adesse causas absolvendi pudictum

Eminentissimum Dominum Cardinalem Faccbinet tum a vinculo, quo pudicia Ecclesis Senogallien. tenetur , m ad aliam transferendi, presertim quod nregimine prioris Eccles, , quantum per valetudinem licuit, ita laudabiliter se gesserit, ut omnino agnus videatur, qui ad aliam Ecclesiam transferatur , iapud quam, Deo dante , meliori valetudine utens, novos, o uberiores fruis Elus in vinea Domini faciat. Plurima alia hujusmodi Decreta, quae nullo negotio congeri possent , praetermittuntur . Adeo verum est quod innuit

Van-Espen Iur. Eccles Univ. tom. I. pari. I. tit. I s. cap. q. num. 22. nihil

plane immutatum esse circa translationum disciplinam, in eo quod pertinet ad potissimam i Ilarum causam; quod perinde est, ac dicere, quoad n cessitatem, & utilitatem Ecclesiae e Porro licet mutata nonnihil st disciplina quoad ipsam translationis formam , semper tamen mansi, o manebit inconiscussa Patrum regula, quod nonnis necessitate, aut utilitate cogente, transla-ιisues Episcopo in feri possint ' nec minus hodie, quam state Sanctorum mistrum , culpabiles sunt Episcopi, qui avaritia , aut ambitione ducti , de una

Ecclesa migrant ad aliam . VI. Percurrentibus nobis veteres relationes, quaedam occurreru ut postu-δata, occasione translationum hujusmodi, ab Episcopis proposita, quibus Congregatio Concilii opportuna responsa , a summis deinde Pontificibus comprobata, exhibere non destitit : quorum aliqua hic a nobis indigita..huntur eo consilio , ut vel praedicta postulata non amplius proponamur , vel, si ea proponi contingat, in promptu sit tutam ei idem responsionem

aptare.

VII. In nonnullis relationibus Episcoporum, qui ab una ad aliam EO clesiam translati fuerant , proposita legitur quaestio quoad fructus prioris

395쪽

Ecclesiae; nimirum, ad quam usque diem liceat Episcopo translato peret pere fructus ac reditus Ecclesiae , a qua discedit. Quaestionis nodus in eo situs est , ut definiatur tempus , quo prior Ecclesia re ipsa vacare dici post st. At , cum jam decretum fuerit, ea indem eo temporis articulo vacare, quo Pontifex in Consistorio Episcopum a vinculo prioris Ecclesar solutum pronunciat, quamvis necdum Litterae Apostolicae super provisione alterius Ecclesiae, ad quam transfertur, expeditae' fuerint, ideoque hujus possessi nem apprehendere nequeat ' hinc necessario sequitur, licere Episcopo reditus prioris Ecesesiae percipere usque ad illud tantummodo temporis momentum , quo a summo Ponti fiee in Consistorio ab illius vinculo absol uitur: si quos vero fructus post illud tempus decursos perceperit, ad eos. dem restituendos omnino teneri. Sane temporis punctum , quo inducitur priori Ecclesiae vacatio , definitum fuit a Congregatione Concilii , post maturum examen , in quadam resolutione , quae confirmata suit ab Urbano Papa VIII. per Apostolicas Litteras datas die et . Martii &impressas post Tractatum Barbosis de incio m potestate Episcopi, editi nis Lugdunensis , pag. III. Ecclesam , a qua Episcopus de suo consensu transferetur , ab eo tempore vacare , quo idem Episcopus ab illius ianculo in no Iro, prs tempore exisentis Romani Pontificis Consessorio, absolυitur, etiam ante explicationem Litterarum . Volicarum , vel adeptam secunde Eecless possesionem . Quod vero dictum est , Episcopum posse prioris Ecclesiae frudius usque ad prae indicatum tempus percipere, ad eorum autem restitutionem teneri, si quo& exinde decursos perceperit, id ex ipsa profluit naturali ratione o nec enim justum est , ut is fructus habeat, qui legitimo ad id titulo destituitur; uti recte animadvertit Garcias de Benesciis pari. z. cap. 6. num. I. & cum ceteris Doctoribus prosequitur Rigantius ad Regul. 2. Cancellaris R. num. 38. tonu. I.. VIII. Quamvis Urbani VIII. Litterae per se satis clarae fini , ac per spicuae; nihilominus plures quoad earum intelligentiam excitatae sunt conistroversiae , de quibus hic brevissime , quantum fieri poterit , dicturi si mus e sermonem redigentes ad ea , quae pertinent ad rem praesentem , nimirum ad postulata per Episcopos in relatione status Ecclesiarum proposita, quibus dum rescriberetur, opportunum exhibitum fuit responsum. IX. Declarat Urbanus in supra relatis Apostolicis Litteris, Ecclesiam vacare ab eo tempore, Quo Episcopus ab ejusdem vinculo fuit in Cons-stor:o solutus. Hinc ortum est dubium , an, si quod Beneficium in ejus Ecelesiae dioecesi vacaverit post praefatum tempus, nondum expeditis litteris super provisione alterius Ecclesiae, ad quam transfertur, minusque capta istius possessione, possit Episcopus illud conferre. Super quo tribun tia constanter responderunt , quod , sicuti non licet Episcopo suos facere fructus, qui post tolutum in Consistorio vinculum spiritualis conjugii e currunt, ita nec ipsi integrum est Beneficia conserre ex eo tempore vacanistia ' quae nimirum debeant perinde censeri , ac . si vacassent, ipsa Sede

396쪽

L I B. XIII. C A P. XVI. x

Episcopali vacante . Ejusmodi judicata, non quidem revera a Congregatione Concilii ad Episcoporum consultatioues respondente , sed ab aliis Romanae Curiae tribunalibus prolata, indicantur a Rigantio cit. loe. &' ade Sanctis in suo Examine Congistoriali cap. s. num. 23. m M. X. Ad relationes vero status Ecclesiarum, respontaque itidem exhiberi solita, proprie spectat inquisitio illa , cujus nam sit , Ecclesiam , univerasamque dioecesim adminiurare per id temporis spatium, quod inter sol u. tionem vinculi in Consistorio peractam , allatumque de secuta jam hu-j ii odi solutione nuncium , intercedit: neque enim desuerunt qui suspiis carentur, Ecclesiam atque dioecesim sub nullius regimine tunc esse; propterea quod nequeat illud residere apud Episcopum, cujus spirituale vinculum jam in Consistorio a summo Pontifice solutum fuit ' nec etiam illud sibi vindicare valeat Capitulum, quod, donec praefati , vinculi solutionem ignorat , incognitam quoque habet Ecclesiae vacationem . At , si

percurrantur tum Congregationis retolutiones, tum Breve Urbani eas confirmantis, cogetur quilque fateri, opportune pro Visum fuisse, ne enuntia. tum incommodum oriatur ' quod scilicet nullus sit , qui medio tempore inter solutionem vinculi , & allatum de ea nuncium, regimen & administrationem Ecclesse gerat : in iis quippe cautum statutumque legitur, jurisdictionem penes Episcopum esse debere , quousque nunciatum ipsi fuerit, rescissum jam .in Consistorio fuisse vinculum, quo is Ecclesar o stringebatur: eo autem nuncio ad ipsum perlato, abdicare illico se debere exercitio cujuscumque jurisdi Ehionis, hancque universam in Capitulum

transferri: Posteaquam vero ex testimonis , seu documento Secretarii sacri Collegii, vel alio modo, huyusmodi absolutionis notitiam Episcopus translatus habuerit , illico eum exercitio ordinaris iurisdictionis absinere debere, eamque in Capitulum transire ita ut statim Capitulκm eadem iurisdictione uti, Sedem vacantem publicare , atque Ucialem , seu Vicarium , ad dicti

Concilii pusicriptum , constituere misit , m debeat . Neque ex eo , quod Episcopo prorogetur jurisdictionis exercitium ad illud utque tempus, quo noverit, suum cum Ecclesia spirituale conjugium diremptum fuisse, contendi ullo modo potest , praedictam quoque apud ipsum manere faculta.

tem conserendi. Beneficia, quae eodem intermedio tempore vacare continisgat : jutit dictio enim ad dioecesis regimen necessaria in suspenso manere nequit I at contra nihil prohibet , quominus Beneficiorum collatio differatur, donec de illis disponat is, ad quem pertinet Beneficia Rectore viduata ψ. Episcopali Sede Vacante, conferre. XI. In Decretali Si Episcopus , de supplenda negligen. Prsutori in s.cautum est , put , si Episcopus paganorum , aut schismaticorum captivus fiat , in Capitulum tranteat Ecclesiae administratio , eousque tamen retinenda , quoad Capitulum ipsum opportunam ea de re notitiam perferri mrave eit ad Sedem Apostraicam, i cui reservatum est ea praescri bere, quae deinceps agenda erunti; quemadmodum colligitur ex illis verbis r donec

397쪽

per Sedem poseolicam , cuius interes Ecclesarum providere necesstat Aus, super hoc per ipsum Capitulum , quam cito commode poterit , consilendam, aliud contigerit ordinari: ut scite expendunt DOctores in prscitat. textum. At id minime locum habet, ubi Episcopus, quamvis ab hostibus captus suerit , in ea tangen conditione versatur , ut & a dioeces an is litteras accipere , & suis ipse recurrentibus epistolis opportuna ad rectum dioecessregimen mandata indicere valeat: uti sapienter decrevit Congregatio Concilii in causa Hibernie Adminis attonis Ecclesarum , proposita , & definita die . Augusti 1683. Quod tunc propositum fuit dubium , sequens est:

qn casu , quo Episcopus ab hfreticis captus Aetineatur , non ita pamen a

et e cinoditus , ut ipsi , 0 que dioecesanis , facile non sex, saltem per litteras , inter se agere , eiusdem Episcopi jurisdictis intelligatur suspensa , σad Capittilum Eeeusis Cathedralis devoluta. Responsum autem fuit: Imrisdictionem non esse suspensam. Ex quo sane exemplo evincitur , omnem ab Apostolica Sede adhiberi curam , ne dioeceses recto opportunoque regimine destituantur , si qe Sedes per Episcopi obitum vacet , si ve quolibet alio ex capite populus suo Pastore careat ' simulque eamdem huic meιhodo firmiter adhaerere, ut penes superstitem Episcopum sit administratio, Terumque omnium cara , quousque valeat is Ecclesiae praeesse , & donec hujus regimen alteri committi valeat. χXII. Et huc usqua deducta confirmari posse videntur ex his , quae a nobis statuta sunt in nostris Litteris Apostolicis expeditis die 26. Ianuarii 1 sq:: & transmissis ad Venerabiles Fratres Episcopos, Apostolicos Vicarios Indiarum Orientalium, quasque hic referre, uti dicitur , per transienonam, non inopportunum esse existimamus , etsi animus si eas inserendi in quartum tomum nostri Bullarii. Hi Apostolici Vicarii, ordine, & charactere Episcopali sunt decorati. Nonnulli habent coadjutorem cum sutura. successione ' nonnulli dicto coadjutore carent e & quando aliquis ex his

vitam cum morte commutabat , non erat qui regeret populum defuncto commissum, & longum tempus erat expectandum, antequam novus Apostolicus Vicarias in Urbe eligeretur I in loco enim, qui a defuncto vicario regebatur , nec Canonici , nec inplurimum Clerus reperiebatur , qui ad electionem Vicarii Capitularis proeedere posset. Ad avertenda itaque imminentia mala, statuimus, quemcumque Vicarium Apostolicum Indiarum Orientalium, carentem coadjutore cum futura successione, debere ex Cl

ro Seculari , vel Regulari , eligere Vicarium Generalem habilem atque idoneum , qui tamquam Apostolicus delegatus , eveniente obitu Uicarii Apostolici, regimen & gubernium assumat Apostolici Vicariatus usque ad captam Vicariatus Apostolici possessionem a novo Vicario Apostolico per Sedem Apostolicam constituendo: praedictoque Vicario Generali concessimus omnes & singulas facultates , quae Vicariis Capitularibus cujuscumque Cathedralis Ecclesiae . Sede vacante , de jure competunt , nec non usum dc exercitium earum facultatum, quibus Apostolicus Vicarius Episcopus P

398쪽

L I B. XIII. C P. XVI.

dum vivebat , utebatur , iis tantum exceptis , quae requirunt Ordinem,& characterem Episcopalem , vel non sine sacrorum Oleorum usu exercentur ' & urgente necessitate , praedicto Vicario Generali potestatem dedimus conlecrandi Calices , & Patenas , atque Altaria portatilia, cum sacris tamen oleis ab Episcopo benedictis r ut ex benigna lectura Litterarum Apostolicarum supra memoratarum aperte colligi potest.

XIII. Ad institutum redeundo, ex saepe memoratis Urbani VIII. Litisteris recte deducitur , prioris Ecclesiae fructus ab Episcopo percipi non posse , postquam ab illius vinculo fuerit in Consistorio absolutus. Trib nalium autem judicata superaddunt, nec ipsi licere disponere de Beneficiis, quae vacare contigerit, postquam in consistorio spirituale illud conjugium fuerit dissolutum. At fatendum est, easdem Apostolicas Litteras de Episcopo loqui, qui in translationem suam consenserit: a qua Episcopus

de suo consensu transfertur e neque praeterea dubitandum, quin valde rationi consonum sit, ut, quae de beneficiis prodierunt tribunalium judicata, in ea pariter hypothesi recte procedant , qua Episcopus sciens , & vel

expresse , vel tacite consentiens, ad aliam Ecclesiam transfertur : tunc

enim, cum hinc confluat scientia, & consensus Episcopi, qui est transferendus, illinc enodario vinculi , quo is priori Ecclesiae obstringebatur, nihil plane desideratur eorum, quae ad prioris Ecclesiae vacationem sunt necessaria ' quamvis eerta notitia de jam secuta spiritualis conjugii solutione ad Episcopum non pervenerit , nec is novas Bullas expediverit, multoque minus alterius Ecclesiae possessionem nactus fuerit. Si vero hujusmodi vinculi solutio fiat, inscio plane Episcopo, isque ad aliam Ecclesiam transferatur sine praevia sua scientia, aut consensu, non videtur locus amplius esse posse dispositioni Brevis Urbani, aut praeindicatis tribunalium judicatis . sed, non obstante saepe memorati vinculi dissolutione in Consistorio peracta, videtur potius Episcopus tum recte fructus percipere , tum etiam valide Beneficia conserre posse, quousque, sibi nunciata vinculi enodatione, suum ipse consensum eidem accommodaverit, vel, eo denegato, summus Pontifex, justis urgentibus causis, illius consensus desectum suppleverit, volueritque, ut peracta ad alteram Ecclesiam transislatio suum sortiatur effectum . Qua stiones hasce expendunt Barbosa de

Officio oe potestate Episcopi pari. 3. alleg. II9. num. . oe seq. & de Sanctis in Examine Conmortali cap. s. num. 4 I. seq. ubi collecta legi possunt quaecumque in hanc rem ab aliis tradita sunt. Verum nos ab hisce controversiis abstinebimus: quamvis enim aliis temporibus exempla non defuerint translationum Episcoporum, absque eorum consensu pera arum , hae tamen subinde interdit ae fuerunt I ut patet ex monumentis erudite colis lectis a Chiistiano Lupo in eanon. Iq. Dictatus S. Gregorii VII. Quamobrem , cum juxta vigentem disciplinam translationes nunc minime

fiant, nisi praevia scientia,& consensu Episcopi, qui ab una ad aliam Ec- Tom. II. D d d ese.

399쪽

Heliam est transferendus, supervacaneum est praeindicatae quaestionis examen instituere. XIV. At, si inutile est de praememorata controversia disputare, abs re tamen videri non debet sequentem expendere , alias in Poloniae Regno excitatam, ubi, ex ejusdem Regni silemate , frequentiores contingunt Episcoporum translationes. Illic siquidem antiquitus ea obtinuerat conluetudo, ut, dum a Rege tenuioris, & inserioris Ecclesiae Episcopus ad pinguiorem, dignioremque Sedem nominabatur, suturo sibi in prioris Episcopatus regimine successori relinqueret fructus omnes, qui maturaverant ex eo die, quo fuerat ad digniorem Episcopatum nominatus e sed, cum

quidam subinde sibi licere putaverint utriusque Episcopalis mensis fructus colligere , nonnulli Epit copi in relatione status ibarum Ecclesiarum , &ipse quoque Rex, per Apostolicum Nuncium , Vehementer postularunt, ut a Sancta Sede statueretur, translatum Episcopum, adeptis sibi fructibus secundae Ecclesiae, debere omnino succellari dimittere fructus primae

Ecclesiae a die suae nominationis maturatos.

XU. Assumpto per Congregationem Concilii, ex Pontificis jussu, hujusce quaestionis examine, mandavit eadem Prospero Fagnano insigni Canonici Juris perito, & tunc eidem Congregationi a Secretis, ut sente tiam suam ea de re exponeret. Ipse autem , ad trutinam revocato articulo, an Episcopus ad alteram Ecclesiam nominatus, percipere, ac sibi recte acquirere posset prioris Ecclesiae fructus ex eo tempore maturatos, quo ipse ad alteram Ecclesiam nominatus fuerat, duas posuit, distinxitque facti species: quarum altera haec est: Aut Episcopus nominatus, ante admissam nominationem per Papam, non solum percepit, sed etiam consumpsit fructus f prioris videlicet Ecclesiae ), ita ut non extent ; non

Nideiuν arctandus ad solvendam illorum aestimarionem: quia injusum esset, ut teneretur resiluere fructus , quos percepis , m consumpsit non siolum uxbouae fidei possessior, sed etiam ut dominus , verus Episcopus illius E

elesiae alioquin videretur libaratus a vinculo Ecclesiae suae per solam Rogis nominationem: altera vero sequentibus verbis concepta est e M ut mero

Episcopus nominatus a Rege fructus nondum consumpsit s loquitur itidem de fructibus primae Ecclesiae ), sed illi adbuc extant tunc forte aι- sonum non esset, ut illos dimitteret successori. XVI. At Fagnani sententiam minime receptam fuisse oportet. Siquiisdem datis ea de re litteris ad Nuncium Apostolicum, ut Opportunas notitias exquireret ab Episcopis, quorum major prudentiae opinio in eo Regno esset, hisque demum ad Urbem allatis, cum animadversum fuerit, malum omne promanare ex cupiditate eorum, qui ad alteram Ecclesiam nominati, minime curabant prioris administrationem relinquere,& Apostolicas litteras suae translationis expedire, ut diutius frui possent proventibus utriusque Episcopatus I prioris videlicet , quia nondum fuerant a

vinculo, quo ei alligabantur, per Sedem Apostolicam absoluti I alterius

400쪽

L I B. XIII. C A P. XVI. 393

autem, propterea quod, juxta Regni consuetudinem , ex die secutae v cationis , fructus omnes in futuri Pranulis commodum asservabantur cumque insuner deprehensum fuerit , ex hoc ipso aliud profluere absurdum, ut nimirum Episcopus ad priorem illum Episcopatum nominatus, protraheret Asostolicae Sedi suam exhibere nominationem , ac provisionis litteras expedire, eo quod praedecessor Episcopus omnes priores Ecclesiae fructus jam perceperat, & aut consumpserat, aut secum ad alteram Ecclesiam transtulerat: summus Pontifex Urbanus VII. edito Decreto conis

stituit, ut, si in posterum Cathedralis aliqua Ecesesia in Regno Poloniae

quatuor tantum mensibus, vel breviori temporis spatio vacasset, liceret quidem novo Episcopo fructus hujusmodi vacationis tempore maturatos libi habere, juxta veterem Regni consuetudinem , at, si Ecclesia ulterius vacasset, nec integro quadrimestri datus ipsi suisset Sponsus, & Pastor, tunc qui a quarto mense fructus maturarent, nulla alia facta declarati

ne, statim intelligerentur, non quidem novo Episcopo , sed certis quibusdam piis operibus in Decreto designatis addicti . Quo sane Decreto

pra indicatis duobus incommodis suit emcaciter consultum. Etenim , animadversa illius lege, Episcopus minori Ecclesiae praesectus , si a Rege ad

majorem nominetur, solicitam dabit operam , ut suam nominationem

quam primum exhibeat, ad hoc ut novae Ecclesiae sibi designatae provisi nem a Sede Apostolica impetrare, ac Bullas expedire possit; sciens nimirum , novae hujus Ecclesiae fructus sibi dumtaxat relinqui ad quartum usque mensem a die illius vacationis: qui: vero suerit ad eam Ecclesiam nominatus, ex qua Episcopus ad aliam transfertur. , haud negliget quantocitius Bullas obtinere; sciens & ipse, obnoxium se esse sanctioni praeindicati Decreti , quoties expeditionem suam protulerit ultra quadrimes re a die vacationis , hoc est a quo die antecessoris sui translatio in Consistorio admissa fuerit. XVII. Urbani VIII. Decretum est hujusmodi, exscriptum ex iis . m. decret. pag. 23 . oe seq. Cum in Regno Poloniae, ubi excrebrae sunt Episcoporum translationes , jamdiu inoleverit abusur , ut Episcopus ad aliam Ecclesiam transferendus, de industria disserat se a prima Eeclina liberare,

ae Litteras . Volicas suae translationis expedire , ut eo diutius utriusque Episcopatus fructus assequatur ' prioris nempe, cujus vinculo nondum a Sede

Apostolica exsolutus es I m posserioris, ad quem transfertur, cujus fructustini versi, a die vacationis Ecclesiae , sebi integre reservantur; cumque inde etiam far, ut successor in Episcopatu, unde ille translatus es, negligat mi e suae provisionis Bullas expedire, quippe cum intelligat, se diu subiturum Ecclesae onera universa absque illis fructibus , quos omnes praedecessor

scopus aur ante translationem consumpsit , aut ad aliam Ecclesiam secum asportavit: Sanctismus Dominus Noster hujusmodi eorruptelam, quae cedi in graυe Ecclesiarum in spiritualibus ac temporalibus detrimentum, pro P

florali ejus solicitudine, ac eteis, magnopere cupiens de medio sublatum iri, D d d et ex

SEARCH

MENU NAVIGATION