Sanctissimi domini nostri Benedicti papæ 14. De synodo discesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

411쪽

Theodorus a Spiritu Sancto , Congregationis Indulgentiarum , sacrarum..que Reliquiarum Consultor . Quoties autem aliqua occurrat Indulgentia, de qua nulla mentio fiat in memorato opere , perfacile est deprehendere, utrum ea apocrypha sit, an non et dum qui illam evulgat , & subsistentem propugnat , debet autographum proferre concessionis monumenis tum, vel saltem indigitare locum , ubi illud asservetur . Proindeque , sit conseratur Indulgentia, quae populo nunciatur , cum autographo conceusionis, aut cum authentico ejusdem exemplo , fit illico patens , an illa apocrypha si, necne: cautum quippe est.' Ne edantuν summaria, nis col- lationata, o subscripta ab Ordinario loci, seu eius Vicario Eullarum transumptis Mes ne adhibeatur , nis snt collationata , O' subscripta, oe sigillo munita alicujus Metrapolitani, seu ejus Vicarii. Omnes Indulgentiae Episcopis inspiciendae oe examinandae tradantur, qui legitimas probabunt, rei quas nulla auditoritate roboratas reiicient : uti legitur in Formula habendi Conc. Provinc. pari. 8. Metor. Eccles Mediolanen. pam I 2O3IU.. Est tamen hic opportune monendum , nonnullas repetiit Indulgentias, quae sine temeritatis nota in dubium revocari nequeunt, quam . vis authenticum earum Indultum non proseratur , cum antiquissima constantique traditione innitantur, ac tacita, vel expressa Romanorum: Pontificum confirmatione roborentur. Talis est, ut aliquo utamur exemplo,

Indulgentia Portiunculae, quae nomen desumit a parva illa Cappella prope Assisium sita , quam Sanctus Franciscus , ordinis Minorum Fundator, ab Abbate,Montis Subasii ordinis Sancti Benedicti obtinuit , ut ibi, una cum Fratribus, posset novi Instituti sui lanctioneς peragere,

quaeque nunc temporis sta conlpicitur intra augustum Templum Sane ruMariae Angelorum Reginae dicatum . Fertur itaque S. Franciscus plenariam Indulgentiam a Deo implorasse pro iis omnibus, qui perpetratorum

criminum poenitentes , eaque sacramentaliter consessiI , memoratam Ca

pellam visitassent' idque ipsi a Deo in eadem Cappella concessum suis

i ed hoc tamen addito, ut ipse eamdem Indulgentiam impetraret ab H norio III tunc Romano Pontifice Qui quidem certior factus , conso num id esse Divinae voluntati, anno I 223. Indulgentiam plenariam perpetuo concessisse dicitur omnibus , qui ex corde poenitentes , ac conseias, saepe dictam Cappellam', seu parvam Ecclesiam visitassent a vesperis calendarum Augusti ad vesperas sequentis diei.

Via Sane nullum extat authenticum monumentum sive de petitione S

Francisci, sive de concessione ab Honorio III. illius precibus facta. CNierum affertur testimonium Petri Calfanni affirmantis , se propriis auribus audivisse S Frunciscum praefatam Indulgentiam in concione annun- aiantem , habentemque prae manibus quamdam chartam , cujus summam reserebat omnino consonam iis, quae supra memoravimus. Extant in suis per testificationes jam inde ab anno I 277 exaratae a duobus Religiosis

412쪽

L I B. XIII. C A P. XVIII. οπα P. Matthaeo de Marignano, qui unus fuit ex sociis S. Francisci, qui que cum ipso Perusiam se contulit ad pedes Honorii III. cum is , Dei voluntatem suspiciens, Indulgentiam , de qua sermo habetur , est elargiistus . Haec omnia adnotata reperiuntur in authentico monumento Biblio

thecae Coibertinae, quod publici juris fecit Stephanus Ba luetius in suis ML scellaneis lib. q. pag. 49O. & confirmantur publico quodam Instrumento rogato jussu Antistitis Conradi Epilcopi A si is ensis anno r33s. Denique,

praetermissa etiam communi consensione Historicorum omnium, & Scriptorum subsequentium temporum, quos olim nos ipsi collegimus in Op0ῖculo ad hanc ipsam rem pertinente, & anno I 72I. Fulginei typis i m. presso: cum Romani Pontifices siepe meminerint de Indulgentia hac, uti ab Honorio III. concessa , quemadmodum videre licet apud Gaddi n-gum in Annalibus ad annum I 223. num. I. a. iidemque postea illam extenderint ad universas Ecclesias ordinis S. Franci lci, ut in memorato nostro opusculo demonstravimus.' esset profecto magnae temeritatis eamdem in dubium revocare ex eo, quod nullum afferatur primitivae concessionis authenticum monumentum. Pari ratione judicandum de Indulgentia plenaria quotidiana , quae dicitur rogatu Constantini Imperatoris a Sancto Silvestro concessa cuilibet in statu gratiae Lateranensem Ecclesiam visi. tanti , quaeque descripta legitur in veteri marmorea tabula intra eamdem Ecclesiam extante, & in antiquo Codice in Archivo Capituli asservato. De hac enim non solum desideratur authenticum monumentum, sed graves insuper in ipsa facti enarratione offenduntur difficultates, habito praeis sertim respectu ad disciplinam seculi quarti , quo concessa dicitur ' uti etiam in serius adnotabimus, & latius animadvertit Papebrochius in Proismiaeo dissert. 8. in Responsonibus ad Patrem Sebasianum a S. Paulo. At nihilominus temeritatem laperet hujusmodi Indulgentiam nunc uti duis hiam traducere e ejus quippe legitimum iundamentum statuendum est incomprobatione Romanorum Pontificum , qui cum saepius, & non quidem persunEctorie, sed in ipsis etiam Pastoralibus Ecclesiae visitationibus , viderint quae in memorato lapide enuntiantur , amo Veri tamen eum , vel emendari non jusserunt: veluti lcite animadvertit idem Pape brochius citidissert. 8. nu=v. q. siuamvis enim nequeat eficere Pontifex, tit a Silvestro δε-rae stat Indulgentiae, quae datae non fuerunt, facere tamen potes, ut eae revera isebis nunc obtineantur, aeque ac si ab ipso Silυυiro promanassent . Cui quidem firmissimae rationi adhaerentes nos in memorata nostra Constitutione, quae incipit iasisdue solicitudinis , h. 7. ubi res est de Indulgentiis ipsius Ecclesiae Lateranensis , ita statui mus o omnes oe sngulas Indulgentias me. quae jamdudum, ipsis Romanis Pontificibus Icientibus di eo eniιentibus , publice rn eadem Ecclesia proponi consueverunt , etiams de illarum

primaeva concessione certa monumenta nunc non appareant G c. approbamus

conserviamus, eidemque Bassicae, perinde ac se per praesentes ex integra i

concederentur, Me ulla contradictione competere declaramus, atque decernιmus . VI.

413쪽

VI. Verum , eum , extra praesitas gravioris momenti circumstantias . ipsum concessionis documentum est necessario explorandum , nonnunquam occidit, ut offendantur dissicultates , quae eas falsas, seu apocryphas suadeant , vel quae saltem cautiores reddere debeant Episcopos , ne caeca fide illas approbent, sed judicium suum eo usque cohibeant , donec de ill-dem afferatur Sanctae Sed is oraculum . Porro semper adfuit in Ecclesiaticultas concedendi Indulgentias , semperque aliquis in ea viguit hujusmodi concessionum usus ' uti colligitur ex epistola secunda B. Pauli Apostoli ad Corinthios cap. 2. & ex Tertulliano, ac S. Cypriano, quorum testimonia accurate collecta fuerunt a Catholicis Controversiarum Script ribus: non semper tamen idem fuit hujusmodi se cultatis usus I quemadmodum saepe monet Pape brochius in citata Responsone ad art. Iq. num. 22. Omnes probi Catbolici agnoscunt, amplissimam a Cbrisio meariis suis ,

circa peccatorum, oe paenarum etiam temporalium remissionem, concess)m efse potestatem . Usus vero potesatis illius Uarius esse potest pro temporum , personarum, aliarumque circumstantiarum diversitate , m ex Ecclesiae judicio mutari etiam potest. Hanc vero amrmare possumus nonnullorum esse eruditorum sententiam , nimirum omnium primam Indulgentiae plenariete concessionem, de qua certo constet, eam esse, suam Urbanus Papa II. anno Iosts. impertitus est iis, qui religionis causa ad recuperandam Terram Sanctam militaturi se se eonferrent : Hujus concessionis documentum impressum est rom. Io. Conciliorum Labhei col. Io7. Hanc Indulgentias plenariae concessionem ceteris omnibus, quae cognitae sint, antiquitatis prae rogativa antevertere', demonstrat Uen. Servus Dei Cardinalis Thomasius in suo Commentario circa concessionem Indulgentiarum, relato in tom. 7. pag. I 26. ejusdem operum , quae hoc ipso anno I7sq. Rome adeo accura' te & erudite typis imprimenda curavit Pater VeZZosi Clericus Regularis

in Romano Archigymnasio Historis Ecclesiasticς Ρrofessor . Suspectam ergo aliquis habere posset aliquam plenariam Indulgentiam, quς ante prs-

dictum tempus concessa asseratur. At, id sum cienti fundamento destitu tum esse, alii dicere possent, asserendo quς extant in ctis Ecclesiae Orientalis collectis opera, & studio Emmanuelis a Schel strate tom. a. dissert. I. cap. s. pag. 76 I. . seq. ubi late agit de concessionibus Indulgentiarum etiam plenariarum ante tempora summi Pontificis Urbani ΙΙ. Sc et iam cetera, de quibus eruditus Amori in recenti Hisoria Indulgentiarum pari. I. sect. a. pag. 46. editionis Venetae , sect. 4. pta. Io S. ct Iect. 7.pv. IS 3.

VII. Nonnullς aliquando occurrunt Indulgentiξ , quibus absolutio a poena, oe a culpa concedi dicitur . Hujusmodi dicendi sermula tribuitur

prς teritorum seculorum Qus storibus , quos licet assirmare veros fuisse auctores tempestatum, quas Ecclesia propter Indulgentiarum causam perpes fa est. Clemens V. Pontifex in Clementina 2. de paenit. rem id . loquens

de ejusmodi Qus storibus, deque publicationibus Indulgentiarum, qus per

414쪽

L I B. XIII. C a P. XVIII. 4 osti plos fiebant, eos dicit solitos fuisse hac formula uti a poena, oe a cuia

pa: ut eorum verbis utamur e quo satis ostendit Ponti sex, incongruum omnino suisse hujul modi dicendi modum ; quemadmodum animadvertit Nais varrus in Commentario de . uno Jabdaei, decimo notabili, num. Io. Et revera Cardinalis Culanus, Apostolicae Sed is per Germaniam Legatus , fidenter asseruit, Apostolicam Sedem nunquam consuevisse Indulgentias impertiri hac adhibita phrasi : Ipse in S 'nodo Provincιali, nobis audientibus, Magdeburgi per ipsum celebrara , dicebat e Sedes inpostolica suis verbis a poena , culpa Indulgentias nunquam dare consuevit. Leguntur haec in magno Chronico Belgii. Non ignoramus, aliquos extare Theologos contendentes , per Indulgentias tolli posse peccata venialia , etiam quoad culpam ' at simul novimus, valde dubiam esse ejusmodi sententiam , eamque minime cohaerere sanioribus Theologiae principiis, uti e vincunt SuareZ in 3. pari. S. Thomae tom. q. disput. So. sed . I. num. II. Passerinus de Indulgentiis quaes. 7. num. 82. P. Theodorus a Spiritu Sancto in supra-

citato Traelatu de Indulgentiis rom. I. cap. s. h. I. Si quae autem reperiantur Indulgentiae, in quibus remissio quartae, exempli gratia, vel septimae partis peccatorum venialium concedi dicatur , accipiendum id est deremissione temporalis poenae , quam quis propter eum criminum numerum promeritus fuerit, non ante tamen obtinenda , quam.post obtentam rein millionem culpae iis modis atque rationibus, quibus juxta Christi Domini praescriptum a peccatorum reatibus expiamur . In Glossario mediae &infimae Latinitatis d Cangit , ampliato per Monachos Congregationis S. Mauri , tom. 3. liti. I. veta. Indulgentia, extat exemplum ejul modi Indulgentiae datae ab Urbano III. Pontificatus sui anno primo. At in monumento Pontii Archiepiscopi Arelatensis , quod relatum legitur rom. 3. Spicilegii Lucae Dacherii recentioris impressionis pag. 383. leguntur mox reserenda Verba , quibus praeallegata interpretatio maxime juvatur , &comprobatur': Denique illos, qui de minoribus peccatis hunt confuse , oe habent acceptam paenιtentiam , s venerint ad Dedicationem praedictae Eccle

oec. s conlimilis quippe Dedicationis occasione Urbanus III. supradictam

Indulgentiam concessit j abjolυimus de una medietate acceptae Paeuirent ae .

His itaque politis, si quae reperiatur Indulgentia superius allatis Verbis, seu sormulis expressa, prudens Episcopus satis justani sibi esse arbitrabitur causani habendi suspectam illius concessionem . Si vero exhibitum concessionis monumentum agnoverit authenticum esse , quod non ita facile contigerit, poterit illud congrua interpretatione declarare. VIII. Alias itidem reperire est Indulgentias millenorum annorum, quς a Romanis Pontificibus concessae seruntur . Sunt qui asserant , Alexandrum III. concessisse Anconitanis Dominica prima uniuscujusque mensis Indulgen iam tot annorum, quot arenae grana simul junctae hominis manus continere possunt. Verum Cardinalis Baronius ad annum Chroti II 77. num. 49. narrationem hanc resert inter fabellas risu excipiendas . Porro

415쪽

Sotus in . sentent. HAE 2I. γ se. z. ort. I. Quod si arguas, a sserere non dubitavit, fuisse haec omnia commenta Quae florum . Est ius autem in eum dem lib. q. sent. ddi. 2O. q. IO. in Au. aperte ait , confictas commen. titiasque esse huiusmodi concessiones, ac nullatenus Sanctae Sedi tribuenadas . Denique Venerabilis Cardinalis Thomasius in praecitato Commentario, postquam innuit, omnium primam Indulgentiam plenariam, uti luperius relatum est eam esse , quam Urbanus II. euntibus ad recuperationem Terrae Sanctae largitus est, quamque illius exemplo confirmarunt & innovarunt Callixtus II. Eugenius IlI. Clemens ΙΙΙ.& Innocentius III. dum eadem urgebat ratio Teme Sanctae ex hostium manibus redimendae I addit, se nullum aliud exinde reperisse exemplum Indulgentiae plenariae an. te eam, quam primo Anno Sancto indixit Bonifacius VIII. silentio tranLmittens Indulgentiam Portiunculae , ex eo fortasse , quod ipsa quasi imis mediate a Christo Domino concessa suerit.' &, postquam multa eruditi ne toto illo opere demonstravit, quanta l moderatione usi sint Romani Pontifices in Indulgentiis concedendis, quas scilicet paucorum plerumque annorum largiri solebant, lapienter concludit, incredibiles ac plane improbabiles esse concessiones Indulgentiarum millenorum annorum,' eoque marigis, quod assertae concessiones plerumque ad ea tempora referantur, quihus maxime viguit praememorata moderatio.

IX. Demum quandoque magnifice praedicantur nonnullae Indulgentiae , hoc addito, concessas eas fuisse tu forma Iubilaei e qua quidem in re cautos admodum oportet esse Episcopos, uti recte monet SuareZ in 3. partitom. q. dispιιι. so. sect. q. num. 8. En illius verba a Adnotare debent, qui denuntiant , vel praedicant Indulgentias , ne simplicem Indulgentiam plena. piam nomine Iubilsi pronuncient, ne fortasse aliqui decipiantur , putantes , non tantum propriam Inuulgentiam , sed etiam alios favores, seu privilegia eis concedi I quia nomen Iubilsi, juxta visitatam , oe ad squatam significati nem, 'c omnia in rgore complectitur. Clemens VI. qui Pontifex creatus est anno I 342. primus fuit, qui Annum Sanctum a centenario ad qui quagenarium annorum curriculum contrahens, in ipsa Indulgentiae conces.sone usurpavit hoc verbum Dbileum . Itaque , si aliqua proseratur Indulgentiae concessio inscriptam habens hanc Iubilat denominationem , ea.

que enuntiatum tempus antevertat, poterit utique prudens Episcopus dubiam illam suspectamque merito habere . Illud insuper accedit , a Cimmente VIII. aliisque aliorum Pontificum Decretis , abrogatas fuisse Indulgentias in forma Iubilsi concessas . Quare quicumque sibi facultatem asserit Indulgentiam aliquam publicandi in sorma Iubilari debet omnino exhibere concessionis litteras, enuntiatam formulam praueserentes, ac

insuper ostendere , datas eas fuisse post Pontificatum Clementis VIII. &post alia Decreta, ejusmodi gratias abrogantia . Videatur hac de re P.

Theodorus in suo citato Tractatu de Indulgentiis paria 2. cap. q. 2.

X. Jam vero gradum facientes ad festorum dierum observantiam, sive

416쪽

L I B. XIII. C P. XVIII. 4 II potius ad postulata hanc ipsam rem attingentia; illud hic non inopporis

tune praemonendum ercistimamus, inter opera servilia piscationem quoque recensendam else, quotiescumque ad lucrum exerceatur, ideoque diebus festis pilcari non licerer quemadmodum late demonstrat Suarez de Relia Aione tom. I. lib. 2. cap. 28. num. I. Nihilo tamen minus Alexander III.

Pontifex, suis litteris datis ad Archiepiscopum, non Triburiensem, ut in editis, sed Trevirensem , ejusque Suffraganeos, juxta opinionem Gonzaleet, relatisque in Cap. Licet, de feriis, indulsit , ut, cum pauperes illius regionis, ad se suasque familias sustentandas, pilcari cogerentur , liceret ipsis , Dominicis , reliquisque diebus festis , exceptis tantummodo solemni oribus, qui per annum coluntur, aleces piscati, si per eos dies ad litus illas adnatare contingeret; dummodo, absoluta pistatione, congruam inde conquisitae pecuniae partem Ecclesiae , pauperibusque distribuerent . Ex eo textu id colligunt Doctores: quotiescuinque re ipsa urgeat piscandi necessitas, ex eo forte, quod certis poti ssimum anni temporibus pisces ad litora ferantur, ideoque non nisi praefatis temporibus capi possint, licere pauperibus piscatoribus, etiam diebus festis, piscationi operam dare, dummodo id non fiat in Nativitatis Domini, Epiphaniae, Paschatis, Ascensionis, Pentecostes, & Corporis Christi solemnitatibus , ae dum modo lucrum ex aliqua parte Ecclesiae , & pauperibus communicetur ,' idque, non ex consilio , sed ex praecepto , uti notat Gon Zalea in prseindicatum textum num. s. Ad hujus serian indulti exemplum, Sixtus V. Ponti sex, oblatis sibi precibus ab Abbate, & Monachis monasterii Castri S. Felicis de Guixols, ordinis S. Benedicti, Dioecesiis Gerundensis, conces-st pauperibus illius Castri incolis, ut Dominicis, ceteritque diebus sestis piscari possent a praecedenti media nocte usque ad auroram , deindeque post meridiem, petita tamen, obtentaque venia ab Abbate monasterii , S insuper deposito penes ipsu in totius lucri triente, in restaurationem&fabricam Ecclesiae s quae non minus est Ecclesia Conventualis ipsius monasterii, quam Parochialis universi oppidi in erogando. Verum, cum ex hujusmodi subsidiis paruin, aut nihil Ecclesiae Fabrica profecisset , propterea quod miseri piscatores eligebant potius a piscatione cessare, quanetum vis ad victum ea ratione sibi quaerendum necessitate urgerentur, quam uti privilegio ea conditione concesso , ut tertiam lucri partem Eccles aepensitarent; qua nimirum lege per eos impleta , ac supputatis cymbae , retiumque expensis, nihil propemodum ipsis reliquum erat; cumque Ordinarius id ipsum in relatione status Ecclesiae suae repraesentasset simulque pro opportuniore providentia supplicasset e Congregatio Concilii habita die et . Augusti'172o. dum nos in minoribus illius Secretarii munere fungebamur, consilium dedit Pontifici , ut antiquas illas Apostoιi, cas litteras confirmaret , a tertia tamen ad septimam partem contracta

pensione in posterum Ecclesiae persolvenda per eos , qui festis diebus piscationi operam dare vellent : quemadmodum videre est tom. I. Thesau-

417쪽

H Resolutionum, & in nostra Constitutione , cui initium est .ab eo tempore, num. Iqq. I7. nostri Bullarii tom. I. XI. opportune hic commemoranda occurrunt, quae postremis hisce te misporibus suerunt , instantibus Episcopis, statuta quoad cultum & observationem dierum festorum , in levamen pauperum , qui ex suis laboribus victitant, utque, imminuto festorum numero , quae sesta observanda suis persunt, religiosius custodiantur, adeoque tollantur tot scandala, quae obfestorum dierum frequentiam, sacris ipsis diebus perpetrari contingit. Typis editae sunt Augustae Taurinorum Epistolae selectar Ioannis Cardinalis Bona. Duae ex his scriptae sunt Ioanni Baptistae Thiersio, Auctori Tractatus de festorum dierum Imminutione; & hae sunt ducentesima quinqua. gesima octava , & ducentesima quinquagesima nona : & in hac postreisma Auctorem redarguit autumantem , posse Episcopum in propria dice-cesi se sta in universa Ecclesia recepta toflere , Officii Divini recitati nem, & jejunia transferre I subditque , ea tantum fieri posse a Romano Pontificer Mee sane nimia potestas non solum Censoribus a Sacra Conis gregatione deputatis , sed omnibus passem viris doctis displicuit , meristo I nam communes Ecclesiae leges , ritus , oe consuetudines ubique receis prae , eius dumtaxat auctoritate tolli, vel mutari possunt, euius est in uni. versam Ecclesiam auctoritas potestas , alioquin ingens feres disciplinae , oe hierarchiae Eccle sicae perturbatio. Anno I 727. coacta fuit Tarraco. ne Ρrovincialis Synodus, in qua, postquam Patres defleverunt animarum interitum ex violatione sestorum dierum certo obvenientem , preces of serendas esse decreverunt Benedicto XIII. Pontifici, ut hujusmodi inco modo prospiceret; eamque in rem eidem Pontifici proposuerunt, ut sinisgulis quidem Dominicis, certisque aliis solemni oribus diebus sestis deberent Christi fideles & Missae Sacrificio interesse , & ab operibus servilibus

abstinere ' certis vero diebus festis minus solemnibus, quos itidem expres.serunt, integrum esset fidelibus, audita Missa , rebus quisque suis vaca. re, pauperibusque victum sibi ex suis laboribus comparare. Pontifex a tem oblatum consilium probavit, ac ratum habuit, adeoque juxta preces indulsit ' prout nos ipsi alias exposuimus in quodam nostro Scripto, quod primum est in Collinione Scripturarum spectantium ad imminutionem dierum festorum Lucae impressa anno II 8. ac etiam insertum legitur in nostro Opere de C miratione Sanctorum lib. q. para. 2.ca I6. XII. Quid autem Pontificatus nostri tempore acciderit , quas ipsi adhibuerimus diligentias , quot & qualia in eam rem a nobis expetita fuerint consilia , quaeque nobis reddita fuerint , quam denique in i rimus rationem , late expressum est in nostro Decreto incipiente Noomulti me es , quod impressum est tom. a. noseri Bullarii num. 63. ex cujus lectione noverit quisque , nunquam nos in ulla dioecesi statuis. se , aut induis sie festopum dierum imminutionem , seu reductionem , nimirum , ut , integro manente praecepto quoad Dominicos , r

418쪽

L I B. XIII. C A P. XVID. 4I3 liquosque solemniores dies, audiendi Missam , & abstinendi ab operibus

servilibus, cesset, quoad reliquos minus solemnes , obligatio vacandi a servilibus operibus, perstante tamen onere audiendi Missam , nisi petenti.

bus & instantibus Episcopis , de quibus ea semper nobis fuit , eritque firmissima o inio, non solum eos Divini cultus sitidiosissimos, sed etiam

optime conicios tum indigentiae suorum dioecesianorum , tum inobservantiae dierum sestorum per tuas respective dioecesses invectae. Itaque haec agendi ratio a nobis inita, atque servata , jure traduci non potest , quasi per ipsam laeta , & in contemptum adducta fuerit Constitutio Urbani VIII. qui sestorum dierum numerum definivit, neque facultatem secit , ut in aliquo ex iis posset populus, audita Missa, ad servilia opera se conve tere: aut quasi per eamdem imminutus fuerit Divinus cultus. Etenim, si festi dies ad Dei cultum pertinent , ad Dei quoque honorem & reverentiam pertinet Ecclesiarum immunitas. Si autem Urbanus VIII. Pontifex festorum dierum numerum definivit; alter quoque Pontifex, nimirum Gregorius XIV. certos casus recensuis , quibus delinquentes nequaquam juvari deberent Ecclesiasticae immunitatis beneficio , quod tamen reliquis omnibus inviolabiliter praestandum esse decrevit. Quod si , non

obstante Gregorianae Constitutionis lege, procedentibus temporibus, cum ex novis quotidie contingentibus faciis animadversum fuerit, necessarium Omnino esse , casuum exceptorum numerum adaugete , & Ecclesiasticae immunitatis limites arctius coercere, quo fraenum aliquod injiceretur audaciae improborum hominum, qui ad Ecclesias confugiebant: idque praestitum fuit; absque eo quod facta dicatur injuria Gregorianae Bullae, aut detras tum honori R reverentiae Dei domibus debitae : potuit si in iliter , ex novis, iisque urgentibus causis, consilium capi , ut nonnihil immutaretur ex eo, quod sua Constitutione circa sellorum dierum observantiam statuerat Urbanus, sine illius Constitutionis injuria , &iabsque eo quod labefactatus propterea dici possit Divinus cultus. XIII. Nicolaus I. Ρontifex in responsione ad quaestum os . inter ea, quae ipsi a Bulgaris proposita fuerunt , Ecclesiae Romanae dilciplinam , tunc temporis vigentem , populis illis recens ad Fidem conversis exponens s ouemadmodum videre est tonis. 8. Collectionis Conciliorum Laiabet imprsionis Parisiensis col. 345. ) ita rescripsit. Quid de his agendum

decernimus, qui pro quibuscumque culpis ad Ecclesiam fugiunt, requiritis' sed, quamvis ea Iacri canones , quae leges mundanae sanciunt , custodienda flagitent, oe leges circa Dosdam immisericordes appareant; nos tamen, qui

non spiritum bulusa mundi Juscepimus, si quispiam ad Ecclesiam fugerit, non

illum nisi sua voluerit sponte , ab ea dicimus educendum . Denique, s quondam latrones diversorum criminum rei ad ablum templum Romuli fugientes, indemnitatem congequebantur; quanto potius bi, qui ad templum Chrisi confugium faciunt , delictorum remissionem suorum adipisca debent, oe jam mia suscepto juramento praestito, omnino prisime securitati restitui λ At, cum

419쪽

procedentibus temporibus deprehensum fuerit , ex eo systemate sapienter pieque constituto , ut scilicet per indefinitum asyli ius debitus Dei do.

mibus honor & reverentia conciliaretur, non tam optatum intentumque

effectum obtineri, quam reis improbisque hominibus ansam praeberi, ut sicilius in deteriora quaeque prolaberentur; satius visum est graviora aliqua crimina excipere, quorum rei , si ad Ecclesiam confugissent , asyli

jure nequaquam gauderente quemadmodum videre est in Can. Sicut antiis quitus , I p. quaest. q. Cap. Immunitatem , de immunit. Ecclesiar. Cap. Probumani, de homicidio , in o. Et, quia nec id satis erat ad compescendos improborum excessus , aliam inivere rationem Romani Ρontifices , coniseedendi nimirum nonnulla indulta, quibus tribuebatur facultas extrahenis di ab Ecclesia reos graviorum criminum , quamvis haec inter excepta a Iure non recenserentur . Sed , cum ex hujusmodi litterarum concessionibus innumerae perturbationes & querelae laepe orirentur, prae laudatus Pontifex Gregorius XIV. suam evulgavit Constitutionem , quae est septimalom. 2. Bullarii Romani, in qua plures casus recensuit, ac definivit , in quibus delinquentes Ecclesiastica immunitate nullatenus juvari deberent et hoc tamen districte cavendo , ne ipsius Constitutionis lex ad alios casus, licet aequa, vel etiam potior ratio urgere videretur, extendi , aut

ampliari posset. Et sane quilibet persuadere sibi jure poterat , per Gregorianam Constitutionem lublatas penitus fore controver .ias omnes . Veis rum longe aliter se s e res habuit . Cum enim hominum improbitas in dies creverit, adauctusque fuerit numerus reorum quorumdam criminum,

quae quamvis non expressa in Gregorianis litteris, per se tamen gravissima , & reipublicae exitiosa dignoscebantur , seculares autem Principes opportunas instantias ad Sanctam Sedem, uti par erat, detulerint I hinc sel. record . Praedecessor noster Benedictus Papa XIII. sedulo praehabito examine, suam evulgavit Constitutionem , cui initium Ex quo Diυina , qua non solum e medio sustulit plures controversias ab Auctoribus exincitatas, ut frustraneam redderent casuum exceptionem a Gregorio factam , sed alios etiam luperaddidit casus , quibus in posterum Ecclesiasticae immunitatis beneficium delinquentibus minime suffragari deberet. Nos late Omnia exposuimus in nostra Insilui. 4 I. inter impressas Latino idiomate , ubi insuper recensere non praetermisimus ampliores providentias a recol. mem. Decetare nostro Clemente XII. captas I cujus vestigiis nos ipsi insistere non negleximus, ex quo, nullis nostris meritis , eidem in B. Petri Cathedra subrogati fuimus. XIV. Quibus omnibus ita peractis, cum nemo contenderit, detractum quidquam honori Gregoria nar Bullae , aut imminutum fuisse obsequium 1acrosanctis Ecclesis praestandum , & cultum Omnipotenti Deo debitum; multo minus affirmari poterit, contemptam suisse Bullam Urbani VIII. aut imminutum fu i sie Divinum cultum , propterea quod nos ipsi commoti publicis, & manifestis criminibus, quibus festi dies prosanabantur,

420쪽

L I B. XIII. C .AE F. xym. 4 Is nec ignorantes, his ipsis diebus pro Ecclesiis cauponas frequentari , as haerendum nobis esse duximus prudentibus consiliis , atque iteratis precibus Episcoporum , nec negligendos ploratus pauperum , qui ex opincio aliquo sibi victum quaeritant ' ideoque propositum lystema amplexi sumus, atque diversis in locis itabilivimus , ut scilicet omnibus Domini. cis, alitique solemnioribus diebus festis, non solum Missa audiatur, sed etiam ab itineatur ab Operibus servilibus , reliquis vero diebus festis non adeo solemnibus, audito Sacro, liceat pauperibus ad sua quemque opificia divertere.

XV. Quaesierunt Bulgari a Nicolao I. Pontifice, quibusnam sesiis diebus a servilibus operibus abstinere deberent. Ponti sex autem in responso. ne ad quaesitum II. hujusmodi dies recensuit , qui sane pauci numerantur, uti legentibus enuntiatam responsionem patebit. Deinde ulterius progressus, coidem edocuit , quid fieri oporteret , ut festi dies debito cultu celebrarentur . En ipla Sancti Pontificis verba cit. tom. 8. Collectionis Labbui eοι. 322. Sane Icιendum es , quoniam 3dcirco in diebus sesis ab opere mundano cessandum es, ut liberius ad Ecclesiam ire , 'almis, -mnis , Canticis spiritualibus ansisere , oration/ vacare, oblationes clerre , memorιιs San ὀιorum communicare, ad imitationem eorum assurgere , eloquiis Divivis intendere , eleemos nas indigentibus ministrare valeat Christianus .

Denique concludis , quod , si quis die festo nil aliud praestare velit,

quam statuto tempore orationi vacare, quod tamen haud ita parum videri posset, reliquum vero diei consuetis aliorum dierum occupationibus mundanis tribuere' satius fuisset aliquo laborioso opere se exercere, quo potiet indigentibus proximis, & conlequenter propriae familiae inopia Io san laboranti opem serre e suae omnia si quis negligens orationi tantum vacare voluerit, ad ceteras mundi vanιtates licitos labores converterit, me-ιius illi fuerat ipso die, Eeata Apopoli Pauli prsceptis obaudiens , laborare man/bus jurs , ut haoeret unde tribueret necesserarem patientibus ' quemadmodum Ffe , qua licet Dominum ordιnasse dicat, uti qui Euangelium annunt aret , de Euangelio viveret, non tamen usus es hac potestate, sed mania bur I uis laborabat, ne quem eorum , quibηs Euangelium prsdicabat , gr

varet .

SEARCH

MENU NAVIGATION