장음표시 사용
421쪽
De postulato proposito quoad onus mini irandi Sacramenta Fidelibus peste
infectis, dum eo grassatur, ac de modo ministrationis tune temporis peragenQ.
INter gravioris momenti postulata illud sane recensendum est , quod Vicarius Apostolicus Iuliae Caesareae s nunc vulgo Algeri ) proposuit
circa onus Episcopis, aliisque animarum curam exercentibus incumbens , residendi, & gregem sibi concreditum non deserendi , cum ipsum Deus immisso pestis flagello affligi permittit , nec non administrandi Sacramen ista peste contactis : satis enim superque frequens hujusmodi casus occurrit tum in dicta Civitate Iuliae Caesareae , tum in aliis regionibus Turia carum imperio subjectis. ΙΙ. Illud ab omnibus indubitanter admittitur, quod quicumque curam gerit animarum, ac residendi obligatione tenetur, non potest a designato sibi residentiae loco recedere , ut pestis periculum effugiat : ideoque , seviente licet peste, & residere debet , & residentiae non materialis tantum, sed etiam formalis, ut inquiunt, onera adimplere; operando nimirum , & laborando pro spiritualibus , & corporalibus concreditae sibi plebis necessitatibus . Gravissima pestis , quae Mediolanum invasit , dum S. Carolus Borro maeus illius civitatis Archiepiscopus sedebat , die I a. Augusti Is 76. saevire coepit ; uti firmatur in Notis ad ejusdem Sancti Archiepiscopi Vitam a Giussano descriptam, pag. 27S. num. 8. Mediolainnensis editionis anni I7s I. Cum autem Sanctus Praesul animo sorte prospiceret , non neminem sore , qui parum aestimans incumbentem sibi animarum curam, facile consilium cepisset, ut alium in suas vices substitueret, seque a residentiae loco subtraheret , dubium hoc ad Congregationem Concilii definiendum detulit,' num scilicet residere teneretur , qui curae praeerat animarum, quamvis urgeret periculum contrahendi pestem , & ex illa occumbendi 1 Responsum autem fuit , residendi obligationem vel tum vigere, eaque obstringi non modo Parochos, sed & Episcopos quemadmodum videre est in rescriptis mensis Octobris, & Decembris ejusdem anni Is 75. relatis apud Fagnanum in Cap. Clericos, num. 37. seq. de Clericis non residentibus, quibus Pontificia quoque Gregorii XIII. accessit approbatior unde, post hujusmodi rescri pia, si ve resolutiones , aditus locusque amplius relinqui non potest eorum Doctorum opinioni , qui affrmarunt 3c docuerunt, licere ei, qui animarum curam exercet , a residentiae loco abscedere, modo Sacerdotem idoneum adinveniat, qui, accedente Episcopi licentia, vices ejus adimpleat I veluti recte perpendit Muratorius in suo Tractatu de Pegie lib. 3. cap. q. pag. 3s9. prims ditionis Mutinenses. Quia vero tunc aliquis fortasse excipiendo allegaverat ,
422쪽
rat, permissum esse ei, qui animarum curam administrandam suscepit, propter inimicitias , & persecutionum timorem , a residentia recedere , per textum in Cap. Ad supplicationem, de renuntiatione , ideoque posse eum aequo iure aufugere ex loco , quem pestis invasit, cum in utraque facti specie aequale subeat vitae discrimen; animadversum sapienter fuit, quod, cum inimicitiae & persecutiones sint peculiare quidpiam, Prassati,
vel Ρarochi tantummodo personam respiciens, mirum videri non det et, si ob eas causas liceat his a residentiae loco aufugere , cum alii ibidem remaneant, qui .sne propriae Vitae periculo ea erga populum praestare possunt, quae Paroelius, Praelatusque praestare tenentur: uti recte demonstrat S. Thomas. 2. 2. quaest. I 83. art. S. At longe secus se se res habet in alistero pestilentiae casu, cum scilicet contagiolae luis periculum aeque omnibus imminet, ideoque neminem reperire est , qui absque vitae discrimine possit ea peragere, quae ab Episcopo, aut a Parocho , ex eorum OL ficii debito, requiruntur; quapropter Episcopo, Parochoque id onus relinquitur , ut propriirmuneris officia per se ipsos obeant , suamque vitam pro concreditarum sibi animarum bono in discrimen adducant: usi uti plane concluditur ex Can. Adversias Hoc tunc servandum, p. quaesi. I. Ic ex Can. Tres personas , 23. quaesi. 4. quibus'ea accedunt , quae latiori calamo deducta videri pollunt apud Fagnanum cit. loci num. s. oeseq. & in nostro opere de Canonigatione Sanctorum lib. g. cap. I 6. a ntim. I . ad II. ubi egimus de justa , vel injusta suga, quam animarum P stores, subortis persecutionibus, arripiant . Celebris est in rem hanc S. Augustini epistola num. 228. ad Honoratum Episcopum Thiavensem , quam S. Possidius necessario legendam censet Sacerdotibus, ut, excitatis in se turbis & persecutionibus, recte se gerere valeant quamque paucis verbis conclusam refert Sacerdos Petrus Ballerint in suis eruditis doctisque notis ad Summam Theologicam S. Antonini pari. I. tit. s. cap. I. I. 338. edit. Veronen. anni I74o. Sanctus Doctis universm statuit, Pa-soribus illicitum eo in perιculo a suis Dregibus recedere, idoneis licet Vicae. His relictis; tum vero eum solum ea um fugae approbat , ac supplendi peν alias, cum periculum proprium solius Pa loris es, uti cum Pasον ipse pejse ad necem quaeritur, non autem cum periculum commune es Pasoris, m
III. Asseruimus, Episcopum , Parochumque, saeviente peste , formalis residentiae officiis obstri ἱ os esse : neque enim difficile captu est, inutilem
plane sere eorum residentiam, si materialiter tantum residerent , neque
pro viribus in concrediti sibi gregis spirituale, ac temporale bonum adlaborarent. Itaque, quoties Divino consilio, & hominum peccatis sic exposcentibus, civitas, vel gens aliqua pestis infortunio afflictata fuisse legitur, ejusdem quoque Dei providentia factum novimus , ut identidem celebre fieret lacrorum Pastorum regimen, Episcopis, aliisque animarum Rectoribus ejusmodi virium accessione roboratis, ut Apollolicum mini
423쪽
serium, vel dum maxime grassabatur pestis, cumulate implevisse dignoscantu tum populos exemplo, & praedicatione ad poenitentiam ad hor. tantes, tum pauperes effusa liberalitate sublevantes, Ecclesiae vero Sacra.
menta suis ipsi manibus administrantes pestilenti morbo insectis , parvi- penso, quod maximum suberat, propriae vitae discrimine. IV. Quomodo S. Cyprianus se gesserit erga suum gregem peste afflictum, si cet deprehendere ex ejus Libro de mortalitate e cujus etiam agendi rationem accurate admodum descripsit Pontius Diaconus in ejusdem VLta cap. 2. num. 17. seq. apud Bollandi stas ad diem I . Septembris, &apud Ruinari in Aleia MartFrum. Celebres plane sunt S. Gregorii Magni epistolae, altera ad Dominicum Episcopum Carthaginiensem , altera vero ad Praejectum Narniensem Episcopum , quas videre est lib. Io. epise. 63. & lib. 2. epist. a. quibusque indicatur ratio. qua Episcopi illi gerere se debebant , dum lues grassabatur , afflictos scilicet erigendo populos ,
eosque hortando, ut precibus, & criminum expiationi insistentes, Omnipotentis Dei iram placare studerent. In Historia Francorum,. a S. Gregorio Episcopo Turonensi conlcripta, lib. 9. num. χχ. recensetur illustrefactum Theodori Episcopi Massiliensis, qui, cum a suo Episcopatu abesset , propterea quod' Childebertum Regem allocuturus, ad illius aulam conferre se debuerat, quamvis ipsi nuntiatum fuerit, contagiosa lue Massiliam insectam esse , nihilominus ad suam sedem reverti nom dubitavit, ibidem omnia, quae sui muneris erant, executurus. Sanctorum Acta per currentibus, complura occurrunt ejusmodi pastoralis Eeli exempla. Adeantur Bollandiani ad iuem 2o. Martii in Vita S. Cutiberii Episcopi Limdisfarnensis cap. 9. num. 3I. ad diem 2. Μ i in Additionibus ad Vitam S. Antonini Florentiae rcbiepiscopi cap. 4. list. G. ad diem 24. Iulii in supplemento ad Vitam Beati Joannis Tanssiniani Ferrariensis Episcopi f. 3. num. 28. Videatur etiam altera ejusdem Beati Vita, 'uae postremo Mantuae typis edita est, ad cap. 19. Alia quoque ejusi nodi monumenta coli git Thomassinus in suo Trae atu de Benesta pari. 2. lib. 3. cap. 67. σseq. In hujusinet argumenti tractatione minime silentio praetermittemus, quae praestitit S. Caiolus Borro maeus, dum praememorata dira pestis Mediolanum assiixit; justaque laude fraudari quodammodo videretur magnus adhuc in humanis degens Mastiliensium Episcopus , nisi hic exscriberentur verba excerpta ex Brevi Clementis XI. Pontificis, quod ad eum dedit sub die I 4. Septembris I ao. in Collectione Brevium ejusdem Pomtificis tom. 2. pag. 77s. ut debita commendatione prosequeretur egregios labores ab eo exantlatos, dum Massiliensis civitas ad ultimum pene exitium laeviente peste adducta suit. Ibi enim, post alia, sic ait Pontifex.
Ex qu/bus omnibus te animam tuam , boni Pasoνis exemplo , pro ovibus fidei tuae creditis dare paratum esse, adeoque pesse affatos frequenter invisere , paterno affectu consolari, opportunisque monitis ad implorandam a Diri vina Bonitate peccatorum veniam excitare , suis rusveν Ecclesiae Sacra
424쪽
menta propriis etiam manibus administrare , iis autem , qui non tam morbo , quam fame premuntur , necessaria ad vitae susentationem alimenta conquirere , omnia demum optimi diligentisimique Praesulis officia cumulate obire percepimus.
U. Est in sua quisque dioecesi Episcopus Sacramentorum Confirmati nis , & Ordinis Minister ' nec alius quisquam , licet Episcopali charactere insignitus, potest, non praeobtenta ab eo licentia , lacram Confirmationem, ordinesve conserre. Non sane eventu facilis, 1 ed tantum mente conceptus proponeretur casus cujuspiam , qui peste laborans, Urdinibus initiari expolceret; percommode enim is posset in pestis exitum hujusmodi religiosae voluntatis implementum conserre . Re ipsa vero frequens esse potest casus eorum, qui, saeviente peste, eaque correpti, sacro Chrismate inungi se flagitent. Cum superius memorata pestis majore vi in Mediolanenses grassabatur, hac ipsa in re Sanctus Carolus Borromaeus insigniora exhibuit charitatis exemplar quemadmodum legere est in illius Vita a Giussano descripta lib. q. cap. 8. Noverat, plures in populo esse nondum sacra Chrismate inunctos. quo fidelium animos ad susinenda pr.eceptorum onera pose Baptismum consirmari, Catholica Religio docet. Et, quamquam pro he sciret, ejus bacramenti vim inter necessaria ad salutem remedia minime numerari ' omnia tamen ex amore potius , quam necessitate metienti , durum videbatur, tot hominum millia coelesi hoc auxilio immunita relinqui . Perugit Giussanus, ingenueque resert , dum id a Sancto Archiepiscopo intra urbem peragebatur, vix ullum adfui si e periculum, ne ipse peste inficer
tur, ob eximiam Magistratuum vigilantiam , qui neminem peste correptum intra urbis moenia detineri patiebantur ' verum eumdem voluisse his etiam Sacramentum Confirmationis impertiri, qui extra urbem det, nebantur, nec eos praetermisisse, qui manifesto morbo laborabaest: adeo ut ex ipsis nonnulli , recepto Sacramento, statim occubuerint. In adnotationibus autem ad eamdem Vitam a Giussano elucubratam legitur, Sanmim Antistitem, cum vidisset, complures ad hospitalis cancellos coninsuere, sacro Chrismate inungi deprecantes, ad familiarem suum , Mon tam nomine, conversum , eumdem consuluisse, quid sibi ea in re praestandum esse te cumque is respondisset, se haud tantum sibi sumere , ut proprio Archiepiscopo consiliunt daret, verum se illi semper adhaesurum, nec unquam ab eo recessurum, qu idquid tandem is aggredi constituisset; tunc Sanctum Archiepiscopum militum custodiae praecepisse , ne ad ca
cellos accedentes, Confirmationis Sacramentum recepturos repellerente
militibus autem jussa facientibus , non solum sacro Chrismate inunxisse quotquot ad Sacramentum suscipiendum e cancellis caput extulerunt zsed, cum sciscitatus fisisset, numquid alii superessent , qui cuperent, sese eodem Sacramento roborari, eidemque renuntiatum fuisset, adesse quidem & alios, sed non posse eos ad cancellos progredi , propterea quod extremam animam agentes in grabatis jacerent, constanti animo hospita.
425쪽
le ingressum, iis quoque Confirmationis Sacramentum administrasse. VI. Hemicum hoc S. Caroli factum flagrantis ejusdem charitatis illo.
stre est argumentum. At, cum Confirmatio non sit Sacramentum omnino & absolute ad aeternam salutem necessarium, difficile erit tueri , Episcopum obstringi ad illud peste laborantibus administrandum, etiam cum proximo vitae suae periculo; eumque ab administratione cessantem, dum aegrotantes hoc spirituali praesidio foveri exposcunt , peccare . Sed longe aliter se res habet in eo quod pertinet ad sequentia duo Sacramenta Baptismum scilicet, & Poenitentiam . Nequit enim homo primi Adae filius ad statum gratiae & adoptionis filiorum Dei transire per secundum Adam Iesum Christum Salvatorem nostrum, nisi sacro Baptismate abluistus , vel saltem flagranti ejusdem desiderio suerit expiatus : Nise quis νε-
natus fuerit ex aqua , oe Spiritu Sancto , non potes introire in regnum Dei: legitur Joann. cap. 3. Pinnitentiae vero Sacramentum lapsis post Baptismum aeque necessarium est, ac Baptisma iis, qui nondum regenerati fuerunt, ad hoc ut a ternam salutem consequi valeant: Es autem hoc Sacramentum Paenitentiae lapses pose Baptismum ad salutem necesssarium, ut nondum rex
neratis ipse Baptismus et sunt verba sacri Concilii Tridentini seis r . eap. 2. in me . Cum itaque gemina haec Sacramenta ex absoluta necessitate ministrari debeant etiam pestifero morbo correptis , dum is vel maxime grassatur ; hoc primum asserimus , Parochorum onus id esse proprium , Episcopos vero ad hujusmodi Sacramenta peste afflatis administranda minime obstrictos esse, nisi eum nemo alius adesset , qui id praestare pos.set. Episcopi namque se habent velu i universales causae , quae proxime& per se non operantur effectus illos, qui a causis particularibus induci
debent, nisi cum rariores aliqui, urgentioresque casus usitatum rerum o dinem immutarunt; Parochi vero tamquam paxticulares causae sunt eo
stituti, ideoque proximi administri Sacramentorum, quae populo ministrari oportet e quemadmodum recte docet S. Thomas quossidet. I. an. I in corpore, o quodlibet. 3. απ. I7. d quintum, ac in rem nostram per
git Sylvius in Supplemento, sis dditionibus ad 3. pari. S. Thomae quae A32. an. 3. β. Priusquam respondeatur. Quapropter, cum S. Carolus Boria romaeus, ut supra dictum est , praeindicatam quaestionem, sive dubium,
ad Congregationem Concilii detulisset , haud quidem dubitans ipse , ne
krte Parochi non tenerentur enuntiata duo Sacramenta Baptismi, & Poeis nitentiae, grassante peste , eaque laborantibus , etiam cum propriae vitae diserimine, administrare; sed ut conquisitas quasque excusationes adimeriret iis, qui laxioribus opinionibus innixi, jam jam contendebant se ab ejusmodi onere subtrahere uti optime Mimadvertit Thomassinus de Em nesciis pari. a. lib. 3. cap. 7o. ) , coeperantque in dubium revocare, an Sacerdotes animarum curae praeposti pestis tempore adstringerentur , cum visae periculo, peste contactis per parcecias luas Ecclesiae Sacramenta adinministrare: interpellata Congregatio rescripsit, ejusque rescriptum ab ipsa.
426쪽
L IB. XIII. . C A P. XIX. 42I quoque Gregorio XIII. Pontifice suit comprobatum, debere omnino Parochos res dere, & per se, Vel per Sacerdotem a se delegatum, ab Episcopo vero approbatum, Sacramenta Baptismi, & Poenitentiae parochianis suis peste laborantibus ministrarer Die Io. Septembris I 375. facta Sanctus. mo relatione in Confisoris , Sanctitas Sua decrevit , scribendas sempliciter litteras ad Cardinalem Sanctae Praxedis nimirum Sanctum Carolum Bor- romaeum in , quibus significetur , dubio in Congregatione proposito , ad Sanctissimum relato , Sanctitatem Suam decrevisse , Parochos tempore pessis teneri omnino residere in suis Ecclesiis Paracbialibus ' posse tamen per aliam idoneum ministrare parochianis suis pesse infectis Sacramenta Baptismi ,
Paenitentiae . Haec autem ea est retolutio , quam nos superius innuimus, quamque affert Fagnanus in Cap. Clericos, num. 43. de Clericis non rescientibus e ubi etiam satis ad rem adnotat, ideo definitum fuisse, teneri eos, quibus cura imminet animarum, Sacramenta Baptismi,& Poenitentiae ministrare suis parochianis aut directe per se , aut adhibita opera alicujus Sacerdotis , ut supra diximus, ab Ordinario approbati ' quod, cum, non omnes passim, sed aliqui tantummodo ex parochianis pestilenti morbo inficiantur, nollent prosecto ii, qui bene valent, Sacramenta recipere a Parocho, quem scirent eadem administrasse peste insectis. VII. Equidem tuto assirmari nequit, decretas illas litteras subinde conscriptas fuisse, & ad Sanctum Carolum transmissas: cum nihil plane de iis occurrat in Urbis hujus , aut in Mediolanensis Ecclesiae Regestis
Num hoc Cougregationis, o Pontificis responsum ad Sanctum Carolum missum fuerit , ignoro : nulli enim Vitae ejus Scriptores hanc declarationem eiisdem traditam memorant, solasque litteras indicant, quae, antequam negotium
decideretur, jussu Pontificis scriptae ad eumdem fuerunt per Carniliam , ubi
idem Pontifex gelum ejus , quo mortis periculum contemnendum duxerat, maxime commendans, auctoritatibus Sanctorum Patrum , obligationem cujuscumque Chrisiani, nedum Episcoporum , O Parochorum , in ejusmodi necessitatibus inculcabat. Haec scripsit, qui eruditas elucubravit adnotationes ad Summam Sancti Antonini uc. est. eol. 3sq. Nosque illius sententiam facile amplectimur , putamusque , litteras nequaquam transmissas fuisse.'harum enim tenor de duobus tantummodo Sacramentis, Baptismi, & Poenitentiae , loqui debuisset , neque vero ad duo reliqua Sacramenta , ad Eucharistiam nempe moribundis in Viaticum deferendam , & ad extremam Unctionem ipsis impertiendam , se extendere , nisi praehabito novo examine, novaque edita definitione. Hanc autem minime necesse fuit ab Apostolica Sede exposcere, quoniam magnus Carolus Borro maeus, heroica incensus charitate, Baptisma, Confirmationem , Poenitentiam , sacrum Viaticum , extremamque Unctionem peste contactis per se administrare
non dubitavitur quemadmodum legitur apud Scriptores illius Vitae, quos collegit Theophilus Raynaudus tom. I 8. suorum operum, in eo quod inlcripsit de Martinris per pestem, pari. 3. cap. a. num. I 3. γ seq. tuoque prae
427쪽
eedens exemplo , Parochos , reliquosque Mediolanensis urbis Sacerdotes, ad idem peragendum , contempto Vitae perieulo , adduxit . Praeterea in quinto luci Concilio Provinciali, quod post aliquot annos ab extincta pestilentia habuit, opportunas descripsit regulas in Sacramentorum administraiatione servandas, quotiescumque, hominum criminibus sic exigentibus, Deus
populum immisso pestis flagello castigat
VIII. Percurratur memorata Mediolanensis quinta Synodus Provincia. lis , quae, pluribus licet objectionibus aeriter oppugnata, tamen ab Apostolica Sede meruit comprobari ' & ex titulo inlcripto Cautio in Sacerdo. te miniserante , alteroque Cautio in Sacerdote qui minis vis, ac altero itidem de Baptismo infanti peste laboranti , s pectoυe , miniserando , poterit quilque sacile deprehendere , S. Carolum haud redactum voluisse onus
Parochorum , reliquorumque curam animarum habentium , ad Baptismi,& Poenitentiae ministrationem, sed etiam ad reliqua duo Sacramenta ministranda protendisse . Verum id sortasse satis non esset ad evincendum, quod ea, quae in quinta Mediolanensi Provinciali Synodo de duobus Euis charistiae, & extremae Unctionis Sacramentis statuta fuerunt, vim legis, auctoritatemque ubique terrarum obtinere debeant et Provincialis quippe Synodi auctoritas illius provinciae, in qua celebrata est, finibus circumis scribitur; neque vero, quae ipsi quandoque accedit, Apostolica confirmatio ejusdem auctoritatis fines ampliare censetur : quemadmodum hoc ipso lib. I 3. cap. 3. num. s. ostensum est . Investigandum est ergo, an, sep sta quinta Provincidi Synodo, Mediolanensi, possit aliunde probari , debere Parochos, etiam cum propriae Vitae discrimine , suis parochianis p ne infectis sacrum Viaticum, extremamque Unctionem ministrare. Qua monem hanc instituit SuareZ in R. pari. D. Nomae tom. q. disput. q. seretibi sub nunt. 17. in haec concludit e Dico tertio, absiolute teneri Parochummaticum ministrare infirmis tempore pessis cum ordiuarto perictilo contagii , quod in tali occasione ese solet ' etiam si in particularibus casibus excusari pust, s periculum multum sugeatur, oe proximi necessitas nimium diminu tur Η.ec conclusio est magis pia, oe iudicio meo valde necessaria ad bonum, egimen animarum, ne facιle tanto bono tu 3IIa necessitate priventur. Eamque confirmat usus Ecciuiae ' nam omnes Parochi timorati hoc observant, e
ianis intelligant, aegros esse dispositos per Sacramentum Confessonis. Distopἰ etiam illos compellunt ad Eucharisiam miniserandam: quod non eid)t iusum .s ipse ex vi officii non tenerentur. Populo item magnum effet scandatam, βParoebus subditos suos me Viatico mori meret. Signum ergo es ejusdem obliogationis. Igitur, juxta Suaretii doctrinam, haec veluti generalis regula est, Parochum , quamvis irn bibendae pestis periculum adiit , obstringi sacratissimum Viaticum ad aegros deferre . Exceptio autem ab eodem proposiata, juxta quam Parochus ab onere hujus Sacramenti ministrandi excusatur, ad eam facti speciem in praxi resertur, qua Ρarochus debet Ρceni tentiae Sacramentum compluribus eo indigentibus , &. in proximoe vitae
428쪽
periculo constitutis ministrare, cumque interim aliquis jam consessus lacro Viat lco refici exoptet verendum esset, ne tempus deficeret excipi e di Consessiones aliorum Poemitentiali expiatione indigentium, & in exitu vitae vehi antium et Vel etiam ad eum casum, quo Parochus solus reperia ur, nec allus adsit Sacerdos, cujus opera juvetur, immo nec alius quisquam Presbyter qui Parocho decedente , ad ejus vices supplendas subrogari,Valeat, ideoqu e Parochus ipse merito pertimescat, ne, si ambo Sacramenta , tam Poenitentiae , quam sacri Viatici , omnibus ministraret, mortem Vltare non posset, populumque, ut a junt, sine hostia & Sacerdote relinqueret Ita disserit SuareZ in propositae exceptionis declarationem . q. Except o autem m conclusioue pocita, per se clara es, potesque fa-e exotictis circa praecedentem rutelligi, oe ad particularia applicari . Nam quia naticum minus necesarium es, quam Confessio, facilius potes ni parti
cusari Occurrere excusatio e praecipua tamen erat .si ad auiuendas aliorum Con-Πniones necessarium fit alios sine malico dimittere: velis Paroebus fit siesus Vς .m vita, si utrumque Sacramentum omnibus velit mi. are, maxime δε in ιIIius defectum non possit facile alius Sacerdos sub- si tui. Et f miles circumsantiae in particulari evendendae sunt: obtisatto autem generatis negarι nullo modo debet. Differensque stibinde idem Suaregee Sacramento extremae L ionis , num. ΣΟ. ait, Parochos, reliquosque animarum Pastores obstringi ad hoc etiam Sacramentum ministrandum. dum peltis grassariir , quatenus tamen id praestare valeant absque morali vitae perl cui or neque enim hujusmodi Sacramentum omnino necessarium ei ad aeternam salutem, cum praevia utplurimum habeat gemina alia Sacramenta, Paenitentiae scilicet, sacrique Viatici , quibus fidelium t aluti, quantum necesse est, cumulate consulitur. Addit vero idem Auctor, omni ratione adlaborandum esse Parocho, ut sibi expeditior suppetat facultas extremae Unctionis peste insectis administrandae ; ideoque debere ipsum iis omnibus se se remediis, 3c ea Melis instruere, quae, peritorum judicio, ad a cendum morale periculum imbibendae pestis idonea existimantur: quibus quidem adhibitis, s aliqua adhuc de periculi dubitatione teneatur , non ideo
1plum levari onere extremae Unctionis peste laborantibus administrandae. cum hare potius dicenda st nimium meticulosi animi affectio. IX. Sylvius in Supplemento, seu in Additionibus ad 3. yart. S. Thomae
ρος . 32 a=t. 3. conclus ῆ. pag. 386. edit. tuerpien. profitetur, se nolle damnare sententiam Auctorum amrmantium , licere Parocho abstinere ab administrandis ouobus Sacramentis, Eucharistiae , & extremae Unctionis.
λ p. ulo ante peccata sua Sacerdoti sacramentaliter confessi sunt, modo absit periculum Landali d Eis nolimus damnare Pare. Vos ιllos , qu3 Dotiorum Uiorum sententiam secuti , haec duo μι ramenta Euebaristiae , m extremae Unctionis non mini rant pese infectιs recenter con
fissis, modo absit scandalum o at statim intrepide stiddit : Securior tamen, vel Amιιον es a sorum sentenrra , Parochum sub mortali peccato teneria ia
429쪽
adminisrare Sacramentum Euebarisiae suis parochianis, pesse, vel alio morabo contagioso infectis , etiam cum propria suae vitae periculo, ni sper aliquem alium id far, re nis quaedam circumsantiae occurrant, propter quas merito posset excusarie repetitque omnia, quae superius recensuimus, Sua resti senotentiam reserentes; ejusque sententiae in omnibus subscribit quoad propositas generalis definitionis exceptiones . Progreditur inde conclus. q. ad extremae Unctionis Sacramentum , ibique etiam Suaresi doctrinae se se consormat ; subdens tamen, tum demum Parochum teneri, etiam cum evidenti vitae periculo, extremam Unctionem parochrano suo peste laboranti ministrare, cum hic alia duo Sacramenta Poenitentia , 3c sacri Viatici non susceperit. X. Quae hactenus attulimus, cum allegatorum eravium Doctorum auctoritati , quodque magis est, sanioris theologiae principiis , quae apud eoidem perlegi possunt , innitantur , satis solidum fundamentum suppeditarunt, ut postulato per Vicarium Apostolicum Iuliae Cassiareae proposito rescriberetur, Sacerdotes animarum curae praepositos obligatione teneri ministrandi per se, vel per alios idoneos Sacerdotes, Christi fidelibus peste correptis, non obstante contrahendae pestis periculo, non solum duo illa Baptismi, MPoenitentiae Sacramenta , juxta veteres superius recensitas definitiones , sed& duo reliqua, sacri Viatici, & extremae Unctionis; nec omissum est ipsam quoque afferre quintae Synodi Provincialis Mediolanensis auctoritatem , non quidem per modum legis vim coactisam obtinentis, sed veluti regulam iadirect a pollentem , ut a junt Iurisperiti.
XI. Quod Vicarius Apostolicus Iuliae Caesareae exhibuit postulatum, in
causa quidem suit, ut de duobus Sacramentis Eucharistiae, & extremae Unctionis, praeter Baptismum, δc Poenitentiam, administrandis rescriberetur 'sed eo potissimum animo ipse suit, ut edoccretur, quonam se modo gerere deberet quoad certas quasdam cautelas, quibus utebantur Sacerdotes In SMcramentis ministrandis , ne peste inficerentur . Quae a Vicario Apostolico delatae fuerunt cautelae , haud erant ex physicis remediis petitae I certum quippe est, Sacramenta ministrantem peste insectis, non modo posse, sed&plerumque debere iis uti, quo valeat sospes diutius munus suum persequi neque cogatur concreditum sibi populum , tunc maxime ipsius opera indigentem , deserere . Alterius generis sunt delatae cautiones , deque iis nunc disserendum est.
XII. Diximus supra, nequaquam obstringi Episcopum , saltem ex iustitia , Confirmationis Sacramentum peste afflatis ministrare : id tamen praestitisse S. Carolum Borromarum , dum dira lues Mediolanum popul batur , eoque admirandum praebuisse dioecesianis suis , universoque Orbi heroicae virtutis exemplum . Ioannes Chapeaville , Archidiaconus, Can nicus, & Vicarius Leodiensis, integrum edidit Tractatum de necessetate, O modo miniserandi Sacramenta tempore pessis , qui Moguntiae typis impressus prodiit in lucem anno Iora. in eoque nihil plane attigit de Con
430쪽
firmationis Sacramento per Episcopum ministrando . Verum , si quem unquam 'Episcopum laudabile studium incenderet testandi exemplum S. Caroli Borro maei, sacroque Chrismate confirmandi suos dioecesianos peste
laborantes, vix ulli cautelae praescribendae, adhibendaeque locus fore vide ture perbrevis namque est actio, quoties ad certum aliquot personarum numerum confirmandum redigatur; nec quidquam est, quod resecari valeat vel ad ipsam actionem breviorem essiciendam , vel ad avertendum a
Ministro, quantum fieri p'test, imbibendae pestis periculum. XIII. Ritus descriptus in Pontificali Romano , a Clemente VIII. &Urbano VIII. Romanis Pontificibus approbato , is est . Episcopus Spiritum Sanctum invocat super eos, qui Chrismate sunt liniendi ' seque dextera manu a fronte ad pectus fgnat; iade manus protendit ad eos , quibus Sacramentum est administraturus , iterum super eos invocans Spiritum Sanctum . Sacrae recitandae preces in eodem Pontificali leguntur: ii-bi deinde subjungitur quod Episcopus intingit pollicem in sacru in
Chrisma , quod est oleum ex olivis expressum , immixtumque balsamo jam benedicto, & , dum Cruce signat frontem illius, qui Sacramentum suscipit , formam pronunciat ; qua absoluta , confirmati genam leviter percutit , eidem pacem annuntians : recitatisque nonnullis aliis precibus ibidem expressis, benedicit iis, quos confirmavit. XIV. In toto sacrae hujus actionis die ursu nil aliud reperire est, quod ad eam contrahendam , arcendumque ab Antistite contagionis periculum omitti possit , praeter ritum illum percutiendi cujuslibet confirmati genam; qui ritus ideo fuit invectus, ut confirmatus meminerit, paratum se esse oportere ad adversa omnia pro Christi Fide viriliter perferenda , uti legitur in Catechismo Romano . De hoc ipso ritu nos alias egimus in nosera Insit. 6. f. ult. & plura erudite disseruit Martene de antiquis Ecclesie ritibus lib. I. cap. a. art. 3. num. 13. Latet adhuc, quo tempore primum inoleverit hujusmodi caeremonia, quae , cum ad essentiam & validitatem Sacramenti non pertineat, praetermitti sane posset: sicuti etiam, ad se se celerius expediendum, Episcopus missas facere posset postremas illas preces, quae collato jam Sacramento recitantur. At, quae unquam cautio
esset haeeὸ quamque si hi majorem securitatem , si illa uteretur, Episcopus polliceri posset λ Fortasse, ea adhibita, nil aliud consequeretur , quam ut ab iis, qui adessent, improbaretur, & parum religiosus Praesul existima
XV. Si quis autem forte id proponeret, quod uti in serius animadve temus ) ab aliquibus suggestum fuerat quoad extremam Unctionem peis ste contactis administrandam , ut scilicet ad consignandam confirmandi frontem salutiferae Crucis signo adhiberetur penicillus intinctus in oleum balsamo immixtum , absque eo quod Minister proprio pollice insectum peste signando contingeret I ambigendum valde esset , an id fieri jure posset, & an validum foret Sacramentum hac ratione collatum. Legatur Tom. II. H h h Sub