장음표시 사용
431쪽
Suareg rom. 3. in 3. pari. D. Thom disp. 33. sect. 3. in M. ubi proponit quaestionem a nullo alio praecedenter propositam , an si de estcntia , ut
unctio fiat proxime manu & pollice Episcopi , vel eadem peragi possit
medio aliquo instrumento, puta penicillo , aut alio simili respondetque, unctionem fieri debere pollice dexterae ipsius Epit copi Chrismate tin to , de necessitate praecepti , cum sit res gravis , & ab Ecclesia servata , Scpraescripta in ritu tradendi dictum Sacramentum : & deinde subdit, pro- habile sibi uideri , esse etiam essentiale , & necessarium necessitate Sacramenti , ut unctio fiat immediate manu, seu digito Episcopi. Et Suare sium sequuntur de Marinis ad 3. pari. qu s. 72. art. t z. cap. s. in In.
Regina idus tom. 2. lib. 28. cap. 2. num. IO. Layman lιb. S. tradi. 2. cap. 2.κum. s. Clericatus de Confirmatione decis. 56. num. 12. la-Croix lib.5. pari.
r. num. 38O. Diana in edit. coord. rom. I. irae . 2. resolui. o. num. q.
XVI. Plures quaestiones de hoc Sacramento instituunt Theologi . Prior est , an Apostoli ipsa manuum impositione Confirmationis Sacramentum ministrarint : id quod assirmant aliqui , quibus perspicuus in hanc rem
videtur textus Aetuum inpos olorum cap. 8. vers 17. & cap. I9. vers. s. alii
vero contendunt, Apostolos usos etiam fuisse lacro Chrismate, licet nulla de eo in. Actibus occurrat mentio ; cum prioribus ipsis Ecclesiae seculis adhibitum memoretur Chrisma in Consi mationis ministratione. Alia tera quaestio est , an sola manuum impositio sit hujusce Sacramenti materies . Amrmant itidem nonnulli , ex his nimirum , qui pro certo h bent, Apostolos, eorumque successores, per plura lecula, hoc Sacramenis tum sola manuum impositione contulisse. Alli contra tuentur, materiam hujusce Sacramenti esse sacrum Chrisma; illius autem applicationem conis firmandi fronti cum fgno Crucis peractam esse materiam proximam : in id proserentes Eugenii IV. Pontificis Decretum pro Armenorum instruis ctione editum . Alii vero , manuum impositionem , & Chrisma simul iungentes, contendunt, utrumque esse Sacramenti materiam; ita ut sola impositio manuum sit materia in adaequata, inadaequata itidem materia sit solum Chrisma , utrumque autem , simul junctum, adaequatam, comple tamque Sacramenti materiam constituat . Reliqui tandem , cum satis as. sequi non possint, quo alio pacto dici Valeat, juxta ritum nunc temporis in Ecce fa Occidentali vigentem , imponi manur super confirmandos ab Episcopo Sacramentum ministrante ς siquidem i ea manuum protenso versus confirmandos, quam Episcopus habet, dum primas recitat preces, nequaquam manuum impositio super eos jure ac proprie dici posse videtur; addito etiam , quod aliquando non parum temporis intercedit inter memoratam manuum protensionem , & admotionem , sue applicationem sacri Chrismatis eorum frontibus , qui confirmantur : ideo rem ita temperant, ut etiam hodie in Occidentali Ecclesia vigere dicant disciplinam imponendi manus in ministrando Confirmationis Sacramento , cum sine admotione , atque impostione manus , inungi nequeat illius frons . qui
432쪽
L I B. XIII. C P. XIX. 427 confirmatur I atque ita manuum impositionem cum applicatione lacri Chrismatis proprius jungunt, & nectunt. XVII. Porro ex his , quae hactenus allata sunt , satis colligitur, hoc
plane communiter Theologos sbi sumere , ut uno, alterove modo tueantur , inesse in administratione Confirmationis manuum impositionem . Dissicile autem foret, certum illi locum statuere, si daretur, confirmandi frontem penicillo inungi posse . Si quis autem reponeret, eidem locum non deesse , quotiescumque recipiatur illorum sententia , qui manuum impositionem agnoscunt in earumdem extensione, quae fit per Episcopum, dum priores recitat preces ' praeter ea , quae paulo ante dicta lunt, haec superaddi posset satis firma replicatio a quod , cum Episcopus sub functionis exordium primam orationem recitet , si naulque manus protendat super eos , qui praesentes adsunt Sacramentum suscepturi , nec amplius eamdem orationem repetat , manusque protendat ad eos , qui praesentes non aderant , cum primum haec praestitit , sed paulatim subingressi iunt in locum eorum qui Chrismate inuncti recesserunt; cumque hujusmodi agendi ratio communiter recepta sit, & passim servetur, nemine penitus contendente , propterea nullum , irritumque esse Confirmationis Sacramentum sic administratum iis , qui in locum priorum successerunt: satis id est ad evincendum , manuum extensionem , quae prae indicato tempore fit ab Episcopo super confirmandos , neque reipsa esse , neque Cenieri Cam manuum impositionem , quae ad validitatem Sacramenti requiritur . Verum quidem est, a quibusdam non improbari penicilli usum in ministrando extremae Unctionis Sacramento I at simul satis constat , in hoc Sacramento impositionem manuum non requiri, sed unctione tantummodo opus este , quae pollice atque , ac penicillo perfici potest . Si vero alius quilpiam , ejusdem assumpti tenax , hoc allegaret , & in medium Proserret , manuum impositionem locum indubie habere in collatione trium ordinum , quos hierarchicos vocant', Episcopatus nimirum, Presbyteratus , & Diaconatus , & tamen eam expleri , atque agnosci in instrumentorum porrectione , quam collator Ordinum praestat fulcipientibus' lat erit animum ad ea referre, quae superius lib. 8. cap. IO. ad n
lata fuerunt, ut perspecta fiat infirmitas hujusce assumpti: cui propterea, veluti nimis labili fundamento, inniti non potest ritus, hactenus in Ecclesia inusitatus , ministrandi nimirum adhibito penicillo Confirmationis
XVIII. Quod spectat ad Baptismatis administrationem, nihil plane est,
quod non prae Viderit , cuique cumulate non prospexerit praefata quinta Mediolanensis Synodus Provincialis : cujus sanctionibus consentanea tradunt iam qui antea , quam qui subsequentibus temporibus scripserunt . Illud Dio regula receptum est , ut recens nati infantes , de quibus peri culum ege videtur , ne statim intereant , illico Baptismalibus undis abluantur, praetermissis usitatis caeremoniis , & solitis ritibus; qui, si ii-
433쪽
dem baptizati superstites vivant , ab Ecclesia supplentur , omissa serma ν& ablutione, uti adnotatum est in Rituali Romano. Id ipsum plane sero vandum venit, cum baptizatur infans , qui ex matris utero prodiit peste infectus , seu qui morbi suspicionem secum affert , propterea quod ex matre jam peste insecta genitus fuerit: Infans nuper natus peste laborans,
aut eo nomine suspectus, quia a matre pestifero morbo affecta ortus est, quamprimum ob instans mortis periculum , a sacerdote , pese laborantium curam gerente, m fusion is ritu baptizabitur, alus statis caeremoniis tunc non adbibi.
ris oec. Postea, si infans Dperses erit, quamprimum ab omni suspicione liberent , in Ecclesiam Parochialem suam 5acerdoti Parocho osseretur , qui ex Ecclesiae instituto reliquassatas caeremomas ei adbibebιt. Sunt haec concepta verba saepe dictae quintae Synodi Provincialis Mediolanensis tit. de Baptismo infanti peste laboranti, suspectove, mini trando. Praestat quoque in hanerem illud commemorare , quod ipsena et Sanctus Carolus scripsit ad Camdinalem Gabrielem Palaeotum in quadam epistola , relata in notis ad illius Vitam per Giussanum conscriptam lib. q. eap. 8. liti. B. pag. 322. ni. mirum , ob saevientis pestis calamitatem , adductum se fuisse , ut nonni. hil deflecteret a ueteri Ambrosianae Ecclesiae diiciplina , juxta quam baptizandus infans sacro Fonti immergebatur , permittendo , ut administraretur Bapti ima , adhibito infusionis ritu : Licet enim nunquam mori Boreromaeus timuit , tamen vivere etiam nunquam recusa υit ' rmmo in Obula quadam ad Palaeotum Epistopum Bononiensiem afrmat , immutatum pro ea temporum calamitate aliquantuliam Baptismi administrandi Ambrosianum ri-rum , σ, mersione infantis omissa, aqua infusa ablut recenter natos tum prismum consuevisse , ut aliquo modo pestis contrahendae periculum praecaveretur. XIX. Sequitur nunc , juxta ordinem hoc in capite statutum , ut de Poenitentiae Sacramento pauca dicamus . Porro circa rationem , seu
dum illud administrandi , grassante peste, vel in Ecclesiis, cum Viri, aesceminae peccata Sacerdoti aperire cupiunt, vel in privatis domibus, cum necesse est eum ingredi ad excipiendam peste laborantium Consessionem , non est, cur hic pluribus disseramus y lassicit enim lectorem remittere ad eamdem quintam Synodum Provincialem Mediolanensem , cujus sancti
nes , una cum concordantium Scriptorum auctoritatibus , retulit Pontas in Do Dιctionario Casuum conscientiae rom. I. verb. Curatus cas. q. & Mura
torius in suo Tractatia de Pesie lib. 3. cap. 4. pag. 333. M. Hic autem pag. 364. aequum censet , & in praxi usuque servandum , quod docent Zambranus, Granadus, Layman , Coninclitus, Hurtado, Turrianus, SuareZ , & Diana ς licere nimirum absolutionem impertiri peste insecto , quamvis nondum integram peccatorum confessionem expleverit , quoties Consessarius probabiliter vereatur , ne & ipse pestilentem morbum contrahat vel ex nimio saetore, vel ex diuturniore mora cum aegrotante habenda . Huic sententiae adhaeret quoque Pasqualigus in Theoria oe Praxijurium, obligationum , m priυilegiorum eorum , qui in periculo , aut articu
434쪽
A mortis consituuntur . Percurratur ejusdem quaestio I 42. num. 3. At sententiam hanc acriter oppugnat Marchinus in Do Tractatu de Pe se pari. 3. cap. q. num. 5.m seq. ea potissimum ratione nixus, quod Confessarius , qui integram poenitentis Consessionem non audit , exploratum non habet ejusdem conscientiae statum , neque dici potest proprio muneri satisfacere' est enim i ple animae medicus e quapropter, licuti corporeae vitae medicus suo certe deesset muneri , si aegrotanti pharmacum aliquod praescriberet , non explorata prius , ac probe cognita illius morbi natura& statu; ita, inquit ille , a stirmandum est, suo muneri plane deesse spiritualem animae medicum , cum poenitentem absolvit , non audita prius
integra illius peccatorum Confessione , & satis habens aliqua tantum ex iis intellexisse . Addit insuper , agi hic de validitate Sacramenti ad aeternam salutem necessarii, ideoque, ex rei natura, & Pontificum decretis, oriri obligationem amplectendi eam sententiam, quae tutum proponit, &requirit remedium . Ita disserit praecitatus Auctor cum aliis non paucis qui quamvis poenitentem ab integritate Consessionis aliquando excusari posse admittant , tunc icilicet , cum , si quod peculiare factum Consess - rio aperiat, grave aliquod damnum aut si hi , aut alteri obventurum haud temere pertimescat ' ipsum tamen Consessarium negant posse , absque lethalis peccati noxa , te se subtrahere ab onere audiendi integram Conissessionem , etiam peste contacti , qui integre consteri cupit, quantumvis illi contrahendae pestis periculum se objiciat ' cum propriam ipse vitam in concreditarum sibi animarum salutem cuilibet periculo exponere tenea
XX. Disserendum tandem superest de administratione duorum Sacramentorum , Eucharistiae ., & extremae Unctionis . Qua in re si sustineri tuto potui siet , quaecumque a S. Carolo Borro maeo gesta fuerunt , non tam ab illius heroicae persect ion is studio, quam a communi lege, & obligatione profluxisse , facile omnino su isset ad propositum a Vicario Apostolico Iuliae Caesareae postulatum responderer nimirum duo illa Sacramenta fidelibus peste correptis eadem plane ratione ministranda esse, qua bene valentibus administrantur I ita enim se praestitit S. Carolus , atque ita quoque cavit in suo quinto Provinciali Concilio . Quod etiam perspicue deprehenditur ex duabus ejusdem epistolis ad Ariminensem Episcopum datis , altera quidem die I 8. Iulii , altera vero die s. Augusti anni Is 77. quae reseruntur ab eo , qui elucubratis adnotationibus locupletiorem facit Sancti Praesulis Vitam a Giussano conscriptam, praecitato Io co . Et quidem in priore epistola ita legitur : Scribis , Ut bic dictitatum , a me fuisse adhibitum cochlear , quo aegris I acra Altaris m Ieria porrigerem . Hoc certum habe, id oscit manibus semper meis praesitum fuisse, qη
hus et am sacro oleo morientes intinxi. Cur enim ab humana ope bubsidium mutuarer, cum mιbi Deum adfore certo sperarem λ Fatendum tamen est, qu
dam mihi indicata remedia nunquam fuisse neglecta . Secundae vero epistin
435쪽
lae haec alia sunt verba .' Aliquorum metu inductus erat his mos, pestilentiae initio , ut argenteo cochleari infirmorum labiis Chrisi Corpus errent sed in quodam congregato Theologorum coetu sancitum est , ne id deinceps aud rent : immo prohibitus es Patenae etiam porrigendae usus, quι tamen primum retentus cum Sacerdotibus fuerat , mox λιnde intermissus . Denique in praecitata sua quinta Ρrovinciali Synodo tit. Cautio in Sacerdote minis rante , ita decretum fuit: In omni Sacramento, multoque magis in sentitissima Em charistia minifrauda, cavebit , ut eυitandi periculi , vel suspicionis causa , ne quid vel minimum, quod noυum set, ad miniurationis ritum introducat, neυe infrumentum , aliudυe quid semiis ad mini rationem, pro digitis , vel adeo in iis ipsis, adhibeat. At, retenta superius indicata animadversione,
quod scilicet S. Caroli gesta heroicis factis accensentur , nec Provinciali Synodo Mediolanensi legis auctoritas tribui potest extra Mediolanensis Provinciae fines, necesse fuit, aliunde examen, ac definitionem propositae
XXI. Docent nonnulli , vel ipso pestis tempore , ac etiam urgente contrahendi morbi periculo , nihil plane deflectendum esse ab usitato ministrandae Eucharistiae ritu ,' ideoque Sacerdotem teneri eamdem suismet manibus aegro ministrare : idque , non minus ut vigens disciplina sartatecta servetur , quam ut omne arceatur in conveniens , quod posset facile eontingere, quoties aliis , ac aliis modis Eucharistia ministraretur: Bona. cina de Sacramento Eucbarisie divul. 4. qu i. S. punct. 2. sub num. 9.Capi succh. in suo. Moral. quest. 2. pag. 8 l. Eico bar tona. 3. ques . I. lib. 2 o. problemat. o 8. Tamburi n. in Methodo SS. Communionis cap. s. IO. num. 2I. diari. ad Rubricas Missatis pari. 2. tit. IO. se I. 3. dub. 3. diss-
XXII. Mitiores alii sunt , qui perpendentes ex una parte obligationem , qua in mortis articulo constituti tenentur sanctissimum Viaticum sulcipere , ex alia vero onus , quod Sacerdoti incumbit , ut illud iis admini stret ' optimum factu esse putant, omnem operam dare, ut facilior, quoad fieri potest , & expeditior evadat ministratio, atque ita omnis causandi, seque excusandi facultas adimatur iis , qui nimia contrahendi mo bi formidine omnem rationem comminiscuntur , qua onus ministrandast Eucharistiae peste laborantibus a se removeant . Itaque hi tuentur , quoties iniri pollit ratio , seu methodus haud indecens , ministrandi peste
contactis sacrum Viaticum , absque eo quod Sacerdos manibus ipse suis Sacramentum in os sparoti immittere coetatur . illius usum minime esse Interdicendum : Bissus in 'a Herurgia veil. Eucharisia pag. 4O8. Ρa in quali g. in Theoria o Praxi iurium , obligationum , o privilegiorum e rum , qui in perιculo , aut articulo mortis constituuntur , quest. 263. Gobat trudi. q. cas. 2I. num. 433. seq. Mancin. in Tractatu is tandi infirmos pari. 8. dub. I 8. Vener. in Examine Episcopomin lib. q. caρ. 46. num. Q. Bartholomaeus Gavantus in Enchirid. Episcopor. vero. Pesis num. T.
436쪽
L I B. XIII. C P. XIX. 43 I. XXIII. Alii tandem huic ipsi sententia: adhaerentes , ac eorumdem Doctorum, quos nuper citavimus, Vestigia sequentes , varios proponunt modos ministrandi Eucharistiam peste correptis, abs tie eo quod Minister id propriis manibus praestet o ex quibus sane modis aliqui improbantur , veluti minus tuti atque decentes nonnulli vero satis apti existimantur, congruentesque iunctioni peragendae temporo pestis ab eo , qui sacrum Viaticum ministraturus, timet, ne , nudis manibus illud ministrans, pestilenti morbo corripiatur. XXIV. Primae classi accensentur sequentes modi I inserendi nimirum Euchai istiam in panem domesticum, vel inter duas non consecratas particulas , extrema earum parte madefacta , ut sibi invicem adhaereant , commonefacto inde aegrotante, delitescere intra panem domesticum, vel inter particulas non consecratas, sanctissimum Eucharistiae Sacrgmentum. Hanc alii methodum exhibent : aureo scilicet , vel argenteo forcipe Eucharistiam apprehendendi , aut eam collocandi super extremitate oblongae laminae , quae in semicirculi formam desinat , atque ita eamdem exporrigendi aegroto , qui peste laborat . Est etiam , qui suggerat , ministrari posse sacrum Viaticum manibus chirothecis indutis . Neque desunt qui consentiant, ut, dum periculum pestis imminet, plures sacratae Particulae tradantur reFfe se habentibus, qui eas religiose servent, ac, ubi peste comi ipiantur, cum debita veneratione suscipiant . Improbantur itaque omnes recensiti modi , vel ob periculum gravas alicujus inconvenientis perfacile eventuri, quoties aliquo ex his modis Eucharistia ministraretur I vel
ob indecentiam , quae , alio aliquo ex illis in praxim deducto , nullate
XXV. Ex secunda classe sunt alii mox recensendi modi ; apponendi
scilicet Sacramentum in mensula decenter parata , Sacerdote commonefaciente infirmum , ut eo vescatur , nec inde abscedente , quousque aegrotans sacram Particulam sumpserit , ac deglutierit : qua in re exequenda, nonnulli addunt, posse sacram Particulam immitti in vasculum , in quo vini non consecrati , vel aquae haustus contineatur , eaque ratione facilem
aeque , ac decentem modum haberi dicunt , ut Sacerdos non cogatur manibus ipse suis Sacramentum infirmi labiis admovere : atque hi sunt probati modi . De duabus hi: ce classibus , tam scilicet de rejestis improbatisque , quam de receptis atque probatis modis ad in inistrandi Eucharistiam infectis peste, congruenter ad ea , quae hucusque adnotavimus , disserunt Chapeaville in Tradimu de necessitate oe modo ministrandi Sacramenta tempore pestis o quoi. go. ad quU. 3s. & Sylvius in Additionibus ed 3. pari. D. Thoms quot. 32. art. 3. conclus 4. pag. 389. oe seq. In Gallia ,sive in aliquibus illius regni dioecesibus, sacrum Viaticum peste insectis ministratur involutum charta , vel brevi lineo panno, qui ibi constituitur , unde possit ab aegrotante apprehendi ' veluti testatur Pontas evritato loco . Fertur Praesul de Marchis Archiepiscopus Smyrnae , ejus in odi
437쪽
nempe civitatis, quae frequenti peste obsidetur, indulgere consuevisse, ut Eucharistia poneretur super mensulam , cui imposita fuisset albae mundarisque chartae plagula, quae , suscepta ab arὀro sacra Particula, statim igne combureretur. Et quidem Auctores proclives se se exhibent in eam opinionem , quae admittit , ut Eucharistia in mundo decentique loco deponatur, ex quo eam suscipiat, absumatque is , qui peste laborat. Videantur Leander pari. a. tras. 7. de Eucharisia disput. 4. quest. 2 o. Ρasierinus in g. pari. S. Thomae quaes. 6 2. ni m. 38. oe 3 q. qui valde mirantur, Dianam lom. 2. tract. a. resolui. IOO. editionis coor ars , hunc quoque m
dum improbare , cum ceteroquin ipse alibi docuerit , si aeger deglutire
nequeat sacram Particulam , condendam eam esse in vasculo una cum a otiae, vel vini non consecrati haustu, ut ita eam aeger facilius absorbere
valeat. Siquidem in hac quoque facti specie contingit , quod is, qui sacro pabulo reficitur , illud e Sacerdotis manibus immediate non sumit equod plane illud est, quo praefatus Auctor impellitur ad rejiciendos modos , quos ceteri in Eucharistia peste laborantibus ministranda adhibendos proposuerunt, atque probarunt.
XXVI. Muratorius in Tractatu superius citato de Peste lib. 3. cap. q. pag. 365. ρο seq. valde proclivem se ostendit in aliquam idoneam, honestamque rationem , qua & ministretur pestilenti morbo laborantibus Euis charistia , & simul ministrantium indemnitati consulatur I scite animati
vertens , haud oportere ex ritibus , qui secundis rebus atque temporibus religiose servantur , metiri ac definire eos, qui luctuosissimorum temporum durae necessitati possint congruere. Vult tamen, id omne moderan
dum ae definiendum esse judicio Episcopi cujusque loci , nec integrum
esse singulis Sacerdotibus eam , quam quisque maluerit, rationem seligere . Porro , congruenter ad hoc idem systema , post accuratum rei examen, rescriptum fuit postulato Vicarii Apostolici Iuliae Caesareae: videlicet, advigilandum ipsi esse quam maxime , ut peste correptis Socramentaministrarentur : quo vero ad modum administrandae Eucharistiae , si Sacerdotes deprehendi siet alienos atque abhorrentes a ministratione suis manibus peragenda , modum ipse statueret , audito prudentum consilio, at que prae oculis habito decore in tanti Sacramenti administratione servando , ut quidquid eidem repugnans deprehenderet , omnino usurpari prois hiberet . Neque enim facile visum est , a longe interroganti responsum
reddere , quo certus modus , certaque ratio ineunda pra scriberetur I ad hoc enim omnino fuisset opus ob oculos habere omnes circumstantias ,
easque praesertim , quae possent regioni congruere , ac perspectos habere modos , qui , dum alias pestis , ea in regione satis superque frequens , grassaretur, in usum & praxim fuerunt deducti. XXVII. SuareZ tom. 3.113 3. pari. S. Thomae disput. 82. sest. 3. quaesti nem instituit, an omnino necesse sit, ut is, cui Eucharistia ministratur, alius sit ab eo , qui eam administrat ; & consequenter , an liceat laico sibiα
438쪽
L I B. XIII. C a P. XIX. sibimet ipsi Sacramentum hoc ministrared respondetque, licere id lateo
quoties in extremam mortis necessitatem conjectum se sentiat, nullusque
reperiri possit Sacerdos, qui ipsi Eucharistiam ministret . Quam in rem
utitur exemplo Mariae Scotorum Reginae , quae , antequam martyrium subiret, Sacramentum, quod apud se bobebot, propriis manibus sumpsit, cum summis omnium laude; m, quamvis fortasse babuerit amplam elua hoe Pomifieis concessionem, tamen etiam sene Φilo pie cr sancte fecisset . Cardinalis Bona, Martene, & Morinus , monumenta afferunt omni exceptione ma j ora, ad evincendum, laicos, juxta veterem disciplinam , Dominici Cor poris participes fieri consuevisse , accipiendo a Sacerdote Eucharisti cum Panem , eumque suis manibus in proprium os inserendo : quod quamvis nune temporis obsoleverit, haud tamen damnari mereretur Sacerdos, quis acro Viatico reficiendus, annuente sacerdote ministrante , illud manibus susciperet, atque ad os suum ipse admoveret . Egimus ipsi hac de re in nostro opere de Canonirat. Sanctor. lib. 8. cap. 38. num. I7. & in alio opere nostro de Sacrificio Missae sect. I. num. 3 s. m sect. Σ. num. I sq.
Latinae editionis. Verum, redeundo ad Veterem usitatum morem, exploratum est, consuevisse viros in nudas manus Eucharistiam excipere , mulieres vero in album pannulum. Georgius tom. 3. Liturgiae Romani Ponistiscis cap. Ist. num. q. quaeri z, an albus ille pannulus, in quem mulieres
sacram Eucharistiam excipiebant, ut eam inde suis manibus sulciperent, appellaretur Dominicale , uti contendunt Baronius , Binius , Sirmondus,& Mabillonius; an potius Dominicale esset , ac diceretur velum illud quo caput obtegebant , cum ad sacram Mensam accedebant. At, quidquid sit de erudita hac controversa, illud certum est, per plura seculalaicos, qui sacra Communione reficiebantur, in proprias manus excepis. se Eucharistiam, suisque itidem manibus illam in os intulisse foeminas vero Eucharistiam suscepisse in album pannulum , eamdemque subinde suis & ipsas manibus ad os transtulisse. Ideoque, si nullo expresso prie-cepto cavetur, ut, dum laici sacrae Communionis participes fiunt alia sit ministrantis , alia vero suscipientis persona I si pluribus labentibus se. culis Eucharistiam acceperunt laici, viri quidem in nudas manus, multe. res autem in album pannulum; si huic rei nil aliud objicitur, quam subia
secutus contrarius usus; neque modo contenditur, ut, hoc sublato mos ille uetustior universim redintegretur, sed tantummodo ut certo nec ita
frequenti casu, saevientis scilicet pestis, ad faciliorem & expediti em redis dendam ministrationem sacri Viatici, miseris moribundis exhibendi remoto simul a ministris, quantum fas est, oppetendae mortis timore ' aepericulo, possit Episcopus, adhibitis in consilium sapientibus viris , Lodum aliquem , aptamque ejusmodi ministrationis rationem permittere, quamvis et juncta esset implicita veluti facultas, ut is, qui sacro Christi Corpore reficitur, suis ipse manibus sacram Particulam apprehendat , atque in os suum inserato magnis prosecto animis opus est , ut tam aequa.
439쪽
tam proficua moderatio improbetur, ac rejiciatur, miseros aegrotos eo calamitatis adigendo, ut proximum incurrant periculum ex hac vita decedendi sine Viatico : quemadmodum animadvertit Pontas verb. Communiscas I 8. subditque etiam Muratorius loco Iupra citato. XXVIII. Thomas Cardinalis Caietanus in Comment. ad cap. 26. S. Ma thaei mers. 25. ad illa verba : ccipite , m comedite : scribit quae sequuntur : Mυerte hιc. quod, Aut Ecclesia laudabiliter, pro reverentia Eucharistiae, non titιtur Eucharisiae cibo, nis jejuna s excepto extremae aegritudinis arti.
culo), I cet Dominus inter caenandum communicaserit Discipulos ' ita lauis diaoil ter pro reverentia Euebarisiae absinet ab iso modo manducandi: -- civire , comessire e ut nonnis sacris manibus tangatur Eucharisia . Verum, ad imitationem Chrisi, communicare tali modo in articulo nectistatis , non esset inconvenιense scut etiam non jejunos, ut distum es, in articulo nece litatis communicamus. Eblet autem necesitatis articulus, .st tempore epide-mi .e non haberetur Sacerdos, quι prope offerret Eucharissiam ' locando 1Ρper praeparato loco, diceret communicaturis prope expectantibus , adora tibus d Accipite, comedite : possent enim reυerenter accipere , oe comederer
scut fecerunt Chrisi Discipuli, qui acceperunt a Iesu , non ma- Ied ex mensa ' cum sederant multi in tanta dissantia, manus Jesumavibus eorum non possent iungi. Crediderim ego, umran calι- communem omnibus tradidit , νω in una patina panem in duodecim buccellas fractum manibus propriis tradiderit ' quod bine Ecclesia usum patinarum Apostolica traditione acceperite ita quod, sicut calicem unus Discipulus dedit alii, ita patinam cum pane sancto propinquiores Iesu remoti
ribus succusve porrexerint. Hactenus Cajetanus . Doctrina haec dii plicuit Ambrosio Polito Catharino Archiepiscopo Compsae, Scriptori suppari ipsi Cajetano; ambo enim floruerunt sub initium xv I. seculi : nec dubitat
Catharinus , tamquam reum contemtus , & irreverentiae erga Euchariis stiam, Cajetanum traducere sequentibus verbis pag. 2I lib. S. Annotationum contra Commentaria Caietani edit. Lugdunen. ann. I 3 3. si novum quoque modum miniserandi hoc Sacramentum C etanus tradiderit, υidelices per manus uicorum, instrumenta inanimata, ob metum contagionis ,
ipsi peste laborantes propriis manibus sbi mini irent , spe ctare ad
contemtum tanti Sacramenti , non dubito . Praeterquam enim quod es haec nova, sngularis eius traditis , adυersatur etiam aliorum do Ectrinae. Petrus de Palude in 4. prudentius docet, in quacumque causa non liscere laicis nec sbi, alus, huiusmodi Sacramentum mmdirare . Quanto minus hoc permitti aebet pessie laborantibus, qui plerumque mania corrFis tur ' quanto etiam minus per istrumenta inanimata . Sed Catharinum
excessisse in centura, tum quia non fideliter Cajetani sententiam retulerit, tum quia non admodum solide eam impugnaverit, facillime ostenditur. Cajetanus non concedit laicis , tempore pestis , tangere manibus
Eucharistiam sed illam a Sacerdote depositam in loco apto , admoto
440쪽
LIB. XIII. C P. XIX. 43sore, assumere. Nec sumentes hoc modo dicerentur proprie Ministri Eu. charistiae, sed cooperarentur ministrationi; ut sane omnes laici coopera nistur, dum ore a Sacerdote suscipiunt Eucharistiam .' uti scite notavit Gabriel Henaus Tract. de Encharisia disput. IS. Iect. 3. num. 4s. qui licet pluribus confirmet, solum Sacerdotem esse Ministrum hujus Sacramenti
tempore tamen pestis, juxta Cajetani placitum, admittit, infirmis posse
porrigi in Patena, vel alio mundo Vale, ex quo, Ore admoto, sumant: nec proinde concedit , in tali eventu infirmum sere Ministrum Sacramenti. Ρaludantis vero in q. sent. dis. 23. quaes. I. ni l habet contra sententiam Cajetante solum enim docet in genere, Ministrum Eucharistiae esse Sacerdotem, de quo nemo dubitat; de eventu vero pestis tacet omnino. Quod addit Catharinus de mania, non est ad remo si qui enim sine laborantes peste, qui etiam mania correpti deprehendantur , cum digne& reverenter, ob maniam, sumere non possint, neque a manibus Sacerdotis sumere debent. Ceterum pro sententia Cajetani tempore pestis, praeter supra cumulatos, stant quoque Hieronymus Venerius Archiepiscopus Montis regalis in Examine Episcoporum lib. q. cap. 46. num. ψ7. Marchantius in Horio Pa sortim tract. 5. let . 3. Novatus, & alii.
XXIX. Administrationem Eucharistici Sacramenti sublequitur demum extremae Unctionis ministratio: de qua quidem parum nobis disserendum est, quod pertinet ad partes corporis sacro oleo liniendas; cum jam constitutum sit, ut, dum contagios morbi grassantur, ad evitandum contagionis periculum , sufficiat inungere organum illius sensus , qui patentior, si ue inunctioni magis expositus se offert, proserendo interim Sacramenti formam sequenti ratione: Per sam sanctam Unctionem suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisi per υ
sum, auditum , odoratum , gnsum , tactum oec. uti supra lib. 8. cap. 3. num. q. ostendimus. Videri quoque possunt Natalis Alexander insua Theologia dogmatica oe morali tom. I. lib. 2. de extrema Unctione cap. s. re Lo. Herminier in Tract. de Sacramentis tom. 3. de extrema Unctione cap. 2.
q. suaeres utrum plures, Tournely in suis Praelectionibus theologicis de Poenitentia , m extrema Unctione suaeres tertio , pag. 3 s. impressionis Paria senses anni I 728. modernus Benedictus Gaetani, Episcopus Collensis, in sua Disceptatione hisorica de extrema Unctione cap. 8. pag. 98. & Omnium
latissime Diana in editione coordinata tom. 3. tract. I. ruolui. 6O. Qua pr
pter illud tantummodo discutiendum superest , an tempore grassantis pestis liceat Sacramentum extremae Unctionis ministrare , seu Unctionem sensus peragere, adhibita oblonga virga , cujus extremae parti alligatus sit, firmiterque adhaereat gossipii pugillus sacro imbutus oleo , quo scilicet contingatur, & liniatur pars illa corporis, quae sola inungitur , cum Sacramentum peste laboranti administratur. XXX. R atio haec , sive methodus ministrandi extremam Unctionem probatur a Salutebeuve tom. 3. eas. 88. ac fertur etiam in praxim dedu-