Sanctissimi domini nostri Benedicti papæ 14. De synodo discesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

441쪽

m per plures Galliae dioeceses, quas pestis incesserat uti testatur Pomtas praecitato loco verb. Communio cas. I 8. & -G. Curatus eas. 4. Consentiunt plures alii Auctores: Sylvius in Additionibus ad 3. pari. S. Thomae quaes. 32. art. 3. ubi disserens de Sacerdote extremam Unctionem ministrante ei, qui peste laborat, haec habet: Uti potes virga oblonga, vere tamen Oleo tinfla , se ut perficiatur Undito c. Peracta autem Unctione, virgam ejusmodi aut purgabit, ac in similem usum servabit , si aurea si,

vel argentea, propter reverentiam Sacramenti ' vel igne comburet, s sis litagneae & ante Sylvium id ipsum docuerat Chapea ville in cit. Tras . de necessitate modo xmnis nisi Sacramenta temrre pesis quaest. 39. ubi r Ecte concludit, dum , saeviente peste , Sacramentum extremae Unctionis hoc modo ministratur , nihil deiiderari , quod ad substantiain pertineat , sive ex parte sermae, sive etiam ex iis, quae praestanda sunt a Ministro, qui vere dicitur ungere , licet memorata virga utatur ' quomodo eum lcribere affirmamus , qui ad litterarum characteres efformandos calamo utitur . In Rituali Romano in Ordine mini trandi hoc Sacramentum haec verba leguntur e Deinde intincto pollice in oleo sancto , in modum Crucis tingit in time ex quibus oritur obligatio, semota necessitatis causa, seis ctandi praescriptam ibi methodum; ita ut, qui secus agit , peccati re, tum incurrat. At, quoties adsit gravis urgensque necessitas expeditos facilesque inveniendi modos , quibus pestifero morbo insecti hujus Sacramenti participea fieri possint, nulla subest justa ratio , quae possit Epist

pum remorari, ne facultatem faciat Sacerdotibus extremae Unctionis S cramentum superius indicato modo administrandi . Videatur hac ipsa dere Pas qua ligus memorato opere quaes. 335. ubi, postquam sedula cura collegit Doctores omnes, qui in eamdem sententiam consentiunt , haec addit num. 3. Dicendum est, extremam Unctionem miniserari pose mediante Iiquo inserumento ex causa rationabili, qualis esset ad etatandum periculum infestionis tempore pestilentiae. Ratio autem est, quia, etiams Minifer uratur instrumento aliquo, adbuc tamen vere , oe in communi exi imatione dicitur tingere ' siquidem frequenter unctio solet fieri mediante aliquo infrumento: ideo salvatur , quod Minister si causa esseditis Unctionis , ex generali ratione, quod actio, quae fit mediante aliquo instrumento , dicituν esse immediate ab agente principali, cum instrumentum non agat , nis ut motum ab illo. Praeter Auctores autem inibi ab eo congestos , huic qumque sententiae subscribunt Suarra in 3. pari. S. Thomae tom. q. disput. - 1ect. 3. sub num. Io. pag. s 9. Venetae impressionis anni I 6o3. Giribald. de

Sacramentis in genere tradi. I. cap. I. dub. q. num. 26. Ro lignol. tom. ILpart. 2. δε extrema Unctione quies. s. art. s. num. s. oe 6. la-Croix lib. o.

442쪽

L I B. XIII. C A P. XX. 4 7 Cleri Patavini anni I7o8. casu I. discusso mense Octobris, dub. 2. in hanc ipsam sententiam eo propensiorem se esse fatetur , quod eam admissam, & traditam videat ab iis quoque , qui in Eucharistia ministranda non consentiunt posse Sacerdotem aliam inire rationem , quam ut sacram Particulam in os aegroti peste laborantis propriis manibus inserat.

CAPUT VIGESIMUM. De Postulatis spectantibus ad Cbris deles Turcarum Imperio subjecitos.

REtulerunt Albaniae Episcopi , pauperes Catholico; illius regionis

hanc plerumque artem exercere , ut naves suas onerent tormentis

bellicis tum majoribus, tum minoribus, ensibus , plumbeis globulis , nitrato pulvere , aere , ferro , chalybe , funibus , rudentibus , alitique rebus ad onerarias aeque , ac bellicas naves in liruendas necessariis , eaque omnia ad Turcas transvehant : neque vero hanc artem intermittere eos posse ' tum quia Turcico imperio subduntur , ejusque gravissimo premuntur jugo, nec alia ratione aerumnosam vitam tolerare, suasque inopes familias sustentare valent; tum etiam ut habeant, unde tributum iisdem Turcis persolvant, quo non soluto , omnino perderentur . Quoniam Vero

haec omnia Ecclesiasticis sanctionibus prohibentur , subdiderunt iidem Prauules, facere se non potuisse , quo minus a Sancta Sede implorarent pro Catholicis sibi subditis privilegium, quod & eorum conscientiam si laretur , & facultatem iis afferret id ipsum persequendi , sublato periculo incurrendi poenas , & censuras indictas in eos , qui id agunt, quod a

memoratis populis hucusque factitatum esse fatebantur. II. Sane , praemissa omnia canonicis sanctionibus esse vetita , perspicuum fit ex Cap. Ita quorumdam, ex Cap. Significavit , Cap. suod olim, p. Ad liberandam , de Iudaeis Saracenis , Cap. Multa, lib. s. Ex-τ vagantium communium, Cap. unic. de Iudaeis , inter Extra gantes Joannis XXII. prater id quod legitur in Bulla Coenae Domini, quae singulis annis iterum solemniter publicatur . Praeterea si mi lis prohibitio des rendi arma, & bellica instrumenta ad hostes rei publicae , ex civilibus etiam legibus oritur, nimirum ex l. Nemo, Coae suae res exportari non deinbeant, i. final. Coae de poenis. III. Putarunt nonnulli, interdictum illud, ne arma, ac bellica instrumenta deserantur ad Turcas , originem simul & causam duxisse a Crucesignatorum expeditionibus toties indictis , atque suscentis ad Terram Sanctam ex hostium manibus redimendam ' propterea quod hujuimodi bellicorum instrumentorum ad Turcas transvectio eo tempore iacta magnum detrimentum Christianae rei inferre potuisset e ideo , quoties Cruces8natorum expeditio non habeatur , & quoties bellum in Turcas actu

443쪽

non ferveat , locum hujusmodi sanctionibus esse non debere . Nos autem haud quidem inficiabimur, nonnullas ex praeindicatis prohibitionibus tunc prodi i sis, cum sacrum bellum a Crucesignatis gerebatur, & mem ratae rationi proxime innixas suisse . Hujusmodi plane est illa , quam Beatus Gregorius X. edixit in sua Constitutione 2. cui initium indo

nulli maledictionis alumni , Jolo nomine Christiani, terrena dumtaxat, non caelestia sapientes, m innitentes perniciosis lucrorum studiis , ut tu voluptuose vitae facibus latius debacchentur, vιctualious, armis, vasis , nauilibus ,

m aliis necessariis , causa damnati quaesus , Christi muniunt inimicos , ut ad impugnationem Fidei , Christianorum , ac Terrae Sanctae depressionem , robore fortiori sic muniti consurgant . At negabimus , & jure quidem negabimus , omnia interdicta hujusmodi fuisse tune evulgata , dum Cruciatae haberentur , nec alium iis finem statutum fuisse , quam Terrae Sanctae ex Turcarum manibus vindicationem ' tum quia similis prohibitio, uti monuimus , inserta legitur Bullae , quae adhuc quotannis in die Coenae Domini publicatur; tum quia eadem praecipue innititur improbitati ipsius actionis, ex qua naturaliter sequitur , ut potentiores , & animosiores fiant Christiani nominis hostes, atque ita Catholicorum respublica facilius opprimatur, ac subvertatur. IV. Docent alii , justis urgentibus causis , semotoque semper animo juvandi Turcas , posse Romanum Pontificem pauperes Christi fideles d nare privilegio asportandi arma , atque militaria instrumenta ad Turcas, dummodo cum iis actu hellum non ardeat. Ita disserit Alterius de Censuris lib. s. cap. II. disput. 8. Immo contenditur , hujusmodi privilegio Januenses a Sixto IV. & Iulio II. Pontificibus, Venetos autem a Maristino V. Pontifice suisse donatos ; uti videre est penes Sayrum de Censuris lib. g. cap. II. num. 35. Sebastianum vero Lusitaniae Regem a Gregorio XLII. id ipsum obtinuisse, quemadmodum evincitur ex hujus Ρon tificis Brevi, incipiente Exponi Nobis , relato num. 72. pari. 3. tom. q. eitati Bullarii . At nullum fortasse ex hujusmodi exemplis eidem casui, de quo nunc agimus, congruere merito dici potest . Licet enim in prae- indicatis Ianuensium , Venetorumque privilegiis expressa legatur facultas exercendi, etiam dum bellum geritur , cum Turcis mercaturam ; iisdem tamen in privilegiis semper excipiuntur arma: idque tantummodo indulgetur, ut vendantur funes pro navibus ad eorum portum appellentibus,

ac insuper quaedam stamni , plumbi , aeris , & aurichalci species , uti recte obtervat Cardinalis Toletus in sua Instructione Sacerdotali lib. I. cap. 23. num. IO. Nec quicquam ab iis discrepat privilegium Lusitano Regi concessiim , cum in ipso facultas fiat Catholicis , qui ex Lusit niae, aliisque regnis navigant ad Caput de Guea , aliatque Africae regiones, ut transvehere possint ad infideles, ipso quoque belli tempore, merces , aliasque res universas , exceptis tamen iis , quae Bulla Coenae D

mini

444쪽

LIB. XIII. C P. XX. mini asportari prohibentur : - pux de Guea , m ceteras Iris partes, essam besti tempore, commercii causa , se tranaferendi, ac ibidem eommeatus, merces, 'ctuatia, m quascumque alias res, non in Litteris die Coenae Domιns legι solιtrs prohibitas, deducendi, tran ebendi. transportandi. IV. Reginaldus rem supra modum acuens tuetur , interdicta huiusmodi, neque locum , neque Vim obtinere , quoties ea , quae Christi fid-liabus obvenit ex negotiatione utilitas , major si damno , quod ex armorum, bellicorumque instrumentorum transvectione ad Turcas , obventu. rum timetur . Verum hanc sententiam oppugnant Mendoeta ', & latius Diana eoor alae eritionis tom. 3. tradi. I. resolui. 45. Ideoque alii rem ad Theologiae principia exigentes , ad Vertunt, ignea tormenta diversi moduli, seu enses, modico numero ad Turcas trant vehere, cum in insos

bellum non geritur , esse quid per te , ae natura sua indifferens , modo id non fiat iniquo animo, & consilio nocendi Christi fidelibus . ideo autem pravum evadere, ac etiam excommunicationis poena vindicari or

pterea quod Ecclesia , justis urguntibus causis , hoc fieri interdiki: E.

quo inferunt , cum pauperes Christi fideles , quidquid in hoc stenere a. gunt, haud certe eo consillo praestent, ut detrimentum inserant iis cui unam eamdemque cum ipsis Religionem profitentur , sed tantummodo ut inopes familias luas alant, & habeant unde tributum pomini persolve. re , atque ita impendentem suo capiti ruinam evadant ' conticescere iamnino in hae facti l ecte Ecclesiasticam legem , eamque , tanto urgente incommodo, non obstringere. Ita disserunt Ugolinus de Censuris rari cap. T. f. I. num. q. Sayrus eodem Tract. de Censuris lib. q. rast num. D. Castropalaus operi morat. para. 6. Hsput. 3. de Censuris punct/8.

quaest. 38. eonclus. I num. I 3. Bonacina isen morat. tom. g. de Cel suris in Bulla Coenae diaput. I. qu s. 8. punct. q. propost. q. num. II. Filia trucius Operi moral. rom I tractat. I 6. cap. 6. de Censuras in parti Iari quaes. 7. num. I 47. SchmalZgrueber 3n lib. s. Decreta tit. 6. de

sub num. VI. VI. Alii insuper opportune animadvertere non prietermittunt. Christufideles Turcarum imperio iubjectos , si iisdem sbi imperantibus arma suppeditent, vel ad designatum ab ipsis locum eadem transvehant dummodo id peragant remoto temper iniquo animo nocendi Christi fideli hujhaudquaquam heri obnoxios canonicis lanctionibus, quibus indefinite

universim id fieri prohibetur e Navarrus consil. 3. tribus heotientisti.

445쪽

44o DE S IN ODO DIOEC E SANA

1ium. 6. m num. 9. eodem plane modo , quo ab omni culpa immunescententur miseri illi Christi fideles , qui in Turcarum triremibus captivi, unam cum illis remum agunt, cum Turcicae in Christianorum naves imis pelluntur, si id, quod faciunt , verberibus & dura servitutis lege coacti faciant , nihil ceteroquin ipsi in Christi fideles animo infensi : Alterius de Cenburis lib. s. cap. IO. 'c opinis , AZorius Insit. moral. pari. I. lib. 8. cap. 23. quaest. I 7. Molina de justitia oe jure disput. II s. tom. I.

Thesaurus de Poenis Ecclesiasticis pari. 2. verb. . rma cap. 8. suaeres primo, Tolet. Inseruct. Sacerdotal. lib. I. cap. 2 . num. o. ibique Adden. a Breno tom. 2. Manual. Missionarior. lib. I. cap. 2. qtι est. 2. ubi demonstrat, quantum intersit discriminis inter hanc facti speciem , & alteram, de qua iermo est in propositione 5 I. inter proscriptas ab Innocentio XI.

ubi proponitur famulus, qui metuens dumtaxat , ne ab hero torvis oculis aspiciatur , male tractetur , aut domo expellatur , scalam admovet,

ostium reserat , vel quid aliud praestat ejusmodi , ut herum ipsum alienas aedes iniquo consilio pervadere nitentem adjuvet.

VII. Albanensibus itaque Episcopis , qui in relatione status suarum Ecclesiarurn petitionem , de qua hucusque disseruimus , pro miserrimis Christi fidelibus sibi subditis ad Congregationem de Propaganda Fide deintulerunt , post accuratum rei examen , conscriptae fuerunt , ac datae emcyclicae litterae die I . Martii I747. quibus , auctoritate nostra , mandatum ipsis fuit , ne molestiam ullam afferrent miseris illis Catholicis , si suis navibus ad Turcas, nullo inter hos, & Christi fideles indicto bello , transveherent sesopos majores , atque minores , sarissas , gladios , plumbeas glandes, nitratum pulverem, chalybem , ferrum, aurichalcum, aes, senes , aliaque ad onerarias, aut bellicas naves struendas idonea' adhibito tamen modo quoad numerum Sc quantitatem, quemadmodum plerumque fieri dignoscitur; ac firma ceteroquin & illaesa remanente prohibitione transvehendi , sive pax vigeat , sive bellum ardeat , mortaria , incendiarias pilas , tormenta bellica majora , plumbeos , aut ferreos majoris moduli globos , ipsosque selopos ingenti numero , quod tamen , ut supra diximus, rarius contingit: qua inita ratione, satis provisum putamus, ut & prohibitio, quantum necesse est, sarta tecta servetur, & miseris illis Christi fidelibus , nihil iniquo animo molientibus in Religionis

sodales, facultas relinquatur comparandi sibi victum , ac evadendi vi lentias, atrocesque persecutiones, sibi ab iniquis dominis imminentes. : VIII. Gravioris momenti fuit aliud postulatum , ab Archiepiscopis, Episcopis , Parochis , ac Missionariis ejusdem provinciae Albaniae propositum , an scilicet permittendum sit Catholicis ibidem sub Turcarum imperio degentibus, ut Maumetanum aliquod nomen sibi imponant, eoque se compellari faciant , ut ita possint liberi commercii commodis cum Tu rcis gaudere , simulque evadere pensitationem certi cujusdam exigui census , sive tributi , quod solvere debent omnes , qui cum Turcae non

sinis

446쪽

' L I B. XIII. C A P. XX. MIsnt, in Turcarum regionibus commorantur, ac demum ut a persecuti

nibus, gravissimisque poenis se eximant, quibus obnoxius fieret quisquis a Mahumetanae impietatis erroribus ad Christi Fidem translatus, Turci-co se nomine compellari non faceret: nam, si deinde Christiano aliquo nomine se nuncupari pateretur, perfacile Turcis esset conjicere , ac etiam plane deprehendere , illum ad Christiana sacra transisse ; qua re deiccta, haud sane praetermitterent ea parare, atque exequi, quae ipsorum legibus sanciuntur in eos , qui ab eorum secta ad nostram Religionem

convertuntur.

IX. In Concilio Provinciali, sive Nationali Albano, habito sub Clemente XI. Pontifice anno Domini I7 3. sancitum fuit cap. 3. ut a Sacramentorum communione repellerentur Christiani illi , qui Christi Fidem in corde', ac mente servantes , ab exteriori tamen ejusdem prosesia sone deficiunt , sectantes extrinsecus Turcicam vivendi rationem , &Turci cis nominibus se se vocitari permittentes e D Turcarum consortio Nico more vitam degunt , dies is unio sacros esu carnium profanant , ρο- metanis nominibus vocitantur I in congregatione tamen Melium , Chrisianos mores induunt, ossicia peragunt Christianorum. Id ipsum quoque decretum suit in nostra Constitutione, eui initium Inter omnigenas, quaeisque est num. 8ς. to m. I. noseri Bullarii , super disciplina incolarum Regni Serviae , finitimarumque regionum , ubi 3. 3. inter cetera , quae Christianis interdicuntur, illud recensetur , ne Mahumetana nomina as, sumant : Nomina Ture ea, quorum nec memores esse deberent, per labia sua

lassumere: idque, licet omni asseveratione testentur , se Christi Fidem in corde fovere . Itaque non absimile fuit responsum , quod , re prius in Congregatione universalis Inquistionis sedulo examinata , redditum fuit

Archiepiscopis, Episcopis , Ρarochis, & Missionariis Albanensibus: quibus etiam terio in junctum fuit, ne patiantur, Christi fideles Turcica nomina assumere , iisque se compellari facere, sive ut a tributi pensitatione se subtrahant, sive quacumque alja de causa : eos vero, qui , ejuratis Mahumetis impietatibus, Christi Fidem amplexi sunt, hortentur o portune , ut , quatenus de sua firmitate & constantia pertimescant , ex illis regionibus abscedant, seque transferant ad alias Turcico imperio non subjectas : cum nec his licere debeat pristinum Turci cum nomen retiis nere , postquam in Christo renovati sunt I nihilque prosit utrisque invio. latam in corde Fidem servare, dum nimis aperte, uti praenotatum est, in exteriori ejusdem consessione deficiunt . Haec omnia latius persecuti sumus nuperrima nostra encyclica Epistola , incipiente suod Provinciale Coneilium , edita die prima Augusti anni I7sq. quae inseretur romo 4. no-sri Bullarii : Distri te probiberuus, ne quilibet ex Christifidelibus, quocumque casM , vel praetextu , aut in quibusvis excogitabilibus circumstantiis , eadem Turcica, seu Mabumetana nomina, ut Mabametani credantur , a se sumere audeant: & mox infra : Ilios Anique , qui ex Mabumetanis Chri-

447쪽

4 2 DE ST NODO DIOEcgfiatii sunt facti . vel qui istorum sunt fili , s de sua in Fide eonsidalia

dctidant, vereanιurque , ne, si Turc ca deponant nomina, dominantium poeis nas incurrant, easdemque subire formident, serio admoneatis, omnino reiagiones illas occulte deserant , rems Cbrisianorum accedant ,

confugiant, in quibus oe Deus qui dat escam omni carni, fritium ebaritas minime ipsis deerit , maxime se Episcoporum commendatissis episeolis

munrantur.

X. Nemo Christianus potest ullam omnino extrinsecus actionem edere eo consilio, ut Turca, vel alterius cujusvis sectae professor existimetur . quamvis intimo corde sanctam Christi Fidem firmiter teneat. In veteri Testamento Eleazarus amicis hortantibus, ut, ad declinandam necem ex immolatis edere simularet, respondit , statutum sibi deliberatumque esse non solum ab esu , sed etiam ab edendi specie abstinere , ne ceteris o Lfensioni & scandalo esset, atque ita animam suam in aeternum perderet :Non enim aetati no irae dignum es fugere , ut multi adolescentiam arbitram res , Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigena νum , Ο ipse propter meam simulatiouem σc. dec/ριώntur, oe per boc maculam, at que execrationem me.e senectuti conquiram . Nam , et si in prUenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus fugiam: uti legere est lib. 2. Machabeorum cap. 6. Redemptor vero

noster Dominus Iesus Christus aperte denuntiat , se extrema universalis Iudicii die illos nequaquam in suos agniturum , quos in hac vita degenistes quodammodo puduit, ipsus sectatores se profiteri: sui me erubuerit,

o meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majesate sua. Ita Lucs eap. 9. Inter eos autem, qui coram hominibus erubuerunt

se Christi sequaces ostendere, ii procul dubio recensebuntur, qui , remis poralis compendii causa , alterius religionis se esse simulaverint . Et ,

quamvis Apostolus prima ad Corinthios cap. 9. amrmet , se cum Iudaeis tamquam Iudaeum, cum Gentilibus tamquam Gentilem conversatum sui use ' opportune tamen adnotat Sanctus Augustinus epise. 4o. atias ρ. &vis. 82. olim I9. id peregisse Apostolum ex charitatis impulsu , quo omnibus familiariter utebatur, ut omnes lucrifaceret; abstinens cum ethnicis a legalibus , quae , antiquato jam praecepto , non amplius necessario servanda erant ; eorumque usum resumens , quoties inter Iudaeos versa. batur , quoniam adhuc vetita non fuerant : iisque ita redactis ad natu ram actus per se indifferentis , prout magis ad Fidei incrementum comducere noverat, iisdem abstinebat, vel utebatur. XI. Ecclesiae Annales percurrentibus tria occurrunt genera libellatico.

rum: quorum alii, saevientibus persecutionibus, Fidem negabant, eaque de re obtinebant a magistratibus libellum, seu litteris cons gnatum testimonium, se idolis sacrificasse , Fidemque Christi negasse : alii vero numerata pecunia emebant securitatis libellum , quem fidem publicam, sive recentiori vocabulo salvum conductum appellare licet , eoque pacto obligati

448쪽

L I B. XIII. C AE P. XX. 443gationem declinabant se se s stendi , & Christi Fidem publice ae palam

profitendi alii denique nec Fidem negabant , nec quidquam illi contrarium actu exercebant οῦ sed, ut securitate gauderent , a magistratibus impetrabant libellos quosdam , seu scripta testimonia , quibus dicebantur idolis sacrificasse, quamvis id esset a veritate alienum . Petrus Annatus in suo inparatu ad Theologiam postiυam Iib. g. art. 7. tit. de lapsis o Fide haec habet: Duo fuerunt libellaticorum genera : alii qui Fidem nega bant: alii vero qui non negabant, sed palam profiteri non audebant , . , ne ad id cogerentur , id pecunia redimebant , securitatis accipiendo libellos , ut supplicia evaderent: ubi cum Annatus de primo tantum , & Ω-cundo libellaticorum genere mentionem faciat, nos de duobus hisce nunc disserendo, primum quidem improbatum , alterum vero toleratum fuisse affirmabimus ' quemadmodum etiam pluribus demonstravimus in nostro opere de Canonietatione Sanctorum lib. I. cap. a. hos quippe novi ssimos assimilare licet iis , qui de propria constantia dubitantes , saevientibus perlecutionibus, fugam arripiebant, vel latitabant. At non minus, quam

primum illud , improbatum quoque suit tertium genus libellaticorum , eorum scilicet, qui neque verbo , neque scripto declaraverant , se quidquam impie aut secisse, aut facturos esse contra Fidem , sed solummodo ad securitatem sibi asserendam passi fuerant, ut in attestationis libello a magistratibus dato assereretur , ipsos sacrificasse , ac negasse Christum I veluti ad rem nostram scribit Auctor Vitae S. Cypriani , quae editioni Baluzianae praemissa legitur , sub num. 5. Exi limo itaque , liberutaticos nec voce, nec scripto impie quidquam aut facturos promisse , aut a

se factum declarasse , sed idcirco vituperatos , oe jus ps nitentis addictos

fuisse, quod securitatis libellos a magistratibus impetrassent ea lege, o conditrone , ut in ctis publicis scriberetur , eos sacrificasse , o Chrisum ne-g se , quamvis neutrum commisissent : quod eriam animadvertit Sylinus in a. a. qus. 3. an. Σ. einelus. 3. Sequitur secundo , excusari non posse

libellaticos , de quibus Cyprianus eps. 3 s. s I. sa. m in tractatu de Lapsis , qui cum scirent, fbi non licere idolis sacrificare, pecunia libellum obistinebant , testantem saltem in effectu , quod sacrificassent , ut sic evaderent

tormenta, qus ceteri cogebantur sufferre . suamvis enim liceat vectigal pem dere , ne quis urgeatur aut idolis sacrificare , aut aliteν Fidem Catholicam

deserere, non tamen licet accipere tesimonium sacrificii , quas per te facti . eis non feceris. Ex quibus satis colligi potest , Ecclesiae spiritum eos aversari, qui quamvis Fidem intrinsecus veluti occlusam servent , faciunt tamen ipsi, vel suo nomine aliquid fieri patiuntur, quod legitimam inducat suspicionem, eosdem a Fide defecisse.

XII. Consentiunt alii quoque Theologi , ex quibus Cardinalis Caietanus in Commentari ad 2. 2. quaest. 3. art. a. f. I. haec tradit et iniud essoccultare propriam Fidem , O aliud profiteri alienam fidem , sis accidat utrumque verbo, sis alio uno . Et pro iteri alienam fidem nullo pacto mΚ k k et cet.

449쪽

cet. Et propterea, sicut mortaliter peccaret, si quis diceret, se esse Iudaeum .

aut Mahumetanum ' ita mortaliter peccaret, Ii uteretur veste , ,

aut quocumque alio rino proprio Judaeis , Mahumetanis . Cardinalis Toletus ibi Infruct. Sacerdot. lib. q. a. modo oe necessitate Fidei num. 3. id ipsum amrmat : suamvis autem semper non sit necessaria Fidei exterior confessio , tamen semper es necessarium non manifestare aliquam sectam; non enim idem es, non ostendere se esse Christianum, osendere se esse insidelem. Illud enim non semper es illicitum , sed tantum in si bus casibus postis oec. hoc autem semper illicitum . Unde qui transiens μνinfrilium terras, vestiret se vesibus, quibus soli infideles utuntur , ut ab

aliis distingueretur, peccaret mortaliter, secundum communem sententiam : qui in terris Turcarum ligaret caput iobalea alba, ne a Turcis occideretur ,

vel comprehenkeretur e smiliter qui Romae, vel in aliis semilibus locis, Judaeorum pileo uteretur , ut occultari possset : qui etiam aliis semitibus uteretur, usu communι, vel lege solis in elibus deputatis . Ipseque praecitatus Sylvius , post firmatum sequens ceteroquia tutissimum effatum theologicum : Eodem praecepto, quo jubetur assensus wrae Fidei, etiam iubetur ejusdem Fidei professio exterior. Ergo semiliter, quo praecepto prohibetur assensus salsae fidei, etiam probibetur istas fidei exterior professio. sui autem smularet falsam Idem exterius, prosteretur illam : ergo peccaret contra praece.

pium Fidei: it Iud in rem nostram deducit consequens: Ex bis sequitur , non licere Chrisiano uti illis rebus , vesibus , signis , ex quorum usis merito colligi posset esse desertor vera Fidei, veι alienae professor . Quare , cum pro dιversitate gentium, locorum, temporum , diverse inυeniantuν fgna sve per legem, sue per consuetudinem significantia, videndum est, an segniscent distinctionem nationis a natione, an religionis a religione. Si prius dumtaxat, licet eis uti absque periculo Fidei, sicut licitum es lingua , seu idiomate vationis illius Mit: s posterius, non licet. Ratio prioris es , quia

usus talium fgnorum neque ex sua natura , neque ex insitutione , neque eκ

consuetudine, signiscat professonem alicujus sediae. Considerandum tamen est . me ex tali usu sequatur scandalum y neυe tunc Ana illa assumantur , quando Fides es profitenda. Ratio po urioris es, quia uti talibus 'nis, es prosteri , se esse illius sectae, ad quam. segni audam sunt per legem, aut comsuetudinem instituta. Sis olim signum erat infidelitatis, iurare per fortunam 1aris, apud Eusebium lib. q. cap. I . thus ad imperium ethnici Imper toris adolere , etiams coram idolo assu feret, apud Nariaurenum Orat. 3.μ- eros Coritices tradere , apud Mugustinum lib. 7. de Baptismo cap. 2... XVI. Et, 'uamvis nomina ad designandas, secernendasque personas , non autem religiones , inventa sint , ideoque assirmatii posse videatur , Christi fidelem nomina Turcica assumentem, vel retinentem , nullam ingerere suspicionem desectionis a Christi Fide quemadmodum Christia nus viator, vel incola, in regionibus Turcico im 'erio i ubjectis , Turci-cas induit vestes , ne irrideatur , atque vexetur , abique eo quod possis.

450쪽

L I B. XIII. C A P. XX. 443

eum quisquam redarguere; neque enim vulgares communesque vestes in usum inductae suerunt , ut a religione religio secernatur , sed ad contegendam corporis nuditatem , uti tuetur Valens in Concordia furis Pontificii cum Caesareo se l. q. pag. 382. : Quando actiones , vel rina habenτalium usum , oe in alium Inem praecipue de se, vel ex usu, seu institutione , reseruntur verbi gratia vesses gestare , quibus ad tegendum corpus Turcaetiti solent oeci adbue intelligi potes, quod illis utatur bona intentione , ac fine I m tunc qui decipitur, extimans, talem personam esse in elem, non habet sufficiens fundamentum ad id prudenteν judicandum: haud tamen magnopere adlaborandum est, ut hujulmodi animadversionis infirmitas dete

gatur.

XIV. Quidquid enim sit de primitiva nominum institutione , illud in

nostri casus hypothesi certum est , Turcicum nomen esse signum & notam , qua non modo homo ab homine , sed a religione religio distinguatur ac discernatur. Turcae sodales suos Turcas noscere volunt , ut posse sint ab iis, qui Turcae non sunt, tributum exigere, certoque icire , qui secum in religione consentiant; utque has fibi notiones comparent , hoc flatuerunt systema , habendi pro Turcis eos , qui Turcico nomine comis pellantur . Et sane , si Christi fideles , dum tributi pensitationem volunt evadere , vel minime videri a Mahumetana secta ad Christi Fidem transsse, Turcicum nomen aut assumunt, aut retinent I nihil praeterea desiderari posse videtur, ut tuto concludere liceat , nominum institutioni , ad fecernendas hominum personas primitus excogitatae , ex communi t citaque consensione aliam accessisse vim , secernendi nimirum religionem a religione, Christianam videlicet a Mahumetana I atque in praxi idem omnino esse Turci cum sibi nomen imponere, vel praehabitum retinere, ac se Mahumetanae sectae addictum , si minus verbo , at facio quidem certe profiteri. - XV. Huc autem re perducta , incongruum illico detegitur praealleg tum Turcicae vestis exemplum . Quandoquidem , semota qualibet alia quaestione; si quod adsit indumenti genus, quod ex forma, usu , alii lue adhaerentibus circumstantiis, habeatur veluti tessera , sive nora , quae r ligionem a religione secernat , nunquam eo uti licebit , quantumVi S allegari posset superiori similis exceptio, nimirum vestes primitus compostas contextasque suisse ad obtegendam nuditatem , frigusque depellendum: uti scite observat Cardinalis de Lugo insuo Tractatu de Fide quaes. Iq. sect. s. q. I. num. 82. Si ergo eset vestis, quae propteν rircumflantias , vel insitutionem, ita esset determinata ad fignificandam negationem Fidei, Aut sunt verba , vel voces ex natura sua ad significandam mentem, idem omnino dicendum esset de veste illa, quod de moeibus dicituνe atque ideo Pscur nullo casu Meti licet preferre voces , quibus significetur , ipsum sqalterius sectae , ita nunquam licebit ei usus talis vestis habentιs aeque dete minatam segniscationem , ac habent voces. Non repugnat autem, quod cir

SEARCH

MENU NAVIGATION