Sanctissimi domini nostri Benedicti papæ 14. De synodo discesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

451쪽

eumflantiae tales snt, in quibus vesis possit babere figni ationem aeque deis terminatam, ac habent voces, m a qua non possit abstrahi.XUl. Haec , aliaque plura expensa suerunt , antequam publicaretur , & ad interrogantes Episcopos tranimitteretur pra memorata Epistola, cui initium Quod Provinciale. Concilium. Quin etiam sapienter animadversum fuit, quod, si simulatio istiusmodi diutius protraheretur, eaque subinde a Turcis, quod satis superque facile esset , detegeretur , praeter obvenisturum sanctae Religioni nostrae dedecus apud ipsol mei Turcas , hi recte ex hoc ipso occasionem arriperent, eamdem acrius iniquiusque insectandi, ac persequendi .' Unde opportuna praebetur Turcis ipsis occasio Chris deles

omnes tamquam bpocritas, m deceptores existimandi, atque adeo iure ac meis

rito persequendi: sunt ipsa Enciclicae verba. Illud insuper adnotatum fuit, permisso Christi fidelibus Turci ci nominis usu, latiorem exinde iis , qui

se hoc pacto pro Turcis exhibent, aditum patefieri, ut seu ex prava voluntate, seu ex dura rerum conditione, ad alios progrediantur actus Mais humetanae sectae protestationem includentes, servata abditiore animo Christi Fide , atque ita se pro Christianis inter Christi fideles , pro Turcis

vero cum Mahumetanis gerere non reformident : quemadmodum alias

nonnemo asseruit fieri a Christianis Chium Insulam incolentibus, prolatis quibusdam monumentis, quae anno I Io. typis impressa circumserebantur. XVII Ad Fidei nostrae professionem similiter pertinet alterum exhibiis tum postulatum circa Christianos illos, qui cum antea ad Mahumeta nam impietatem deflexerint, inde reduces , ad sanctam Christi Fidem iterum revertuntur; an scilicet hi, non solum errores detestari debeant in congregatione Christi fidelium , cum inviolabili promissione in posterum abstianendi a quibuscumque actibus falsae sectae prosessionem praeseserentibus , sed insuper debeant Turcis, etiam cum vitae periculo, reditum suum ad Christi Fidem significare Extat hac de re Decretum Congregationis Sacrae Inquisitionis editum die I 8. Iulii Iogo. quod penes Cardinalem Al-hicium de Inconsantia in Fide cap. 8. num. 29. impressum , & sequenti hus verbis conceptum legitur : Utrum apostatae a Fide , ad paenitentiam redeuntes , cogendi sint ad retrastandum explicite , oe publice coram infd libus , cum periculo viis , sicut negarunt Fidem ἰ an vero susciat coram fidelibus publice abiurare vos inam in propriis balneis , qus sunt captis rum carceres , m implicite apud infideles , ab linendo ab actibus infidelita. tis , m deponendo habitum: Sacra Congregatio censuit, apostatas a Fide , redeuntes ad paenitentiam, omnino debere a urare apostasiam raram fideli. bus captivis , quibus dederunt scandalum , in propriis carceribus, publice , o explicite . . t coram an elibus non υidetur boc necessarium e sed su cit, ut coram ipses absineant ab ambus infidelitatis , deponantque babitum pretessatiυum sas religionis curent, ut successu temporis cognoscant et iam insidetis υel ab iras, vel ab aliis , eorum afurationem , licet id et iam cum periculo viis 4

XVIII.

452쪽

L I B. XIII. CH P. X XL M

XVIII. In Concilio tamen Provinciali Albano , superius memorato, cap. 2. dum agitur de hujusmodi apostatis ad Fidem redeuntibus , sancitur quidem , ne Sacramentorum fiant participes , nis , facta prius abjia. ratione , publice se more Chri itarnorum gerant , iisdemque interdicitur , ne in posterum quidquam agant , quod Mahumetanae lectar professionem includat at nihil additur , quo iidem obstringantur efficere . ut eorum res piscentia , & abjuratio progressu temporis infidelibus perspecta fiat , etiam cum propriae vitae discrimine . Insuper cum in veteri , tum in re eentiori Ecclesiae disciplina nihil plane occurrit de hujusmodi onere , sive obligatione ς adnotantque opportune Theologi , Praeceptum extrinsecae FLdei professionis , qualis esset manifestatio illa emissae abjurationis , infid libus facienda , recenseri inter praecepta aifirmativa, quae utique non semper neque ad semper obstringunt. Accedit denique, quod verba illa Decreti a

Cardinali Albitio allati e oe curent, ut successu temporis cognoscant etiam rninfideles vel ab ipsis , vel ab aliis, eorum ab Iurationem , licet ιd etiam cum pertisculo vitae e nil aliud sunt, quam verba Theologorum, qui tunc sententiam suam rogati fuerunt οῦ quae tamen minime exscripta leguntur in Decreto, quod in Archivo Sacrae Inquisitionis asservatur, & hac formula conisceptum est : In generali Congregatione habita die I 8. Iulii Iogo. relato easu transmisso a Congregarione de Propaganda Fide , propinio a Fratre Francisco Longobardo Ordinis Minimorum Missionario Tuneti σn Africa , videlieet an aposeatae a Fide Chrisiana, ad paenitentiam redeuntes, cogenis di sint ad retractandum explicite , o publice coram infidelibus eum perieuisis vitae, sicut negarunν Fidem, an vero sufferat coram fritibus publiee o explicite abiurare apo sam in propriis balners, quae sunt captivorum cariseeres , oe implicite apud infideles , absinendo ab actibus infidelitatis , deponendo habitum San Ilasmus Dominus Noser censuit , apostatas a Fide , redeuntes ad paenitentiam, non teneri ad abjurandam apo fiam publisce coram insidelibus , sed sufficere', ωι eam abiurent in balneo coram M tibus , absinendo ab actibus infidelitatis, ac deponendo babιtum infidelium , quatenus si protestativus false religionis; s vero si aequi cus , pose illum deferre. Muod se ex illa delatione, ratione personae, aliqua oriatur suspicio; teneri aufugere , cum primum poterit . Itaque allato genuino Decreti conis textu, proposito postulato fit satis.

CAPUT VIGESIMUM PRIMUM.

De pinulato proposito circa Matrimonia in infidelitate contracta ab iis, qui p6isa ad Chrisianam religionem conυertuntur.

ΜAtrimonii inter infideles contracti vinculum solvitur , ubi alter

ex coniugibus ad Christi Fidem convertitur, alter vero requisitus, ut vel eamdem Fidem amplectatur , vel thori societatem sine contume

453쪽

lia Creatoris servare consentiat , utramque conditionem obiarmate recuissat . De hac materia actum a nobis est superiore lib. o. cap. q. num. 3.

. Nec omittendum hic esse ducimus id , quod die 23. Ianuarii 16og. re

sponsum fuit Episcopo hac ipsa de re scii citanti I sicuti videri potest lib.

IO. Decret. pag. 35. Sacra Congregatis censuit ita respondendum minime posse praedicitos ad veram Frdem conversos occFere alias fideles uxores , nisprius constiterit, utrum primae voluerint cum eis permanere, via non . suod si noluerint cobabitare, vel f voluerιnt, non tamen absque consumelia Crea. roris , vel ut conversos ad mortale peccatum pertrahant , tunc possie eos aistias friles accipere uxores. Si cobabitare absque Creatoris contumetia velint, absque eo quod conversos ad mortale peccatum pertrabant , quamvis veram agnoscere Fidem noluerint , non posse conversos alias fritis aecipere k-xores . Non sincere ea , quae proponuntur , nempe loci di santiam, diseuiatatem , ac praesumptionem , cum consare debeat de voluntate ipsarum uxorem infidelium . Neque aliud hae in re addendum remanet , nisi quod Superiori Ecclesiastico onus incumbit ahibendi vigilem curam , ne , infideli conjuge in societatem thori consentiente , id mali sequatur , ueneophytus ad vomitum redeat , & in pristinas infidelitatis tenebras pro labatur . Cohabitatio cum infideli conjuge, etiam remota Creatoris conis tumelia , videtur vetita a Concilio Toletano IV. in Can. Iudaei qkiCbisianas , 28. quaes. I. Eadem tamen eXpresse permittitur Cap. sti into , Cap. Gaudemus, de divortiis, quae multo tempore post Toletanum canonem edita fuisse constat. Non desunt tamen Theologi clari nominis,

qui , gravi spectato periculo , cui ex societate cum infideli conjux fidelis exponitur , etiamsi ille sine Creatoris contumelia se cohabitaturum polliceatur, adhuc tamen societatem hujusmodi illicitam esse contendant. Videri hac de re possunt Pontius de Matrim. lib. 7. cap. q8. num. 8. σθε. a Breno in Manual. Missonarior. Oriental. rom. 2. lib. 3. cap. s. quae s. I. num. I 5. At satis recte sentire videtur Cabassutius , qui in Theον. σPrax. Jur. Canon. lib. 3. cap. 23. num. IO. m II. hujus dubii resolutionem pendere affirmat a casuum circumstantiis, & moribus regionum.

II. In relationibus Episcoporum , atque Missionariorum , sequentes duo casus saepe reperti sunt occasionem praebuisse , ut postulata propon rentur Congregationi de Propaganda Fide , & ab hac deinde , ut moris est , ad Congregationem Concilii , vel ad alteram universalis Inquisitionis transmitterentur . . Primus videliceti de infideli aliquo ad Christi Fidem converso , qui , propriae sectae errorem sequendo , plures duxit , & habet adhuc uxores cum ue ignoretur , an prima ex istis Christianam Religionem amplecti velit, secunda, vero , aut tertia ad id promptam se exhibeat I dubitatur , an permitti possit marito , ut priore illa relicta . posteriori , de cujus animo ad conversionem parato satis constat , dein ceps adhaereat , etiamsi prima dumtaxat justa uxor ex omnibus censeri debeat , uti docet Sanctus Thomas in A. sent. dis. 39. quaest. unis. art.

454쪽

8. d 4. quem passim tequuntur alii Theologi , sicuti videre est apud

Sanchez de Matrina. lib. 2. disput. 73. num. 4. oe s. Alter calus est,

eum aliqui, qui in statu infidelitatis matrimonio juncti erant, Christianam Religionem amplexi, Christianum conjugem accipere cupiunt, s edpenitus ignorant, ubinam gentium sit primus conjux , & utrum adhuc sit inter vivos, cum in captivitatem inciderit a multo tempore, & in longinquas remotasque regiones abductus fuerit. His itaque evenientibus casibus, incerti quid consilii caperent , quamque agendi rationem 3c reis gulam sequerentur, tum ordinarii Pradules , tum Missionarii praedictae Congregationis, & Sedis Apostolicae sententiam exquisierunt. III. Duo summi Pontifices, S. Ρius U. & Gregorius XIII. opportuis nas hoc in genere agendi regulas statuere non omiseruat, juxta quas es- formatae semper exinde sunt responsones ad ejusmodi postulata, quoties

ab iis regionibus transmissa fuerunt, de quibus in Apostolicis diciorum

Pontificum litteris actum suit . Cum enim hae certas quasdam regiones unice respiciant, minime possunt ad alias extendi, quantumvis id suadere videretur identitas, aut paritas rationis I quemadmodum paulo post observabimus. Et quidem S. Pius V. in Apostolicis suis litteris , quarum initium est Romani Pontificis, impressis in s. pari. Consiturionum o-licariινn pro Missionibus Sinarum, Tun ini oec. edit. Paras I 676. exponit, quod Indis, qui plures in Infidelitate uxores habuerant, si quando

ad Fidem convertebantur, in more positum erat . ut eam quisque ux . rem retineret, quae secum una Christum Deum agnoscere, eiusque Fidem

amplecti consentiebat. Id vero magnas secum serebat difficultates; cum& saepissime contingeret, ut illae, quae cum maritis Christianam Religionem amplectebantur, uxores primae non essent ; & aliunde arduum nimis esset eosdem Indos ab iis mulieribus divellere , quae una cum ipsis ad Baptismum se se offerebant. Itaque, ut his difficultatibus, malisque occurreret, Sanctus Pontifex sequentem edidit declarationem e Ideo nes, fatui diciorum Indorum paterno affectu benigne consulere, atque ipsos Episcopos, m Ministros hujusmodi scrupulis eximere volentes , motu proprio, ex certa mentia, ac de Apostolicae potesatis plenitudine, ut λαι , Aut pra- ferrur, baptietati, oe in futurum baptizani, cum uxore , quae cum ipsis fuerit baptiVta, oe bapti ab/tur, remanere valeant, tamquam cum ma ore D.

gitima, aliis dimissis, . Volica auctoritate , tenstre praejentium, declaramus matrimonium hujusmodi inter eos conmere . Gregorius XIII. in suis litteris incipientibus suoniam saepe contιngit, quae impressae habentur apud Pontium de Matrim. lib. 7. cap. 48. num. 23. cum exposuisset, persaepe contingere, ut ab Angola, & aethiopia, ac Brasilia in captivitatem abducerentur , & in remotas longe regiones deserrentur homines uxorem habentes, foeminaeque conjugali nexu conjunctae ; qui autem , vel quae

in propriis regionibus remanebant, se se dispositos, vel dispositas exhiberent , ut Christianae Religioni nomen darent, & Christi fidelem conju-

455쪽

gem accipere se velle ostenderent ' magnas illico excitari solere dissicut rates, utrum matrimonium , sine quo Baptismum fortasse non sumerent, inire possent et propterea quod ignoraretur , num primus Conjux , cum quo in infidelitatis statu matrimonium contraxerant, adhuc in vivis effrid his omnibus expositis, opportunum comparare Volens remedium, Episcopis, Parochis, & Sociatatis Iesu Presbyteris ad excipiendas Sacramentales Con

sessiones approbatis, qui in iis regionibus degerent, facultatem & auctoritatem concessit dispensandi cum quibusiumque utriusque sexus Christi e-libus ineolis dictarunt regionum , oe servis ad Fidem conisins , qui ante Emptismum matrimonia contraxerant, ut eorum quilibet, etiam supersite coniuge infideli, oe ejus consensu minime reqMsto, responso non expectato , matria monia cum quovis Meli , alius tamen rite, contrabere , m in eis pinea camnali copula consummaris , quoad vixerint, remanere licite valeant. Cumque

idem Pontifex animadvertisset, fieri posse, ut post secundum initum matrimonium primus conjux repente prodiret, affirmans, se praepeditum fuisse, quominus voluntatem suam de amplectenda Religione Christiana manifestaret , vel etiam se jampridem Christianos ritus amplexum fuisse , antequam secundum illud matrimonium celebraretur ; idcirco in iisdem litteris hoc additum, expressumque voluit, ut, his non obstantibus , secundum matrimonium validum & firmum haberetur e suae quidem matriis monia , etiams poclea innotuerix , coniuges priores infideles Itiam voluntatemitisse impeditos declarare non poturse, σ ad Fidem raram, tempore trans si secundi matrimonii, conversos fuisse , nibilominus rescindi nunquam deis

here , sed valida oe firma esse. i. IV. Apostolicarum hujusmodi Constitutionum tenorem perpendentes nonnulli, arbitrati sunt, praedictos Romanos Pontifices, in favorem Fidei, extraordinaria sua auctoritate uti voluisse, qua matrimonium in im fidelitate consummatum dissolvere valebant. Sunt enim Theologi , & quidem magni nominis, qui in Romano Pontifice hujusmodi potestatem agnoscunt, ea potissimum adducti ratione, quod vinculum matrimonii rati inter fideles, multo sortius sit matrimonio inter infideles consumma. to: unde, cum Pontifex illud auctoritate sua dirimere possit, multo magis hoc alterum dissolvere valebit. Ita ratiocinatur Navarrus consit. q. lah. 3. a num. I 2. tit. de conversone infidelium, quem sequuntur Sanchez de Matrimonio lib. 2. disput. I p. per tot. & Layman Theol. morat. tom. 2. lib. s. tract. I . para. 2. cap. 3. sub num. 2. Verum negari nequit, complures alios esse huic opinioni contrarios; qui scilicet negant, matrimonii rati vinculum inter fideles sortius esse vinculo matrimonii , quod inter infideles fuerit consummatum : matrimonium enim ratum eam Christi Domini unionem fgnificat, qua se per gratiam animabus justorum comis

municat; matrimonium vero consummatum eam repraesentat unionem,

qua idem Dominus noster per Incarnationem cum Ecclesia se se conjunis xit, juxta Innocentii III. responsum in Cap. Debitum, de bigamis : ex quo

456쪽

L I B. XIII. C A P. X XL 43Iquo sequitur, minime certum esse principium illud , quod scilicet matrimonium inter fideles ratum , sortius sit vinculo matrimonii inter infideles consummati . Legi potest Ven. Cardinalis Bellarminus Controm om. 2. lib. a. de Monachis cap. 38. f. μου primam rationem, oe rom. 3. lib. I. de Sacramento Matrimonii cap. q. I. ρο seq. Et quidem matrimonium etiam inter infideles consummatum unionem illam significat Christi cum Ecclesia per Incarnationem ' sicuti egregie advertit Cardinalis de Lauma de Matrimon. disput. Io. art. II. 5. num. 23 I. Quod a.deo veritati consorme censuit UatqueZ in 3. pari. D. Thomae pom. q. dia

sput. a. sub num. 37. ut absque erroris nota id negari non posse docuerite Habet ergo hujusmodi infidelium matrimonium quidquid necessarium est,tii set 'num coniunctionis Chrisi , m Ecclesiae r idque usque adco verum est, ut sene nota aliqua negari non posse censeam . De hac materia sule nos ipsi egimus, cum in minoribus officio Secretarii Congregationis Concilii fungeremur, in Discursu , quem exaravimus in elucidationem cujusdam causae Florentinae, propositae die 29. Martii I 727. quique editus itagitur rom. q. Thesauri Resolutionum. Itaque ad ea, quae ibi diximus, hic nihil addemus : sententiam vero nostram de praemissis Constitutionibus declarantes, dicimus, duos illos summos Pontifices expostis sibi difficultatibus consulturos, nihil aliud egisse, quam canonicarum legum rigorem temperare in eo quod pertinet ad judicialem interpellationem , quae infideli conjugi facienda esset, utrum velit ad Fidem converti, illius mentis declarationem expectando per congruum tempus ab ipsa lege , aut a Superiore Ecclesiastico constitutum . Id satis aperte colligitur ex ipso Brevi S. Pii Ρapae V. ubi leguntur haec verba Maxime quia disseillimum foret

primum conIugem reperire. Idemque clare etiam insertur ex aliis Gregorii XIII. 1itteris, in quibus inter cetera haec habentur a Dummodo conser, etiam summarie , extra iudicialiter , conjugem absentem moneri legitime non pose, aut monitum, intra tempus eidem monitioni praefixum, suam voluntatem non uegnificasse. Matrimonium ab infidelibus in statu infidelitatis initum, & consummatum Divina lex solvit, cum, altero conjugum ad Fidem converse , alter neque converti vult , neque sine contumelia Creatoris cohabitare consentit I juxta praeceptum Apostoli in episeola I. ad Corinthios cap. 7. Ex hoc principio alterum veluti consequens deductum suit , ut conjux conversus conjugem infidelem requirere ac in te pellare debeat, ut mentem suam super ea re aperte declaret. Verum , si

aut ignoretur, ubinam infidelis degat , ac moraliter impossibile judicetur in hujusmodi cognitionem venire, aut si , ejusdem habita notitia, legitima interpellatio eidem fieri non posse dignoscatur I cum in hisce circumstantiis aliqui magnae aestimationis Auctores interpellationem omitti posse censeant , plenamque fideli conjugi libertatem esse dicant, ut

novas nuptias, dummodo cum persona Catholica, contrahat: nemo non

videt , quanto majori jure , iisdem urgentibus circumstantiis , summus L l l a Ponin

457쪽

Ponti sex ab ea interpellatione facienda eximere possit fidelem recens eo versum, eique liberas nuptias cum alio fideli permittere. Id autem est,

quod in Apostolicis suis litteris duo illi Romani Pontifices praestiterunt; admittendo scilicet , in favorem Fidei , loco se alis & rigorosae interis

pellationis, extra judicialem illam notitiam, quod vel omnino ignoretur, ubinam gentium degat infidelis conjux , vel saltem ratio non suppetat eumdem judicialiter interpellandi, atque huic interpellationi praefatam n

litiam subrogando. In quo profecto nullus extraordinariae illius potestatis usus apparct, qua vinculum matrimonii in infidelitatis statu consumma.ti dissolvere in animo habuerint e sicuti egregie animadvertit Pontius de Matrim. lib. 7. cap. 48. num. 22. Dispensavit certe, ac supplevit floquitur de S. Pio V.) monitionem Jure praescriptam . Similem etiam dispensa tionem concesset Gregorius XIII. c. Nec vero ex ea dispensatione colligitur , dissolυisse Pontiscem matrimonium consummatum infidelium ' sed, cum Pontifex posset Jus Disinum interpretari , oe ex Ditano privilegis dissolvatur

matrimonium in favorem Fidei, cum infidelis non Gula cohabitare cum fideli , declarat Pontifex , eum easum veriscari, quando tanto tempore fidelis non requiritur ab infideli, o tanta terrarum spatia impediunt, atque adeo

jam tunc posse uti Divina concessione, m ad secundas transere nuptias. V. Verri cellus in suo Tractatu de inpostolicis Musionibus tit. 4. de pria vilegiis Regularium quaest. 98. duo. lo. diversae videtur esse sententiae, Min eam propendere , ut praedictat Apostolicae Constitutiones solutionem

vinculi matrimonii in infidelitate contum mali revera importent: etenim animadvertit, Gregorium XIII. in suis litteris usum esse sequentibus ver his e Nos attendentes, hujusmodi connubia inter infideles contracta, vera qui. dem , non tamen adeo rata censeri, ut, necessitate suadente, dissolvi non pos-

t : praeterea eumdem concessisse Episcopis, Parochis, & Missionariis iacultatem dispensandi cum neophytis, ut cum fideli possint matrimonio conjungi , etiam superstite conjuge infideli, m ejus consensu minime νequi-sto , responso non expediato. Verum ex his in serri recte non potest, voluisse Pontificem matrimonia in infidelitate contracta , & consummata, Apostolicae auctoritatis plenitudine, dirimere . Siquidem in iisdem Gregorii litteris expressa mentio fit Iuris Divini, quo matrimonii vinculum tollitur, si conjux infidelis ad viam veritatis venire renuat: nec alia Episcopis, Parochis, & Missionariis dispensandi facultas conceditur, quam super judicialis interpellationis rigore, ut supra observavimus. Quod majorem videtur involvere difficultatem, illud est, quod, ex Gregorii Pontificis definitione, conjux ille, qui post fidem susceptam novo se connubio cum fideli sociavit, jubetur in eo perleverare , etiamsi primus ille infidelis repente compareat , ostendatque, se justis ex causis praepeditum fuisse, quominus voluntatem suam de eadem Fide amplectenda manis

staret, &, quod magis est, etiamsi affirmet, & probet , se jam suisse Christianis sacris initiatum, quo tempore alter conjux, se absente,& igno.

Diuitiasti m so lo

458쪽

L I B. XIII. C P. XXI. 433gnorante, secundum matrimonium contraxit: quod quidem non videtur fieri aliter posse, nisi vinculum matrimonii in infidelitate initi, Sc consummati, dissolvatur Sc auferatur. Sed eadem semper recurrit superius alis lata responsio: primum scilicet matrimonium nequaquam dici posse solutum a s ummo Pontifice, bene vero a Jure Divino' nihilque in hac re a Pontifice fieri, quam, peculiaribus ita suadentibus circumstantiis, rigorem judicialis interpellationis auferre. Non inficiamur, soluto matrimonio ex capite impotentiae, quae judicetur esse perpetua, si forte contingat, ut, post novas nuptias a non impedito conjuge celebratas, conjuxille, qui perpetuo impotens credebatur , subeundis matrimonii oneribus reddatur idoneus, debere alterum illum conjugem , secundo thoro relicto, ad primi jura redire , juxta sanctiones canonicas in Cap. Laudabilem, o Cap. Fraternitatis, de frigidis, m maleficiatis , o Caia. Requisvisi, 33. quies. I. praeter alia plura , quae legi possunt apud S. Thmmam in q. sent. diu. 34. quaesi. I. art. 2. Sed hoc ad rem nostram non iacit. Matrimonium enim ab impotente impeditoque contractum , non

alia de causa dirimitur, nisi ratione impotentiae , impedimentique perpetui; nam, si haec perpetua non essent, sed temporaria, nullus pro Aofuisset locus matrimonii vinculo dissolvendo: itaque, impotentia, impedimentoque cessantibus, secundi matrimonii nullitas detegitur , dc primi stabilitas reviviscit. Contra vero, cum dirimitur matrimonium, vel quia juiicialiter interpellatus primiis conjux, actu recusavit Christianam fidem amplecti, aut saltem sine contumelia Creatoris cohabitare, vel quia hujusmodi judiciali interpellationi, Apostolica auctoritate, & ratione circumstantiarum , subrogatae fuerunt ad eumdem effectum extrajudiciales notitiae, de quibus supra οῦ in hisce casibus, si conversus alteri nubat, secundum hoc matrimonium ita validum & firmum est, ut& ipse ad priorem Conjugem amplius reverti nequeat , & primus conjux jus illud omne perdiderit, quod in contrahendo priore matrimonio acquisierat. Ρrimum enim matrimonium eo ipso momento, & quidem irrevocabiliter, solutum remanet, quo conjux conversus ad alias nuptias cum fideli transivit; sive quia in hanc libertatem vindicatus fuerit Iure Divino, prinpterea quod infidelis conjux, judicialiter interpellatus, euangelicae veritati, aut innocuae cohabitationi se denegaverit; sive quia peculiares rerum circumstantiae viam aperuerint Indulto Apostolico, quo sublata fuit interpellandi necessitast quod quidem Indultum, cum nulli conditioni stalligatum , secundi matrimonii validitatem & firmitatem perpetuo asserit,& reditum intercludit ad prima connubia , etiamsi quis probare conten deret, primo conjugi interpellato non suisse liberum respondere, vel eum jam tunc Christianae Religioni amplectendae paratum fuisse, immo ante

illam diem, qua secundum matrimonium a conjuge converso celebratum

fuit, ipsum quoque Christo nomen dedisse, & Baptismiim suscepisse. VI. Quemadmodum supra diximus , duae illae S. Pii U. & Gregorii XIII.

459쪽

XIII. Constitutiones certas quasdam regiones tantummodo complectuntur: neque vero , ut superius pariter asseruimus , extendi possunt ad alias, quantumvis rationis, & circumstantiarum paritas, aut identitas id suadere videatur ' quod etiam animadvertit Verricellus de Apostolicis Musoniabus sit. 4. de Privileg. Regulari quaest. 98. num. I 8 I. Porro inter facultates, quae Episcopis, & Vieariis Apostolicis Asiae, Africae, & Americae, nec non Praesectis Missionum in iisdem partibus tribuuntur, hanc etiam, quae sequitur, legere est , his verbis expressam .' Dispensandi eum Gentiliis bus, m infrilibus plures uxores habentibus, ut pose conυersionem, oe Umptismum, quam ex illis maluerint, se etiam ipsa fidelis sat , retinere possent, nis prima voluerit converti. In qua quidem formula nulla fit mentio de facultate dispensandi super juridica illa , & sermali interpellati ne, quae primo conjugi fieri debet , ut mentem suam de Christi Fideam plectenda declaret , & subrogandi in illius locum aut extrajudiciales

notitias, aut alias circumstantias, & argumenta , quae suadeant, improbabile omnino esse , primum conjugem ad Christianam Religionem converti velle r id quod expresse concessum lagitur in duabus illis Apost licis Constitutionibus S. Pii V. & Gregorii XIII. Itaque locus est inquirendi , qua ratione se gerere debeant illi , quibus permissus est ejus

sermulae usus, si ignorari contingat , quas regiones incolat primus con jux, 8c maxima appareat probabilitas, eumdem, si juridice interpellaretur, Religioni Christianae minime consensurum. Facile est huic malo remedium , eum casus in iis re3ionibus accidit , quae non magno a nobis intervallo distant uti colligitur ex Decreto Congregationis Concilii Ndito die 8. Iunii anni I 6 II. lib. II. Decret. pag. IOO. Decreti verba sunt haecd me supplici libello in Sacra Congregatione Concilii Tridentini proposito , ac deinde ad Sanctissimum D. N. Paulum V. relato, Sua Sanctitas die 2 r. Junii Is II. ex sententia Congregationis facultatem fecit Iia luserissimo Ordinario Neapolitano , ut posset dispensare cum bac Iuvene,

quae ante susceptum Baptismum in partibus Turcarum matrimonium contraxerat, ut, supersite etiam coniuge Turca , m consensu ipsius minime requisito, in responso non expectato , matrimonium cum quoυis fideli contrahere possit, ita ut etiam postea, se ipse in delis vel ad Cbristianam Reliagionem converteretur, vel cum ea cobabitare paratus esset sue injuria Cremtoris , tamen hoc matrimonium posterius ratum , indissolubile maneat, dummodo tamen ira Illustrissmo Ordinario summaris , o' extrajudicialiter confiet, conjurm absentem moneri legitime non possie. Cum vero casus in aliqua a nobis remo issima regione contingit, tunc ea necessitas, qua facultatem illam a Romano Pontifice petere, eamque ab Urbe expectare

coguntur Episcopi , oe Missionarii , ut Christianos recens conversos ab huj iis modi juris solemnitatibus eximere valeant, res est profecto, ob imis mensas locorum distantias, gravissimis subjecta molestiis, atque difficultatibus . Opportuitum igitur foret, praemisia formulae illud iplum adjun-

460쪽

L I E. XIII. C AE P. X XL . 4ss

gere, quod de omittenda interpellatione primi infidelis coniugis in lau.

datis duorum Pontificum litteris continetur; ne Missionarii in eas adducantur angustias, ut, periculo proprio, opinionem illam non satis tutam

in praxi sequantur, quae scilicet ponit , judicialem interpellationem licite omitti posse, quoties aut fieri re ipsa nequit, aut , si fieret , nullius utilitatis sere reputatur ; de qua opinione actum a nobis est superiore

lib. o. cap. q. num. 3. Illud autem procul dubio necessarium existim mus, ut, cum responsa dantur interrogationibus & postulatis, quae ei Gca hanc materiam ex variis Orbis partibus ad Congregationes Urbis deferuntur, percunctantibus aperte significetur, ut, cum a neophyto matrimonium contrahitur cum secundo, vel tertio conjuge eamdem Christi Fidem amplexo , propterea quod primus in infidelitatis tenebris remaniast, omnino curent , ut consensus inter eos sub debita serina renovsture nullius enim roboris , Mi vina aeque, ac naturali lege, fuit consensus ille, quem ipsi antea in infidelitate sibi mutuo praestiterunt, prioribus nuptiis constantibus. Quod si in Apostolicis litteris, aut in praedicta sormula , de eo consensu iterando nulla fit mentio ς satis tamen id ex sacrarum legum sanctionibus aperte deducitur: nec ullus esse potest locus dispensationi, quae a consensus renovatione in hujusmodi casibus eximat. De hac re videndi sunt Sanchez de Matrina. lib. 2. disput. 33. 3c Sylvius in Supplemento, seu Additionibus ad 3. pari. quaesi. 43. art. a. quies. 2. uinbi pluribus probant , etiam tunc a conjugibus renovandum esse consenissum , cum lummus Ponti sex talem dispensationem concedit, cujus vi reis validatur aliquod matrimonium, quod initio, propter impedimentum dirimens, fuit nullum & irritum; cum enim invalidus fuerit consensus ille , quem in primo contractu conjuges praestiterunt , nullam omnino vim habere potest pro eodem postea re validando . VII. In supradicto autem casu nullum asseruimus esse locum dispem

sationi, per quam ab iterando, renovandoque contensu conjuges eximanis tur. Quamvis enim in aliquibus circumstantiis concedantur quaedam dispensationes, quae dicuntur in radice matrimonii, per quas renovandi conis

sensus necessitas tollitur, scuti Auctores docent, & sicuti factum oble vamus in Apostolicis Clementis XI. litteris, incipientibus inposeolicae diagnitatis, datis die a. Aprilis IIo I. aliisque Clementis XII. quarum initium est Cum dudum, & quae impressae leguntur num. I 42. g. 3. tom. I 4.nουι Etillarii; certum tamen est, hujusmodi dispensationes, quibus matrimonium redditur validum , & proles ex eo genita , legitima nuntiatur , absque ulla renovandi consensus necessitate , concedi quidem aliquando , gravissimis urgentibus causis, & quatenus conjunctio conjugum extriniecam speciem habuerit justi matrimonii, neque copula fuerit manifeste sornicaria I sed tunc solum, cum impedimentum, propter quod matrimonium irritum fuit , nequaquam ortum habuit a Iure Divino, vel naturali, sed a Lege dumtaxat Ecclesiastica, quam positivam vocant,

SEARCH

MENU NAVIGATION