Sanctissimi domini nostri Benedicti papæ 14. De synodo discesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

461쪽

& cui summus Pontifex derogare potest; non sane agendo, ut matrimois nium nulli ter contractum, non ita contractum fuerit; sed effectus illos de medio tollendo, qui, ob hujusmodi matrimonii nullitatem, ante indultam dispensationem, ac etiam in ipso contrahendi matrimonii actu producti suerunte juxta Clementinam Quoniam, de immunitate Ecclesiarum. De his copiose actum a nobis est in Foliis, quae olim in minoribus, a Secretis Congregationi Concilii operam nostram navantes , edidimus in causa Pragen. Matrimonii, proposita die I 3. Iulii I7eto. I 6. Januarii 1723. 28. Augusti ejusdem anni, & tandem resoluta die I 8. sequentis Septembris, sicuti videri potest rom. I. m a. Thesauri Resolutionum. Satis hiesit, quae tunc ibi retulimus, atque firmavimus , innuisse: quibus inhaerentes , concludimus , Omnino renOVandum esse consensum, cum alter

conjugum conversus ad Fidem in matrimonii societate remanere vult cum secundo, vel tertio conjuge, qui eamdem isdem susceperit: etenim matrimonium cum his in infidelitate contractum , propter impedimentum I ris Divini, & naturalis, omnino irritum fuit; & in hoc casu locus non

est concedendae dispensationi, quae a renovando consensu eximere conjuges possit : eo vel magis quod, cum ambo in thori societatem conse

tiant, nullum esse potest illius generis periculum , quale animarum directoribus saepe objicitur, ubi impedimentum aliquod dirimens, quod uni solum ex conjugibus notum est , alteri vero prorsus ignotum , debet

huic etiam aliqua ratione manifestari, ut novus ab utroque assensus opportune obtineatur ; sicuti Praescribitur in illis dispensationum Litteria quae a Poenitentiaria Apostolica in hujusmodi casibus expediri solent, eo

conjuge postulante, quem non latet impedimentum. Tunc enim illi, cui cura commissa est manifestandi impedimentum , & matrimonii contra mnullitatem, jure ac merito timendum est, ne conjux alter, qui impediis

mentum dirimens ignorabat, renovare consensum neget, atque ita matrimonium solutum remaneat . De hoc calu nos fusiore calamo egimus in

nostra Institutione 87. Latinae editionis. VIII. Ad ea itaque, quae hucusque diximus , extra omnem dubitati nis aleam collocanda, nil aliud remanet, nisi ut ostendamus , matrim nium infidelitatis tempore a viro cum scemina celebratum, vivente alia, cum qua anteriori se conjugio obstrinxerat , nullum & irritum extitisse tum Lege Divina, tum naturali. Non ita institutum fuit a Deo matrimonium , ut unus vir cum pluribus sceminis, sed ut unus cum una dumtaxat conjungeretur. Vir ad rebit uxori suae. Ita legitur Genestos cap. 2. Quemadmodum etiam: Erunt duo in carne una. Quod si ejusdem Geue cap. 4. legimus, Lamech duas eodem tempore uxores habuisse , Adam,& Sellam; ejusque postea exemplum plurimos secutos suisse, adeo ut Deuteronomii cap. 2I. de mulierum pluralitate sermo habeatur tam quom de re, quae jam in morem transierat , ideoque habebatur tamquam legitim a consuetudo, quam unusquisque tuta conscientia, & sine ullius repre

462쪽

L I B. XIII. C a P. XXI. 4s

hensone sequebatur e Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, o alia

restam odissem oec. e factum id fuerat ex indulto Divino, post diluvium , praesertim Patriarchae Noe concesso , ut majori , qua fieri poterat, celeritate multiplicaretur humanum genus . Sed , cum Christus Dominus iis

Euangelio Matthaei cap. I9. matrimonium ad pristinum monogamiae statum conditionemque restitutum esse voluerit , praemissa Geneleos verba

resumeus: Erunt duo in carne una: atque ita congludens.' Itaque jam non

sunt duo, sed una caro . Quod ergo Deus conjunxit , homo non separet die κhoc satis superque probatum remanet , non posse quemlibet virum , niticum una foemina, matrimonium habere I adeoque ex Lege Divina matrimonium illud irritum & nullum esse , quod, prima uxore non adhue morte sublata, cum alia aliqua muliere celebretur: quemadmodum recte animadvertit Innocentius III. in Cap. Gaudemus, de divortiis, & confirmavit Concilium Tridentinum fess. 24. de Matrimonio can. 2. ubi ita definiendo decrevit: Si quis dixerit, licere Chrisiatiis plures simul habere uxores, oe hoc nulla Lege Divinacesse prohibitum ' anatbema fit. IX. Iuri Divino jus naturale succedit in iis matrimoniis irritis faeten dis, quae , prima uxore vivente , eum alia , vel aliis pluribus ineuntur.

Et , quamvis huic veritati objiciatur , quod olim a Deo , sicuti dictum est , permissa suit polygamia , ideoque haec dici non posse videatur naturae lege prohibita et facilis tamen est , & clara responso: hi seriam sci

licet, ac in duo veluti genera, naturae praecepta distingui; & eorum quidem aliqua esse tamquam primigenia aliorum principia ' alia vero veluti consequentia , quae a primis illis oriuntur'. Prima illa invariabilem quamdam rectitudinis regulam in se continent , quae nullius mutationis, aut dispensationis est capax: ut est praeceptum amandi Deum , abstinendi a mendacio, aliaque Divinae Legis capita, quae in Decalogo exponum

tur. Posteriora vero regulam pariter continent rectitudinis I ita tamen,

ut, circumstantiis rerum, & personarum mutatis, & ipsa mutari possint, mediante dispensatione , quae tamen a sola potest auctoritate Divina procedere . Tale est praeceptum de.innocente non Occidendo , a quo Deum legimus dispensasse , cum imperavit Abrahamo , ut filium unigenitum L

stae sibi in sacrificium offerret . Itaque ad hanc secundam naturalium praeceptorum classem reserenda est lex monogamiae , circa quam aliquando Deus ad tempus indulsit, ut, ea non obstante, plures , ut supra diximus , duci possent uxores. Ita docent graviores inter Theologos S. Thomas in supplement. ad 3. pari. quaest. 5s. art. I. Ven. Cardinalis Bellarminus de Sacr. Matrimonii lib. I. cap. Io. γ seq. Est ius in lib. q. seni. HAE

33. q. I. seq. Sylvius in supplem. ad 3. pari. Sι Thomae quaest. 53. art. 1. seq. Docent quidem Durandus , & Abulensis , juri naturae polygam iam non repuὀnare . Quamvis autem singularis haec eorum opinio diei

non possit a Tridentino Concilio fuisse proscripta ς cum inreo damnata unice fuerit eorum sententia , qui polygamiam Jure Divino vetitam non Tom. II. Μ m m esse

463쪽

esse contenderent, scuti in allato Concilii canone aperte conspicitur: cenissuram tamen non fugit doctrinae improbabilis, & alienae a communi senistentia aliorum Theologorum, docentium, polygamiam Divino aeque, ac naturali juri , eo modo , quem supra innuimus, esse contrariam. Immo non deest, qui solidis fundamentis innixus, post recensitam monogam iam ex parte viri inter praecepta naturalia secundae classis , eamdem contenis dat, ex parte foeminae, inter praecepta primae classis adnumerandam : tum quia una mulier pluribus nupta maritis difficile admodum foecundatur, &proles obnoxia est multis in educatione periculis: tum quia in veteri Tmstamento multi quidem leguntur homines sancti pluribus uxoribus eodem tempore copulati o sed nullam omnino reperire est inter sanctas sceminas,

quae plures maritos uno eodemque tempore habuerit.

. CAPUT VIGESIMUM SECUNDUM.

De postulato propinio circa Matrimonium inter duos Catainsas in Tran. bisania eontractum, cum alter ex iis, ejurata res, ad Idem Catholicam conversus esset. Formula, qua haeretici Calvinistae in celebrandis matrimoniis utuntur, ex eorum rituali libro , seu formulario desumpta , haec est o Dicat

miniser ad contrahentes: Iungite manus e m dicate Vir , interrogo te, pririmo , praeter hanc personam, quam manu tenes , alteri causa matrimonii deis disi ne manum , fidem , ac donum , vel non 8 Resp. Non dedi . Secundor mas ne aliam 8 RVρ. . o . Tertio: Accipis ne illam in uxoremst Resp. Accipio. Ad sceminam inde conversus, eodem modo de iisdem etiam inis terrogat. Habitisque ab utroque conjuge responsonibus, ministerita proinsequitur: Die vire Verus Deus, qui es Pater, m Filius Spiritus Samcttis . perfecta Sancta Trinitas, unus vere aeternus Deus , ita te afuist in tua vera Ide, quod personam , quam manu tenes, omas, ex amore illam accipis in perpetuam uxorem , illa contentaberis , cum illa patieris , nec tialam , tua, m illius vita durante , nec in sanitate , nec in infirmitate , nec in felici, nee in infelici flatu, nec in ulla ιIlius aerumna deseres , quoad inque in sua bone Ilare , oe puritate permanserit . Ira te Deus afuist . Eaisdem postea, conversus ad sceminam, repetit.

lI. Cum autem inter virum & foeminam Calvinistas in Transylvania initum fuisset modo praedicto matrimonium , factum postea fuit , ut foemina, ejuratis illius sectae erroribus , Religioni Catholicae nomen daret,&, primo marito Calvini sta in vivis adhuc agente , alteri viro Catholico nuberet. Hoc matrimonium occasionem dedit Transylvaniae Episcopis interrogandi , num matrimonium , quod mulier reeens conversa cum viro Catholico celebraverat, validum habendum esset, an nullum . Quod

quidem dubium solvi non posse dignolcitur , nisi prius certo constiterit,

464쪽

L I B. XIII. C P. XXII. 4span primum matrimonium, ab eadem muliere cum viro Calvinista contra. Elum, quo tempore & ipsa in eadem haeresi versabatur, verum, firmum. que fuerit, an potius nullum & irritum.

0 III. Scholasticis disputationibus pretermissis, illius videlicet quaestionis

omisso examine , utrum insolubilitas matrimonii consummati , donec uis terque conjux vixerit, procedat a jure naturali , necne ' id certum est, perpetuam illius firmitatem a Iure Divino scripto profluere r sicuti evidenter insertur ex cap. 2. Genesis, & ex cap. I9. Sancti Matibaei, quemadmodum advertit Summus Pontifex Bonifacius VIII. in Cap. unici devoto voti redemptione, in sexto, & post eum egregie observarunt Patres Concilii Tridentini in Doctrina de Sacramento Matrimonii . Nec minus certum haberi debet , matrimonii vinculum nequaquam dissolvi , si ab alterutro conjugum fides conjugalis adulterio frangatur . Quod enim a Christo Domino dicitur apud Sanctum Matthaeum citi cap. Ist.: Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam , nisi ob fornicationem , m aliam duxerit , moechature oe qui dimissam duxerit, maechature non iista debet intelligi, ut, interveniente semicatione , locus esse possit ejus modi dimissioni, qua matrimonii vinculum dissolvatur; sed divortio dumis taxat ψ seu dimissioni, quae cohabitationem tollat , intacto conjugali vinculo remanente e sicuti explicat Tridentinum Concilium can. 7. sess. a de Sacramento Matrimonii . Ex his plane consequitur , matrimonium inter virum, & foeminam contractum, quo tempore ambo Calvinianae sectae adhaerebant, validum , firmumque censendum esse , tametsi cum c teris ejusdem haeresis sectatoribus falso opinati fuerint , matrimonium e iam quoad vinculum, adulterio interveniente, dissolvie squidem credendum est , eos generali voluntate contrahere voluisse matrimonium validum, juxta Christi legem , ideoque etiam adulterii causa non dissolvendum. Privatus enim error nec anteponi debet , nec praejudicium afferre potest generali , quam diximus', 'voluntati, ex qua contracti matrimonii validitas, & perpetuitas pendet, & consequenter inducitur nullitas secundi matrimonii, quo foemina , post susceptam Catholicam Fidem , primo adhuc vivente marito, alteri se conjunxit. IV. Evidens hac de re videtur esse Innocentii III textus in Decretali Gaudemus de diviniis, ubi ita legitur: sui autem secundum ritum suum

legitimam repudiavit uxorem , cum tale repudium veritas in Evangelιγ reprob v ris , nunquam, ea visente, licite poterit aliam etiam ad Fidem Christi conversus habere . Sane Moyses Deuteronomii cap. 2q. propter Hebraeorum cordiS duritiem, eisdem permisit , ut possent uxores suas repudiare. Quidquid autem sit de ea controversia , quae inter Theologos agitatur , utrum, concesso per Moysem, ut majus malum evitaretur, libello repudii , quicumque illum darent , quique reciperent , a poena quidem lio rarentur, sed non a culpa I an vero, hujusmodi indulti vigore, ab utraque immunes evaderent; de qua quaestione nos egimus in nostra Constu

465쪽

tutione 38. quae incipit Apinolici mini terit, tom. a. nostri Bullarare quidquid s inquam ) sit de ea quaestione, hoc certum est, sublato per Christum Dominum Mosaicae legis indulto , sicuti legimus apud Sanctum

Matthaeum cap. I9. & apud Sanctum Marcum cap. IO. marrimonioque

ad pristinum insolubilitatis statum redacto, sublatum quoque fuisse, prinhibitumque libellum repudii . Quo tempore nos a Secretis eramus Congregationis Concilii , ex parte cujusdam Graeci Catholici propositum fuit

dubium , an ipsi permittendum est et , ut secundam uxorem duceret , adhuc prima vivente, quam repudiaverat ex causa adulterii in judicio niani seste probati, impetrata p terea a Judicibus facultate, ut novum cum altera matrimonium iniret: Graecorum enim opinio est, quam vel maxime in praxi tuentur , adulterii causa matrimonii vinculum solvi , quam tum vis contra definitum fuerit tum in Decreto de unione Armenorum ,

edito a Summo Ρontifice Eugenio IV. in publica Concilii Florentini Seusone, habita anno I 439. tum in cit. can. 7. Concilii Tridentini de Sacramento Matrimonii, tum etiam in Fidei prosessione pro Graecis Orientalibus stabilita, tum denique in Instructione Clementis VIII. pro It . IO-Graecis , quam nos confirmavimus in nostra Constitutione Eoi Paso. ratis, quae est 37. h. 8. Bullarii nostri rom. I. in quibus omnibus locis se lemniter assertum fuit Catholicum dogma adversus errorem Graecorum , qui ob adulterium contendunt matrimonii vinculum dirimi, nec satis habent , tori divortium, aut habitationis discidium fieri. Praedicto autem proposito dubio, & re mature discussa, responsum fuit, Graecum illum, vivente prima uxore quantumvis adultera , ad alias nuptias transire non posse : sicuti legi potest tom. 3. Thesaur. NeFI. in Congregatione habita die I s. Januarii I724. in causa , cui titulus Dubium matrimonii 3 cujus elucidandi gratia nos tunc Discursum edidimus, distribuendumque curavi. mus, qui. indicato loco reperitur impressus . Praeterea eodem anno sub die 13. Aprilis admissum pro valido reperimus matrimonium, quod inter viarum, & mulierem in Helvetia coram ministro haeretico celebratum sue ratil etiamsi pro certo haberi posset , utrumque conjugem in eodem e rore versari, quod scilicet , perpetrato adulterio , matrimonii vinculum solvi posset . Videatur etiam hac de re Schmalggrueber ad tis. DecretaLde conditionibus appostis s. num. I 29. U. Sed casus hic non omnino coincidit cum casu nostro . Non enim nunc sermo est de matrimonio inito inter duos Calvinistas , quibus hoe per errorem tantummodo persuasum fuerit, matrimonii vinculum adulterii causa dissolvi : sed agitur de ejusmodi matrimonio , quod a duobus Calvinistis ita fuerit celebratum , ut, praeter errorem supradictum, id e iam in pactum, conditionemque deduxerit, & expresse in ipsa matrim nil stipulatione convenerint, quod, si ab alterutro conjugalis fides fracta fuerit per adulterium, conjugii societas etiam quoad vinculum soluta r maneat . In quo rerum statu locum habet celebris Decretalis Gregorii IX.

466쪽

: L I B. XIII. C A P. XXII. 4 IIX. in Cap. Si conditiones, de conditionibus appositis , cujus haec sunt verisba: Si conditiones contra substantiam conjugi/ inserantur, s alter diacat alteri e Contraho tecum, se generationem prolis eυites, vel donec inveniam aliam honore, vel facultatibus ditiorem, Vs pro quaestu adulterandam te tradas e matrimonialis contra ctus, quantumcumque si favorabilis , effectu; licet aliae conditiones apposta in matrimonis , s turpes, impossi-biIes fuerint, debeant, propter ejus favorem , pro non adjectis haberi . Cui conformis est alia ejuidem Gregorii IX. Dccretalis , quae legitur in novo Bullario ordinis Praedicatorum rom. I. I 3O. ubi haec habentur: Cum in Sclavoniae partibus consuetudinem pessimam, quae dicenda es veritis corruptela, esse proponas, juxta quam sub ea conditione mulier conjungituν vim , s sibi placuerit, in matrimonio retinenda , alioquin redisnda parentiabus sine mutilatione, vel fractione membrorum ' Nos tibi super hoc propter animarum periculum consitum posulanti, talι ter respondemus, quod, cum conistra substantiam matrimonii talis con inito inseratur , pro eo quod ad tempus nec debet, nee potes matrimonium celebrari , sec. contrahentes monendi sunt propense , hortandi, de novo inter se matrimonialiter contrahant secundum sormam Ecclesiae consuetam . suod i forte non fecerint, denunciari debet eisdem, quod, non matrimonia , sed contubernia sunt potius inter eos, nec legitime, sed fornicarie commiscentur. VI. In laudata Decretali Si conditiones, animadvertendum est, duo a Pontifice distingui genera conditionum et primum videlicet earum , quae sunt contra substantiam matrimonii ' alterum vero illarum, quae aut tu μpes sunt, aut executioni mandari non possunt, & impossibiles nominan

tur. Et quidem, quod spectat ad conditiones primi generis , si illae in

matrimonii contractu apponantur, declarat summus Ρontifex , matrim nium per eas nullum & irritum reddi .e si vero in matrimonio contra.

hendo appostae solum suerint conditiones secundi generis, illicitum quidem fieri matrimonium, at minime nullum conditiones autem pro non

appositis haberi . Porro , licet inter primi generis conditiones eam non recensuerit summus Pontifex, qua conjuges de matrimonio solvendo con- eniunt, si alter eorum adulterii crimen patraverit' attamen , cum haec conditio revera contraria sit substantiae matrimonii, cujus , ubi confirm-matum fuerit, perpetuum esse debet vinculum, & , ambobus conjusibus

viventibus, insolubile; hoc satis prosecto est, ut, si hujusmodi conditio,

seu pactum in matrimonii contractu apponatur, matrimonium illud nullum & irritum censeri debeat . Celebriores enim Canonistae , super laudatum textum scribentes, docent, omnes quidem conditiones, quae in ea Decretali a summo Pontifice recensitae sunt, matrimonii substantiae repugnare, sed eas minime solas esse: cum praeter illas aliae non desint, quae,s in matrimonii foedere contrahendo inserantur , nullitatis vitium in illud inducunt. Ita docet Abbas in dictum Cap. Si conditiones, num. 2. Et hcet textus hic ponat tria exempla viarum conditionum contra substantiam ,

467쪽

ramen multa alia possunt reperiri. Et super eundem textum ita prosequitur Ancharanus num. 2, Adverte , quod dia tria ponuntur in textu , gratia exempli ' nam idem esset, ubicumque esset eadem ratio. Consentiunt Ioannes Andreas, Henricus Boicli num. s. Alexander de Nevo num. 3. Fa-gnanus num. 2. in dictum Cap. Si conditiones, de conditionibus appositis. VII. Praeterea Theologi , & Canon istae non solum rationem inquirunt, cur nullum remaneat matrimonium , in cujus contractu insertae suerint conditiones ipsius substantiae, ac naturae contrariae, sed etiam quae sit ratio illius discriminis, unde fit, ut validum firmumque haberi debeat matrimonium eorum, qui, nulla apposita conditione hujusmodi , alteri nubunt, etiamsi salsam illam opinionem foveant , qua putent , matrimonium ipsum, fracta per adulterium fide , solutum iri I contra vero nullum & irritum censendum sit matrimonium eorum, qui, praeter eum errorem, quo imbuti sunt , conventionem etiam adjiciunt de matrimonii dissolutione quoad vinculum, interveniente adulterio Super quo ita ratiocinanturia Quicumque contractum vult, necesse est , ut ejusdem subis' stantiam velit' ideoque, si contrahentes, in matrimonii foedere ineundo, conditionem apponunt illius substantiae contrariam, certissimum hoc

est argumentum , nequaquam eos in veri matrimonii contractum consentire sine contrahentium autem consensu, matrimonium esse non pol.

est . Quod si expressa illa conditio de matrimonio ob adulterium dissolvendo apposita minime fuerit , quantumvis contrahentes in eo fuerinterrore,. ut matrimonii vinculum per adulterium dissolvi posset , nihilominus, locus est praesumptioni, ut, dum matrimonium , prout a Christo. institutum fuit, inire voluerunt, illud omnino perpetuum, ac, interveniente etiam adulterio, insolubile contrahere.voluerint οῦ praevalente nimirum generali, quam diximus , voluntate de matrimonio juxta Christi institutionem ineundo , eaque privatum illum errorem quodammodo absorbente: quo fit, ut matrimonium ita contractum , validum firmumque maneat At, ubi contrahentes in ipso matrimonii contractu expreLsam apposuerunt conditionem de dissolvendo quoad vinculum matrim nio in casu adulterii ; jam fieri nequit , ut error particularis absorptus maneat a generali voluntate contrahendi matrimonium , prout a Christo Domino institutum fuit : sed potius voluntas generalis eiusmodi extinguitur & suffocatur ab errore particulari, qui manifeste praevalet ac dominatur.' atque hinc oritur nullitas matrimonii, in quo contrahendo apis posita fuit conditio ipsius substantiae contraria .. Ita casum a casu distinguentes docent Cardinalis de Lugo de Sacramentis disput. 8. sect. 8. num 1as. seq. Sanchez de Matrimonio lib. 2. disput. 29. num. II. Marin. in Theol. specul. moral. rom.. 3ia tract. Σ3. dispun. s. sect. q. num. 37. Gobat tro. IO. cas. IV. num. 7 - Cardinalis de Lauraea de Matrim nis disput. 17. art. IO. num. I 8sia Salmanti censes in Cursu morali tom. a. tract. 9. de Matram cap. q. dub. χἀ num. 26. & susius Schmalzgueber in

468쪽

LIB. XIII. C a P. XXII. Ma

tib. 4. decretal. tit. I9. ae divortiis a num. 54. 76. & ante ceteros eis gregie advertit Auctor Glossae in Cap. De infidelibus , verb. . matriamonium, de consanguinitate, .nitate. En ejus verba: Ipse videlicet ii, qui ea voluntate ineunt matrimonium, ut , concurrentibus repudii causis, se illud solvere posse arbitrentur ) contrahunt eo proposito, tit, cum voluerant, separentur, dato libello repudii ' sed hoc es contra subsan. tiam matrimonii. Respondeo, δε hoc pactum exprimatur in ipso contractu , nee inter eos, nec inter Chrisιanos est matrimonium ' sed non copulantur ex pacto , li et pinea ab iciant uxores de facto . Videri etiam potest , & rei gi , quod a nobis deductum est superiori libro 7. cap. 6. num. P. VIII. Doctrinam hanc secuta est semper , atque constanter Congregatio Sancti Officii, quoties eidem examinanda se obtulit validitas matrimonii vel inter duos Calvini stas, vel inter Catholicum, & Calvinistam contracti, cum scilicet vel ambo conjuges, Vel alter eorum in ea opinione versaretur , ut matrimonii vinculum adulterii causa dissolvendum seret . Ita colligitur ex rei ponsone data ad dubium olim ab Episcopo Bosnensi propositum, quod Ita conceptum suit e validum matriis monium eontractum inter Catholicam , . schismatιcum haereticum, eum intentione foedandi, vel solvendi matrimonium : ac die Σ. Octobris I 68o. ita resolutum d Si ista snt deducta in pactum , seu cum isa eonditione snteontracta matrιmonia , sunt nulla: sn aliter, sunt valida. Hoc idem conis firmatur ex quadam decisione solemni , quam eadem Congregatio nobis praesentibus edidit die prima Augusti I748. cujus hoc erat subjectum: Sempronius Calυinis a Diaecess . gloensis Trouolvaniae, ante quinque annos, coram Curione Iuo Caisinisa nam ipsemet admittunt clandesina matrim nia valida ) sub conditione a Contrabo tecum, s, vel quamdiu manseris inhonesate conjugali, vel se Idem tori servaveris: contraxit matrimonium cum Semronia Calviniana. Haec Sempronium aliquoties infideliter deseruit: rediis re noluit. Sempronius taedio assectus, oe ut animae saluti consuleret, Fidens Catholicam suscepit. iasigitur nunc, m dubitat , num recipere teneatur inhaeres Calviniana remanentem veram, an putativam uxorem P Item quis foras ejusdem in causa divortii quoad vinculum P Calvinisarum , an Catholia eorum Τ Ρrimo huic calui secundus subjectus erat his verbis expressus: Tiasius Calυinissa coram minisero ejusdem sectae, oe resibus, in Dioeces uens Trans luaniae , contraxit matrimonium cum Titia Calviniana ante annos viginti sub praedictis conditionibus . Iidem nunc recenter conisus ad Fidem Catholicam dubitant , an ad hoc , ut smui manere possnt , consensum, σquidem coram Parocho , O tessibus, ren are teneantur. His autem dicta Conis gregatio ita satisfecit et Matrimonia in utroque dubio relata , nulla prorsus et . Et ad primum dubium specialiter, Sempronium non teneri ad recipiendam uxorem in haeres Calviniana manentem ' immo nec teneri ad recipiemdam eam, δε ad Catholicam Fidem eonverteretur: pos tamen ad Catholicam Fidem conversam recipere, si velit, in uxorem, renovato coram Parocho, σ

Diuitia o Go la

469쪽

esibus utriusque consensu , s nullum alias inter eos intercedat impedinuenistum. Indignum prorsus esse , recurrere ad Calvinisas pro declaratione divoristia quoad vinctilum. Stante veritate expostorum, matrimonium illud nullum sitia natura corruere : nec si liciter, m absolute indigere Sempronium declaratione fori Eccle sici, ut posset ab asserta uxore separari. Et ad secundum

dubium, debere recenter conversos renoυare consensum coram Parocho, o te-sibus , ut tamquam legitimi coniuges in conjugio remanere possent. IX. His igitur principiis positis , videlicet nullum atque irritum esse matrimonium, in quo contrahendo apposita fuerit conditio aliqua ejusdem substantiae contraria ς conditionem autem de matrimonio ob adulterii ca sam dissolvendo, ejusdem matrimonii substantiae quam maxime repugnare; valida vero censenda esse matrimonia ab iis contracta , qui licet falso sibi persuadeant, adulterio interveniente, matrimonii vinculum solvendum esse, id ipsum tamen nullo modo in pactum conditionemque deducunt zat irrita & nulla esse connubia , in quibus id expressum consulto suerit tamquam pactum , atque conditio .' hisce s inquam ) principiis positis , dubium illud, quod a Transylvanis Episcopis propositum fuerat, de matrimonio a viro, & scemina Calvinistis cum expressa illa conditione comtracto, sacile solutum fuit, edita responsione die et O. Maji praesentis anni I7sq. nimirum fuisse nullum, omnique effectu carere debuisse. Quia tamen ex aliquibus documentis . quae transmissa tunc sunt, & examini subjecta, nonnemo argui posse putabat, eam conditionem non ita in Cab in istarum matrimoniis apponi, ut, conjugali fide violata , dirimendum foret conjugii vinculum , sed ut divortium tantummodo faciendum esset quoad torum I alii vero , supradicto Calvi ni starum Rituali considerato,& admisso etiam, hunc esse verum illius conditionis sensum, ut solutio nem matrimonii quoad vinculum importet , tamen dici posse contende bant, eamdem in contrahendi matrimonii actu non ita apponi , ut contractum ipsum, & contrahentium consensum conditionalem essiciat ; sed potius eidem contractui superaddi, postquam persectum jam & completum fuit per mutuam illam responsionem inccipio e hinc , antequam super proposito postulato responsum ederetur , opportunae adhibitae fuerunt diligentiae, ut eorum omnium haberetur clara, & certa cognitio, ex quibus negotii resolutio pendebat. Acceptis autem indubiis documentis , perin1pectum fuit & exploratum, eam desertionem, de qua paciscuntur in celebrandis matrimoniis Calvinistae, si datam fidem fregerint adulterio, nequaquam dici posse simplicem tori separationem , seu divortium, sed veram matrimonialis vinculi solutionem; . Si enim eorum quis fuerit de adulterio convictus, alter innocens conjux ad novas nuptias libere transire soleto ipsique haeretici Iudices, ubi de unius crimine legitimas probationes adesse cognoverint, potestatem innocenti conjugi faciunt , ut nωvo matrimonio cum alio conjuge jungatur . duod vero spectat ad BD

mam contrahendi in Calviniano Rituali descriptam , licet conditio de

470쪽

L I B. XIII. C A P. XXII. 46seoniuge tamdiu non deserendo, donec ipse in honestate permanserit, non immediate legatur apposita post verbum illud Accipio, sed in subsequenati dumtaxat juramento interatur I nihilominus , cum hoc jusjurandum non alia de causa proseratur , nisi ut praemissum illud verbum Accipio, debitam ex eo firmitatem accipiat, facile intelligitur, unum eumdemque esse actum , qui ex superioribus responsionibus , & ex subsequente jurejurando efformatur, quique paucis verbis sic exprimi potest: Accipio te, juro , quod non deseram , donec in bonestate permanseris . Contra vero non satis percipi valet quomodo conditio illa, matrimonii solutionem importans, ab ipso contractu ita divelli possit, ut non illius pars constitutiva dicenda sit, sed quaedam potius appendix, quae eidem jam completo perfectoque adjiciatur. X. Ut autem ea magis magisque confirmentur , quae paulo ante diximus , de nullitate illius matrimonii , cui apposita suerit conditio aliqua illius substantiae contraria, ad textum in Cap. Si conditiones, de conditi nibus appositis ', haud inopportunum erit aliqua hic verba facere de casu quodam olim in quaestionem adducto , cum nos in minoribus constituti, Secretarii Congregationis Concilii munere fungeremur, quemque tunc exispendentes, satis longum Discursum de more edidimus , qui typis impressus legitur rom. 3. Thesauri Resolutionum in causa Ul sponen. Occidental.

proposita , & resoluta die 8. Julii anni I724. Vir & foemina sequenti

modo matrimonio se junxerant . In hoc ambo con Venerant , ut matriis monium quidem coram Ecclesia celebrarent , at illud nequaquam conis

summare deberent, sed post quindecim dies mulier, monasterium ingressa, Monialis habitum susciperet, deindeque evoluto probationis anno Reia sularem Prosessionem solemniter nuncuparet, omni juri renuntians, suod in mariti personam ex matrimonio sibi acquirere potuisset . Et quidem mulier declaraverat, se id plena libertate fecisse ac promisisse; consenseratque , ut , si ab his pactis & conditionibus defecisset , matrimonium

nullum, irritumque declararetur. Concors per omnia fuit reciproca stipulatio viri , omniaque scriptis cons gnata fuerunt , & significata testibus, qui matrimonii celebrationi praesentes esse debebant , ipsique Parocho, coram quo ineundae erant nuptiae. Quamvis vero in ipso celebrandi m trimonii actu nequaquam iteratae , aut expressae fuissent ejusmodi condi. tiones ; attamen, omnibus praecedentibus & subsequentibus simul junctis, simulque perpensis, nullus erat locus suspicandi , conjuges ab iis promisisss, & conditionibus, de quibus invicem convenerant , recessisse : sicuti multis ostendit celebris tunc Advocatus Pitonius , qui matrimonium iblud totis viribus impugnabat; ut videre est in ejus disceptatione typis imis pressa tom. 3. disceptationum ejusdem discept. 38. Celebrato juxta modum hucusque expositum matrimonio , validum illud firmumque fuisse contem debat foemina, ac vehementer instabat, ut sibi a viro matrimonialia obsequia praestarentur. Contra vir pro matrimonii nullitate pugnabat, assi Tom. II. N n n mans,

SEARCH

MENU NAVIGATION