Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

1 Cluaestio tertia uniuersalis.

tionem intellectus est haec,secundum omnes gradus formales, Messentiales:& diuersa a natura Pauli,&gradibus eius : ergo repugnat quod a parte rci,poslit aliquam habere unitatem in eis qua-icncc habebunt unitatem formalem in potentia:nam quibus repugnat actus,non potest conuenire potentia. Sed eadem secunda

opinio probatur falsa, quia duo asserit impossibilia. Primit, quod natura, ut cli prior indiuiduis,habet unitatem formalen ealem: hoc autem impossibile est : quia natura non est prior indiuiduis aliqua prioritate reali, sed solum per intellectum,considerantem

illam, non conisiacratis indiuiduis:ergo si secundum hanc prioritatem est una sortiriliter, non conuenit ei talis unitas a parte rei,

sed per intellectum.

Secundum,quod asserit, est,naturam non communicare illam

unitatem formalem indiuiduis : quod impossibile probatur hac

ratione Natura communicatur indiuiduis, secundum omnes gradus formales.& essentiales,quos habet: sed non potest habere unitatem formalem actualem , aut potentialem a parte rei, nisi ratione alicuius gradus formalis. atque essentialis: ergo nec potest habere unitatem, quae indiuiduis non communicetur. Quod vero aduersus Caiet. concludat argumentum nostrum,

probatur: Quia sol sim posset respondere , naturam esse diuisam secundum omnes gradus per differentias indiuiduales, non per CGntiales,aut formales quare cum tali diuisione bene potest esse non distinctio formalis , quae vocatur unitas formalis negativa. Sed hoc non tollit difficultatem nostri argumenti. Nam licet natura humana non sit diuisa per differentias formales, in Petro, MIoanne: satis est esse diuisam per indiuiduales,ut verum sit, quod diuersa est unitas formalis eius in eis: ergo non potest habere

aliquam unitatem formalem etiam negativam , aut non distinis et ionem eis communem. Probatur consequentia : quia cum formae, & e tantiae sint diuersae, necesse est unitates formales,etiam negati uas , aut non distinctiones esse diuersas : quare sicut non possunt habere aliquid positiuum commune ante Operationem intellectus, sic non fossunt habere aliquid commune negativum : ideo non dabitur unitas negativa a parte rei, quam Po

nit Caietanus.

Argumenta aliarum opinionum soluenda sunt: & pio solu- Α'tione illius testimoni j , quod pro opinione Scoti adduximus ex Aristotcle, in praedica: nento ad aliquid, notandum est quod licet Unitas formalis,qua aliquid est in se unum, sit realiter coniuncta,& realiter eadem cum unitate numerica, distinguitur tamen ab ea quasi virtualiter, ante operationem intellectus:quia xx diueis a radice prouenit, ut vidimus:& ratione huius distinctionis virtualis,potest intellectus eas distinguere , concipiendo unitatem sormalem,

62쪽

cuaestio tertia uniuersalis. 4 φ

Iem,non concepta unitate numerali: & dum sic eam concipit, dicitur eam abstrahere ab indiuiduis, & facere communem inultis,& uniuersalem.Ex quo intelligitur,totum fundamentum unitatis formalis,specificae, aut genericae, per quam aliquid est multis commune,& uniuersale,esse unitatem formalem , qua aliquid est in se unum formaliter , in quantum virtualiter distinctam ab unitate numerica , cui a parte fit coniuncta es Bideo talis unitas formalis, vocari potest unitas uniuersialis; specifica, aut generica: in fundamento saltem remoto: & fundamentum etiam Iemo tum uniuersalis : sussiciens tamen pro relationibus primi generis, identitatis,similitudinis,& aequalitatis, & in ea fundari intelligit Arist.non in alia. o Ad argumentum Scoti respondeo, singulis gradibus entitatis, correspondere suas unitates et non tamen distinctas , nisi per intellectum : sicut nec gradus naturae distinguuntur,nisi ab intelle stu: & ideo,nec conuenientes naturae a parte rei,sed tum per intelle stum. Ad argumentum Caietani neganda est maior, quod unitas numerica sit carentia diuisionis materialis, aut specifica, carentia diuisionis formalis: Nam carentia negatio est: unitas Vero non dicit solam negationem, sed entitatem etiam pro fundamento: αcum diuersae sint entitates specificae, diuersaeque unitates formales, ante operationem intellectus; etiamsi diuisione careant formati,non possunt habere unitatem sermalem. Et eodem modo respondeo ad confirmationem,antecedens esse falsum:quod quaecunque non sint distincta in aliquo,dicantur in eo conuenice:quia non distinistici solam negationem dicit: unum Vero,positivam entitatem cum negatione adiuncta. Argumetum igit ur procedit a pura negatione, ad positiuum habens negationem adiunctam,& ideo non est bonum. Ad argumentum denique tertiae opinionis respondendum est, nomina significare res, mediis conceptibus , quos de illis formamus: unde no significat eas,ut sunt a parte rei, sed ut a nobis cognoscuntur: & cum vni uoca nomina sint communia , significant

rem,Vt a nobis coceptam,conceptu communi:quare non sequitur ex eorum siFnificatione, dari unum multis commune a parte rei,

sed solum obiective in intellectu , nee proinde unitate' formalem inter multa , sed hanc fieri ab intellectu,natura cognoscente, non cognitis inferioribus,sive postiua illa sit,uel negativa.

An uniuersale sit in rebin ante operationem intellectus.

CVm uniuersale sit unum in multis, eodem fere modo loquuntur authores de illo, Oc de unitate : & ideo Scotus qui docuit

63쪽

Α quarta uniuersalis.

docuit quaest. praecedenti: vnit tem sermalem minorem nullistia tali ex te conuenire naturae, & ideo ante operationem intellectus eam habere,consequenter docet,esse uniuersalem a parte Iei. Et haec est prima opinio circa hanc quaestionem, quam tenuit in d. ι . quaest. I.& T. Meta. q. I 8. Vbi eam defendit Antonius Andre.is asquc etiam Ioannes Montorius in disputatione quadam de uniueriali, cap. 6. Probaturque duplici argumento. Primo, quia uniuersalia sunt obiecta scientiarum , & etiam dicuntur in- generabilia , & incorruptibilia : sed conditiones istae sunt reales: ergo conueniunt naturis ante operationem intellectus : quare ante illam erunt realiter uniuersales.Probatur minor;Quia scientiae sunt de naturis realibus,quae non generantur, neque corrumpuntur,nisi secundum esse reale,quod nabent. Secundo, natura humana ex se non est incommunicabilis plu- s ribus: ergo ex se est conim unicabilis,& ante operationem intellectus comunicatur multis singularibus : sed esse uniuersalem idem est,quod est e communicabilem multis;ergo ex se, & ante operationem intellectus crit uniuersalis.Maiorem ita probo , Si natura

ex se non est communicabilis multis, ergo de se est incommunicabilis: sed esse incommunicabilem,est esse singularem:ergo ex se erit singularis,quare nullo modo posset fieri uniuersalis:quod est

falsum. Secunda opinio est D.Thom. 7. Meta. lei'. I 3.opusculo de ente,& essentia,cap. . I.p.q. 8 s .art. I.& i 2.quaest.29.art. 6.quibus locisasterit naturam ex iis,hoc est,ex propria essentia,non esse uniuersalem,nec singularent , sed per conditiones indiuiduantes fieri singularemin per intellectum uniuersalem: ideo ante operationem intellectus non dari uniuersale, D.Tho .sequuntur Capreol. in .art. 3.d. .quaest. I. Soncinas 7. Meta.q. o. Caietanus in opusculo de ente,& essentia,cap. 4.Sotiis q. h. uniuersalium. Durandus in I. q. . prologi i& d. I 2. p. 2. Toletus in quaestionibus uniuersalibus. P .Fran. Suarius tomo i .disp. 6. sectio. s. Et est communis sententia scholae a nobis tenenda.

Sed ut eam probem os, uotandum est, quod cum 'niuersale sit s 3 Vnum aptum praedicari de multis , secundum definitionem ab Arist. traditam; duo sunt necessario requisita ut aliquid sit uniuersale: Primum,quod sit unum,non solum unitate Armati, qua aliquid est in se unum sed unitate Gi mali, qua aliquid est multis commune. Quod enim prima unitas formalis requiratur; quaestione praecedenti probatum a nobis cst : quia chim uniuersale communicet suam essentiam singularabus, & per suam essentiariast aliquid Murri sirmaliter in se in eceste est,quod uniuersale habeat unitλtem formalem, perquam fit unum tornaalitρr in se&hanc unitatem dicimus cisse primum fundamentum atque Ic-λ-

64쪽

sua filo quarta υniuersalis. ' As

tum uniuersalis. Sed quod haec unitas non sussicit ad rationem uniuersalis , probatur: quia ut etiam quaest. praecedenti diximus: unitas format is,qua aliquid est in se unum , cadem est secundum rem cum vnitalc numerica , & ideo ei semper coniuncta a parteret : ex quo sequitur e sic diuisam in singularibus : ita ut tot si unitates formales , quot sunt indiuidua. Non ergo iussicit, ut natura dicatur uniue salis: sed requiritur, quod ab intellectu consideretur cadent unitas formalis , non consideratis singularitatibus, per quas diuisa est a parte rei r & ita considerata , vocatur unitas formalis , per quam natura est una formaliter multis communis quod est esse uniuersalem. 3 . Secundo requiritur , quod sit apta esse in maltis: haec autem aptitudo secundum Scopum, & alios , qui sequuntur eius sentcntiam , realis est in natura , Je ante operationem intellectus : sed apud D.Tlio. neutrum habet , sed per operationem inicile dius ciconuenit. Duas igitur conditiones debet habcre natura, ut dicatur apta esse in multis. Prima est, quasi remota: nempe, quod cx suis

principiis realibus multiplicari possit in multis indiuiduis: quod

habent omnes naturae materiales, & corruptibiles : si vero in una tantum esse possiti ita 't repugnet omnino habere multa: ut de naturis Angelorum tenent multi: non erit uniuersalis , ut videbimus in capite de specic Alterum requiritur,tanquam pro imum,

hempe, quὁd non sit dc terminata per lingulares conditiones: sed quasi indifferes: ita ut non magis respiciat unum singulare , quam alterum: & cum a parte rei sit determinata per conditiones singulares , non habet aptitudinem , ut in multis sit: quia lingularecturi sit incommunicabile, non potest communicari multis : necesse est ergo ut indisterens sit', quod per intelle' um consideretur sine conditionibus singularibus et & ita cons derata, non erit determinata ad aliquod singulare : sed aequaliter poterit determinati ad omnia:& hoe est esse indisserentem, & aptum communicari multis. Itaque aptitudo naturae pra supponit tria: duo quidem quasi remota. Piimum , quod ex sia is principiis realibus possit multiplicari: Secudum,quod fit una unitate formali, per quam aliquid est in se unum. Et praeterea tertium,quas proximit, quod sit vita Vnitate formati,qua aliquid est commune multis. Et praeter haec tria,addit,quod sit indillerens ad multa : & licet hane indisserentiam habeat,eo ipso, quod una est unitate viaiubrsali: tamen prius naec unitas intelligitur in ea, quam indifferentia , v plapti iugo,sicut dicebamus qu. 1 prius intelligi in natura, quod sit niuersalis,quam quod sit praedicabilis. Ex tota hac doctrina, colligitur emcax argumentum ad probandam nostram sententiam . quod non detur uniuersale a parteret, scd solum per operationem intes lectus, conixa Seotum. Uniuersale

65쪽

6 Quanto quinta unissesalis.

Hale est unum in multis,& aptum praedicari de multis: sed natura ante operationem intellectus, nec est una neque habet aptitudinem praedicandi de multis: ergo non est uniuersalis. Probatur minor.Natura a parte rei, est diuisa per differentias indiuiduales: ita ut alia sit in Petro,& alia in Ioanne. ergo est plures,& non una. Sed si non sit una, non potest habere aptitudinem praedicadi:quia aptitudo praesupponit unitatem, ut probatum est : ergo nec una, nec in multis erit, quousque per intellectum abstrahatur a conditionibus, per quas diuidatur & fiat una. Ad primum argumentum Scoti, concedenda est maior, & minor neganda quia sicut scientiae habentur per operationes intellectus,& ante illas non dantur , eadem ratione non dantur obiecta seientiarum , nisi per intellectum abstrahentem naturam , &essicientem illam aliquo modo univcrsalem: & ut sic abstracta, ingenerabilis est , & incorruptibilis ; & non ut est in indiuiduis, quae passim corrumpuntur. Quare falsum est, quod in minori dicitur , naturam habere tales conditiones a parte rei: deutram enim habet,nisi operatione intellectus praesupposita. Ad secundum concessio antecedenti,neganda est consequentia: dicendumque naturam nec esse ex se proxime communicabilem multis,sed solum remote,nec ex se incommunicabilem; ut docuit D.Tho. ubi suprased primum habere per intellectum secundum a parte rei,per differentias indiuiduales,quibus coniumsta est ; ex se autem λIam ei conuenire praedicata essentialia,ut naturae humanae rationalitatem;sicque de caeteris.

Per quam operationem intellectus fiat uniuersale.

VT quaestio intelligatur,explicandus est modus, quo intelle-s Tistus procedit, dum intelligit , ut ex eo cognoscamus quonam modo essiciat uniuersale. Notandum est emo , quod cum

omnis nostra intellectio inciwat a sensibus,neces est ut id quod intelligendum est,prilis percipiatur a visu,vel alio sensu:quod fit per quandam similitudinem sui , quam ad oculum mittit, &quae vocatur species intentionalis eius rei, a qua repraesentatur. Per hanc ergo speciem unitur obiectum potentiae visivae,&fit visio rei. Virtute huius visionis , producitur alia species eiusdem rei vita in alio sensu interiori, qui dicitur sensus communis, ex eo, quod ad ipsum perueniunt species omnium , quae sentiuntur per sensus externosiac ipse discernit inter omnia, cognoscens esse diuersa. Deinde ab hoc sensu, emittitur alia species

eiusdem obiecti in alium,qui vocari solet phantasia , & est veluti memoria quaedam: non solum sentieus ea , quae per alios sensus perci

66쪽

gymi estio quinta uniuersalis. ,

percipiuntur , sed conseruans species omnium sensibilium : quae species in ea conteruatae solent vocari phantasmata. . s Notandum est secund5,quod obiecto iam cognito per sensus,vsque ad phantasiam incipit operatio in vellectus, qui duplex est: unus qui dicitur Agens, &. alter l' ossibilis: inter quos haec est differentia, quod intellectus agens non est virtus cognoscitiua, nec aliquid iotelligit: possibilis vero est, qui cognosseu Praeterea, intellectus agens, adiutus pliatuasmate, hoc est a pecie sensibili conseruata in phantasia, producit aliam specie in ciusdem rei, reprae- sentatae per idem pliantasma in intellectu cognoscente, non iam sensibilem,& corpoream, sed spiritualem sicut intellectus agens, a quo producitur:& possibilis, in quo recipitur, spirituales potentiae sunt. Et agens dicitur ille: quia sua actione speciem producit: iste vero pol tibilis, quasi passibilis aut passiiuus: quia recipit eandem speciem,per quam ei unitur idem obiectum,quod a tensibus cognitum est:& informatus hac specie, seu similitudine obiecti, quae intelligibilis dicitur : sicut species per quas cognoscunt semus, dicuntur sensibiles , ipsum intelligit. Per hanc autem speciem intelligibilem ut multi afferunt j repraesentatur natura sine conditionibus singularitatis, & ideo eam vocant abstractionem. Quia natura sine conditionibus repraesentata, quasi abstracta ab eis di

citur.

Sed tertio est notandum , quod intellectus possibilis duplicem

habet operationem : Vnam, per quam cognoscit obiectum, ut repraesentatum in specie , sine conditionibus: & hec propriissime dicitur abstractio: quia est cognitio naturae, non cognitis indiui

duis : Alia est operatio intellectus , per quam eadem natura cognita , non cognitis singularibus, iterum cognoscitur eisdem simul cognitis, & ad ea comparatur: & ideo vocatur comparatio:& ecce tres operationes: una intellectus agentis a quibusdam vocata abstractio:& duae aliae intellectus pollibilis: una quae vocatur abstractio & alia comparatio. Iuxta has igitur tres operationes , sunt tres opiniones ei uersae. Prima asserit uniuersale fieti per abstractionem intelledius agentis: quam sequitur Caid. in Opusc. de ente, & essentia , cap. 4.

quaestio. 6. ad finem. Sotu Sq. . Vniuersalium. Tu mel. l. p.quae. I I.

Rrt. 7. conc. . Et probratur testimonio Aristotclis 3. lib. de anima, tex. I 8. ubi comparans officium intellectus agentis , cum lumine corporeo, docet: quod sicut lumen corporeum sua illustratione materiali , facit colores visibiles actu: qui in tenebris solum eransmisibiles in potentiae ita intellectus agens par arisionem , qua producit Jeciem intelligibile in intellectu post bili 'Deit naturam a cyn intelligibilem. Ex quo ita colligam. Obiectum intellectus possibilis , est niuersale: sed per intes lectum agentem, fit natura actu intelli

gibilis;

67쪽

48 Quaestio quinta uniuersaliti

gibilis ; dum repraetentatur in specie intelligibili, sine conditionibus:ergo fit actu uniuersalis. Deinde duplici argumento. Primum sumitur ex definitione uniuersalis, quod est unum in multis ; scd. natura per abstractionem intellectus agentis, est una in multis : ergo est uniuersalis. Probatur minor quia in specie intelligibili repraesentatur, sine conditionibus; ergo ut lic repraesentata est una,cum solum per conditioncs sit a parte rei plures: & est etiam in multis, a quibus

abstrahitur; ergo uniuersalis. Secundo, naturam esse unam unitate uniuersali,duo dicit Vnum pro fundamento, nempe unitatem formalem; qua est in se una : &aliud quasi pro formali, nempe carentiam diuisionis, quam habet a parte rci,per dicerentias indiuiduales: sed reprauentata in specie intelligibili, est una formaliter: M caret diuisione;cum repraesentetur fine conditionibus: ergo est una unitate uniuersali:& habet aptitudinem praedicandi de multis; quia repraesentata sine condi tionibus,non est determinata ad aliquod individuum , sed

indifferens ad omnia : ergo cst uniuersalis. Secunda opinio tenet: per abstractionem intellectus agentis, nondum esse naturam uniuersalem,sed requiri abstractionem intellectus possibilis: per quam natura cognoscatur sine conditionibus,& per illam fieri uniuersalem.Haec est sententia Duran. in I.d ἐ.q. s.ad 2. dc in 3.d. 3.q. .num .iet.& Cardinalis Toleti qu. a. uniuersalium.Vnicum est argumentum huius sententiae : Natura est uniuersalis a parte rei , ergo uniuersalitas cius non est realis,

sed ab intellectu tribui debet:sed intellectus nihil potest tribuere

naturae, nisi eam cognoscat:ergo cum intellectus agens non cog noscat , non potest ei tribuere uniuersalitatem,sed cum primum cognoscitur ab intellectu,denominatur uniuersalis. Tertia sentcntia,neque unam neque aliam abstractionem sufficero docet ut natura fiat uniuersalis: sed necessarium esse, ut e

patetur ad indiuidua : quod cum fiat per secundam operationem intellectus possibilis, quae dicitur comparatio: per hanc fieri uniuersale: hanc sequuntur Soncin. . Meta. quaest. L .conci L.& IO.

batur primo : Quia intellectus non potest tribuere naturae denominationem uniuersalis, nisi eam cognoscat ut uniuersalem: Vniuersale dicit respectum ad multa ut colligitur ex eius definitione, qua dicitur esse unurn in multis ergo non cognoscitur natura Vt Vniuersalis , nisi cognoscatur per respectum ad multa: sed

non potest cognosci per respectu ad multa, nisi eis cognitis:quia respectu no est cognoscibilis nisi cosnito termina At per abstracti ne intellectus agentis nullo modo cognoscitur, & per abstractionem

68쪽

m is quinta νniuersalis. 4 '

ctionem possibilis cognoscitur non cognitis indiuiduis ergo non

cognoscitur ut uniuersalis, nec ei tribui potest talis denominatio:sed per solam comparationem , per quam cognoscitur in ordine ad multa. Secundo , uniuersalitas est relatio unius ad multa , non realis, cum non conueniat naturae a parte rei ; ergo rationis : sed relatio rationis non potest fieri,nisi per notitiam coparativam : ergo solum per hanc fit uniuersale. Probatur minor: quia relatio est comis Paratio inter duo extrema:ergo non potest fieri,nisi ab intellectu Vtrumque cognoscente,& comparante; tum ergo fit uniuersalisper comparationem.

Praeter has tres opiniones diuersas,inuenio quartam:per quam moderni quidam videntur ad concordiam reducere secundam &tertiam , hac distinctione.Vniuersale duobus modis sumi potest. Primo,per modum absoluti,non dicentis respectum ad alterum: sed potentis fundare talem respectum,ut album aut quantum quae absoluta sunt,& pollunt sudare relationε similitudinis,aut aequalitatis. Alio modo,tanqua relativum. utroque enim modo putant intelligi posse uniuersalitatem, nempe ut formam relativam , &etiam ut absolutam: quam tamen consequitur quidam respectus, Per quem explicatur: nam unitas,qua aliquid est comune, dc aptitudo praedieandi de multis,formae absolutae sunt: sicut unitas numerica & aptitudo ad ridendum : quas tamen explicamus per Te spectum ad actum ridendi,& ad obiectum.Idque declarant exemplo uniuersalis Platonici, separati a singularibus:quod vere esset substantia,csi per se existeret:& ideo uniuersalitas eius forma absoluta,quia substantia res absoluta est,non dicens respectu essentialem ad alterum : & tamen explicaretur a nobis per respectum

ad multa,a quibus participaretuci ergo etiam sumi potest uniuersale factum ab intellectu per modum absoluti.Alio modo sumitur tanquam relati Rum,essentialiter respiciens indiuidua. Universale igitur primo modo acceptum , dicunt fieri per primam cognitio nem intellectus possibilis: quia habet unitatem cum aptitudine respiciendi multa, a quibus abstractum est.Si vero accipiatur secundo modo,non fit nisi per comparationem:quia relatiuum non potest cognosci, nisi per comparationem ad suum terminum: &ideo nec uniuersale,ut relativum, nisi per comparatione ad multa. Et secundam opinionem,intelligendam esse assirmant de uniue sali, ut absoluto r & ita intellectam esse veram. Tertiam Vero,Muniuersali,ut relativo. 6 3 Vt nostram sententiam proponamus, quaedam notanda sunt. Primum Vniuersale nomen concretum esse , habens materiale significatum , quod est natura , & formale, quod est uniuersalitas, a qua denominatur. Concretum vero duplex est ι absolutum, de

69쪽

s o creamo quinta sniuersalisi

te latitium,scut forma denominas;est etiam absoluta,aut relativa. Concretum absolutum est album relativum vero , simile, aut pater. Haec est autem differentia inter unum, & alterum; quod concretum absolutum, pro materiali significato, solum habet nudum subiectum , ut album,nudum corpus. Concret m vero relatiuum

non nudum subiectuim, sed aliquid aliud , rationc cuius cssicitur

fundamentum proximum relationis r ut si inde praeter album, habere debet aliqua in unitatem , aut commensurationem cum alio, ratione cuius fit capax relationis: unitatem quidem in albedine,& commensurationem in eodem gradu cius. Nam ut aliqua dicantur proprie ii milia,conuenire debent in albedirie, atque etiam in gradu eius,ita ut in utroque sit,ut tria,Vt quatuor. Secundo,notandum est, tria est e fundamenta relationis; Remotissimum,Remotum,& Proximu ut in s militudine. Fundamentum remotissimum est corpus : remotum est album : proximum vero album habens unitatem,& commensuratione cum alio. Vocatur autem fundamentum remotissimum , & remotum; quia ea

non sequitur relatio. nam corpus nisi habeat albedinem aut aliam qualitatem,non dicetur simile meque etiam, si habeat albedinem, quousque habeat unitatem & commensurationem cum alio.Tuc autem dicetur fundamentum proximum; quia eo posito , statim ac necessario sequitur relatio. Ita ergo intelligendum est de uniuersali; si sit relatiuum Erit enim fundamentum remotum relationis uniueis alitatis, natura a parte rei per unitatem formalem; qua est una formaliter in se. Fundamentum vero remotum, tum

repraesentatur in specie intelligibili fine coditionibus,aut du coxhoscitur per primam cognitionem intellechus sine illis; si non sequatur statim relatio uniuersialitatis, a qua denominetur.Et tandem erit fundamentum proximum, dum comparatur ad inferiora:quia statim sequitur relatio uniuersalitatis ad illa. His suppositis, nostra sententia his concl. continetur. Prima: uniuersale non esse nomen absolutum,sed relativum taec est aduersus vlt. sententiam: probatur duplici argumento. Primo:NO-men concretum est absolutu, si fornia per ipsum significata fuerit absoluta;& relatiuum,si laetit relativa:sed forma uniuersalit vis non est absoluta, sed relativa ergo nomen uniuersale non erit ab lutum sed relativum. Probatur minor ex definitione uniuersalis : Vnum in multis, & aptum praedicari de multis. In qua,per lationem ad multa explicatur uniuertate : nec sollim explicatur, sed uniuersal tas relatio est : non forma absoluta , Vt Vltima opinio asserit: quod sic probo: Vniuersalitas non est forma conueniens naturae ex se, aut e sentialiter, neque a parte rei, sed per intellectum: ut concedit eadem opinio: ergo non est forma

substantialis; sed accidentalis: non est accidens reale , sed ra tionisi

70쪽

Luaestio quinta uniuersalis. si

tionis:sed omne accides rationis,quod intellectus attribuit rebus, est relatio rationis: non enim attribuit eis accidens rationis ab lutum,per modum qualitatis aut quantitatis,aut alterius praedicamenti;habensFundamentu in eisdem rebus a se intellectis: ut probabitur:ergo uniuersalitas est relatio rationis, & no forma absoluta.Secudo:Non dicitur natisra uniuersalis,ex eo solum quod in se est una,aut communis:sed quia est una multoru,multisque communis:aut una,in qua multa coueniunt: ut Porphyrius docuit cap. de specie , dicens: Partiripatione speciei plures homines sunt unus homo.Ergo per uniuersalitatem, essentialiter ordinatur ad inferio-Ia, quorum est una natura:& ideo uniuersalitas,relatio est,& non forma absoluta:& uniuersale nomen relatiuum non absolutum.

Quod intelligens Porphy docuit: Nomina prarieabilac quae sunt quaedam uniuersalia) d nienda esse per sua inferiora , ut genus,

quod sit praedicabile de pluribus disserentibus specie, sicque dereliquis. Secunda conclusio: Per operationem intellectus agentis solum datur uniuersale pro fundamenro remoto, seu in potentia remota : non pro fundamento proximo, neque actu,& formaliter uniuersale. Haec sequitur ex praecedenti : atque ex doctrina annotata : & probatur hoc argumento: uniuersale est relativum: ergo

non dicitur natura actu, & formaliter uniuersalismisi ab uniue .salitate , quae est relatio , denominetur : sed per operationem intellectus agentis. tum habet repraesentari in specie intelligibili, non reprauentatis singularibus:ergo nec illa relpicit nec denominari potest ab v niue Salitate,quae est respectus ad illa: & hoe est non esse actu, & formaliter uniuersalem. Solum ergo potest esse uniuersalis in potentia, aut in fundamento : non proximo : quia proximum fundamentum statim sequi tui relatio :& tamen naturam sic repraesentatam no sequitur relatio ad indiuidua, quouDque intelligatur in ordine ad illa: sed in pinentia, & funda

mento remoto , quamuis minus remoto , ac dum est extra

causas.

66 Tertia conclusio:Vniue tale actu & furmaliter , aut in poten- . tia proxima , non fit per primam cognitionem intellectus possibilis , quae vocatur abstiactio. Haec est aduersus v I imam sententiam. Et probatur primo: Nihil denominatur actu & formaliter tale,nisi a forma propria: sed pio pria forma uniuersalis est uniuersalitas , quae est relatio rationis ad indiuidua: ergo non denominatur natura actu ,& formaliter uniuersalis , nisi a relationerationis ad indiuidua: naturam autem cognitam per primam operationem intellectus non consequitur talis relatio rationis tergo non est per illam actu,& formaliter uniuersalis.Probatur minor:

Per illam cognitionem non cognoscitur in ordine ad indiuidua:

SEARCH

MENU NAVIGATION