Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

oppositio a. ab exemplo Sanctorum. Non modo pseudo-mysticorum commentis divina obsistunt eloquia, sed acta quoque Sanctorum, quos eaedem Scripturae Sacrae perlaudant. Persecte sane Deum diligebant et Abraham, et Moyses, et David, et Paulus Apostolus: hi tamen omnes felicitatis, ac remi Inerationis aeternae spem habebant. Abraham enim expectabat fundamenta habentem cisitatem, cujus artifex, et conditor Deus lil: Moyses aspiciebat in remuta eratio

nem sal: David inclinabat cor suum faciendas justifcationes propter retributionem s3l: tandem gentium Apostolus de se

testabatur: sic curro, non quasi in incertum: Sis pugno, usu quasi aerem Serberans: Sed castigo corpus meum, et in serpitutem re

si Ep. ad Hebraeos cap. II. v. IO. αὶ Ibidem T. 26. 3ὶ Psalmo ri8t v. Ira. At hic objici posset, voces se Propter

retributionem quaa maximi sunt momenti in allata auctoritata, in hebraeo tox tu haud reperiri, verba enim -- Leholam hehev -- Iatino significant in aeternitatem fiat. --. Id recto quidem: sed animadvertimus, non exinde stensum immutari, idem enim est, ac si diceretur -- quoniam merces, quam e Pecto, est aeterna . Ceterum non vulgata soIum, sed et versio septuaginta visalia habet - propter retributionom -: Symmachus quoque et D. Hioronymus reddunt propter aeternam mer

cedem . In id consentit etiam R. Κimchi, qui finem pro m*reodo intelligit, eum haeo sit Iaborum finis. 4 Ep. r.-Corinthios cap. 9. F. 26. 27.

102쪽

quor ad braolum supernae vocationis si . Ex hisce, aliisque sexcentis Sanctorum exemplis conspicuum est, Virtutem spei, qua ob mercedem aeternam operamur, minime perfectioni repugnare. Oppositio 3. e Sanctorum Patrum sententiis. Desiderium beatitudinis, quod amor concupiscentiae Vulgo nuncupatur, a per etiOnis statu Patres non expellunt: quin potius uno ore illud suadent, et exigunt veluti perfectae charitatis indicium. Horum placita

consulamus.

Inter graecos primum locum obtineat D. Gregorius Nagian genus ep. 63. ad Eudoxium haec scribens: se Valeant throni, principatus, opes, splendores, elationes.... NOS V e bum arctissime complectamur, aO Prae Omnibus rebus Deum habere optemus: solum, inquam, perenne illud bonum et Π0Strum .... quandoquidem virtutis praemium est, Deum seri, ae purissimo illo lumine irradiari, quod in triplici unitate consideratur, cujus Nun Tadiis leviter tantum perstringimur. Ad haec Contende, progredere, animo volita, vitam aeternam arripe se. Huic accedat D. Chrysostomus, qui homil. 63. tu Matthaeum ait: Colamus virtutem, ut in hac vita multa nobis bona tribuantur; et cum naturae Con

ii Ep. ad Pli ilippenses cap. 3. U. I4. Duiligod by Corale

103쪽

cesserimus, aeternam beatitudine in adipiscamur li . Ex latinis Patribus audiatur D. Cyprianus ita nervose disserens in ep. de martyrio Mappalici: - Hic est agon fidei nostrae, qua congredimur, qua Vin Cimus, qua coronamur. Hie est agon, quem nobis ostendit B. Apostolus Paulus, in quo oportet nos currere, et ad coronam gloriae pervenire. . . Si vos acies provocaverit, si certaminis Vestri dies venerit; militate fortiter, dimicate constanter: scientes vos sub oculis praesentis Domini dimicare, consessione nominis ejus ad ipsius gloriam pervenire at . Non secus docet D. Hieronymus lib. a. in Jovinianum, et Apostoli exemplum sic profert: - Paulus hoc facit, ut plus laborans, plus

etiam mercedis accipiat se . Ambrosius quO-que lib. 5. in Evang. Lucae cap. 6. inquit: - Studia virtutum sine remuneratione tepescunt: et in expositione Psalmi ii 3. Pre-

rogativa est fidei atque justitiae de Domini

AVOre mercedem usurpare:... non insolentis

arrogantiae, sed innocentis est conscientiae ab ipso, cui servieris, petere mercedem: quoniam desperare segnitiei est materia,

si Consimilia hahet Chrysostomus homi 1. 35. in Genesim; at I3. in Matthaeum. Idipsum ait Cyprianus ep. 37. ad Moysem et Maximum presbyteTo .

104쪽

sperare autem incentivum est laboris. Peto igitur confidenter, si merita sustragantur: ut talia petendo studiosius elabores, quod ea petitione sis dignior se . Maximam spei persectionem extollit et Augustinus lib. a. de doctr. Christ. cap. 22. hisce Verbis: - Τunc est optimus homo, cum ad incommutabilem vitam tota vita sua pergit, et toto assectu inhaeret illi: et tract. 9. in Ioannem: Cum coeperit desiderare venientem Christum anima casta, quae desiderat

amplexum sponsi, fit virgo interius ipsa fide, spe, et charitate. Habet jam fiduciam in die judicii, et dicit: adoeniat regnum tuum. Ergo fratres date operam, ut desideretis' diem judicii: aliter non probatur Pe secta charitas, nisi cum coeperit dies illa desiderari se . Postremo animam fidelem sto alloquitur D. Bernardus germ. 25. - Ηaeo sunt, pro quibus clament desideria tua, ut in eo vivas, et moriaris in ipso, ut gloriam ejus videre, et ipso frui in perpetuum me

rearis M.

Oppositio A. ab Ecclesiae catholicae auctoritate. Concilitam Τridentinum sess. 6. de justificatione cap. 11. decrevit in eos orthodoXae religioni adversari, qui .... statuunt, in Omnibus operibus justos peccare, si in illis propriam socordiam excitando, et se se ad cudi

105쪽

rendum in stadio cohortando cum hoc, ut in primis glorificetur Deus, mercede in quo

que intuentur aeternam . In EOS Rutem,

qui secus arbitrarentur hoc pacto illud animadvertit Canone 31. - Si quis dixerit justificatum peccare, dum intuitu aeternae

mercedis bene operatur, anathema Sit - .

Spei Τhelogicae jura vindicarunt etiam peculiaribus sanctionibus Romani Pontifices; e quibus, uti monuimus i S. XXXVI. , Innocentius XI. quietistarum theses veluti haereticas, SusPectas , erroneas, ScaudatOSas, Bliasphemas etc. abolevit; Innocentius XII. gemi- quietismum in opere Fen lonii con tentum repudiavit; et Alexander VIII. propositionem hanc sub N. io . confixit' Intentio, qua quis detestatur malum, et prosequiitur bonum mere ut coelestem obtineat gloriam non est bona, nec Deo placens. Tandem a pseudo-mysticorum doctrina, quam

restitamus, adeo longe distat Ecclesia, ut religiose Christi mart3rum concelebret memoriam eo quod tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplicia ut haeredes ferent in domo Domini. Oppositio 3. a ratione. Argumentum I. Si, ut autumant adve εἰ arii, a summae Persectionis gradu rem venda foret spes retributionis, utpote quid mercenarium, imperfectum, et vitiosum: haec

106쪽

prosecto medium non esset ad salutem necessarium: quidquid enim vitium et impe sectionem sapit ad finem ultimum non perducit. Item nec a Deo spes juberetur, cum divinae sanctitati repugnet id praecipue, quod vitiosum est. Sed utramque necessitatem medii simul atque divini de spe theologica demonstravimus t S. XXXIV. XXXV . Nihil ergo in ea vitiosum e St, Red

vitiosissimus potius ille status, a quo Virtus haec perfectissima excluditur. Argumentum a. Status perfectionis, ae puri amoris, de quo disseritur, charitatem quin foveat, illam penitus evertit. Nam quale primum est mandatum in lege p Dilectio

Dei. Quale secundum priori simile p Dilectio proximi si . Jam vero, si proximus diligendus, et nos diligere debemus, quia proximus quisque sibi. At contra, in statu, quem jactant quietistae, ac semi-quietistae, Deus ita diligitur propter se ut, spe se lusa, Solliciti non simus de merito, de persectione, do beatitudine: -quod idem est ac nos ipsos non diligere. Quamvis igitur adversarii ementitis verbis charitatem extollant; re tamen ejus praeceptum ab ipsis labefactatur. Argumentum 3. Si spes gloriae, si metus Poenarum abrogetur, si omnimoda indisserentia, sive ad salutem, sive ad perditionem

iὶ Evang. Μatthaei cap. aa. v. 37. 39.

107쪽

Io4 respectu nostri ponatur: Consequens est, aeque servandam fore de ceteris indisserentiam, ac pro aeterna hominum selicitate vel minime ad laborandum. Hinc a vera persectione, dicendum erit, Apostolos descivisse, qui pro universi orbis saliate tot discrimina passi sunt, tot obiere labores. En consectaria, quae directe ab hac mystica indifferentia procedunt, quaeque cum al,surda, cum impia sint, nemo est, qui non videat,

quid de quietismo, et semi-quietismo judi

candum.

Argumentum 4. Sanctae indisserentiae statu semel admisso; certe non orandum esset, non mandata servanda, non colenda virtutum ossicia, non de praeteritis culpis dolendum, non praeca Vendae futurae. Quae cuncta cum evangelicis Praeceptis contradicant, jam per se liquet indisserentiam, quam oppugnamus, ad vitia, ad interitum pertrahere, non ad supremum persectionis deducere fastigium.

S. XXXVIII.

Ut paucis rationum, ad quas adversarii confugiunt, specimen exhibeamus, sit Objectio t. In statu perfectionis locum si haberet spes aeternae remunerationis, ad persectionem pertineret diligere Deum am re concupiscentiae. Sed persectio et amor

108쪽

concupiscentiae duo sunt invicem contraria: illa enim landatur in charitate; hic proprium commodum expetit, ac ideo charitati opponitur, quae, teste D. Paulo ep. r. ad Corinthios cap. I 3. V. 5. , non quaerit guas sua sunt. Nequeunt igitur una consistere spes aeternae remunerationis, et Persectio.

Objectio a. Efficit spes mercedis, ut Deum diligamus ob amorem beneoolentiae erga nosmetipsos, qui vulgo amor sui vel proprius Vocatur. Sed amor sui resert Deum ad hominem, non hominem ad Deum contra ordinem naturae. Est igitur inordinatus. Sed quidquid in ordinatum est persectioni adversatur. Ergo amor proprius nequit cum persectione componi. Ergo neque cum Persectione componitur spes mercedis, a qua sui amor procedit. Objectio 3. Amor spei mercenarius nuncupatur. Sed amor hic mercenarius est vitiosus. Id ipsum itaque de spe concludendum. Hujusmodi amorem alienum prorsus esse a christiana perfectione satis exploratum habemus ex Evangelio Ioannis cap. Io. , ubi Servator Christus mercenarios redarguit. Inter Patres autem D. Bernardus lib. de Deo diligendo spei amorem eliminat diserte scribens, absque praemii intuitu Deum diligendum fore, ... charitatem mercenariam

non esse. Diuiti roo by Cooste

109쪽

Objectio 4. Pluribus quoque Sanctorum

exemplis edocemur, persectam charitatem poenarum metum, spemque mercedis penitus ablegare. Legimus namque eaP. 32. Ε-xodi v. 3 a. Moseu sic Deum alloquutum: Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non

facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti. De se pariter aiebat Apostolus ep. ad B manos cap. 9. V. 3. Optabam ego ipse anα- thema esse a Christo pro fratribus meis. Hisce quam multi adjiciantur omni virtutum genere praestantissimi Viri, qui tanto erga Deum aestuabant charitatis ardore, ut dose ipsis veluti obliti nullum ad retributionem intuitum haberent, imo de sutura eorum salute nequidem cogitarent.

S. XXXIX.

En praesidia, quae pseudo- mysticorum causam tutari videntur. Quanti Vero momenti ea sint, e responsis patebit. Ad 1. Amor concupiscentiae duplex est: malus, quo gensuum illecebris, mundique voluptatibus indulgens in vetitum quis rapitur: bonus, quo coelestem beatitudinem Sive formalem, sive exoptamus ti .

i) Victo Aquinatem ita a. dist. 33. quaest. I. art. R. , a quo Beatitudo formalis appellatur Misio clara Dei, ac Dei clare Nisi amor sempiternus: heatitudo autem objectioia Deus ipso ummo bonus, incommutabilis, atque in omnibus infinite Pe socius. Utramquo porro beatitudinem Mnem esse rectae υoluntatis et puri amoris praefatus Doctor ibidem ostendit.

110쪽

Io 7 Postremo sensu amor constupiscentiae spectatus jungitur spei theologicae: nihil autem in eo reperitur, quod rectum, quod ordinatum, quod purum non sit; nihil quod

perfectissimae charitati non consocietur. Hio enim est amor, quem Christus ipse venit mittere in terram, ut ubicumque succenderetur si : hic est amor, quo eum flagraret Apostolus vehementer a laqueis corporis dissolvi cupiebat, ut esset cum Christo sal :hio tandem est amor, de quo ita scribit Augustinus serm. 178. de verbis Apostoli

Cap. IO. Amor Castus in te esse debet. Quo amore desideres videre, non Coelum, et terram, non campos liquidos maris, non sp*ctacula nugatoria, non fulgores, nitoresque gemmarum: sed desidera videro Deum tuum, amare Deum tuum . Nec obstat charitati, quod sui commodum appetat amor concupiscentiae, quem tuemur. Huiusmodi namque commodum seu bonum nostrum non est, nisi beatitas sempiterna.

In hac autem sistit homo ut in objecto pro oeims, non praecise tamen ut in ultimo sne. Commodum enim, quod sibi quis desiderat, beatitudo scilicet, cum bonum sit purissimum, cumque diligatur, ut bonum maxime honestum; eo ipso de se tendit in Deum,

rὶ Evang. Lucae Cap. Ia. V. 49. a Ep. ad Philippenses cap. I. V. 23.

SEARCH

MENU NAVIGATION