장음표시 사용
111쪽
ut in finem ultimum; idcirco non ossicit charitati. Non, inquam, illud ossicit charitati: haec siquidem virtus, quamvis sua non quaerat, quaerit tamen id, sine quo charitas ipsa esse non posset. Haeo virtus, quam adeo commendat Apostolus, non quaerit quae sua sunt: idest, in non sua ipsius commoda cum fratrum pernicie. Unicum illi propositum est Dei gloria, et ceterorum utilitas. Rerum suarum, suaeque tranquiliblatis detrimentum mavult, quam sua Commoda cum detrimento ceterorum M. Hactenus Augustinus Calmet in suis commentariis. Quae cum ita sint: cum nimirum plane constet, amorem purum concupiscentiae, quem fovet spes theologica, non laedere charitatem; consequens inde est, hunca perfectione alienum non fore, nec ideo persectioni spem beatitudinis adversari. Ad a. - Αmor sui tripliciter se habere potest ad charitatem. Uno enim modo Contrariatur charitati, seoundum quod aliquis in amore proprii boni finem constituit. Alio vero modo in charitate includitur, secundum quod homo se propter Deum, et in Deo diligit. Tertio modo a charitate quidem distinguitur, sed charitati non contrariatur; puta cum aliquis diligit seipsum secundum rationem proprii boni, ita tamen, ut in hoc proprio bono non constituat fi-
112쪽
cujus doctrina sponte fluit dissicultatis resolutio. Nam de primo sui amoris genere, quo quis vel malum expetit, vel bonum etiam inordinate prosequitur, heio sermo non habetur: vitiosus hic amor est, ideoque cum perfectione pugnat, et a spe theologica est Omnino remotas. Tantummodo agitur de amore sui ordinato, per quem bona honesta naturalia, eoque magis superuaturalia cum nobis velimus, et a vitiis retrahimur, et ad coelestia eleVamur. En amor proprius, qui cum spe mire componitur, simulque ad persectionem, imo ad verae perfectionis sontem homines deducit. Sed quoniam opponitur, idcirco inordinatum fore quemlibet amorem sui, quod ille Deum reserat ad hominem, notamus duplicem significationem in hac propositione latere; nam aliquid in alterum, vel ut ad subjectum, vel ut ad suem ultimum referri potest. Sic igitur excipiatur propositio. Homo per sui amorem refert De urn ad se ut ad subjectum, nempe ut perfectioum ad perfectibile; concedimus: refert Deum ad se, ut ad ultimum snem; negamus. Cur enim homo tam studiose Deo conjungi desiderat pCur illum possidero p Cur ejus perfrui conspectu p Quia Deum uti Summum Bonum
113쪽
agnos Dit, quo obtento, jam in eodem sistit, nec aliud praeter Deum illi superest optandum. Id autem est in Deum se res erre, ut in ultimum finem. Igitur amor sui, qui spei theologicae nititur, non refert Deum ad hominem nisi modo superius concesso. Hinc consequitur, hunc amorem inordinatum non esse. Si in Ordinatus non est: ergo a statu persectionis non est abjiciendus. Rursus itaque contra virtutem spei nihil prorsus ab adversariis concluditur. Ad 3. Mercenarius amor, si generatim sumatur, e X se vitium non indicat, sed pro ratione vel mercedis, vel modi, quo eam intendimus, Mitiosus, aut honestus esse Potest. Vitiosus ille erit, si Deum quis tantum diligat, ut bona temporalia con Sequa tur: honestus vero si ob divinum famulatum aeterna merces vel unice, vel primario saltem expectetur. Qua distinctione posita, jam corruit difficultas, cum amor spei theologicae in primo sensu dici nequeat mercenarius. Neque obstant Evangelica Verba, quibus Christus mercenarios reprehendit. Ibidem enim non do bonis mercenariis Redemptor loquitur, qui aeternam retributionem in eorum Opealbus intuentur; sed de malis conqueritur, qui ad lucrum terrenum . captandum divino cultui ac saluti animarum
incumbunt; qui mercedem ita prospiciunt,
114쪽
i I lut sine illa Deo non deservirent; qui, viso lupo, dominicas oves dimittunt, cum non earum incolumitatem, sed proprium Commodum intendant si . Demum circa nonnulla, quae de D. Bernardo objectantur, dicimus hunc Patrem adeo alienum esse a rejiciendo amore, quo coelestem mercedem appetimus, ut eodem libro de Deo diligendo haec scribat: - Anima amans Deum, aliud, praeter Deum, praemium non requi
rit, aut si aliud requirit, illud pro certo, non Deum diligit et .
Ad έ. Inane porro munimentum a Sanctorum exemplis adversarii deducunt.
In primis etenim Origenes f3ὶ, Hieronymus 4 , et Gregorius M. 5ὶ animadvertunt
rὶ Videantur Ambrosius lib. 7. in Lucam: Gregorius M. homil. 14. in Evang., Beda in Lucas cap. I 5., et Angelicus Doctor in 3. distinet. 29. quaest. I. art. 4. aὶ Hac amoris mercenarii specie, quo Deum possidere Cu- Pimus, charitatem non maculari sed omnino perfici SS. Patres unanimi consensu testantur. Praeter eos, quos suparius citavimus S. 33 , audiatur D. Augustinus, qui hunc amorem gratuitum appellare non dubitat, quia mercedem in bonis creatis non inquirit. En illius verba in Ps. 72. - Factum est cor CR- stum. Gratis jam amatur Deus. Non ab illo petitur aliud praemium. Qui aliud praemium petit a DoO, et propterea servire vult Deo, carius facit quod vult accipere, quam ipsum, ' quo vult accipere. Quid argo nullum praemium Dei Nullum praeter ipsum. Praemium Dei ipso est Deus. Host amat, hoc diligit: si aliud diloxerit non serit castus amor - . Consimilia tradit idem S. Pater serm. 34 o. et tract. 5 I. in Ioannem.
115쪽
Mosis verba de morte corporis intelligenda fore, ac si Deo dixisset: Nefarium idololatriae crime a Parce populo tuo: secus deleme de libro Dioentium in hoc saeculo, ne ipsius caedem conspiciam. Aliter sentit D. Augustinus, ae censet librum aeternae Vitae Mosem indicare, nec tamen ab eo deleri voluisse, sed per hyperbolem fuisse adlocutum; cum aliunde pietati confisus divinae securus esset, quod illum de libro suo Deus
non deleret ii . Quid vero de Apostolo ' Si
Hieronymi expositionem accipiamus, hic optabat in carne ρerire, ut alii in viritu serorarentur laὶ . Eundem locum secus interpretatur Chrysostomus, juxta quem Apostolus optabat, citra culpae reatum animam interire. Quo etiam dato, nihil pro quietistis insertur: ille siquidem non absolute, sed hypothetice optabat anathema esse; nem
pe, si id fieri potuisset pro Dei gloria: quod
tamen fieri non posse certo sciebat 3 . Si demum sanctissimi viri extitere, quineo metu poenarum Deum visi sunt diligere, nec spe retributionis: fidenter asserimus,
i in Ita Hipponensis quaest. I47. in Exodum. a) Haae sunt verba Strido nunsis Doctoris ep. sup. eit. eod. eaP. 9 s3ὶ D. Chrysostomus homil. I 6. in ep. ad Rom. cap. 9. U. 3.. graecia exemplaribus eruit liario D. Pauli mers hypothistieam Beatitudinis abdicationem, in quibus non Optabαινε Iogitur, sed optaram. In hunc locum adi quoque D. Thomam loci. I. in
cit. EP. . et x. a. quaeat. 27. Rrt. 8.
116쪽
plura interdum eos ad emphasim protulisse, quod commune amantibus est, ut Deo vim dilectionis ostenderent. Hos autem de propria salute indi erentiam habuisse, credem dum non est, cum Spongi coelestis occursum vehementissime exoptarent ii .
De Charitatis essentia, dioisionibus, ac praestantia.
Ut a rei definitione capiamus exordium, Charitatem dicimus Cirtutem theologicam dioinitus infusam, qua Deum diligimus pro pter se 3ver Omnia, et prorimum sicut nosmetipsos propter Deum. Per singulas an, madversiones haec verba dilucidantur. . I. Virtutis nomen optimo jure convenit charitati: haec enim veluti parens ceteras complectitur virtutes. Id eruitur praesertim
i Cirea huno articulum, quam absolvimus, alia Nira ma Iegantur pones Bellarminum disputi tom. 4. do iustificat. Iib. 5. cap. 8., Bossuetum trael. 3. da nova quaest., Ioannem do Rubeis tracti. theol. inserto tom. 6. Thesauri theologici, et Bortium thaologio. discipi. Ith. a3. eap. 16. p
117쪽
II 4ex Apostolo ep. I. ad Corinthios cap. I 3.
dicente: Charitas patiens est, benigna est,... non aemulatur, non agit perperam, non insatur, non est ambitiosa, non quaerit quas sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: Omnia susseri, omnia credit,
a. Hujusmodi virtus dioinitus est infusa juxta illud Pauli ep. ad Romanos cap. 5. v. 5. Charitas Dei di usa est in cordibus nostris Per Spiritum S., qui datus est nobis. Vado Concilium Arausicanum II. Can ne a5. haec habet: Prorsus donum Dei est diligere Deum. Ipse, ut diligeretur dedit, qui non dilectus diligit. Displicentes amati sumus, ut feret in nobis undo Placeremus. Di undit enim charitatem in cordibus nostris Spiritus Patris et Filii, quem cum να-trs amamus, et Filio si . 3. Charitas virtus est Theologica, qua Deum diligimus. Nam in Deum ut Summum Bonum per se amabile immediate ea sertur: quod bonum ipsius virtutis primarium cou-stituit objectum, de quo inferius. 4. Per charitatem diligimus Deum super
omnia; amore scilicet appretiatios summo, quo Deum ita ceteris praeserat voluntas,
a Exeo ta sunt hujusca Canonis verba ax traetatu D. A sustini roa. in Ioannem N. 6. Diuitiaco by Corale
118쪽
ut malit jacturam omnium perpeti, quam Culpa maculari. Praeclarum hujusce dilectionis nobis proseri exemplar ipsemet Apostolus ibidem cap. 3. v. 35. et seq. ita scribens: Quis ergo nos separalit a charitate
Christi Z trtibulatio 8 an angustia 3 an fames Zan nraditas 3 an periculum 8 an persecutio pan gladius 8.... Certus sum quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque Cirtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque Profundum, neque creatura alia poterit nos Separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino no3tro.
5. Haeo eadem virtus proximum attinoi quoquo veluti objectum materiale secundarium. At quis nobis proximus appellandus p Promimus est omnis homo, reponit A gustinus serm. 59. de tempore; omnes Pr mimi sumus conditione terreniae natipitatis, et immortalitatis, et etiam me coelestis ha reditatis, quia nescimus, quis quid futurus 3it; quoniam aut judaeus aut haereticus, aut Poganus, forte enim per misericordiam Dei conpertetur ad Deum, et inter Samotos prrimum Iocum Moere mersiitur. 36. Dum asseritur in definitione, Deum et proximum charitate diligi propter Deum ipsum, unicum denotatur formale charitatis objectum; quod, uti mox videbimus, necessario Deus est.
119쪽
7. Requirit postremo charitas, ut Proximum sicut nos diligamus. Hinc patet, db Iectionem, qua quis ex ipsa lege naturae seipsum prosequi debet, tutam regulam fore, qua ceteri diligantur. Verum, ut observat Angelicus Doctor a. a. quaest. M. art. 7. , id non est intelligendum quantum ad hoc, quod aliquis proximum sibi aequaliter dia ligat, sed similiter stibi.
Duplici ratione haec virtus considerari potest; vel prouti est amoris actus, quo Deum Propter se, ac proximum propter Deum diligimus; vel prouti est habitus subjectum disponens ad actus sibi proprios, divina ju-Vanto gratia, eliciendos. Prior exinde charitatis oritur partitio in actualem et habitualem. Distribuitur quoquo charitas in imchoatam, qua Deum diligere quis incipit, sed non diligit super omnia; et perfectam, qua Deum prae omnibus amamus: eo autem perfectior haeo erit, quo major erit fervoris gradus in diligendo. Tandem charitas vel
in amore benepotentiae consistit, vel in amore concupiscentiae. Amor benevolentiae,
seu amicitiae ille est, quo cuipiam bonum volumus in gratiam sui, quia, scilicet, hujusmodi bono dignus est. Amorem conompiscentiae ad nostram reserimus utilitatem,
120쪽
cum ideo bonum alicui velimus, quod illo
respectu nostri reapse sit bonus. Prima species amoris praecise ad charitatem pertinet: altera ad spem propius accedit, quamvis tamen persectae charitati non adversetur ii .
Divisio, quam tertio loco nuper tradidimus, amorem benepotentiae tribuit charitati. Id recte quidem, si de hominibus Io- quamur, inter quos amicitiam persaepe dari posse, nemo ibit inficias. At vero Deum inter et hominem idem amor aeque ne P terit haberi y Ηao de re duplex dubitandi ratio nobis objicitur ab amicitiae natura sic deprompta. Amicitia requirit in primis, ut alterum propter seipsum diligamus. Tam tum porro Deus abest ab homine propter
hominem diligendo, ut, quidquid boni ei
vult, illud totum reserat ad se; quia iamia Merra Propter Semetipsum operatus est DO- minus, inquit Proverbiorum auctor Cap. 16. . 4. Rursus amicitia proprie sumpta non
est, nisi inter aequales juxta illud Hieronγ- mi in cap. 7. Micheae: amicitia pares aut accipit, aut facit. Sed homo, cujus substantia tamquam nihilum ante Deum, quomodo ei poterit aequari pUtraque dubitatio ut penitus evanescat,