Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

adnotamus I. Deum ad sui gloriam omne bonum nostrum, ut in ultimum finem, utique referre, sed hoc ipsum bonum in nostram ordinare utilitatem. Id autem satis est, ut amicitia vere consistat; quae prosecto neutiquam ordinata foret, si impediret,

quominus bonum, quod quis alteri vult, in finem ultimum sibi proprium dirigeretur.

Adnotamus a. amicitiam aequalitatem vel absolutam requirere, Vel Proportionis. Aequalitas absoluta, cum sit tantum inter aequales, reperiri nequit inter Deum et ii minem, ged tantum aequalitas proportionis, quia haec datur etiam inter inaequales. Hi sce dubitationibus o medio sublatis, jam

patet, amorem benesolentiae, seu amicitias, inter Deum et hominem incongruum non

esse.

Quin immo si oracula Scripturarum Consulamus, si penitus naturam et characteres amicitiae perpendere velimus, hanc inter Deum et homines vere ac Proprie haberi, Iuculentissime apparebit. En argumentum, quo veritas demonstratur. Iuxta philosophorum doctrinam ad amicitiam tria praesertim requiruntur: hoc est, mutua dilectio; communicatio bonorum; animorum conjunctio. Atqui inter Deum, et homines I. mutuus amor habetur. Inquit enim Deus Proverbiorum cap. 3. V. 17. φο

122쪽

diligentes me diligo: item Christus in Ε- Vangelio Ioannis cap. 14. V. ni. Qui diliget me diligetur a Patre meo, et ego diligam

eum.

a. Extat bonorum communiicatio. Nam lib. I. Paralipomenon cap. 29. V. 34. Legibtur: Tua sunt Omnia, et quae de manu tua accepimus, dedimus itibi: et ad Ephesios cap. I. V. 3. Benediaeit nos Deus in omni benedictione spirituali in eoelestibus in Chri

3. Adest animorum conjunctio, uti plane ostendunt Redemptoris verba eodem Evangelii cap. v. a 3. Si quis diligit me et sermonem

meum Serpabit. . . . ad eum Veniemus, et man-aionem apud eum faciemus. Idipsum test, tur Apostolus ep. I. ad Corinthios cap. 6. V. Iq. dicens: Qui adhaeret Domino unus spiritus est. Quae cuncta cum vere ac proprie ambcitiam constituant, sponte concluditur, inter Deum, et homines amorem benevolentiae consistere la . S. XLIII. Denique ut nonnulla de charitatis praecellentia dicamus, e duplici sonte hujusce

123쪽

virtutis praeconia deducimus; tum nimirume Sacris Literis, tum e Sanctorum Patrum

auctoritate.

Quoad primum epistolas D. Pauli sat erit prae oculis habere, qui pluries ac pluribus charitatem extollit. Ad Corinthios epistolam

primam cum ille conscribat, hac rationa caput 33. exorditur. Si tinguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non haheam, factus sum Uetae aes Sonans, et cymbalum tinniens. Et si halbuero prophetiam, et nooerim mysteria Omnia, et omnem scientiam; et si habuero omnem fdem ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cissos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem nou habuero, nihil mihi prodest: deinde cum Fide ac Spo Charitatem

conferens ita caput absolvit: major autem horum est Charitas. Item ep. ad Romanos cap. I 3. V. IO. ait: Plenitudo legis est di- Iectio. Rursum Colossenses cap. 3. V. 14. Si hortatur: Super Omnia... charitatem hassiete,

quod est vinculum perfectionis. Quibus ex locis ita brevi conficimus. Ea virtus omnium praestantissima sit, oportet, quae si desit, ceterae virtutes ao dona supernaturalia nequeunt ad salutem conserae; quae fidem et spem antecellit; quae pleni-

124쪽

tudo legis est, et vinculum persectionis. Id vero, uti vidimus, de charitate contingit. Haec igitur Virtutum est omnium praestantissima. Ad alterum auctoritatis sontem modo accedamus, ad testimonia Patrum, videlicet, e quibus haec pauca deligantur. D. Cyprianus lib. de Patientia charitatem vocat in Fundamentum pacis, tenacitatem, ac firmitatem unitatis, quae et Opera et martyria praecedit - . Chrysostomus homil. 23. in ep. ad Romanos cap. I 3. ait: - Virtutis principium, ac sinis est charitas: hanc habet radicem se. Hieronymus in CaP. 5. ad Galatas haec habet: - Quae alia inter fructus spiritus debuit tenerct primatum,

nisi charitas, sine qua Virtutes ceterae non reputantur esse Virtutes, et eX qua naSDuntur universa, quae bona sunt p . Quanta est ista charitas, inquit Augustinus serm.145. , quae si defuerit, nihil prosunt omnia p. . .

Quid tibi plus potest dare Deus p Quidquid

dederit, minus est se: et lib. I 5. de I rinit. cap. I 8. - Νullum est isto dono excellentius: solum est, quod dividit inter filios regni aeterni, et filios perditionis aeternae m. Hisce adjiciatur S. Prosper ep. ad Rufinum cap. 3. scribens: - Multa laudabilia, atque laudanda possunt in homine reperiri, quadsine charitatis medullis habent quidem pie-

125쪽

tatis similitudinem, sed non habent veritatem M. Adde quoque Gregorium M. hoemit. ar. in Evang. dicentem: - Non habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice charitatis. - . Quae cuncta ut ad summa quaedam capita reseram tur, dicimus: charitas est virtutum omnium lacile princeps: haec earum est origo, si uis, radix, fundamentum: haec inessabile donum, quo nil praestantius divinitus concedi po- 'terat: haeo martyrio praeclarior: haec felix nota, qua electi a reprobis discernuntur. En doctrina Sanctorum Patrum, in qua Oh ritatis absolutissima laudatio continetur ii .

ARTICULUS SECUNDUS

De Charitatis objecto.

S. XLIV.

Quoniam, ut ait D. Augustinus lib. 8. de Trinitate cap. 3. , eae una eademque chariatate Deum, proaeimumque diligimus, sed Deum propter Deum, nos autem et proximos propter Deum; exinde colligitur, obj ctum formale hujusce virtutis, non in albit Alia quamplura SS. 8S. et S. Patrum Ioca, quae mitti mus, pro lubito eonspici poterunt apud Ioan . Damascenum Parallelorum Ith. r. cap. I 8. Vide Contanaonium TheoI. mentis et cordis in appand. ad dissert. 4. Istri 3. Disiligoo b Coouli

126쪽

quo creata perquirendum fore, sed in Deo ipso, hoc est in ratione, ob quam Deus per

se summe est amabilis. Dignus est autem

Deus, qui ab omnibus summe diligatur, quatenus est Ens in omnibus infinite perfectum. Ergo intrinseca Dei bonitas absoluta, quae cunctas persectiones divinas complectitur, formale charitatis objectum constituit. Non semel haec veritas in Scripturis Sacris elucet, ac praesertim in Psalmis ubi filios Israel hortatur Propheta, ut Deo confiteantur, ejusque laudes persolvant, quia honus est Dominus si . De objecto formalι satis. Ad materiale nunc procedamus, quod

bisariam Theologi distinguunt, scilicet in

primarium, et secundarium. Objectum charitatis materiale primarium solus Deus est,

tum ob ejus praeeminentiam, tum quia illo tantum propter se, non propter aliud, est diligendus. Cetera, quae nomine proximi Veniunt, quaeque propter Deum diligenda sunt, ad objectum secundarium reseruntur la . Cum autem Vox prorimi apud Ethicae Scriptores lati pateat, quam Vulgo sumatur hino generatim nobis proximae dicuntur

1 Psalmo Io6. v. t. et Psalmo I 34. 3. a Objectum maioriata charitatis adaequatum hisce verbis indieat praeeitatus Pater lib. I. do doctr. Christ. cap. 23r - Quatuor sunt diligenda: unum, quod supra nos est; alterum, quod nos sumus; tertium, quod juxta nos est; quartum, quod infra nos est - . Quo in Ioeo vida D. Thomam 2. a. quaest. 25. art. Ias

127쪽

Iaψ' creaturae omnes rationales gratiae capaces et gloriae. Quo posito, en consectaria, quae plane deducuntur. 1. Ad objectum charitatis pertinent potissimum, tum Angeli, tum Sancti in Coelis cum Christo regnantes. Hos quidem n his conjunctos habemus, qui gratiae donis et gloriae reserti non minus de salute nostra solliciti sunt, quam de propria securi si . a. Idem concludamus de animabus, quae in poenis purgantibus versantur. Secus enim neo sancta nee salubris esset cogitatio pro defunctis exorare, ut G ρeccatis soloantur la . 3. Charitatis objectum nos ipsi sumus; nam quisque sibi magis, quam aliis conjunctus et proximus est. Quare sui dilectio, modo tamen ordinata sit, non tantum animum respicit, sed corpus, cum et ipsum aeternae beatitatis particeps aliquando sit

4. Omnes prorsus homines viatores non

iὶ Da Angelis dissorens Augu1tinus lib. sup. cit. do doctr. Christ. eap. 3o. . sie probat eos objectum sors eharitatis: - Si vel eui praebendum est, vel a quo nobis praebendum est omelum misericordiae, recto proximus dieitur; manifestum est, hoc praecepto, quo jubemur diligero proximum etiam sanctos Angelos contineri, a quibus tanta nobis misericordias impenduntur ossieta, quanta multis divinarum Scripturarum locis animadvertero facile est - . a Lib. a. Μachabaeorum cap. 12. V. 46. 3ὶ Conseratur D. Thomas a. a. quaest. 25. aTt. 4. et

128쪽

tantum qui nobis propinquitate junguntur, non tantum fideles ac justi; sed et alieni, et infideles, et peccatores objectum sunt hujusce virtutis: quantumvis enim perditissimi, jure proximi dicuntur, et secundiam naturalem Dei imaginem, et secundum capacitatem gloriae ii . s. Excipiantur daemones ac ceteri damnati, qui nobis proximi non sunt, nec ideo dilectionis objectum, cum jam exciderint acharitate, neque spes beatitudinis aeternae

illis amplius assulgeat s S. XXXII . S. XLV.

Iis, quae de secundario charitatis objecto statuimus, quid e Scripturis Sacris opponi

videatur audiamus. Objectio 1. Diligere seipsum pessatum est, quemadmodum eruitur ex ep. u. ad Timotheum, ubi cap. 3. v. i. haec leguntur: In nooissimis diebus instabunt te Ora periculasa; erunt homines se ipsos amantes,

eusndi, elati etc. Nemo igitur sibi esse p test charitatis objectum. Objectio a. Eo vel minus autem corpus nostrum diligere decet, cum potius exemplo Sanctorum edomandum, amigendum illud sit juxta Apostoli verba ep. ad Galatas cap. 5. V. a4. Qui sunt Christi carnem suam cruci.

129쪽

I 26

fixerunt cum vitiis, et concupiscentiis. Ergo neque Corpus nostrum est objectum charitatis.

Objectio 3. Id rursum de peccatoribus concluditur; ait enim auctor Sapientiae cap. I A. V. 9. Similiter odio sunt Deo impius et impietas ejus. At si Deo sunt odibiles peccatores, quomodo diligendi Z Εos profecto non diligebat Regius Psaltes, qui, ut ipse testatur, iniquos odio habuit si qui perfecto odio oderat illos lal: qui adeo

vehementer in scelestos excanduit, ut iisdem maximum omnium malorum imprecaretur, dicens Ps. 9. V. I 3. Conpertantur peccatores in infernum, Omnes gentes, quae Obliotacuntur Deum.

S. XLVI.

Difficultates propositae nec flocci pendendae sunt, cum levi negotio triplici animadversione dirimantur. Animadversio 1. Dilectio sui duplex, honesta ao Citiosa l3 . Honesta ea erit, si bonum nobis velimus naturae humanae eo sentaneum, scilicet, vitae conservationem, nostramque, speciatim in ordine morali,

Persectionem. Haec nimirum dilectio, quam

130쪽

jubet lex ipsa naturalis, a charitate imperatur. Contra vitiosa tum dilectio erit, penitusque charitati adversabitur, eum quis bonum sibi velit ultimo fini repugnans. Dum porro asseritur, quemque sibi fore charitatis objectum, id in P vimo sensu tantum, non in posteriori intelligendum est. Auctoritas autem Apostoli ad rem non attinet, cum eX contextu pateat, eam nonnisi ad dilectionem inordinatam reserri. Quales etenim sunt seipsos amantes, de quibus ibi loquitur D. Paulus p Homines hi sunt protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis,

quam Dei fi .

Animadversio a. Corpus juxta mentem Aquinatis vel secundum ejus naturam, Vel secundum corruptionem culpae et poenas

considerari potest a . Priori sub respectu objectum charitatis illud est, cum dilectionem mereatur quia donum est divini La gitoris, quia subjectum debet esse virtutis, quia et ipsum ad coelestem gloriam ordinatur. Sub altero respectu Objectum Charitatis corpus non est, cum ejus dilectio sit vitiosa. Neo juvat Sanctorum exempla in oppositum afferre. Cur namque, Petimus, monitum Apostoli sectantes Christi crucem

si Non absimili rationa hano Ioeum explicat Angelieas a.

a. quae t. 25. ari. 4.

SEARCH

MENU NAVIGATION