Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

terum Babylonica indumenta citra culpam gestasse e Sacris Literis agnoscimus ii . 3. Eo magis autem vetitum est cum damnata secta in Sacris communicare, eo quod in ritibus alienae religionis se se immiscere idem est ac veram fidem abdicare. Id liquido constat ex Apostolo dicente ep. I. ad

Corinthios cap. Io. v. ao. Non potestis me sae Domini participes esse, et mensae d-

moniorum.

Quapropter fidei desertor primum habendus esset, qui ad mortem vitandam, licet simulate, coram idolo genuflecteret, thus adoleret, funderet preces, aliave consimilia praestaret, quae ad ethnicae superstitionis prosessionem per se determinantur: neque excusari posset, etiamsi ad verum Deum, vel ad latentem Christi imaginem hosce actus mente converteret, uti S. Congregatio de propaganda fide sub Innocentio XI. decrevit. Secundo. Non secus delinqueret in fidem qui cum alterius offendiculo cibis Vesuere- tur, quorum usus vel falsae religionis professionem, vel abnegationem verae designaret sa . En ratio, cur in Ierosolymitano

x Geneseos cap. r. , DanieI eap. a. Vide Tertullianum lib. do Idolol. ERP. 27. αὶ Hae do eausa Iegimus in utro ius Rodere sanetissimos viros mortem oppatera paratos, ne tanto erimine insieerentur. Sio Eleazarus maluit ad supplicium rapi, quam asu earnium immundarum

72쪽

Concilio Apostoli jusserint, ut fideles ab

immola is simulacrorum abstinerent la . En ratio, cur gravem noxam non evaderet qui degens apud eierodoxos, ne catholicus videretur, diebus vetitis carnes ederet non

sine scandalo et Ecclesiae contemptu la . Tertio. Peraeque sentiendum de eo, qui, praeter Baptismum, necessitate cogente, etiam ab ethnico, vel judaeo ministrandum, Sacramenta reciperet ab haereticis: hoc enim esset cum aliena secta in spiritualibus

Commercium habere l3 . q. Neque viro catholico templa infidelium, vel haereticorum ingredi fas est, ibi

que aut conciones audire, aut Sacris Caere

moniis adesse. Etsi namque fingatur, eorum rituum hunc fieri nolle participem; persae-Pe tamen scandali ac subversionis in fide

diurnam transgredi legem, vel ejus etiam singere violationem lib. a. Μachab. cap. 6. Sic Daniel eseam do mensa regis a-hhorruit, quas in cultum idoIorum apponebatur Dan. cap. I. Sio Lucianus Martyr in earcora detentus fama consci passus est, quin carnes immolatilias sibi traditas degustaret: s ex Spondani annal. ad an. 3II. si Aetorum cap. 25. . I9. a) Contentiones, quae hae super ra a Scriptorihus moventur fuse videri poterunt disputatas tum apud Gotti theolog. Schol. tom. Io. alias cit. tract. de sde quaest. 4. duh. 5. 4.,

tum apud Tournelii eontinuat. tom. 3. tract. de DecaI. e P. E. se l. 2. Punct. 3. quaest. 9.

3ὶ Isino praeelara D. Hermonegildi constantia, qui,

piscopo Ariano Eucharistiam eum sumera NdIIet, saevissimi P tris nutu gloriosum pertulit martyrium.

73쪽

periculum non deest. Quare disertis verbis id vetuit Paulus V., qui Angliae catholicis

scitantibus, num legi templa haereticorum cunctis adire jubenti obsequendum; respondit: - Cogimur monere vos, et obtestari, ut nullo pacto ad templa haereticorum accedatis, aut eorum conciones audiatis, vel cum ipsis in ritibus communicetis: non enim licet vobis hoc facere sine detrimento Divini cultus, et propriae salutis M. Verum haud impedit Romani Pontificis responsum, quominus, utroque periculo remoto, justis ex causis haec templa introire quis possit: quae causae sunt necessitas, utilitas et Offscium. Necessitatis ergo illuc se se recipere quisque poterit ad mortem, aliudve discriamen, aut incommodum vitandum: ob utilitatem ei, qui in religionis negotio satis Versatus est, non modo ibi intraro licebit, sed exaudire conciones, vel caeremonias spectare, ut pernoscat, quid doceant haeretici, quid gerant, ad facilius eorum errores detegendos, refutandosque: rationo tandem Officii et miles ibidem consistere poterit ad crimina impedienda, ad ordinem servandum; et servus, ut domino infideli in iis dumtaXat, quae sunt muneris civilis, famuletur. Ιmo nec censura vexandi qui ad curiositatem explendam has aedes introgrediuntur ut earum structuram, elegantiam, magnificentiam circumspiciant.

74쪽

S. XXVI.

At si ex Divino praecepto nemini salsam religionem simulare licet: quid 1. de Eliseo dicendum, qui Naaman Syro principi militiae sivit, ut, rege adorante in templo Remmon, et ipse adoraret iij pa. Quid de Iehu, qui ut cultores Baal diasperderet finxit hoc idolum se colere velle, jussitque grande sacrifcium 8 Ex eo autem promeruit hisce verbis a Deo commendari: studiose egisti quod rectum erat, et Plac Bat oculis meis sal. 3. Quid de ipsomet Apostolo Ierosolymis ritu mosaico se se purificante quo tempore lex judaeorum jam fuerat abrogata i3 p Ddem Paulus nonne de se inquit: factus sum judaeis tamquam judaeus, ut judaeos lucra

4. Quid postremo de nonnullis, qui, ut

everterent idola, se se iisdem sacrificaturos tyrannis promiserant p Hosce vero in albo Sanctorum recensuit, ac Veneratur catholica Ecclesia is . Ex hisce nihil adversus ea, quae superius

75쪽

tradidimus inferri, quadruplici responsione

commonstratur.

Responsio 1. Quae de Eliseo objiciuntur

explanat sacer ipse textus heic necessario consulendus. Dum a lepra Naaman mundatus esset sic Prophetam alloquitur: Non faciet ultra serpus tuus holocaustum et Uictimam Diis alienis, nisi Domino. Hoc autem solum est, de quo depreceris Dominum pro Seroo tuo, quando ingredietur Dominus meus templum Remmon, ut adoret, et illo innitente super manum meam, si adora oero intemplo Remmon, adorante eo in eodem loco,tit ignoscat mihi Dominus seroo tuo pro hac re. Qui dixit ei, Eliseus , vade in pace. Porro e coti textu liquet, Naaman idolorum cultum palam abdicasse, ut Deo judaeorum deserviret: liquet pariter eo loci ad orationem pro actu religioso non sumi, sed pro simplici corporis flexione ad regem sustinendum necessaria. Ergo nil aliud concessit Eliseus, quam civilis muneris exercitium, quod nec ne in templo liceret, Naaman ab idololatria recens conversus adhuct ignorabat. In hoc igitur falsae religionis simul tio nulla: ait enim Tertullianus lil : si propter sacriscium Nocatus adsistam, em Par liceps idololatriae: si me alia causa conm

76쪽

jungit sacriscanti, ero tantum spectator

sacrifcii sit.

Responsio a. Simulationem Iehu, juxta

D. Augustinum, mendacium impium, et sa

crifcium sacrilegum appellamus la . At cur in Sacris Libris ille commendatur' Commendatur, subdit Angelicus; et temporaliter

remuneratur a Deo non pro simulatione, sed

Pro zelo, quo destruaeit cultum Baali 3 . Responsio 3. Cum primo Evangelicae praedicationis aevo mortua quidem foret lex Vetus, sed non adhuc morti sera ψὶ , usurpari poterant absque simulatione falsae religionis judaeorum caeremoniae, quae, Si

tὶ Non una est in hune Iocum interpretum solutio. Aliquicum Contensonio theolog. ment. et corii. Ith. 3. dissert. u. cap. a. speculat. 3. in Corol. arbitrantur Naaman revera P etasse, et verba Elisei non probatisa, sed toleratiυα fuisse: adeo ut eum ille dixisset: Dacia in pacε, Naamano pollicitus esset sutura o culpa remis lon8m, si cum Rεge Benadad Rommon adorasset. Haec tamen sent titia plerisquΘ non arridet, cum credendum non sit, prophetam id siner , atqus in re tanti momenti dissimulare potuisse. Alii, ut a dissicultato quavis protinus expediantur censent, veniam de praeterito, non de futuro, Naaman postulasse. Ita sentit Calmetus in peculiari dissert. lib. 4. Regum praeposita, qui pro so utrumque textum profert Hebraeum, et Chaldai eum, nee non Bocharti, Valterii, Glassii, aliorumque eruditorum suffragium. Sano posterior haec opinio opportuna foret, nisi Vulgatae, atque iudicio fero omnium catholicorum adversaretur. Hi ne apparet omnibus Praeferendam esse solutionem, quam hie xae epimus eum Caietano, Estio. Μenochio, Cornelio a Lapido, Natali Alexandro, Tirino, ae eeteris, quos in Bibliae Saeras commentariis tom. 6. refert Burgensis. αὶ Lib. contra m sndacium ad Consentium CaΡ. a. 3ὶ Isaeo habet D. Thomas a. a. quaest. 3. art. I. ad a.

4ὶ Vids Institutionum lib. a. XXIII. Duili os by Corale

77쪽

non futuram, certe praeteritam Christi mo tem significabant. Apostolus ergo mosaicoqritus exercendo Christi fidem non abnegavit. Nec obstat, quod cum judaeis iudaeus esset, ut ipse satetur; omnibus enim omnia factus erat, inquit Augustinus, compatien- , non mentiendo lil . Responsio 4. Martyres, quorum acta generatim nobis objectantur, si reapse, uti traditur, simularunt, a culpa formali ob ignorantiam iacile excusantur. Vel potius dicendum, eos, non ficte, sed ironice loquutos, ut inanes Deos, eorumque cultores subsannarent; aut etiam restrictionem lato mentalem adhibuisse, quam ethnici plane

detexissent, si vim Verborum attente scru

S. XXVII. Quamquam Divini praecepti, de quo dis

seruimus, tanta sit obligatio, ut quisque, cum Opus fuerit, sanguinis etiam dispendio fidem exterius profiteri teneatur; Viro tamen catholico persecutionis tempore Iatitare non interdicitur, vel etiam fugam e

liὶ Ita Priseiulanistis reponit D. Augustinus lib. contra mendacium cap. I a. qui Apostoli auctoritato at exemplo abut

hantur.

αὶ Ad haec conserantur, quas animadvertit praecit. Gotti ibid. dub. 4. s. 3. Duiligoo by Cooste

78쪽

pessere. Luculentissimum hac do re testimonium perhibet Christus in Evangelio.

Matthaei cap. Io. V. a3. , ubi sic Apostolos adhortatur: Cum persequantur vos in cipita

te ista, fugite in aliam si . Quod autem verbis ille docuit, idipsum exemplo firma

vit : cum enim nondum advenisset hora, qua pro mundi salute in manus nocentium traderetur, pluries judaeorum furorem devitavit set . Christum imitati sunt Apostolorum Principes Petrus et Paulus, quorum alter e vinculis ope angeliea solutus ab he

rodiano gladio se subduxit; alter insidias praepositi damasceni surtim evasit 3ὶ. Ea

dem vestigia, cum ad necem conquirerentur, sectati sunt tum Romani priorum Ecclesiae saeculorum Pontifices. quos in cryptis, et arenariis urbis delituisse docet historia, tum ceteri martyres, et Confessores quamplurimi, inter quos eminent potissi

sIὶ Hasce voces nonnisi do porseeutiona contra fidem intel Iigendas esse, eruitur a sermonis contextur nam ibidem praEced. v. aa. dixerat Christus: Eritis odio omnibus propter nomen

a Id eonstat ex Μatthaei cap. Ia. v. 15. . Luca. Cap. 4 V. 3o. . et Ioannis cap. 7. v. I. . qui posterior haec resert: -. Am-hulabat Iesus in Galilaeam; non enim voIebat in Iudaeam ambulare, quia quaerahant eum Iudaei interficero - . Ad quae ver-ha ita animadvertit Augustinus tract. a8. in Ioan . N. I. - Futuram erat, ut aliquis fidelium . . absconderet se, no a perseeutoribus inveniretur; at ne illi pro erimine obiiceratur Iatibulum, praecessit in eapite quod in membeto confirmaretur - .s3ὶ Aetorum cap. I a. ep. a. ad Corinthios Eap. II. V. 33.

79쪽

mum Cyprianus et Athanasius. Horum postremus cum diris conviciis a Leontio ariano episcopo ob fugam carperetur, apologiam pro se contexuit, ibique veritatem, quam adseruimus, absolutissime propugnavit si . Quod Christi, Sanctorumque verbis et exemplis hactenus probatum est, id ratione quoque suadetur. Etenim, ingruente contra fidem Persecutione, fuga de se negatio fidei non est, sed potius virtualis consessio; cum non aufugeret, sed staret qui fidem deserere vellet. Expediet autem fugam arripere, Vel se se occultare si e tormentorum praeVisa atrocitate probabilis in fide lapsus timeatur; si martyrium nulli sit profuturum; si Ecclesiae utilitati conserat vitae conservatio. ΕX- inde liquet, animarum pastores tum discrimen fugiendo avertere posse, cum in eos tantum commota fuerit persequutio , nec salus christianae plobis. iisdem absentibus, periclitetur. Contra vero si gregem Vexatio

perturbet; si eidem spiritaliter juvari nequeat aliorum ministerio; si praesentia pastoris requiratur, ne grex Vel blanditiis deceptus, vel minis territus desciscat: tum pro duplici caritatis, ac justitiae munere usque

i in Vido hujusea Patris apologiam do fuga sua dum a Syria

80쪽

ad quaestionem, usque ad sanguinis effusionem ille manere Cogitur; bonus enim ρα- stor, inquit Christus Ioannis cap. Lo. V. II., animam suam dat pro opibus suis. De Fide satis.

CAPUT SECUNDUM

DE SPE.

ARTICULUS PRIMUS

Erpenditur natura Spei, ejusque

dioisiones recensentur.

S. XXV ΙΙΙ.

Spes generatim si conspiciatur juxta philosophos diei potest: mtus ametitus bonum absens, arduram αc possibile caciter ρηο sequentis. Dei initio particulatim dilucidatur. Spes est motus appetitus vel rationalis vel sensitivi, qui sertur in aliquid apprehensum ut bonum, ac naturae humanae Consentaneum: unde liquet, spem ad voluntatem pertinere, non ad intellectum, cujus objectum non est bonum, sed Verum. Spes est motus appetitus aliquid .cα- citer prosequentis: haec siquidem in simplici Nelleitate non consistit, sed inclinat animum ad media idonea et necessaria adhibenda,

SEARCH

MENU NAVIGATION