Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

habet argentum. sperare se habiturum aliquid, quod statim in potestate ejus est, ut emat: et similiter illi, qui habent gloriam animae, non proprie dicuntur sperare gloriam corporis, sed solum desiderare M li . 6. Excidit tandem spes in iis, qui per- 'petuis suppliciis sunt addicti. Legitur enim

Proverbiorum Cap. II. v. 7. Mortuo hominei is, nulla erit ultra spes. Et in lib. Iob. cap. 15. V. 22. non credit, quod reperti possit de tenebris ad lucem. Unde sic rationis argumentum conficitur. Damnati certi sunt de poenarum aeternitate, quibus miserrimo Vexantur. Nequeunt igitur ut bonum sibi

possibile beatitudinem apprehendere. At spes non datur nisi de bono possibili l S. XXVIII . Ergo spes theologica non superest in damnatis lat. S. XXXIII.

Objectum spei duplex est, materiale nem

iὶ Da corporis sutura resurrectione at gloria num spes haheatur, vel simplex desiderium in Beatis, disputant Theologi. Inter oos, qui a sententia D. Thomao deflectunt, recensemus Io. DaII oeea Instit. tom. 3. parta I. tract. d. viri. theolog.

a Exindo liquet a vero aberrasso Origenem, cum doceret finem aliquando habitaras damnatorum Poenas, ideo nec spem theologi eam iis deesso. Da hoc scribens D. Augustinus lib. dis haeresib. cap. 43. ait: - Misericordiosiorem eum suissa quam decebat, et tanto errasse deformius, quanto in hac re sensit clementius

92쪽

pe, ac formale. Objectum spei materiale liud primarium dicitur, aliud secundarium. Primarium Deus est possidendus, quemadmodum patet ex libro Geneseos cap. IS. V. I. , ubi Deus Abraham sic alloquitur. Ego

protector tuus sum, et merces tua magnα

nimis. Ad primarium hoc objectum a theologis reseruntur cuncta, quae per accidens beatitatem comitantur, prouti est Angelorum, Sanctorumque societas, corporis resu rectio et gloria. Ad objectum spei secundarium attinent sive media salutis a Deo nobis Promissa, quae sunt gratiae essicacis auxilia; sive opera justitiae divino adjutorio exemcenda; sive etiam bona temporalia, quatenus et ipsa valde conferre possunt ad gempiterna adquirenda. Objectum porro Armate, seu causa, ad quam immediate ac proxime adnititur spes nostra, qualis dicenda sit, non

adeo facile a Scholasticis definitur. Alii siquidem in arduitate objecti sperati, hoc est, in dissicultate Dei possidendi; alii in divina

bonitate non absoluta, sed respectiva ad sperantem; alii in Dei omnipotentia rationem spei sermalem constituunt li . Nos Vero animadvertimus, actum spei duobus aequi- pollere, quorum unus est desiderium, alterest confidentia. Hinc duplex fore objectum

i) Priorem tenent santontiam Richardus et D. Bonaventura, alter m 3eotus, postremam VasqueE, Gonnetus, aci Tlio mistae.

93쪽

0 spei sormalo optimo iure deducimus. Primum est Bonitas Dei respectiva, quae est desiderii causa. Aliud consistit in dioina omnipotentia, Misericordia et Fidelitαter quae cuncta sunt causa confidentiae, et animum erigunt ad vincendas difficultates, quae beatitudinis consecutionem impediunt. Tria haec, uti diximus, confidentiae sunt 'causa. Etenim confidentia fundatur i. in divina Omnipotentia juxta illud Isaiae cap. 26. V. 4. Sperastis in Domino. . . Deo forti. a. In divina fundatur miseratione juxta Davidica Verba Ps. I a. v. 6. Ego autem in misericordia tua speraui. 3. Demum tandatur in Divinis promissis, teste Apostolo ep. ad Hebraeos ita scribente Cap. IO. V. 23. Teneamus spei nostrae confessionem indeclinatitem, fdelis enim est qui repromisit.

ARTICULUS TERTIUS

Spei Theologicae necessitas demonstratur.

S. XXXIV.

Spem theologicam necessarium sore me dium ad salutem eruitur ex ep. ad Romanos cap. 8. V. I . , ubi ait Apostolus: Spe salaifacti sumus. Quibus ex verbis ita inferimus. Illud est de necessitate medii, a quo aeterna

salua dependet. Sed quod a spe dependeat

94쪽

9 Isalus aeterna, divinae Literae fatentur ex dictis. Spes igitur medium est necessarium ad salutem. Praeterea cum Christus turbas

edoceret, sic eas hortabatur Lucae cap. I 3. V. 5. si poenitentiam non egeritis, Omnes similiter peribitis. Atqui nemo potest bene agere Poenitentiam, nisi speraperit indulgentiam inquit D. Ambrosius lib. I. de Poenit. cap. I. Ergo, sicuti medium ad salutem necessarium est poenitentia, ita et spes, sine qua nulla vera poenitentia. In idem consentit Synodus Tridentina sess. 6. loco sup. cit. IS. XXX , cum spem decernat veluti conditionem ad justificationem necessariam. Quocirca D. Augustinus haec merito scribebat in Ps. 6 . Sed

ut inde satieris cum Peroeneris, hoc te OPO tet esurire et sitire cum peregrinaris: et in Ps. I 48. Qui non gemit peregrinus, non gaudebit clois, quia desiderium non est in illo.

S. XXXV.

Duplex autem praeceptum fideles obligat ad hujusce virtutis actus exercendos, naturale videlicet, atque divinum. In primis lege naturae jubemur mediis uti ad finem ultimum necessariis. Atqui inter haec me dia spes connumeratur i S. XXXIV . Ergo lege naturali praecipitur. Accedunt utriusque Foederis libri, qui passim hac de re divinum praeceptum indicunt. Sic legimus

95쪽

'RPsalmo 6 I. V. 9. Sperate in eo Omnis congregatis populi: Oseae cap. 12. V. 6. Spera in Deo tuo semper: ep. I. ad Timotheum cap. 6. V. I T. Praecipe neque verare in

incerto dioitiarum, sed in Deo viso. Divinum hocce mandatum utpote negatioum duo vetat; nempe desperationem, et praesumptionem: cumque semper ac pro semper obliget, nunquam Praesumere aut desperare licebit. Qua vero parte a irmatioum illud est, finem ultimum sperare jubet nonnullis in circumstantiis, quia somper, 3ed non pro semper devincit. Obligat porro tum ratione sui is , tum etiam per accidens, cum plures aliae virtutes ad salutem necessariae absque praevio vel concomitante actu spei nequeant

exerceri. Utraque haec obligatio iisdem pro sus in casibus viget, in quibus jam vidimus caP. praeced. art. q. s S. XXIII. interioris fidei urgere praeceptum.

ARΤICULUS QUARTUS

Quietistarum, et Semi-Quietistarum Ust ma refellitur, quod a perfectionis christianae statu spem theologicam excludit.

S. XXXVI.

Turpissima gnosticorum principia, quav

96쪽

saeculo quartodecimo jam renovaverant Be

guardi si , ac Raymundus Lullus lal, ab hispano presbytero Michaele de Molinos, laben

te saeculo decimoseptimo rursum e tenebris educta fuere. Delirus ac impudens hic pseudo-mysticus commentitium quemdam Pe sectionis statum omnxit, ad quem cum anima evecta foret, in illo posset ac deberet interius omnino quiescere nihil amplius sollicita de iis quae exterius in corpore o, veniunt: unde patet, cur Molinosii sectatores Quietistae suerint appellati. Octo super sexaginta propositiones, quas Innocen

tius XI. proscripsit, impurissimi hujusce systematis conspectum objiciunt 3ὶ . Quod

autem ad rem nostram potissimum attinet, illud ad sequentia doctrinae capita refertur. Iuxta Quietistas cum quis ad puri amoris culmen pervenerit, animum adeo deprimere debet, ac divinae voluntati resignare, ut

x Do Boguardorum haerosi, quam contrivit Viennense Con-eilium Oscumenteum an . I 3ra. sub Clemente V., conferatuTClam. eonst. lib. 5. tit. 3. do haereticis cap. 3. Legi quoquo poterunt Io. Taulerus serm. a. in Domin. I. Quadr. , Alvarus PoIagius lib. de plane tu Ecclesiae; Dominicus Μansius in annal. Odoriei Raynaldi, atque historici passim. ain Do Raymundo Lullo, oujus doctrinam censuris notavit Gregorius XL vido Εymaricum in direct. inquisit. pari. R. quaest. 9., Natalem Alex. hist. Eoo . saec. I4., Quetisum, at Echardum da Script . OQ. Praed. t. I. ad an. 1399., et Wadi gum in annal. Μinorum ad an. 13I5. δὲ Hujusco Pontificis constitutio, quae incipit - Coelestis Pater - Prodiit an. 1687. ao repetitur in tom. 8. Bullarii Romani.

97쪽

ad instar exanimis corporis non de praemio et punitione cogitet, non de Paradiso et inferno, non de morte ac aeternitate: huno nullam de se gerere curam, oportet; nihildo propria persectione pensitare; non Virtutem, non sanctitatem, non beatitudinem appetere: nihil tandem a Deo postulandum, cum impersectum sit velle, ut nostrae conformetur divina voluntas: non grates illi habendae pro obtentis; non bona opera eX

propria electione perficienda fit. Lutulentissimam hanc doctrinam defaecare studuit Franciscus Fenelonius Cameracensis Antistes in libro, quem typis prodiit anno 1697 .,

atque inscripsit: E licatiora des maximes des sainis sur Ia vie interieure. Quapropter in adstruendo summae persectionis gradu, virtutum ossicia ab eo non eliminantur; non persectionis ac beatitatis desiderium; non oratio, ac petitiones, quibus gratia, regnumque coeleste impetretur. Sed, quamvis ad putidum quietismum vir clarissimus non declinaverit, in casses tamen impegit et ipse,

ac viam semi-quietismo reseravit. Docuit enim in praesenti vita statum dari habitualem puri amoris, in quo absque commixtione propriae utilitatis Deus ita diligatur, ut in

ii Nesaria hase priueipia continentur speciatim in Pr P. I. 9. I4. I 5. Et 35. . Plurimis, quae in Encycliea sup . eit.

xeferuntur atqcia damnantur.

98쪽

eo nec poenarum metus locum habeat, nec desiderium remunerationis. In hoc statu qui sanctae indiderentiae dicitur, nihil anima sibi vult, sed omnia Deo: vult perfectionem et beatitudinem, non in proprium Commodum, sed in quantum Deo placet efficere, ut persectionem et beatitudinem velimus.

In hoc statu vult anima salutem, non uti salutem propriam, non ut mercedem meritorum, non ut sui bonum omnium maximum, sed quia voluntas Dei est, eam nos velle propter seipsum. In hoo statu spem omnem suae utilitatis , anima amittit; imo neque vult ipsum Dei amorem quatenus est

sui persectio et felicitas, sed tantum quatenus est id, quod Deus a nobis requirit ii . Ensummatim Fenelonianum systema, in quod

calamum tam vehementer acuerunt Ludovicus Card. de Noailles Archiepiscopus Parisiensis, Paulus de Godet. Carnotensis Episcopus, et Iacobus Benignus Bossuet Episcopus Meldensis. En systema, quod tribus ac viginti thesibus comprehensum Innocentius XII. censoria nota confixit laὶ . Hanc sedis Apostolicae sententiam non modo aequo animo pertulit piissimus auctor, sed

a Hanc Episcopi Cameraeensis doctrinam decerpsimus exrius propositionibus damnatis r. a. 4. 5. 6. 19. a Vide eonstit. - Cum alias se odit. an. 2697. extat in tom. 9. BuIIarii.

99쪽

06 praeclarum do se relinquens exemplum in

Pontificii oraculi obsequium humillime, atque absolute suum opus coram Plebe reprobavit.

S. XXXVII.

In id profecto conveniunt Quietistae, ao Seml-quietistae, ut per quietem, seu indifferentiam, quam assectant, e statu Verae persectionis spem theologicam expungere conentur. Horum autem doctrina quam monstrosa sit, in Praesens videatur.

Eam doctrinam absurdam jure vocamus, cui e diametro adversantur Divinae Literae, exempla Sanctorum, Patres, Ecclesiae auctoritas, ratio ipsa naturalis. Verum id contingit amussim de praelata pseudo-mysticorum doctrina. Haec igitur est absurda. Sequentia oppositionum capita minorem per partes ostendunt.

Oppositio 1. e Scripturis Sacris. Innum ra Prope tum Veteris, tum novi Testamenti sunt loca, in quibus spes summOPere commendatur, atque intuitu aeternae mercedis ad virtutes colendas incitamur. Inter haec nonnulla seligantur. Expecta Dominum, inquit Regius Psaltes, viriliter age, et con setetur cor tuum, et sustine Dominum si . Neverearis, ait Ecclesiastici auctor, usque ad

100쪽

mortem justifcari, quoniam merces Dei manet in aeternum lil . Si Evangelia porro scrutemur, eX hisce apprime constat, suam Christum praedicationem sic exordiri: poenitentiam agite; appropinquaoit enim regnum G lorum lat. Rursum, principiis christianae persectionis in monte recensitis, Servator ipse concludit: gaudete, et eaeultate, quia merces Vestra copiosa est in Coelis l3ὶ. Item alibi: si mis ad vitam ingredi se a mandata ψὶ: quaerite primum regnum Dei Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dure Nobis regnum l5 . Easdem cohortationes repetit Apostolus dicens: Nescitis, quoniam ii, qui in stadio currunt,

Omnes quidem currunt, sed unus acc*it bra-

pium 3 Sic currite, ut comprehendatis l6 .

Abundate in Omni opere bono, Scientes, quod labor vester non est inanis in Domino s7 .

Bonum facientes non desciamus; tempore enim suo metemus l8ὶ . Quodcumque facitis,

ea animo OPeramini. . . scientes, quia a Domino accipietis retributionem haereditatis 9ὶ .

i EdeIosiastici cap. I 8. V. aa. αὶ Μatthaei cap. 4. v. 14. 3ὶ In eodem Evangelio e p. 5. F. Ia. 43 Ibidem cap. 19. U. 17. 5) In Evang. Luca cap. I a. v. 3I. 32. 6ὶ Ep. r. ad Corinthios cap. 9. V. 24. et Ibidem cap. I5. v. 58. 33 Ep. ad Galatas cap. 6. V. 9. ρὶ Sp. ad Colossensos eap. 3. . 23.

L. III. T

SEARCH

MENU NAVIGATION