Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

78 quibus perveniri possit ad boni consecuti

Spes fertur in bonum absens: et hac ratione tum a metu, tum ab amore, tum a gaudio spes dissert omnino. Metus namque est de malo; amor de bono sive absente, sive etiam praesente; gaudium de bono praesente, quo fruimur. Spes tendit in bonum arduum, ac obtentu dissicile. Bonum enim, quod quis nullo, aut Iovi consequitur labore, desideratur quidem, sed proprie non speratur, quemadmodum nec timetur malum, quod iacito possit removeri. Spes tandem appetit bonum possibile: nam,

ut ait Angelicus I. a. quaest. I 3. Art. 5. ad

id quod est impossissile nullus mooetur ii .

S. XXIX.

In specie autem si consideretur, quatenus est virtus theologica, spes definiri solet: Virtus supernaturalis, quia beatitudinem a ternam , ac media ad illam acquirendam nobis necessaria a Deo certa cum faucia

evectamus.

irin Heio adnotara Iibet, nonnullos malum etiam speraris Proti mero dixisset qua de re Iegitur Aeneid. lib. 4. Hunc ego si potui tantum sperare dolorem . Id vero impropria dietiono: nam si proprie loquamur, sP. nonnisi rerum bonarum est; quidquid enim ut malum TePra gentatur, non spui, sed timoris est causa.

82쪽

Spes theologica a. dicitur Cirtus, et jure quidem, tum quia ipsius actus boni sunt

juxta Davidica verba Ps. II 7. Bonum est verare in Domino: tum quia ex se ad bonum spes inclinat, hoc est ad finem ultimum hominis adipiscendum, quo nil Praestantius potest eXeogitari. a. Supernaturalis vocatur; cum naturae viribus acquiri nequeat, sed divinitus indita sit aeque ae ceterae virtutes theologicae, prouti constat ex Tridentino Concilio sess. 6.

cap. 7., cujus verba i S. VI. jam tradita

fuere

3. Hujusmodi virtus animum erigit ad

evectandam a Deo aeternam beatitatem, nec non media tanto snt congruentia: quae Voces designant tum objectum materiale du-PleX, primarium, et Secundarium', tum objectum formala spei de quibus articulo

sequenti speciatim agendum. 4. Eadem expectatio certa nuncupatur, quia divinis nititur promissis, et animum inter fluctus tentationum confirmat. De hac spei certitudine testis est Apostolus in ep. ad Timotheum a. cap. I. v. I a. ita scribens: Scio cui credidi, et certus sum, quia Potens est Deus depositum meum seroare in illum diem: item ep. ad Hebraeos cap. 6. V. 18. et 19. denuo ille ait: Confugimus ad tenendam P πο3itam spem, quam sicut anchoram ha-

83쪽

3Οhemus animae tutam. Plino. D. Augustinus in Ps. Ia 3. N. a. inquit: em Spes autem nostratam certa est, quasi jam res perfecta sit: neque enim timemus, promittente Veritate:

Veritas enim nec falli potest, Deo fallere M. 5. Adjicitur demum, beatitatem expectari eum fducia, ut denotetur, quod, quam Vis certa sit spes, attenta divina insallibilitate;

nihilo secius dubitationem, ae metum salutarem nequit auferre. Haec quippe ce titudo absoluta non est, sed conditionalis, cum a quibusdam conditionibus dependeat; nempe a divinorum praeceptorum CustOdia, a recto usu gratiae nobis concedendae, a Perse Verantia usque ad exitum vitae; de quibus incerti sumus. Equidem si ex parte nostri spes certa foret, nec Apostolus diceret: Tu autem fde stas, noli altum Sapere, sed time sit: qui se existimat stare, Sideat, ne cadat sal: cum metu et tremore vestram salutem Operamini i3ὶ . Hano veritatem perspexere S S. Patres, inter quos Hieronymus Eustochium sic hortatur: - Nolo tibi venire superbiam de proposito, sed timorem. Onusta incedis auro, latro tibi vitandus est. Stadium est haec vita mortalibus; hic contendimus, ut alibi coronemur. Nemo inter

84쪽

3Iserpentes et scorpiones securus ingreditur. . .

quandiu hoo fragili corpore detinemur, quamdiu habemus thesaurum istum in vasis fictilibus , et concupiscit spiritus adversus carnem, et caro adversus spiritum, nulla est certa victoria - iij. Hieronymo accedit Augustinus in cap. 39. libri Iob dicens :Nisi gaudium spei nostrae cum tremore damnationis esset, in nobis negligens esset ipsa securitas, et superba praesumptio la . Iisdem suffragatur Leo M. dum ait: -Haec sanctis causa tremendi ac metuendi, ne ipsis operibus pietatis elati deserantur opegratiae, et remaneant in infirmitate nat

Tae M l3 . S. XXX. Quae hic breviter attigimus de spei theologicae natura si cum principiis conseran

tur jam traditis de fid0 S. VI. et XII. ,

cuique compertum erit hasce virtutes inter se quam maxime disserre. Assensum enim intellectus fides requirit: spes in motu VO-luntatis consistit. Fides circa Deum versatur quatenus est Summa Veritas: spes fertur in Deum quatenus est Summum Bonum possidendum. Qua de re cum et actibus et

rὶ Ep. na. Do eustodia virginitatis. a Annotat. in lib. Iob. eap. 39. V. 23. 3 Sermona 8. de Epiphania Eap. 3.

85쪽

objecto formali virtutes hujusmodi praecipuo

distinguantur, sponte consequitur unam alteram non esse. Tantum vero discrimen haud agnoscunt novatores, cum doceant fidem

liud non esse, quam in divina bonitate, et misericordia fiduciam lil. At eos oppido. hallucinari, tum e Sacris Literis, tum ab

Ecclesiae auctoritate, tum denique a ratione sto aperte demonstratur.

Argumentum l. Spem a Fide penitus distingui, Divinae Scripturae non semel ostendunt. Nam in ep. ad Ephesios cap. 3. D. Paulus de Christo sermonem habens inquit V. I a. In quo halemus fduciam, et accessum in confdentia per sdem ejus. Porro, si per fidem confidentiam et fiduciam habemus, fides non est fiducia, sed potius ipsius causa: secus diceretur, fiduciam haberi perfiduciam, quod absurdum est. Sed clarius adhuc idem Apostolus rem explicat hisce verbis in ep. I. ad Corinthios cap. I 3. ad calcem: Nunc autem manent Fides, Spes, Charitas, tria haec. Duo igitur distincta sunt fides, et spes. Si distincta, ergo fides

cum spe confundenda non est. Argumentum a. Firmatur haec veritas Ε

rὶ Huno errorem potissimum tradidere Lutherus in germ. Domin. a. Quadrag., ΜeIancton in August. conses. , et Cent riatores Magd urg. , adversus quos eonsulatur Bellarminus disput. tom. 4. controv. 3. gon. controv. prinoi p. a. de justificat. Iib. I. e P. 6.

86쪽

olesiae catholicae auctoritate, quae in Synodo Tridentina sess. 6. cap. 6. decernit in primis ad justificationem peccatores dispo ni fdem eae auditu concipientes, ac Libere

moveri, in Deum, credentes vera e3se, quae dioinitus repelata, et promissa sunt. Deinde,

paucis interjectis, de iisdem ita subdit: Adioinae justitias timore, quo utiliter concutiuntur, ad consἱderandam Dei misericordiam se conpertendo, in spem eriguntur, 'dentes Deum sibi propter Christum propitium fore. Ex hisco manifesto apparet, in peccatore se se ad justificationem disponente spem a fide praecedi Si fides spem antecedit, fides sine spe consistere potest. Sedo duobus, quorum unum sine altero consistere possit, unum alterum non est. Ergo fides et spes duo sunt reapse diversa. Argumentum 3. In idem postremo consentit ratio naturalis, qua duce, sic D. Augustinus concludit Enchiridion cap. 8. Est itaque fides malarum rerum, et bonarum, quia et bona creduntur et mala. Est etiam fides et praeteritarum rerum, et Praesentium, et futurarum. Credimus enim Christum mortuum; quod jam praeteriit: credimus sedere ad dexteram Patris; quod nuno est: credimus venturum ad judicandum; quod futurum est. Item fides et suarum rerum est, et alienarum. Nam et se quisque credit

87쪽

aliquando esso coepisse, nec suisse utique sempiternum; et alios, atque alia: neo solum de aliis hominibus multa, quae ad religionem Pertinent, verum etiam de Angelis credimus. Spes autem non nisi bonarum rerum est, nec nisi futurarum, et ad eum pertinentium , qui earum spem gerere debet. Quae cum ita sint, propter has causas distinguenda erit fides ab spe, sicut vocabulo, ita et rationabili disserentia in .

S. XXXI.

Spes Theologica perinde ac fides r. in habitualem et actualem dividi solet. Spes habitualis est habitus supernaturalis, seu facultas divinitus infusa in homine permanens, ac Voluntatem inclinans ad actus spei exercendos: actualis vero est quilibet ejusdem virtutis actus, quo beatitudinem aeternam, et gratiae auxilia ad hunc finem necessaria Voluntas peroptat, atque a Deo per Christi merita expectat. a. In formatam quoque spes distinguitur, et informem. Prima est, quae gratiam sanctificantem conjunctam habet, ac propria justorum est: altera spes est peccatoris catholici, nisi tamen illo desperaverit: nam sicuti fides extinguitur

per infidelitatem, ita et spes per actum sibi contrarium desperationis amittitur ii .

88쪽

ARTICULUS SECUNDUS

Praecipua declarantur, quae vel Theologicae subjectum et objectum respiciunt.

S. XXXII. Cum primum de Spei Theologicae subje

cto hio sermo habeatur, quinam hac virtute gaudeant, vel non, concise Videamus. I. Spes est in justis viatoribus: eo enim, quo quis justificationem adquirit, virtutum omnium supernaturalium habitibus cum

latur si .

a. Spes quoque permanet in impio catholico, qui tamen de salute non praesum pserit vel desperaverit. Nam, extante fide, quae ipsius est landamentum, spes amitti nequit, nisi per culpam sibi directe adve

tradidimus, spei theolo eas divisio. Etenim spes insormis, quaa in peeeatore etiam catholico reperitur, naturalis ossa videtur, non virtus theologica. Nam spes procedit a charitate ex Divo Ambrosio dicento in eap. 7. Lueaer - Ex Fide Charitas, ex Charitata Spes - . Charit is ergo par quamlibet culpam sublata, dempta manat at spes. Verum eontra animadvertimus cum Angelico a. a. quaest. II. art. 3. , quod licet secundum ordinem Persectionis spes sit a charitato, quo sensu intelligenda est D. Ambrosii sentantia, non ast tamen a charitata ratione originis. Sub hoo enim respectu spes prior est eharitate, quia homo ideo movetur ad Deum diligendum, quia sparat ab illo remunerari. Cum itaque spes theologica rations originis a eharitate non do Pendeat, jam patet, cur ea in homina perseveret, etiamsi hio exciderit a charitate.

89쪽

santem, qualis est praesumptio, vel despe

ratio.

3. Idem amrmamus de animabus, quae in igne purgante cruciantur, cum nondum aeternam beatitatem eae fuerint adeptae. Nec ossicit sane, quod certae omnino sint de gloria aliquando adsutura. Possessio namque Summi Boni, quantumvis certa, adliuo tamen et absens, et ardua illis est; idquosumcit, ut spes in hisce animabus consistat i S. XXVIII . Eadem prorsus erat just

rum ante Christi mortem conditio, qui, licet in sinu Ahrahae certo beatitudinem expectarent, spe nihilominus solabantur, e rumque spes immortalitate plena fuit ii . q. Contra vero, haeretici, et infideles omnes fide carent ex probatis i S. Ix . Atqui spei fundamentum est fides i S. IV . Hao

igitur sublata, spem quoque in iis corruere necesse est. Neque opponatur, haereticos in Dei miseratione confidere, eumque ut finem ultimum sperare: horum siquidem spes vi tus theologica non est, sed naturalis quaedam erga Deum propensio. 5. Item Beati Deum intuentur, ac possiadent. Spes autem quae Sidetur, non est spes: inquit Apostolus ad Rom. cap. B. V. 24. Ε go in Beatis spes theologica non datur. Αdversus hanc conclusionem forte quis objicere

90쪽

87 potest. Etsi gloriae acquisitio in coolitibus

non sit objectum spei; ab iis tamen speratur, tum continuatio beatitudinis, tum futura corporis glorificatio. Ergo ex parte saltem spes theologica in Beatis perseverare

videtur. Sed utramque difficultatem eliminat D. Thomas, cujus doctrinam hic placet referre. Atque iti primis quoad beatitatis continuationem sic ille reponit a. a. quaest. 18.art. a. ad a. - Beatitudo Sanctorum dicitur

Vita aeterna, quia per hoc, quod Deo fruuntur, efficiuntur quodammodo participes aeternitatis divinae, quae excedit omne tempus: et ita continuatio beatitudinis non di- Versificatur per praesens, praeteritum, et futtirum; et ideo Beati non habent spem de continuatione beatitudinis, sed habent ipsam rem, quia non est ibi ratio futuri se . De corporis autem glorificatione haec habet

Angelicus I. a. quaest. 67. art. 4. ad 3. In animabus Sanctorum potest quidem esse desiderium ejus, non tamen spes Proprio loquendo; neque secundum quod spes est Virtus theologica, sic enim ejus objectum

est Deus, non autem HIquod bonum creatum ; neque secundum quod communiter sumitur, quia objectum Spei est arduum .... Bonum autem, cujus inevitabilem causam habemus non comparatur ad nos in ratione

ardui: unde non proprie dicitur aliquis, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION