장음표시 사용
141쪽
I38 Ad hoc autem, ut rite servari possit hujusmodi mandatum, nonnullae regulae praeoculis habeantur. Regula I. Cum verax proximi dilectio cuique divinitus indicta malevolentiae et ultionis desiderio penitus adversetur; exinde patet, quamlibet injuriam, utcumque atrocem, Opus esse aequo animo oblivisci. Secus enim, ait Christus Matthaei cap. 6. V. I 5. si non dimiseritis hominibus, nec Pa ter vester dimittet vobis peccata vestra. Hinc plane colligitur, nemini fas esse, Vel de malo inimici gaudere, quatenus ejus malum est, vel de ipsius bono tristari. Notandum vero, duo quam maxime inter so diversa fore, vindictae amorem deponere, ac
debitam satisfactionem pro injuria vel damno recepto condonare. Primum divina lege jubetur, non tamen secundum. ordini siquidem justitiae conforme omnino est jus suum etiam in judicio tueri cum de restitutione mae aut bonorum agatur; nisi qui injuriam vel damnum intulit aut veniam extra judicium poposcerit, aut sponte se se obtulerit satisfactioni si .
Patres. Audiatur prae ceteris D. Augustinus germ. 63. de tempore haste geri hens: - Dominus in Evangelio ut inimieos diligero debeamus non dadit consilium sed praeeeptum, Grando praeceptum: sed grando praemium. Audisti opus, expeeta me
142쪽
I30 Regula a. Ex intima benevolentia inimicis exhibenda sunt communia dilectionis signa, quae juxta locorum morumque Consuetudinem ceteris ejusdem conditionis attribuuntur. Ea quippe si omitterentur, id certe pertineret ad livorem vindictae si . Quocirca haud dubio peccaret qui inimi-Cum resalutare nollet, eique interroganti non responderet; qui studiose illius devitaret Occursum; qui eundem ab eleemosynis, ab orationibus exciperet. Quoad hujusce regulae custodiam exemplo sint nobis, et Christus moriens, qui pro se crucifigenti Dus exoravit la : et Stephanus, qui dum lapidibus obruebatur interfectores Deo commendavit i3 : et Paulus, qui cum malediceretur benedicebat, cum blasphemaretur Obsecra-
Regula 3. Signa amicitiae, quae specialia vocantur, uti colloquium, commune ConVivium, aliaque similia, ordinarie loquendo, inimicis praebere non jubemur: nam per se non magis obligat praeceptum charitatis ad inimici, quam ad aliorum dilectionem. Quinimmo praetermittenda omnino erunt ejusmodi signa, tum si, iis positis, inimicus
audacior ac deterior evasurus praevideatur;
r Ibidem quaest .as. art. q. et quaest. 83. art. 8. αὶ Evang. Lucas eap. 23. v. 34. 3ὶ Aetorum cap. 7. U. 59. 4ὶ Ep. r. ad Corinthios cap. 4. v. I a. et I 3.
143쪽
tum si, iis contra praeteritis, facilius sperari possit, hunc ad meliorem frugem reverti. Regula 4. Quamquam ex dictis ordinarie non obliget divinum praeceptum ad peculiaria benevolentiae signa inimico exhibenda; pluribus tamen exceptionibus pro variis circumstantiis haec doctrina subjicitur. Nam 1. Si in urgenti necessitate versetur inimicus, si in bonis famae, corporis, Vel fortunae periclitetur; hisce in casibus peculiari quoque ratione succurrendum illi est, cum id fieri queat absque gravi suc-
Ourrentis detrimento. Hoc charitatis munus nobis insinuant Proverbiorum verba cap. 25. V. 2I. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitierit, da ei aquam bibere.
a. Item hujusmodi signa dilectionis inimico deneganda non sunt, si ad ejus res piscentiam eadem sint opportuna, aut necessaria ad scandalum avertendum: praecipit enim charitas, ut malum proximi spirituale, cum quis sacile possit, impediat. 3. Si qui nobis injuriam irrogavit prior
sit in exercendis erga nos familiaritatis of ficiis, haec illi ex aequo rependantur: secus qui ageret magis inimicitiam foveret. Regula s. Inimicitia suborta, exigit charitatis praeceptum, ut inter dissidentes reconciliatio fiat ii . Ad quam ineundam Opus
144쪽
14 rest, ut veniam postulet qui in alterum deliquit. Si ambo, vel plures in vicum se se ostenderint, reconciliationem petat qui vel prius vel gravius offendit. Ille vero, cui s lissaciendum est, benigne Ossensorem poenitentem excipiat fi . Ita docet D. Augustinus Serm. Iao. dicens: Petae oeniam qui fecit injuriam. Det veniam qui accepit injuriam ut non possideamur a satana, cujus triumphus est dissensio Christianorum.
De ordine in charitate Seroaudo.
- Ille justo et sancte vivit qui rerum integer aestimator est. Ipse est autem qui ordinatam dilectionem habet: ne aut diligat quod non est diligendum; aut non di
ligat quod est diligendum; aut amplius diligat quod minus est diligendum; aut aeque diligat quod vel minus vel amplius diligen
dum est: aut minus vel amplius quod aequo
i) Plures sunt easus, in quibus venias petenda non urget obligatio. Haec tollitur praesertim, si injuria fuerit Iovis: si diversa ratione illi satisfieri possiti si prudentor censeatur quod ossensus vel remiserit injuriam, vel ex petitione veniao ira magis exardeseeret: si Extiterit quaedam injuriarum mutua Compensatior si ossensor auetoritato vel dignitato Iongo praestet oia fensor si tandem serat consuetudo Ioci, ut aliter fiat reconci- Iiatio. Ita communiter.
145쪽
diligendum est . En quam perbello charitatis ordinem describat Hipponensis Pater lib. 1. de Doctrina christiana cap. 27. Μaximam in charitatis exercitio hujusce ordis nis necessitatem Τheologi omnes agnoscunt, eamque D. Τhomas a. 2. quaest. 44. sic p*ucis demonstrat: - Modus, qui pertinet ad rationem actus virtuosi cadit sub Praecepto, quod datur de actu virtutiL. Ordo autem charitatis pertinet ad ipsam rationem virtutis, cum accipiatur secundum Proportionem dilectionis ad diligibile .... Unde manifestum est, quod ordo charitatis debet cadere sub praecepto M. Hic porro juxta D. Bernardum serm. 5 o. in Canticum duplex assignatur: dilectionis, nimirum, ac benescii. Prior desumitur a dignitate, prines tantia Perfectione, vel propinquitato objecti quod amatur; alter a necessitatibus eorum, quibus suppetiae feruntur.
Ad summa capita ut revocentur ea Plurima, quae scriptores de charitatis ordine tradunt, sequentes regulae Statuantur. Regula x. Ordo amoris in charitate se
Vandus requirit, ut quisque Deum appretiative magis diligat, quam Proximum, quam
Ultro fluit haec veritas ex dictis sS. XLVI .
146쪽
Cum enim appretiative summus esse debeat amor, quo Deum prosequi jubemur, jam patet, ordinatam nou fore charitatem, nisi Deus per amorem creatis omnibus praeseratur. Nemo igitur vel proximum Vel seipsum appretiative diligere potest aeque ac Deum, quiu ordinem charitatis pervertat lil . Regula a. Quamquam ex charitatis praecepto aeternae saluti proximi consulere debeamus, nulli tamen id fieri licet cum ani
mae propriae dispendio. Nam, quid prodest, inquit Christus apud
Matthaeum cap. 16. V. 26. , quid prodest homini, si mundum unioersum lucretiar, animae vero Suae detrimentum patiatur Z Aut quam dabit homo commutationem Pro anima sua γQuapropter insertur I. nefas esse peccare ad alienam culpam utcumque graVem et nocuam impediendam, tum quia vetat Apostolus ep. ad Romanos cap. 3. V. B., ne faciamus mala, ut Meniant bona; tum
quia peccatum eligere ob alterius bonum est magis diligere proximum, quam se; quod profecto charitatis ordini adversatur a .
1 Vido D. Thomam a. a. quaest. irit gro art. 3. Bona spiritualia vel ad ultimum sinem per se necassaria sunt, vel tantum utilia. Quo posito, adnotandum, quod, quamvis non liceat bona primi generis negligere pro aliorum salut spirituali, posteriora tamen quandoqu. praetoriri possunt ac
147쪽
Infertur a. Nemini quoque fas esse pro aliorum salute spirituali proximo se se eXPonere periculo peccandi. Animadvertunt siquidem Theologi, eum a culpa non eXcusari,
qui voluntarie se objicit periculo, in quo .
moraliter certus est lapsus. Huic doctrinae suffragatur auctoritas Innocentii XI., qui sequentem propositionem damnavit: tiritum
est quaerere directe occasionem proximam
Procandi pro bono spirituali aut temporali nostro, vel prooeimi si . Regula 3. Generatim loquendo adversus
debent, ut proximus in spirituali non modo, sed etiam in tem porali necessitato adjuvetur. Lax naturae nonnunquam id exigit, et ordo charitatis. Unde e. c. lli parentibus infirmis sub veniendum sit, si filii agoni sint alendi, in hisco easibus ingressus in religionem, licet per so maximum bonum spirituale, Praotermittondus erit. Pariter neque charitatis ordini oppon xetur qui Pro aliorum hono aeternam beatitatem sibi disserit exoptaret: quin potius perfectissimae charitatis erga Deum haso nota foret, si talem dilationem quis vallat, ut animas Christo Iucrifaceret. Hae de re sit nobis exemplar Martinus Turonansis Episeopus, qui si adhuc esset populo necessarius, vivere non
iὶ Cum distinguoro soleant TT. inter perieulum Proximum, Probabile, et remotum, concludunt, probabile periculum pec- eandi non esse vitandum, si agatur do spirituali damno proximi certo, vel longe probabiliori impadiendo. Ita sentiunt Salis
manticenses tract. a I. cap. 6. N. ag., Sanchez in Docalogo Iib. I. eap. 8., et B. Alphonsus de Ligorio theolog. mox. tom. I. Iib. a. trael. 3. cap. a. dis. I. Id eo magis do remoto periculo asseratur. Secus dicendum foret, Sacramenta non esso consexenda, non divina oloquia populo nuntianda, non ecclesiasticaministeria obeunda, eo quod periculum remotum Psecandi hascomnia idontidem comitatur.
148쪽
145 ordinem charitatis agit, qui ad vitam personae privatae servandam vitae propriae vult pati jacturam. Hoc principium sequenti ratione confimmat D. Augustinus lib. de mendacio cap. 6. dicens: Si pro alterius temporali vita suam ipsam temporalem quis perdat, non est jam diligere proximum sicut seipsum, sed plusquam se Sum, quod sane doctrinae regulam excedit. Diximus in primis, generatim loquendo propriae vitae alienam non esse praeserendam. At peculiares occurrunt Circumstantiae, in quibus charitatem non laedit qui secus operatur. Etenim I. Cuique
licet probabili mortis periculo se tradere,
ut a morte certa proxiimus Eripiatur: ita ex communi Doctorum sententia. a. Licet
mortem Perpeti, quam injustus aggressor nititur inserre. Nam, etsi jure naturae ad sui defensionem quisque, serVato moderamine, illum interficere possit, ad hoc tamen cogitur nemo, quia praeceptum de propria vita custodienda non obligat cum tanto in commodo, quale profecto est hominis occisio: immo laudabilis charitatis actus hic erit, si quis defendere se nolit, ne injustus
aggressor detrimentum animae Patiatur. 3. Rursus vitam exponere licet si de pare tum agatur defensione, aut benefactoris,
aut personae, quae Religioni sit utilis vel
149쪽
societati. In hisce casibus, cum Vita proximi praecise sumpta non diligatur quatenus Vita est, sed propter exercitium unius vel alterius christianae virtutis, quae sane magis est bonum, quam vita; manifestum exinde est, charitatis ordinem ab eo perfici, non Perturbari, qui ad tantum finem pro aliorum privata salute in discrimine se PO-
Diximus insuper ad vitam personae pri
Oatae seroandam generatim nefas esse mortem oppetere. Contra Vero sentiendum, si
sermo sit de publica persona, hoc est, do
summo publicarum rerum moderatore, a
quo patriae salus dependet. Qua in hypothesi cum aliter impediri nequeat malum commune, tum propriam vitam exponere non modo licitum, sed necessarium erit ex eo juris naturae principio, quod, scilicet, publicum bonum est privato anteferendum. Regula 4. Quoniam salus aeterna bonum est longe praestantius quam vita corporea hinc debitus charitatis ordo requirit, ut extremae proximi necessitati spirituali etiam cum vitae discrimine consulatur. In tanta necessitate constitutus ille dicitur, cui, nisi adjuvetur, aeterna salus est moraliter impossibilis. Ei autem succurren-
rὶ Prae eateria in id eonsentit D. Thomaa in 3. distinet. 29. an. 5. ad 3. Disiligoo by Corale
150쪽
I rdum esse cum vitae quoque jactura, patet
ex Evangelio Ioannis cap. IS. V. I a. , ubi
veluti norma proximi diligendi proponitur
amor ipse, quo Christus mundum dilexit, ac pro nobis in eXtrema necessitate positis Sanguinem effudit. Unde Augustinus lib. demendacio cap. 6. haec apposite scribit: Temporalem plane vitam suam pro aeterna vita
proximi non dubitasit Christianus amittere: hoc enim praecessit exemplum, ut pro nobis Dominus ipse moreretur si . Regula 5. Si grapis tantummodo sit necessitas proximi spiritualis, eam non jubmmur auferre cum vitae periculo, immo neque cum gravi bonorum vel famae detrimento; nisi tamen specialis animarum cura sit nobis ex ossicio commissa.
Hujusmodi regulae fundamentum ex hoc eruitur, quod charitatis praecepto adeo non devincimur, ut cum tanto incommodo sub
r) Inter cuncta naturas bona, quibus nunc fruimur, omnium rerto maximum est vita. Idcirco, ut regula, de qua disserimus, prudenti ratione servetur. hano nonnullia limitationi hus con- eludunt auctores. Inquiunt igitur eandem tiam Ioeum habere I. cum certo vel admodum probabiliter noscas, te proximo spiritualiter prolaturum: nemo siquidem cum detrimento vitae ad opus inutila tenetur: a. eum alter non adsit, qui possit aut velit huic subvenire necessitati: 3. cum vita, quam pro alio exponis, non sit Ecelesiaa hono, aut reipublica is noeessaria, n quo deterius malum sit inde seeuturum: 4. si doniquis gravo damnum spirituala tibi non immineat: aliter animam ipsam, DBdiam corpus traderes pro salute proximi; quod ex Tegula a. est contra ordinem charitatis.