Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

duccre proximum debeamus necessitati, in qua dissiculter quidem, sed absolute sine alterius ope salutem ille consequi potest. Casum excepimus Pastoris animarum, cui, ob peculiare munus pascendi gregis sibi concrediti susceptum, nec vitae, neo opibus parcere sinit populi non modo extrema, sed et gravis necessitas spiritualis lil. Regula 6. Pro necessitate spirituali proximi communi nemo vitam periculo committere, nemo graVe bonorum temporalium detrimentum subire tenetur. Nam communis haec necessitas, quae reperitur e . o. in illo, qui vel habitu pravo detinetur, vel in voluntaria peccandi versatur occasione, reapse necessitas non est,

cum ab iis quisque facili negotio expediri possit, quin ab altero juvetur. Regula 7. Cum plures necessitate sive spirituali sive temporali urgeantur, singulis

autem aeque suecurrere non Valeamus; si 'Par sit omnium necessitas, tum dilectionis exigit ordo, ut praeserantur extraneis Propinqui; ex hisce vero, qui nobis sunt necessitudine propinquiores.

ιν Id eolligitur ex eommuni doctorum suffragio, e quibus Iegi poterunt Balmantieenses tract. a I. cap. 6. N. 34. , L -Croix theol. mor. 1ib. a. N. I47., Tournelii continuator tom. 3. traei. d. Decal. Cap. I. art. 3. Punct. I. concl. a. , et B. de Ligorio Ioeo sup. est.

152쪽

Praecipit enim lex ipsa naturalis, quae charitate non immutatur sed perscitur, ut plus amentur conjuncti, quam alieni; conjunctiores magis, quam minus conjun-

Verum, ut ambages in hac regula devitentur, singillatim sive quoad conjunctos

sive quoad extraneos animadvertenda sunt plura. Si de conjunctis in pari necessitate eXistentibus sermo sit, en quid Theologi communi calculo decernant. I. Pater cum per se excellentiorem habeat rationem principii praeserendus est matri. Per accidens tamen causae quandoque oecurrunt, ob quas mater aequo jure praesertur: potest enim in utroque tanta esse distantia virtutis et malitiae, ut amicitia soloatur vel minuatur la . a. Parentes in extremae necessitatis casu

adjuvandi sunt potius, quam filii, tum ob plurima bona, quae ab ipsis homo recepit;

tum quia parentes sunt principium et causa, filii vero sunt essectus: major autem dependentia et obligatio esse debet essectus ad causam, quam causae ad essectum l3 . 3. Idipsum dicamus de parentibus com-

i, Vide Augustinum lib. I. do Doctrina christiana eap. 28.sαὶ Ita D. Thomas a. a. quaest. 26. stri. Io. 33 Ibidem cit. quaest. art. s. et quae t. 3I. art. 3. ad 4.

153쪽

parate ad uxorem, eadem posita necessitate. Nam secundum rationem boni, quod est Objectum dilectionis, magis sunt diligendi Parentes, quam uxor, quia diliguntur sis ratione principii, et eminentioris cujusdam

A. Remoto extremae necessitatis articulo, uxor parentibus anteferatur, quia secundum rationem conjunctionis magis diligenita est uxor la . Hoc sensu inquit Christus Matthaei cap. I9. V. 5. Dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uoeori suae: videlicet, quoad statum societatis conjugalis tenetur homo, non parentibus, sed uxori adhaerere, ut triplicem conjugii finem consequatur, qui in susceptione, conservatione, educatione liberorum consistit. 5. Item uxor praeseratur filiis utpote viro conjunctior: filius fratribus, quia cum Pa tre majorem necessitudinem habet: frater cognatis: inter ceteros consanguineos proximior, servato juxta diversos consanguinitatis gradus ordine naturali. Sin autem in pari necessitate versentur qui nobis natura conjuncti non sunt, respectus tum habeatur ad eorum persectionem,

ad gratitudinem ipsis debitam, ad spiritualem et civilem cum iisdem propinquitatem,

si in Haec apud Aquinatem eod. Ioe. quaest. Ω6. art. II.

154쪽

ad communem utilitatem. Quocirca, ut charitatis ordo custodiatur, justi praeponendi sunt peccatoribus, benefactor non benefactori, fideles infidelibus, concives extraneis, publica persona cuilibet privato, imo et parentibus ipsis, si ea Religioni aut societati

sit necessaria.

Regula 8. In hypothesi necessitatis longe inaequalis ibi magis charitatis urget praeceptum, ubi major necessitas occurrit, nullo inter conjunctos et extraneos discrimine

In id prorsus consentiunt Augustinus et Bernardus, quorum unus germ. I 39. ait: Charitas, quae tamqua m nutrix Doel flios SUOS... Ordine subveniendi infrmiores fortioribus anteponit: alter vero haeo habet serm. 5 o. in Canticum: vere in hoc est charitas, ut qui indigent amplius accipiant prius. Qua de re si conjunctus communi tantum laboret necessitate, si extraneus gravem P

tiatur, huic potius, quam illi opem serre

debemus. Item si utriusque necessitas gravis quidem sit vel extrema, sed diversae speciei, adeo ut extraneus spiritualiter indigeat, conjunctus in temporalibus, tum praealtero prior adjuvetur, quia de se gravior est necessitas spiritualis cum bonum superioris ordinis respiciat si .

155쪽

ARTICULUS QUINTUS

De ossiciis spiritualibus prorimo exhibendis, ac praesertim de correptione fraterna.

S. LI.

Non diligamus verbo, nequa lingua; sed vere et veritate, inquit Apostolus Ioannes ep. I. cap. 3. V. I 3. Verax igitur et perfecta haud unquam erit charitas erga proXimum, nisi per externos actus haec virtus potissimum exerceatur. Inter eos principem locum tenent actus, qui vulgo spirituales appellantur, quosque septem hisce verbis auctores particulatim denotare consuescunt.

Consule, carpe, doce, 3olare, remitte, fer, Ora.

Haec singula persequi jam cunctis pernota charitatis opera tum longum foret, tum parum etiam necessarium. Quapropter, cum ipsa indicasse sufficiat, ad fraternam correptionem tantum sermonem convertamus. Comreptio in judicialem dividitur paternam, et fraternam. Iudicialis est actus justitiae vindicativae, qui non modo ad emendationem illius, qui corripitur, verum etiam ad ejus punitionem ab auctoritate publica in commune bonum ordinatur. Paterna fit a patro in filium privatam potestatem habente. Fraterna ea est, qua quis dat operam, ut emendetur alter sibi proximus, in quem nee publicam, nec paternam habet auctoritatem.

156쪽

S. LII.

De postremo correptionis genere in praesens agitur, cujus necessitatem Scripturarum oracula manifestissime ostendunt. Hu

jusmodi namque charitatis actum divinitus praecipi, liquet, tum e Christi verbis Ma

thaei cap. a 3. v. Is . Si pece erit in te frater tuus, sit vade, et corripe eum: tum EX ep. ad Galatas cap. 6. V. I. Si Preocupatus fuerit homo in aliquo delicto. .. hunc instruite in spiritu lenitatis sal. Quamquam praesertim divinum hoc praeceptum Ecclesiae Praepositos constringat, Magistratus civiles, et quotquot in alios auctoritate gaudent, quibus ratione ossicii cura inferiorum incumbit 3ὶ; nihilo tamen secius omnes hoc ipso munere universim fungi tenentur. Legimus enim in libro Ecclesiastici cap. II.

V. I a. Mandapit. . . unicuique de proximo Suo.

Quid vero Deus ibi mandavit ' Nonnisi ut

i Si peccaverit in te, scilicet. eoram te, veI te scient . uti placet D. Augustitio sarm. 8a. de verbis Domini. ain De hoc mandato disserens Tortullianus lib. adversus Harcionem, duplici Ox eapita in illud peccari posse per omissionom, animadvertit. En iIIIus verba: - Peccantem fratrem Dcuν jubet eorripit quod qui non fec rit, ratique delinquit, aut x odio volens fratrem perseveraro in delicto, aut ex aeceptione personae parcens ei - .s3ὶ Vide Augustinum lib. i. de Civit. D. cap. 9., Gregorium Μ. a. parte regulas pastoralia ad Ioannem Episcopum. , et Ber- nardum serm. 42. Cantieum.

157쪽

quisque proximi bono, cum Posset, Pro Opportunitate consuleret. Porro, ut proximi bono consulatur, malum spirituale, hoo est, peccatum, ab eo Praecipue avertendum est. Ut peccatum proximi impediatur, saepe fraterna correptio medium est necessarium. Eodem igitur praecepto, quo jubentur mnes bono proximi studere, ad correpti nem fraternam aeque prorsus obligantur ii . Id ipsum e Sacris Literis concludit Innocentius III. dicens cap. ia. de haereticis: μα-

trem peccantem Occulte corripere .... quisque tenetur secundum regulam Eoangelicam.

Tantam vim in praecepto de correptione fraterna Scriptores agnoscunt, ut per Fe, ac natura sua illud sub gravi obligare, nemine dissentiente, concludant. Haec tamen ut urgeat obligatio, nonnullae requiruntur conditiones. Nam I. opus est, ut corripiens moralem habeat certitudinem vel de proximi lapsu, vel de ipsius gravi periculo peccandi: quem piam enim arguere de culpa non explorata et incerta, cum prudentiae regulis adversetur, sub Praecepto cadere non potest.

r Praeter Augustinum loc. cit. adi sis Chrysostomum ho- mil. I. ad populum Antiochenum, homil. 3o. in ep. ad Ηebraeos, at homil. 44. ep. I. ad Corinthios.

158쪽

I55 a. Monitio tum tantum fieri debet, cum probabiliter speranda sit proximi emendatio. Siquidem, hac spe sublata, non salutaris, sed potius inanis censenda est correptio: si inanis, ergo non jubetur, cum de inutilibus non detur obligatio. Id eo vel magis asseritur in hypothesi, qua malus essectus

inde secuturus praevideatur; si, nimirum, Prudenter metuendum sit, ne delinquens deterior fiat, Deo concitentur rixae, ne inimicitiae exoriantur. Hinc Proverbiorum cap. q. v. 3. dicitur: Noli arguere derisorem, ne oderit te. Generatim intelligenda fore, adnotamus, quae de hacce secunda conditione tradidimus: interdum namque plures occurrunt causae, ob quas correptio, sive prosit, sive etiam obsit delinquenti, praetermittenda non est. Potissimum id contingit, si ad alterius famam tuendam, si ad vitandum pusillorum scandalum, si ad divinam inj riam impediendam vel reparandam fraterna

correptio necessaria existimetur. 3. Proximum corripere tenemur, cum Sit illi necessaria monitio. Etenim correctio fraterna Ordinatur ad fratris emendationem et ideo hoc modo cadit sub praecepto S cundum quod est necessaria ad istum finem: verba haec sunt Angelici Doctoris a. a. quaest. 33. art. a. Ex hisce sacile colligimus, nemini praeceptam esse proximi correptio-

159쪽

nem, si jam ille fuerit ad meliorem frugem

revocatus, Vel si ab altero sit monendus, vel si non egeat commonitione, ut emendetur si . S. LIV.

Actus virtutum non quolibet modo feri debent, sed obseroatis debitis circumstantiis, quae requiruntur ad hoc, quod sit actus Cirtuosus, ut scilicet sat ubi debet, et quam-do debet, et secundum quod debet: ita D. Thomas loco sup . cit. In proximo itaque corripiendo modus apprime servandus est, quem ipsa suggerit virtus charitatis. Ηino r. fraternam admonitionem comitari

debet spiritus lenitatis. Hujusmodi corri

r Cum omnes eoncurrant, quas hio enumeravimus eondi tiones, praeceptum divinum sub grapi obligare ad proximum do culpis Iathalibus nondum emendatis eorripiendum, nem theologorum inficiatur. Varum quid de eulpa veniali ρ Numet ipsa erit necessaria eorreptionis materia ρ Hae de ro non idem eonsensus. Id enim aliqui negant. Alii contra docant, hujusmodi praeceptum per se tum quoquo obligationem inducere, inb Ieoi tamen ob materias parvitatom. Ad hoc autem neminem toneri plures contendunt, nisi ratione familiaritatis, atat ossicii, ex quo peculiarem curam quis de proximo gerit. Addunt etiam communiter hane obligationem per accidens a- Iiquando fore sub mortali, si veniales culpae, qua ct correptionis sunt impedioridas, ad Iothale peccatum proximo deducant, si

grave seandalam pariant, si in ordine monastico regularem Oh sorvantiam avertant. Do hac opinio nam dissensione vida Αntoino tom. u. Part. I. tract. de viri. theol. Part. 3. cap. 5. qua st . . . et Tournelii continuat. tom. 3. trae t. de Deca I. eap. I. art. 3. seel. 6. punct. a. conclu1. I.

160쪽

Is 7piendi rationem vehementer ac pluries in suis epistolis inculcat Apostolus si ; eamque passim Ecclesiae Patres nobis commendant sa . Prae cunctis audiatur Chrysostomus homil. 3. ad populum Antiochenum ita scribens: - Vis fratrem corrigerer Lacryma,

ora Deum, seorsum apprehensum admone, consule, exhortare: sic et Paulus faciebat ... Demonstra charitatem erga peccatorem: Pedis uado ipsi, quod consulens, et curans, non traducere Volens, peccati ipsum Commone- facis: comprehende pedes, osculare, ne ETu bescas, si modo vere mederi vis. Haec et

medici iaciunt saepius, qui difficiles aegrotos habent, deosculantes, rogantes Persuadent salutarem sumere medicinam se. u. Non una eademque cunctis exhortatio

congruit, ait D. Gregorius M. , quia non cunctos par morum qualitas astringit: saepe namque aliis obiciunt, quae aliis prosunt Quapropter si proximum a culpa retrahere non valeat levis correctio, tum severior usu Petur, dummodo semper cum charitate jungatur. Ita plane docet Hipponensis Episcopus hisce verbis in Psal. io a. Qui forte per-

r ad Galatas cap. 6. v. I. et ep. a. ad TimotIieum

cap. 4. V. a.

a) Vide insuper Gregorium Nagiangenum de moderatione in disputationibus servanda, et Ambrosium lib. 8 in Lucae cap. II. 3ὶ Haec habentur in 3. parte sup. eit. Regulae Pastoralis.

SEARCH

MENU NAVIGATION