장음표시 사용
161쪽
coerce cum dilectione, cum charitate, attendens salutem aeternam, ne, cum Parcis car
ni, anima pereat ii . 3. Ne fraterna correptio exitialis evadat, juxta prudentiae normam hoc officium xercendum est; ideo in posterum tempus non raro disserenda correptio, cum id magis utilitati proximi conserre videatur. Amussim nobiscum sentit jam toties citatus Augustinus, qui lib. i. de civit. Dei cap. 9. N. 2. haec habet: Si propterea quisque objurgandis, et corripiendis male agentibus parcit, quia opportunius tempus inquirit. . . non υ detur esse cupiditatis occasio, sed consilium charitatis. 4. In correptione demum ordo sectandus est, quem Servator ipse Matthaei cap. I 8. V. I 5. Constituit. Fratrem corripe, inquit ibidem Christus, inter te, et ipsum Solum; hoc est, ut explicat Augustinus, non Paliam,
sed in secreto, et occulte; . nam si solus nosti, quia peccapit in te, et eum Sis coram Omnibus arguere, non es correptor sed Pro
ditor sal. Unde patet, quod si privatim quis
ti Consimilia tradunt Hieronymus lib. I. in cap. I. IeT-miae, Gregorius M. I ih. 24. Moralium eap. 16. N. et Ber-
aὶ Ita praefat. Doctor sarm. 8a. da vorbis Doinini, cui adji-piantur Hieronymus in hi no Matthaei locum, et Ambrosius in Psal. II 8.
162쪽
deliquerit, remotis testibus, prius comm Onendus est, ne ipsius fama in discrimine Ponatur. Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum, vel trium stet Omne verbum ii . Igitur si nullum effectum pariat clandestina mOnitio; ut ex uno capite ad resipiscentiam devium perducamus, ut ejusdem fama inoffensa maneat ex altero, non Plures, Sed unum, aut pauci testes adhibendi sunt, equorum praesentia reddatur essicacior co
reptio. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae la . En praeceptum, quo, bina monitione praemissa, proximi culpa non emendata superiori deserenda jubetur. In primis
tamen animadvertimus, ad graviores culpas praeceptum hujusmodi referri, uti compertum est e consequentibus hisce verbis: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicuti ethnicus et publicanus. Animadvertimus secundo, hunc ordinem a Christo praestitutum non semper cadere sub praecepto. Interdum enim recta ratio simul et charitas aeque postulant, ut, correptione praetermissa, illico fiat alienae culpae delatio. Id porro contingit, si culpa jam innotescat; si occulta quidem sit, sed in gravo cedat Beligionis, vel patriae, Vel etiam privatae personae detri
163쪽
impediri nequeat; si tandem periculum sit in mora. Ita unanimi sensu TΤ. concludunt cum D. Τhoma in quaestionibus disputatis
de correctione fraterna art. a. ad Io. dicente: Cum mora denuntiationis est periculosa, oportet non evectare admonitionem , sed procedere ad denuntiationem
De .ciis temporalibus erga proximum eaeercendis, ac de eleemosyna speciatim.
Corporeis quoque necessitatibus proximi succurrendum est per actus charitatis externos, quos diserte sic Lactan ius describit: Si quis victu indiget, impertiamur; si quis nudus occurrerit, Vestiamus; si quisa potentiore injuriam sustinet, eruamuS. Pateat domicilium nostrum peregrinis, Vel indigentibus tecto. Pupillis defensio, viduis tutela nostra non desit. Redimere ab hoste captivos magnum misericordiae opus est, aegros pauperes Visere, atque refovere. Inopes, aut advenas, si obierint, non patiamur insepultos jacere. Haec sunt opera, haec officia miscricordiae, quae si quis obierit,uerum, et acceptum sacrificium Deo
164쪽
immolabit ii - . Actus hujusmodi brevius
adhuc sequenti versiculo enuntiantur. Visito, Poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo. Omnes recensiti actus merito appellari possunt Opera eleemosynae; haec enim grae a VOX est, quae latine redditur Misericordia. Latissime porro quemlibet miserico diae sive spiritualis, sive temporalis actum eleemosyna significat: saepius tamen, magisque communiter ea sumitur pro actu, quo ad alterius pauperiem sublevandam aliquid erogamus.
Expedit nunc ea plurima summatim Conserrd, quae de eleemosyna stricte sumpta suse tradunt ethicae christianae Scriptores. Atque ut ab ejus necessitate exordiamur, dicimus, divinum extare mandatum jubens erga pauperes largitatem. E Sacris Libris perspicue constat haec veritas: inquit enim Deus in Deuteronomio cap. i5. V. II. Ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi: item in Ecclesiastico cap. 4. V. I. et 3. Fili eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transpertaS a Pavere. . . declina pauperi sine tristitia a
165쪽
rem tuam, et redde debitum tuum 1 . Gravis equidem est hujusmodi praecepti obligatio.
Legitur siquidem Proverbiorum caP. a I. v. 13. Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur: rursus in ep. Iacobi Cap. a. V. 13. I dicium sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam: et cap. a5. Matthaei Ite maledicti in ignem aeternum esurioienim, et non dedistis mihi manducare. Quibu s e locis hac ratione concluditur. Qui opera eleemosTnae praeterit meretur a Deo
non exaudiri, sine misericordia judicari, in aeternum ignem detrudi. Sed talia promereri nequit, nisi transgressor legis sub gravi obligantis . Gravis igitur est obligatio
praecepti, de quo disputatur ia . S. LVII.
Verum ut divinum hocce mandatum apprime servetur, quaenam sunt bona paupe-
si Doctrina do miserieordia erga pauperos adhibenda Stoicorum, et Manichaeorum deliramentis adversatur. Stoicos Damque misericordiam inter animi vitia connumeraro non puduisse noscimus tum ex Annaeo Seneca lib. a. do elomentia cap. 5., tum ex D. Augustino lib. s. de Civ. Dei cap. 5. Manichaeos autem da eleemosyna tribuenda nequa praeceptum admisisse neque consilium, deducitur Pariter ex eodem Augustino lib. contra Adimantum cap. II., et Iih. ao. contra Faustam caP. I 6.
a Do vi at obligatione hujusco mandati plura videri potB-xunt apud Cyprianum lib. do opero et et semosynis, Gregorium Nazianzonum de pauperum amore, Chrysostomum serm. 4. Inop. ad Ephesios, et Hieronymum in cap. 6. Michaeae.
166쪽
163ribus impertienda p Numne de rebus propriis, vel etiam de alienis fieri debet eleemosynap Num de male partis p Num de necessariis vel de superfluis tantum p En quaestiones praecipuae, quae nobis hio enodandae objiciuntur. Unde sit Resolutio I. Posita egestate proximi vel communi, Vel etiam gravi, bona propria in
ejus levamen impendenda sunt, non aliena. Doctrinam hanc Scripturae Sacrae apertissime tradunt. Proverbiorum namque cap. 3. V. 9. habetur: Honora Dominum de substantia tua: et Isaiae cap. 58. V. T. Frange e surienti panem tuum. Idipsum ratio quoque naturalis ita confirmat. Per eleemosynam fit rei donatio. Per donationem dominium rei ex uno in alterum transfertur. At nemo
potest, nisi de rebus propriis in alterum transferre dominium. Ergo de bonis alienis eleemosyna fieri nequit l1 . Haec tamen dicta intelligantur in cujuslibet necessitatis
casu praeter eXtremam: requirit enim extrema necessitas, ut, si opus fuerit, non
modo propriis, sed et alienis bonis inopi
Succurratur, cum ipso jure naturae omnia
si Exinde oolliges, quod si deposito, commodato, vel pignora quid traditum tibi suerit, non pauperihus distribuendum arit; sed cui competit reddandum: itam si aere alieno graveris, prius debitum solve, quam ad opera misericordias Pecuniam
167쪽
sint in tanto discrimino communia si . Resolutio a. Circa ea, quae illicite, com- Parantur, animadvertimus, haec tria contingere P se, nempe vel injustitiam tantum esse in acquirente, prout evenit in usura, in furto, in rapina: vel recipientem, ae dantem simul injustitiam admittere, uti in simonia: vel nullam utrinque injustitiam haberi, sicuti patet in lenocinio, ex quo lu-Crum obtentum, cum sit merces iniquitatis, sordidum quidem ac turpe merito appellatur, sed per se injustum non est. Hisce adnotatis, res tota fio paucis concluditur.
Quidquid in prima hypothesi acquisitum
suit, in subsidium pauperum insumendum non est, quia justitia postulat, ut de rebus alienis fiat restitutio. Auctoritate SS. Patrum haec conclusio roboratur. Nam D. Chrysostomus homil. 33. ad populum Antiochenum ait: - Aliena rapiens profecto non est misericors, licet tufinite largiatur M. Idem profert D. Ambrosius lib. 1. de officiis cap. 3o. dicens: in Non probatur largitas, si quod alteri largitur, alteri quis extorqueat: si injuste quaerat, et juste dispensandum putet se. In id etiam ep. lib. 7. D. Gregο-rius M. hisce verbis consentit eP. II O. - Ε-
i Quoad priorem hane resolutionem ea recolantur, qua de necessitato extrema, gravi, et communi jam indicavimus Instit. lib. 2. II.
168쪽
I65leemosyna Redemptoris nostri oculis illa Placet, quae non de illicitis rebus, et iniquitate congeritur, sed quae de rebus concessis, et bene acquisitis impenditur se . In secunda hypothesi, cum unus dederit injuste, cum alter injuste receperit, rem uterque meretur amittere, quae idcirco eleemosynis distribui debet. In postrema lucrum, quod sic illicite acquisitum est, retineri potest, ac de eo eleemosyna fieri. Ita docet Angelicus a. a. quaest. 32. art. 7. Quamvis interim de hisce honis eleemosyna
praecepta non videatur, est tamen consulenda veluti medium, quo peceator sua Crimina misericordiae operibus redimere, fructusque dignos agere valeat poenitentiae si . Resolutio 3. Cum de bonis supervacaneis generatim loquatur Christus in Evangelio LUCae Cap. II. V. 4 . haec pauperibus jubet erogari, dicens: Quod superest date eleemosynam. Ut probe determinent hujusce praecepti adimplendi rationem, triplex bonorum genus Theologi distinguunt. Sunt namque
bona vitae necessaria, quibus nimirum sublatis, homo periret: sunt bona supersua Nitae, sed statui necessaria, quae si desint,
tr) Praeter Aquinatem Ioco sup. cit. vide Bellarininum disput. tom. 4. controv. 3. de bonis operibus in particulari lib. 3. cap. 9., et Gotti tom. Io. tract. de charitate, quaest. 3. dub. 5.ψ3. N. I9. , quorum doctrina ceteri generatim subscribuntur.
169쪽
I66juxta propriam conditionem homo vivere
nequit: sunt bona tandem statui supersua, quorum desectus non impedit, quominus pro sui conditione decenter vivere quis possit. Hac praemissa bonorum partitione, sequentia communi calculo statuuntur principia. I. Eleemosynam largiri nemo tenetur dolis, quae sibi sunt ad vitam necessaria , quamquam in pari necessitate sit proximus constitutus. Charitatis enim ordo requirit, at quisque vitam suam alienae praeferat, nisi agatur de servanda persona, a qua rei
publicae salus dependeat s S. L. reg. 3 .
a. Consentiunt omnes, non modo statui
superflua, sed ipsius quoque decentiae necessaria impendenda fore, ut extremae aliorum egestati consulatur. Quin imo plures idipsum asserunt de bonis, quae sunt ad status integritatem quodammodo necessaria. Nam proximi vita, inquiunt, maximum bonum est, ac certe pluris habendum, quam bonum nostrum admodum inserius, pro uti
est conditionis temporalis integritas lil.
3. In gravi necessitate si Vergetur proximus, tum e superfluis statui subveniendum
ιν Vida Bollarminum Ioc. sup. e t. cap. 8., Gotti eod. tracta N. 22. Antoine tom. a. parto I. traei. de viri. theoI. parte 3. cap. 4. quaest. a. Adnotamus interim tum tantum per Eleemosynam gratis dandum esse, cum quis absolute sit pauper.
At si quis egoat secundum quid; si nompo hic et nunc iacultatibus uti noqueat, quibus aliarido gaudot: si bonorum sporet
170쪽
illi est, tum etiam ex iis, quae non ad status conservationem, sed aliqua ratione ad ejus congruum decorem requiruntur. Hinc, ut gravi necessitate laboranti subsidium conferatur, et splendori domus, et conviviorum frequentiae, et vestium ornatui aliquantisper detrahondum. Hi namque sumptus, etsi coerceantur, statum prosecto non diminuunt, nullum, aut leve tantum pariunt incommodum, quod comparate ad proximi necessitatem pro nihilo reputandum est. q. Posita, non maxima, non graVi, Sed communi proximi paupertate, urget etiam eleemosynae praeceptum de iis, quae status conservationi, ac decori supersunt. Eruitur haec doctrina ex verbis Apostoli ep. I. ad Timotheum cap. 6. v. 17. dicentis: Dioitibus hujus saeculi praecipe facile tribuere. Verum
qui, ut eleemosynam largiatur, extremam aut gravem expectat aliorum necessitatem facile non tribuit, quia non saepe utraque necessitas occurrit. Ergo et in communi
pauperie divinum praeceptum jubet, ut egentibus supervacanea statui saltem erogentur. Quod Sacris Literis ostendimus, Sanctorum Patrum auctoritas plane confirmat.
acquisitionem: si opera saltem praestare valeat Pretio aestima-hilia; tunc praeceptum gratis dandi non urget, eum per Commodatum, mutuum, venditionem, vel etiam per eontractum in- nominatum eju1 inopiae succurrere possimus.
