Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

63 Peae ceteris D. Basilius avarum hominem sic arguit homil. in caput i a. Lucae in Nonne spoliator es tu, qui quae dispensanda recepisti tibimetipsi propria facis p. . . Esurientis est panis, quem tu detines; nudi est pallium, quod tu in arca servas; discalceati calceus, qui apud te putrescit; indigentis argentum, quod defossum habes se. Consimilia pronuntiat D. Chrysostomus homil. 34. ad populum Antiochenum dicens: - Non ad hoc accepisti, ut in delicias absumeres, sed ut in eleemosynam erogares. Nunquid enim tua possides 8 Res pauperum tibi sunt croditae, sive ex laboribus justis, sive ex

haereditate paterna possideas se. D. Am-hrosius et accedat, qui sermone 3 I. ita concludit: in Noti minus est criminis habenti tollere, quam, cum Possis, et abundes, indigentibus denegare se. Idipsum tradit D. Augustinus in Psalm. 147. , ubi ait: - Superflua diviti necessaria sunt pauperi: aliena retinet qui ista tenet in . Hisce adjiciendus Pater simul et Pontifex Leo M. serm. 5. de collectis, cujus haec sunt verba: Etiam

terrenast, et corporeae sacultates ex Dei largitate proveniunt, ut merito rationem eorum quaesiturus sit, quae non magis possidenda, quam dispensanda concessit - . Postremo D. Bernardus inquit ep. 41. Nostrum est,

Pauperes clamant, quod essiiuditis. Nobis

172쪽

369 crudeliter subtrahitur quod inaniter expen

5. Tandem vel maxime adnotandum est, necessarium et superfluum, de quo huc usque Iocuti sumus, in indioisibili positum non fore, sed illud majorem, hoc minorem latitudinem habere, quo eminentior est Personae conditio. Unde liquet, in praxi non Ievis esse negotii aequos fines inter utrumque constituere. Ceterum ad cavendas ambages, quae in praecepti nuper traditi observantia exoriri facile possunt, juxta saniorum, ac prudentiorum suffragium ea dicimus generatim alicui necessaria, quae a ceteris ejusdem conditionis viris bene moratis ac temperantibus tamquam superflua non habentur. Statui pariter necessaria sunt quae in praesens non modo requiruntur, sed et in futurum, ut prospiciatur Casibus communiter ac probabilius obventuris: item quae conserunt ad prolem alendam, instruendam, educandam; quae decent ad filiarum dotes in posterum adsignandas; quae

si in Santontia hic a nobis defensa, iIuaa tenet, superfluas opes a divitibus absque culpa retineri non possct, sed ΘXpondendas esse ad sublevandam Iovem etiam proximi inopiam, oppugnatoribus non earsi. Haec tamen uti communior ae verior a Pra Citato Bel Iarmino recipitur cap. 7., eamque propugnant D. Thomas a. a. quaelli. 32. art. 5. , Gotti Ioe. cit. N. a4., Antoin ibidem, Alphonsus do Ligorio lib. a. trast. 3. d praee pio Charitatis cap. a. dub. 3. ot alii quamplures, quos resert in sua hibliothaea Lueius Ferrarius verti. Eleemosyna.

173쪽

ITO domum, sobole adaucta, opportuna sunt ad status incrementum, non quidem ut liberi immodice ditescant, sed ne singulorum Con

ditio, ad plures abeunte patre, notabiliter minuatur si .

S. LVIII.

Dominium rerum ab uno in alterum per eleemosynam transfertur S. LVII . Hanc igitur nequeunt largiri, nisi qui bonorum proprietatem ac liberam administrationem habent. Ita generatim omnes. Peculiariter autem de uxore ac filiis, de pupillis et tutoribus, de

regularibus, deservis haec pauca adnotamus. I. Duplex ad uxorem pertinet genus bonorum, quae Vel paraphernalia vel dotalia vocantur. Ad illa referuntur quae praeter dotem aut ex propria industria, aut alio quolibet titulo uxor acquirit: haec sunt, quae Vel uxor viro tradit, vel alter uxoris nomine ad onera conjugii ferenda. Bonorum

1 Cum nihil avaro superfluum videatur, at ah inexplebi It

hominum cupiditata rerum necassitas vel superfluitas dimetienda foret, jam prosecto consequeretur, nunquam aut sore Nunquam in uommuni pauperum egestato largiendum esse. Hino lapsus daretur in absurdam doctrinam ab Innocontio XI. roj-DtRm, quam soquens continoi propositio: - Vix in saeeularibus invenies, etiam in regibus superfluum statui: et ita vix aliquis tenetur ad Bleemosynam, quando tenetur tantum a superfluo latus -Hae do re legatur ornatissima D. Basilii homilia ita divites, ubi inanos eorum sumptus gravibus copiosisque verbis illo depingit, ac vehomanter insectatur.

174쪽

paraphernalium plenum habet uxor dominium si . Poterit ergo, viro inscio, ac etiam

invito, in subsidium pauperum eadem erogare; moderate tamen, ne familia detrimentum exinde patiatur. Contra vero e bonis dotalibus eleemosynae fieri nequeunt ab uxore. Hujusmodi namque bonorum manet quidem penes uxorem proprietas, sed eorum

administratio et usus viro subjiciuntur lat. Ab hoc principio nonnullos interim excipe

casus: non enim interdicitur uxori eleemosynas de bonis quoque dotalibus eorumque fructibus erogare si expressus adsit, vel saltem praesumptus viri consensus; si proximus ad necessitatis extremum pervenerit; si, Viro absente, vel alias impedito, negotia familiae ab uxore gerantur; si tandem sermo sit de eleemosynis, quae conditionem decent, quaeque a ceteris fieri solent mulieribus pari gradu constitutis. a. Filius familias si in militia vel occasione militiae facultates sibi comparaverit,haeo bona, quae castrensia nuncupantur, egentibus donare potest: idem dicatur de bonis quasi-castrensibus; nimirum de opibus Vel ex munere aliquo publico, vel e studiis Literarum, vel e Principis donatione acqui-

iὶ L. Hae Iego Cod. de pactia conventis. sal L. r. et 75. dig. de jure dotium; et L. in rebus 3o. Cod. do iura dotium.

175쪽

sitis. Nam filius quoad utraque bona Ceu pater-familias habetur, eique competit de ipsis proprietas, usus fructus, ac libera administratio iij. Verum de bonis profectitiis et adpentitiis num id aeque concludendum p Bona Prosectitia ea sunt, quae intuitu patris filio

conseruntur sub patria potestate constituto, vel quae filius ipse e rebus paternis lucratur. Cetera bona, quae Praeter Castreusia, quasi castrensia, et proseotitia si lius acquirere potest, adpentitia solent appellari. Ad haec reseruntur quae ex artibus mechanicis, industria, inventione, casu, legato, donationestius assequitur, nec non ea Cuncta, quae a matre, aliisve propinquis ex linea materna jurti haereditatis eidem obveniunt. Prioris generis bonorum solus pater est dominus sal: Posteriora vero quoad proprietatem ad filium attinent, sed pater administrationem eorum habet, et usum iis . Unde consequitur, filium familias bona profectitia, et adventitia eleemosynis libere donare non Posse. 3. Cum bona propria administrare nequeant pupilli, exinde patet, cur nec possint eleemosynas largiri. Idipsum asseritur sive de minoribus, sive etiam de pro digis, queis

r) L. Cum oportat 6. et L. Cum multa 7. Cod. do bonis, quae Iiberis. αὶ Eadom L. 6. Cod. de bonis, quae liberis; et S. Sancitum Instit. Per quas personas cuiqv. aequiratur. s3ὶ L. 6. Cod. loc. sup. cit.

176쪽

73 administratio rorum interdicitur. At ii illito secius eleemosynae, quae minutae dicuntur, quaeque statui Conveniunt, juxta plures vetitae non videntur pupillis, minoribus, ac Prodigis, quia praesumitur hasce modicas donationes ab iisdem fieri tacito legum consensu. 4. Quamquam tutor et curator sint alienarum rerum administratores, non domini; eis tamen licet ex communi sententia de bonis pupillorum ac minorum tenues Iargitiones pauperibus tribuere, cum id congruum omnino rectae bonorum administrationi censeatur.

5. De regularibus haec pauca monemus. Superior monasterii curam, ri usque bonorum administrationem gerens ex iis, quae subditorum necessitatibus ac decenti statui supersunt, potest, imo debet pauperibus su venire. Si enim omnibus generatim Christus ait Lucae cap. II. Quod superest date eleemosynam, haeo Verba eos potissimum devinciunt, qui Evangelicae student persectioni. Inferior autem ob paupertatis votum,

cui se obstrinxit, cum nihil proprii habeat, quidquid vel aliorum donatione, vel suis laboribus obtinet non sibi, sed monasterio a quirit. Bona igitur communitatis vel ab eo

quomodocumque adepta nequit religiosus eleemosynis erogare, nisi venia superioris accedat, vel de articulo extremae Decessitatis proximi agatur.

177쪽

familiaribus conserre possunt, nisi tacite saltem domino consentiente. Extremae necessitatis casus heio quoque excipitur: tum siquidem, domino etiam reluctante, poterit servus res non suas inopi distribuere, cum omnia bona in tanto discrimine sint communia.

Ut misericordia in pauperes congrua ratione exerceatur, septem requiruntur COH-ditiones. Haec I. Iusta sit oportet. Ut autem eleemosynam justitia comitetur, bona propria egenis Conserantur, non aliena lS. LVII : item quaelibet remoVeatur personarum ae ceptio juxta Tobiae monitum cap. 4. V. r. Noli αoertere faciem tuam ab ullo paupere. a. Sit discreta, seu prudens, ne debitus perturbetur ordo, qui in charitatis exercitio apprime servandus est S. XLIX. et L. 3. Sit abundans, habito semper ad cujusque facultates respectu. Unde Τobias eodem caP. V. 9. sic filium alloquitur: Si multum tibi fuerit, abundanter tribue. 4. Sit prompta, scilicet, non importunitate indigentis extorta, neque in crastinum dilata. Id insinuat Ecclesiasticus cap. 4. V. 3. hisce verbis: cor inopis ne Iiaeeris, et non

protrahas datum angustianti.

178쪽

17s5. Sit humana, idest, a contemptu, ab asperitate penitus aliena. Ita docet ibidem

ipse Sirachides V. a. et 8. dicens: Animam esurientem, ne de*exeris, et non exasPeres paverem in iuspia sua.... responde illi pacisca in mansuetudine. 6. Sit alacres: fiat nimirum animo Iubenti. Nam Apostolus a. ad Corinthios Cap. 9. V. T. ait, pauperibus largiendum esse non eae tristitia, aut eae necessitate: hilarem enim diatorem diligit Deus. 7. Sit tandem humilis: non enim ad jactantiam subveniendus a nobis est pauper, non ut humanos aucupemur honores, sed co tantum fine, ut Deo placeamus. Normam hanc salutarem in eleemosynis erogandis sectandam Christus tradit Matthaei cap. 6. V. u. et seq. , ubi quemque sic hortatur: Cum facis eleemosynam noli iuba canere ante te, sicut hNocritae faciunt nesciat sinistra

tuta quid facit dextera tua. S. LX. Si jam recensitae conditiones in danda

eleemosyna observentur, saluberrimos inde fructus oriri, Sacrae Literae ostendunt.

Nam I. Eleemosyna in divina Bonitate s-duciam parit. Legitur siquidem Τobiae cap.

4. V. Ia. Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna omnlibus facientibus eam.

179쪽

a. Ad justificationem disponit, si, coelesti gratia juvante, a peccatore fiat. Id in Evang.

Lucae cap. I9. contigisse sertur de Zachaeo, qui cum dixisset v. 8. Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do Pauperibus: audire meruit Servatoris verba: Hodie salus is domui facta est. Hinc jure nuneupantur Μatthaei cap. 5. V. 7. beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentiar. 3. Satisfacit pro peccatis. Quamquam e nim per se non justificet eleemosyna, culpas tamen delet veniales; immo et poenas remittit, quae, ablato etiam lethalis culpae reatu per Sacramentum Poenitentiae, adhuc solvendae manent vel in hoc saeculo vel insuturo. Quocirca Tobias inquit cap. 4. V. I. Eleemosyna ab Omni peccato, et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras

A. Postremo vitam aeternam eleemosyna de condigno promeretur si tu statu gratiae ct ex charitate fiat. Luculenter id constateX Cap. 25. Matthaei, cum ibi Christus misericordibus in extremo judicii die regnum illis paratum a constitutione mundi pollicea

tur is .

i Quoad eleemosynas proprietates et effectus consulantur Cyprianus de Op. et Eleem ., Chrysostomus honi. 33. 34. 37. ad Pop. Ant., Hieronymus Com. in Ps. i 33. . Ambrosius do Elia et jejun., Augustinus Enchir. cap. 7o., Chrysologus horai. do jejun. et eleom., Leo. H. serm. I. at a. de collectis.

180쪽

SECTIO SECUNDA

DE VIRTUTIBUS ΜORALIBUS.

S. LXI.

Virtutes, quae mores hominum juxta rectam rationem componunt, moratis appellantur. Inter eas eminet potissimum Religio, quae maxime quidem ad virtutes theologiacas accedit, sed cum ipsis numeranda non est: illae namque Deum uti objectum immediatum Frimario respiciunt; haec non Deum, sed cultuin Deo exhibendum proxime attingit. Praeter religionem, quae ordinat hominem ad Deum, aliae plurimae recensentur morales virtutes, quibus, homo vel ad seipsum, vel ad proximos ordinatur. Hae Cunctae ad quatuor revocari possunt: ad temperantiam, Videlicet, quae appetitum sensitivum refraenat; ad justitiam, qua unia cuique jus suum tribuitur; ad prudentiam, quae humanos actus dirigit secundum ordianem rationis; ad fortitudinem, quae in aggrediendo et sustinendo consistit. Cardinales nuncupari solent hujusmodi virtutes, cum totidem sint veluti cardines, quibus nititur humanae vitae persectio. Plura, quae do religione, ac virtutibus cardinalibus tradunt Ethicae Sacrae scriptores, Praeclarum sectionis, quam aggredimur,

SEARCH

MENU NAVIGATION