장음표시 사용
181쪽
178 constituunt argumentum. A praestantiori virtute ut sumamus initium, sit
Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et via duas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. Ita D. Ja-CObus Cap. I. V. 17. describit religionis virtutem, quae sic generatim accepta virtutum omnium sive theologicarum sive moralium complectitur ossicia. Saepius tamen pro Peculiari virtute religio stricte sumitur, aedefinitur Cirtus moralis, qua Deo tamquam Primo rerum principio, atque supremo domino cultus conoeniens triouitur ii . Quanta sit hujusce virtutis necessitas luculenter
iὶ Quoad religionis vocem non una est veterum sententia. Religionem a relegenco appellatam existimat Cicero lib. 2. do Nat. Deorum; eique adhaeret D. Isidorus Elymologiarum lib. Io. Cap. II. Tullianae opinioni adversatur Laetantius, qui a r ικα o potius etymon religionis deducit: ait enim lib. 4. divin. Instit, Cap. a8. - Ηae conditione gignimur, ut generanti nos Deo justa et debita obsequia praebeamus. . . Hoc vinculo PiE-tatis obstricti Deo, et religati sumus; unde ipsa religio nomen accepit Haetanus citatus auctor, cui susAagantur Hierony
mus in Amos cap. 9; Ambrosius Itb. da Virginibus, at Auguatinus lib. I. rotractat. e P. 13.
182쪽
179 ex iis patet, quae de necessitate divini cultus alibi tradidimus ii . Plures actus sibi proprios elicit religio, quorum praecipui
sunt deootio, oratio, a ratio, votum, et juramentum: duo priores ad cultum inte num attinent, ad externum posteriores. De singulis per articulos gradatim.
Devotionem ad religionis virtutem pertis nere Sacrarum Literarum testimonia plane demonstrant. Legitur siquidem Exodi cap. 35. v. ai. obtulerunt filii Israel mente promptissima, atque deoota primitias Domino: item lib. a. Paralipomenon CAP. 29. V. 3I. Obtulit unioersa multitudo hostias et Iaudes et holocausta mente deoota. Triplici sensu devotionis vocabulum usurpari potest. Nam I. Congruam significat rationem, ,qua decet religionis actus exercere: unde si attente, Studiose, ac ferventer quis oret, Sacrificium
osserat, divinas Iaudes persolvat, devotus appellatur la .
si Vid. Imtitutioncim lin. n. s. 32. a Conseratur Lassius de iustitia et iure Iib. a. eap. 3'.
183쪽
i floa. Sumitur quoque devotio pro interiori
quadam suavitate, quam in pietatis actibus perficiendis interdum experimur. Huio sensibili delectationi persaepe nomen devoti nis attribuunt Sancti Patres, ac praesertim D. Bernardus, qui serm. r. de nativitate Domini ait, devotionem esse hilaritatem mentis, et dulcedinem spiritualis gratiae, qua bona Opera condiuntur. At quoniam sine spiritali dulcedine, quae non est in hominis potestate, actus devotionis etiam perfectissimae consistere valet; perspicuum inde ost, hujusmodi suavitatem substantiam devotionis min, me constituere, sed per accidens devotionem
comitari, vel ab ea uti a causa proficisci. 3. Tandem nomine devotionis proprie designatur peculiaris actus religionis consistens in pio animi affectu, seu voluntate. Deo famulandi modo cujusque conditioni, et statui accomodato. Fuso disserit de hoc postremo devotionis genere Doctor Angelicus, ejusque
naturam expendens ita scribit a. a. Quaest. 8a. art. 1. - Devoti dicuntur qui seipsos is quodammodo Deo devovent ut ei se to-
is taliter subdant: propter quod et olim apud se gentiles devoti dicebantur qui seipsos iis dolis devovebant in mortem pro sui saluteis exercitus, sicut de duobus Deciis Titus se Livius narratii . Unde devotio nihil aliud
si Historiarum lib. 8. cap. 9., et Ith. Io. EaP. 28.
184쪽
,, pte se tradendi ad ea, quae pertinent adis Dei famulatum μ.
Interdum adesse solet ementita devotio, quao sub virtutis cortice vitium recondit. Ad hanc praecavendam nonnullae Prae Oculis habeantur notae, quae Verae devotioni tantummodo conveniunt, quaeque ad haec summa capita referuntur. a. Vera devotio interior esse debet: nam Deus cor praesertim intuetur, nec quidquam valet exterior mandatorum custodia,
si lex divina non deseratur in corde. Res factis patescit: noscimus enim ex Genesi, victimas Abel Deum respexisse, non quas Cain obtulerat ii : noscimus ex Prophetis, Deo neque accepta fuisse judaeorum solemnia et sacrificia, cum interno carerent pietatis . assectu la : noscimus ex Evangeliis, Christum reprehendisse pharisaeos, quia s Tinsecus ovium vellera induebant, intus autem erant lupi rapaces la . a. Vera devotio saepe consilia evangelica sectatur; in primis tamen fideliter obtemperare studet praeceptis. Plures, quos Vulgus
sai Isaiae eap. r. v. I4. Amos cap. s. v. 2I. 3ὶ Matthaei cap. 7. v. I 5. cap. 23. F. 25. et seq. Lucae cap. II. T. 39. et seq.
185쪽
I 8a devotos appellat ex toto animo amplectuntur, quae speciem exhibent persectionis, aovirtutem in superfluis exercitationibus reponunt; cum interim ossicia statui necessaria parvipendant, et negligant quae divina lege jubentur. Hoc sane devotionis praestigium est, non vera devotio. Etenim qui Iegem transgreditur divinae voluntati non subjicitur, sed obsistit. At vere devotus ille solus est, qui 'Deo ita se tradit, ut eidem prompte subjiciatur. Non ergo Vere devotus qui legem praetermittit. 3. Vera devotio saeva non est, non super ba, non aspera, sed discreta, sed humilis, sed officiosa. Haec simulationem nescit; haec fastum odit; haec humanos non quaerit honores; haec, uno Verbo, Proprietatibus gaudet charitatis, in qua potissimum fundatur. 4. Vera devotio e plurimis, quos parit, essectibus, manifesto se prodit. Ea quippe devotio certe fucata non est, quae hominem spiritualem emoti; quae Pravas devincit cupiditates; quae Dei gloriam exquirit, et promovet; quae nos a creatarum rerum ino
dinata assectione divellit; quae divitiarum
Buadet, voluptatumque saeculi contemptum.
mures numerantur modi, quibus comparari potest ac foveri devotio.
186쪽
I83 Inter eos I. recensetur Dei bonitatis,
jusque beneficiorum pia recogitatio. Cum enim ineffabilia recolimus naturae simul et gratiae dona, quae recepimus; cum praecis pue maximum divinae pietatis opus, hoc
est, humanae redemptionis mysterium sedulo contemplamur; tum profecto in nobis oritur erga supremum Largitorem ac Servatorem dilectio, quae proxima devotionis est causa si .
. Humilis etiam infirmitatis nostrae consideratio summopere devotioni prodest. Suosn amque desectus, ac permultas necessitates
qui scrutatur, ex iis iacile dignoscit, opedivina se vel maxime indigere. Hao posita cognitione, jam excluditur praesumptio, quae impedit, ne per devotionem quis Deo se subjiciat.
3. Iugi demum, et enixa oratione acquiritur devotio, cujus principalis causa Deus est. Hio enim quos dignatur Nocat, et quem vult religiosum facit, et, si voluisset, Sasii Quantum prae ceteris devotioni conferat domini eao Passionis meditatio D. Bornardus animadvertit serm. ao. in Cantie; ubi Deum sic tenerrimo alloquitur: Sed est quod me plusmo et, plus urget, plus accendit. Super omnia, inquam, reddit amabilem to mihi, Iesu hone, calix, quem bibisti, opus nostra. redemptionis. Hoe omnino amorem nostrum facile vindieat i tum sibi. Hoc, inquam, est quod nostram devotionem et blandius allicit, et justius exigit, at arctius stringit, et assicit va-
187쪽
I 84 maritianos eae indemiis devotos fecisset si .
Cum orationis vocem identidem usurpent Scripturae Sacrae, per eam actum undique
designant, quo vel Deo laudes persolvimus, vel pro collatis donis grates illi rependimus, vel res decentes ab ipso flagitamus. Divinis Literis congruit apprime doctrina Sanctorum Patrum, juxta quos oratio definitur ascem sis mentis in Deum sal: conoersatio, et sesemocinatio cum Deo i3 : boni cujusdam p titio a piis Deo exhi Bita lΑ : cordis desiderium, et gemitus ad Deum directus 5 . Orationem peculiarem esse religionis actum
1ὶ Ita D. Ambrosius in Commentariis Lucae ad cap. 9. v. 65.
Da hoe articulo si plura desiderentur, adeat studiosus Lector D. Augustinum da vera religione, ac de vita beata; consuIat quoque D. Bernardum lib. a. da consideratione, sermonihu d. Ascensione, ac serm. Io. xa. Et 5a. in Cantica. Ε theologis autem devotionis argumsentum uberrime pertractant D. Franeiseus Salesius do introductione ad vitam devotam, Bollaminus opus . d. Ascensione mentis in Deum, et suaregius Ope Tum tom. 13. da Religione vol. a. traol. 4. Γh. a. cap. 6. et
a Ex Ioanna Damaseeno Iib. 3. de Fide orthodoxa cap. 24. 3 Ex orat. r. Gregorii Nyssent de oratione Dominica. 4ὶ Ex Basilio Homilia in martyrem Iti Iittam N. 3. 5 Ex Augustino enarrat . in Psalm. 37. N. 24. Diuitigoo by COORIC
188쪽
I85 perspicue demonstrat Angelicus Doctor a. a. Quaest. 83. art. 3. in corpus hac ratione concludens: - Ad religionem proprie perti- net reverentiam, et honorem Deo exhibe- re; et ideo omnia illa, per quae Deo re- Verentia exhibetur, pertinent ad religio-
nem. Per orationem autem homo Deo re-
,, Verentiam exhibet, in quantum scilicet ,, ei se subjicit, et profitetur orando, se eois indigero sicut auctore suorum bonorum. Unde manifestum est, quod oratio est prin
is prie religionis actus se si .
Pro varietate modi, quo fieri potest oratio, in mentalem haec dividitur, et vocalem. Prior in actibus mero internis consistit: fit mente simul et ore posterior. Item in pu-
r Do multiplici signifieations orationis eursim haec pavea expendantur. Oratio grammatica inspecta est omnis locutio, qua sensus animi proseruntur. Da hujusmodi grammatteali acceptiona exempIa praebent Cassae lib. a. de bello civili cap. 39. Torontius Andr. A. I. 5. v. t 6. et Gellius lib. I 8. cap. IO. in fine. Aliter sumitur apud xhetores vox orationis, eum ubiis hoc proprio nomine signetur oratoria loeatio. Id patet ex Quintiliano ita. Io. cap. r. , tum etiam ex Tullio Itb, 3. de Oratore, cap. 25. , lib. I 5. ad Atticum ep. I. , alibique Passim.' Rhetores quoque orationem aIiquando vocant dicendi Laonitatem, et copiam. Hae de ra Tullius ipso consulatur in Bruto cap. 45. , et Martialis lib. 5. epigram. 29, Tandem juxta eo- cIosiastioos aeriptores nihil aliud sihi vult oratio, quam sermo, et preeatio ad Deum habita; quo postremo sensu dumtaxat de orationa hie disseritur. Vida Hieronymum op. I4o. ad Cypria
189쪽
I86blicam et privatam distingui solet vocalis oratio. Publica erit, si nomine Ecclesiae fiat
a publico ejus ministro ad hoc munus d Putato: privata nuncupabitur, si quis oret pro se vel pro ceteris ut privata persona ex libero devotionis assectu . Sive autem publica, sive privata sit oratio vocalis, omnino requiritur, ut, cum Deus Iabiis colitur, animi quoque assectus in eum erigantur. Etenim se vera postulatio non in oris est vociis bus, sed in cogitatione cordis. Valentiores,, namque Voces apud secretissimas aures,, Dei non faciunt verba nostra, sed deside- ,, ria. Unde recte per Psalmistam dicitur: , , desiderium pauperum exaudioit Dominus , , , PraePa ationem cordis eorum audioit au- , , ris tua - : Hactenus D. Gregorius M. lib. aa. Moralium cap. I 8. si .
Religionis actum, de quo modo disceptamus, semel, iterumque commendant Scripturae Sacrae, ejusque necessitatem disertissime testantur. Quae necessitas ut comperta sit, quatuor animadversionibus totum argumentum concludimus.
st Quamquam ad Essentiam orationis Verba non pertineant δnihilo tamen seeius perutilis est vocalis oratio, quoniam, rati ait Augustinus up. Ia I. ad Probam cap. 9. - interdum voce nos ipsos ad devotionem acrius excitamus Quin immo haeo me- CP saria quandoqua erit; eum, nempp. vocales fundere preces divina lego. v I humana jub amur.
190쪽
rentuin lapsu mala cuncta in orbe prodiere: hinc prope infinita aerumnarum series, quibus undique circumdamur, premimur, amictamur. Dum autem in tam miserando naturae jam depravatae statu persaepe ingemiscimus, quo confugiendum nobis erit, ut ab adversis eripi valeamus p Inter tot calamitates opportunum certe, maximum, a necessarium hominis praesidium est oratio. Huic enim Deus auxilium pollicetur dicens Ps. 49. v. I . inooca me in die tribulationis,
a. Cum ob primam labem, quae Adae
posteros insecit, sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sint ab adolescentia iit; inde fit, ut, quamvis videant, Pro bentque meliora, in deterius tamen proruant mortales, atque a Summo Bono avertantur. ordine morali sic perturbato, quomodo, culpae vinculis abruptis, in pristinum justitiae statum homo redibit p Naturae vires ad hoc prosecto non valent, nisi divinae gratiae virtute roborentur: non enim sumus suθυ- cientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis; sed susscientia nostra eoe Deo est a . At hujusmodi virtus adeo necessaria num nobis invitis conceditur P Equidem peccato-
ii Geneseos cap. 8. V. a I. . a Ep. a. ad Corinthios cap. 3. F. 5.