Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

miles pauper modo conscriptus, et tyro, quem Paulus armavit, quem Angeli ad certamen

unxerunt, quem victorem Christus coron

vit - . Addatur 'Chrysostomus, qui homil. in martyres Iuventinum et Maximinum sto Antiochenos assatur: - Non aliter priscos, aliter recentiores colitis Sanctos, sed eadem

alacritate, eodem amore, eodem affectu colitis omnes, et commendatis. Non enim exinploratis tempus, sed exquiritis animi fortitudinem, pietatem, fidem invictam, gelum

fervidum, et eas Virtutes, quas praeseserunt Sancti, ob quorum honorem hodie convenimus se. Item Cyrillus lib. 6. in Iulianum haeo habet: - Sanctos porro Martyres, neque Deos esse dicimus, neque divino cultu illos adorare solemus, sud assectus, et honoris. Quin potius summis honoribus illos

ornamus; Puta, quod pro Veritate strenue certaverint, sinceritatemque fidei eousque servaverint, ut animam ipsam contempserint, repudiatisque mortis terroribus, periculum omne vicerint. Quare nihil est absurdi, imo vero necesse erat, eos, qui tam claris facinoribus excelluerunt, ornari perpetuis honoribus M. Non aliter sentit Ioannes Damascenus lib. 4. do fide orthodoxa cap. I 6; inquit enim: - Ηonoraro decet Sanctos, ut amicos Christi, ut filios, et haeredes Dei - .

222쪽

a19 Eadem prorsus ratione Sanctorum cultui suffragantur latini Patres. Audiendus est prae primis Cyprianus dicens ep. - Martyrum passiones, et dies anniversaria commemoratione celebramus se. Idipsum testatur ep. ad Riparium hisce verbis Hieronymus: - Honoramus servos, ut honor serVorum redundet ad Dominum in. Augustinus pariter lib. ao. contra Faustum cap. a I. ait: - Populus Christianus memorias martyrum religiosa sollemnitate concelebrat dii. Demum prae multis, quos, ne plus aequo res producatur, cogimur praeterire, Maximus

Taurinensis Episcopus adjiciatur, qui homil. 81. in natali Ss. Mm. Octavit, Adventitit, et Solutoris haec scribit: - Cuncti martyres devotissime percolendi sunt, sed specialiterii venerandi, quorum reliquias possidemus m. Probatio 3. Religiosum Sanctorum cultum suadet etiam luculentissimum traditionis a gumentum ex antiqua, constanti, universali Ecclesiae praxi deductum. Haec siquidem, ut innumera fatentur Patrum testimonia, semper et ubique Sanctos venerari consuevit: quin imo, ut a fidelibus pie ac decenter ipsi colerentur, dies festos in Deiparae, Apostolorum, ac Martyrum honorem iam a suis primordiis instituit eisque templa dicavit. In primis autem, ut nonnulla de hisce sestivitatibus attingamus, indubium est, sol-

223쪽

lemnitates Nativitatis, Annuntiationis, Purificationis, atque Assumptionis Deiparae v tustate gaudere. Id manifesto liquet e plu

rimorum Sanctorum Patrum auctoritatibus,

qui a saeculo quarto ad sextum floruerunt si . Quod si ad Sanctorum sesta progrediamur, haec ab Ecclesiae exordio in apostolicis Constitutionibus, quae Clementi Romano Pontifici tribuuntur, legimus indicta. Ibi namque lib. 3. cap. 33. de tempore, quo feriandum sit famulis, dicitur: - In diebus Apostolorum vacent: magistri enim fuerunt ad docendum vos de Christo, vobisque Spiritum S. dederunt. In die Stephani Protoma tyris item vacent, ao reliquis diebus sanctorum martyrum, qui Christum vitae suae anteposuerunt in. Quoad saeculum secundum celebris est Ecclesiae Smyrnensis epistola, cujus en verba: - Solemnes agimus celebresque conVentus .... cum eorum memoriam,

qui prius passi fuerant, celebramus a .

rὶ Festum Natisitatis Deiparas meminit Gregorius M. ad

diem 3. Septemhris in Sacramentario. Commemoratur Annuntiationis eoiebritas in sermons do eadem inter opera D. Athanasii recensito. Qui sermo, si ab hoe Patre exaratus juxta Sta- Pleionum eenseatur, ad saeculum 4. referendus erit, ad subsequens vero, si eum Baronio illum tribuero velimus Cyrillo A laxandrino, vel Anastasio Episcopo Antiochono. Da nato Pu-xifieationis agunt Nyssoni, et Chrysostomi orationes. Tandem in operibus Hieronymi sermo reperitur do soIemnitate Assum

ptionis huic Patri, vel ipsi eoaevo Sophronio adjudicandus. a Hano epistolam tradit Eusebius Ith. 4. Hist. Ee.les. cap. fis.

224쪽

festum puerorum, qui martFrum primitiae fuerunt, jam a tertio saeculo in Ecclesia observatum esse constat ex Origeno homil. 3. in diversa Evangelii loca. De plurimis quoque diebus sacris in honorem Sanctorum quarto saeculo institutis, testes ha

bemus Basilium si , Nagianaenum la , Chrysostomum i 3 , Hieronymum lψὶ , aliosque

ejusdem aevi Patres tum orientalis, tum Occidentalis Ecclesiae. Quod hactenus de Sanctorum festivitatibus dictum est, id aeque de Templis affirmandum. Quandoquidem enim, diris persecutionum fluctibus pacatis, tandem, Constantino M. imperante, quiescere coepit Ecclesia; tum undique Sacras Aedes in memoriam

extrui Sanctorum totus terrarum orbis conspexit. Hac in re ne contingat, aequos brevitatis nos praetergredi fines, obiter indicare sufficiat in oriente, tum Basilicas in honorem Apostolorum Ierosolymis si, et Constantinopoli saeculo quarto honorificentissimo conditas i6ὶ, tum Ecclesias Beatae Vi

si Homilia in Gordium martyrem. ta Oratione x. in Iulianum. 3ὶ Homilia d. Sanetis Berenice, Prosdoce, et D mnina. 4ὶ Lib. 3. Commentae. in cap. 4.-Galata . Io. IT. 5ὶ Cyrillus Ieroaolymitanus Catischasi I6. mantionem facit hujusce Basilicae, quam Christi fideles tum temporis inaedifi- earunt quo Ioeo in Apostolos dascenderat S. S. 6ὶ Templum Constantinopolitanum, de quo hie agitur, Eusebius graphiea describit Iib. 4. de vita Constantini cap. 53.59.

225쪽

ginis si , Thomae Apostoli iαὶ, Theodori 3 , Basilisci s 4 , Theclae is , et Euphemiae

martyrum s 6 , aliasque numero prope infi

nitas, quas longo recensent ordine sacrarum

antiquitatum Scriptores. Modo si de occidente loquamur, ad Urbem oculos convertere satis erit tr . Ibi namque Sylvester I. eodem saeculo quatuor Basilicas SS. Petri et Pauli, Joannis, et Laurentii a Constantino magnificentissime erectas, Liberius Basilicam S. Mariae ad Praesepe, alias alii subinde Romani Pontifices sollemniter dedicarunt l8 . Antiquis Ecclesiae moribus huc usque Pedi

6o. De hoe disseruit antea D. ChrIsostomus, set te animadvertens. eximium hunc imperantem factum esso post obitum piscatoris ianitorem, cum ad ipsius templi fores tumuIari voluerit. Iὶ Commemorant Ephesini Patres templum S. Mariae, in quo pro celobrationa Concilii 3. Oecumenici saeculo 5. eon

sa) Sogomerius Ilist. lib. 6. eap. I 8. templum meminit D. Thomae in urbe Edessena construetum.

3ὶ Do templo S. Theodori plura hahet orat . in hune ma tyrem Greg. NTssenns. 4ὶ Da Leeleiix S. Basilisei Μ. sit mentio in hist. Nicephori lib. I 3. cap. 37. 5 Agit d. Leelesia S. Thoolae Evagrius hist. Iib. 3. cap. 3. 6ὶ Non modo ab Evagrio hist. lib. a. cap. 3. aed etiam RConcilio 4. Oeeumenico memoratum legimus templum Euphemia. Μ; nam Chalcedonenses Patres ibidem se so congregassis ex ipsius Concilii actibus apparet. 7ὶ Urbis appellationem, etiamsi nomen proprium non .-djiceretur, Romam tamen accipi est receptum- . Ita Quintilianus lib. 6. cap. 3. 8 Prae ceteris consule Parivinium hist. Romanorum Ponti- fierim, et Aring hium Romae subterraneae tom. I. Ith. a. cap. 6., et Iib. 3. eap. 3.

226쪽

spectis, rem paucis ita concludimus. Quod prioribus saeculis in usu habuit Ecclesia, illud religiose tenendum est. Hano propositionem nec novatores poterunt inficiari; ea quippe saecula ad subsequentium discrimen ab ipsis aurea dictitantur, ao si temporum successu immaculata Christi Sponsa nefariis superstitionibus corrupta institutionem pristinam deseruisset. Verum Per ea purissima tempora summo honore Sanctos Ecclesia coluit ex demonstratis. Cultus emgo Sanctorum, qui semper floruit apud Catholicos, et adhuc floret, a novatoribus injuste rejicitur.

Probatio A. Veritatem jam pluribus firmatam evincit quoque ratio naturalis. Ut enim cuique persuasum est, civili honore prosequi decet, qui ob praeclaras naturae Praerogativas ceteris praestant in societate:

decet pariter intuitu dignitatis et gradus iis, qui sunt in potestate constituti, Obsequium politicum exhibere. Sanctis igitur ob

eorum excellentiam supernaturalem Virtutum et gloriae congruentissimum erit cultum religiosum deferre. Demonstratur propositio quoad Sanctorum

invocationem.

Probatio I. Sub veteri lege plures viri sancti maxima pietate Angelos exorarunt. Inter eos Loth numeratur, qui deprecatus est

227쪽

tur ii ; Iacob, qui petiit ab Angelo benedictionem lal; Ioseph, qui pro filiis suis

Angelorum tutamen postulavit 3ὶ . Iam verosi pium est Angelos invocare, cur Sanctos aeternae Beatitudinis jam consortes invocare non licebit p Rursus ex utroque foedere constat, piam fore invocationem Sanctorum dum in terris versantur. Deus etenim jubet, ad preces Job amicos ejus confugere, ut Veniam consequantur l*l: Filii Israel Samue- Iem adprecantur, ne cesset pro iis ad Dominum clamare, ut eruantur e manu Philistinorum i5 : orationibus fidelium instanter se se commendat Paulus Apostolus l6 .

Porro si ex dictis pium est exorare sanctos adhuc viatores, eo magis invocandi erunt si sint in Coelis cum Christo regnantes. Probatio a. Ad Sanctorum invocationem verbo et exemplis nos provocant Sancti Ecclesiae Patres. Primum inter Orientales referimus Basilium, qui orat. in Ao. . Martyres de iisdem haec scribit: - Qui angustia aliqua premiatur ad quadraginta martyres confugit, qui

228쪽

laetatur ad eosdem recurrit: ille quidem ut a malis liberetur, hic vero ut res sibi secundae esse pergant. Hic mulier pia pro liberis orans deprehenditur: peregrinanti m rito reditum, infirmo salutem petit. . Ochorus sanctus, o sacer ordo, o consertissimum et infractum agmen, o communes generis humani custodes, boni curarum socii, precum fautores, legati potentissimi, stellae

O bis terrarum, ecclesiarum flores in De seipso autem ait S. Doctor ep. 36o. - Suscipio Savotos Apostolos, Prophetas, et mar tyres, et ad supplicationem, quae fit Deo, hos invoco, ut per eos, id est interventionem eorum propitius mihi sit misericors Deus, et delictorum mihi redemptio fiat, et

condonetur . Accedit Nagiangenus Orat. 2D,

de Iaudibus S. Basilii, eumque hisce Verbis alloquitur: - Tu vero sacrum, et divinum caput e coelo nos, quaeso, inspice, carnisque stimulum a Deo nobis ad disciplinam datum, aut precibus tuis siste, aut certe, ut forti animo perseramus, persuade; atque omnem nostram vitam ad id, quod maxime conducibile est, dirige. Postquam autem ex hac vita migraverimus, illino etiam nos in tabernacula tua suscipe, ut simul viventes, et Sanctam Trinitatem plenius, puriusque cernentes, desideriis nostris finem statuamus M. Nyssenus quoque orat. de S. Theodoro M.

229쪽

226 sic eius opem implorat: - Intercede pro patria apud communem Regem, ac Domianum. ... Τimemus VeXationes, expectamus pericula. Non longe absunt nefandi Scythae, qui bellum contra nos meditantur. Tamquam miles pro nobis pugna: tamquam martyr Proconservis utere libertate. Quamvis e vita exceaseris, at nosti perpessiones, et necessitates humanae naturae. Pacem pete. . . PO stulamus autem, et suturi securitatem temporis. Quod si majori advocatione, et inter- Cessione opus est, fratrum tuorum marivrum chorum congrega, et cum omnibus de Precare. . . . Admone Petrum, excita Paulum, nee non Ioannem theologum ac dilectum

discipulum, ut pro fundatis a se Ecclesiis solliciti sint, pro quibus catenas gestarunt M. Non absimiles aperit sensus Chr3sostomus hom. 45. de S. Meletio; populo enim, ait:

Eta Oremus simul omnes.... beatum ipsum Μeletium. . . . ut haec nobis augeatur charitas, et nos omnes obtineamus, quomodo hic sumus prope arcam istam, ita illic quoquo posse esse prope beatum, et aeternum ejus

tabernaculum M.

Consulantur et Latini Patres, e quibus Αmhrosius lib. de Viduis cap. 9. inquit: - Obsecrandi sunt Angeli pro nobis, qui nobis ad praesidium dati sunt: Martyres obsecrandi, quorum videmur nobis quoddam

230쪽

corporis pignore patrocinium vindicare. Possunt pro peccatis rogare nostris, qui proprio sanguine, etiamsi aliqua habuerunt, peccata

laVerunt. . . . Non erubescamus eos intercessores nostrae infirmitatis adhibere, qui et ipsi infirmitatem corporis etiam cum ViVerent cognoscebant se. In idem consentit Amgustinus serm. 159. de verbis Apostoli dicens: Injuria est pro martyre orare, cujus nos debemus orationibus commendari - ; et serm. i. da S. Stephano: - Commendemus nos orationibus ejus; multo magis enim nunc exaudietur pro veneratoribus suis, qui sis exauditus est tunc pro Iapidatoribus suis . Adjiciendus est postremo Doctor Bernardus, qui serm. Dominicae infra octavam Assumptionis Deiparae sic nos ad ejus invocati

nem cohortatur: - Αmplectamur Mariae vestigia . et devotissima supplicatione beatis illius pedibus provolvamur: teneamus eam, nec dimittamus, doneo benedixerit nobis; potens est enim -: inde, pluribus interjectis, ad Vironem M. conversus ita sermonem absolvit: - Ciba hodio pauperes tuos Domina: ipsi quoque catelli de micis edant, nec puero Abrahae tantum, sed et camelis potum tribuas de superemuenti hydria tua, quia tu Vere puella es praeclara, et prae parata Altissimi Filio, qui est super omnia Deus benedictus in saecula seli .

SEARCH

MENU NAVIGATION