Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

a59 perfecta servitus deseria prohibetur creaturis, de servitute imperfecta non idem sentiendum. Haec Angelis, et Sanctis in coelo regnantibus absque divinae legis contemptu tribuitur. Quamvis enim ratione creationis, et conservationis Deo uti supremo Domino subdamur; nihilo secius dici possumus et

servi sanctorum, eosque veluti dominos secundarios agnoscere, cum eosdem veluti tutores atque patronos apud Deum in huiusce vitae necessitatibus experiamur.

Ad a. Nec asserre iuvat Apostolorum exempla. In primis etenim D. Petrus, non quia Sanctorum cultus dedeceret, sed prae modestia prohibuit, ne Centurio illi honorem impenderet. Ita sentit Chrysostomus hom. 23. in hunc locum dicens: Hoc facians

humilitatem suam ostendit, et alios docuit. Merito autem et Paulus et i Barnabas ador ri noluerunt, eo quod Lycaones, non congruenti honore dialiae, sed suprema Iatria eos colere adnitebantur. Id compertum est ex ipso actuum contextu; nam, ut ibidem sertur cap. νή. a V. Io. ad I A., Turbae, cum vidissent claudum virtute Pauli protinus exilientem, et ambulantem, Ieoaperunt NO-cem dicentes: Dii similes hominissius descenderunt ad nos. Et vocabant Barnabam Joosm, Paulum vero Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi. Sacerdos quoque Apis,

262쪽

a6oqui erat ante cloitatem, tauros et coronas ante januas asserens cum populis volebat sacri icare. Quod ubi audierunt Apostoli. . . clamarunt: viri, quid haec facitis Z Et nos

mortales sumus similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis conoerti ad Deum vivum, qui jecit coelum, et terram.

Ad 3. Ex adoratione, quam interdum Angeli recusarunt, perperam Dallaeus concludit, nec Sanctos esse colendos li . Ad hoc enim, ut adversarii argumentum quid port- deris haberet, opus esset ostendere, Angelos cultum religiosum eis delatum semper abhorruisse. Id vero fieri nunquam poterit, cum e veteri Testamento plane innotescat, Angelis non semel acceptas fuisse Patriarcharum adorationes sal. Quae cum ita sint, jam tota corruit dissicultas; nam, si mortalium cultum Angeli non refugerunt, inde sponte ConS quitur, eum neo indebitum esse, nec superstitionem redolere. At cur Angelus noluit a Joanne religiose honorarip Hujusce rei causam noscimus e doctrina Patrum, quorum tamen non una est opinio. D. Augustinus huno Scripturae locum perpendens quaest. 6 I. in Genesim ait: Talis apparuerat Angelus, ut pro Deo posset adorari: et ideo fuerat corrigendias adorator Ob errorem

263쪽

cesse fuit, ut Angelus manifestaret quis esset, ne sorte Ioannes specie deceptus produlia latriam illi tribueret, eum existimans esse Christum. Aliter sentit hom. 3. in Evangelio D. Gregorius; putat, nimirum, Angelos in lege veteri hominum cultum admisisse, nou Vero post Redemptoris' adventum in ejus humanitatis reverentiam. Addi quo-qRe potest, Angelum, de quo speciatim hic

disseritur, adorari noluisse ob peculiare obsequum erga Ioannem, qui, natura licet inferior, apostolicae tamen dignitatis gradu, et eximiae sanctitatis merito, vel sibi par erat, vel sorte praestantior. Ex hisce porro

sententiis alterutra necessario posita, unde- nam eruitur, religiosum duliae cultum Angelis non convenire pNullum autem subsidium dissicultati praebet auctoritas D. Pauli religionem Angelorum reprobantis loco superius citato epi ο-lao ad Colossenses. Ibi namque non pium Angelorum cultum, sed superstitiosum Apostolus redarguit. Insectatur, videlicet, Simonis, Menandri, Cerinthi, Valentini, aliorumque primi aevi haereticorum errorem, quiplatonicis imbuti principiis Angelos vel ut

minores deos, vel ut mediatores unicos aut Primarios adorandos esse censebant: qui eos

mundum condidisse, per prophetas loquutos

264쪽

fuisse, hominesque Deo reconciliasse amrmabant: qui sacrificiis quoque, ceterisque divinis honoribus eosdem prosequebantur. Ita communi sensu mentem D. Pauli explicant sancti Ecclesiae Patres si . Ad 4. tantum cultus religiosus creaturis delatus politheismum sapit, cum honor latriae Deo soli debitus illis exhibeatur. Verum Eliclesia Christi Deum solum cultu latriae tamquam supremum Dominum adorat Sanctis vero in coelesti regno laetantibus consert duliam, eos, nempe, colit non uti Deos, sed ut Dei servos, et amicos. Injuste igitur politheismi nota cultui Sanctorum tribuitur. Tanti criminis maculam cum audacter jam a saeculo Christianis objiceret Vigilantius, acriter in eum D. HieronFmus insurgens febat: - Quis.... o insanum Caput, aliquando martyres adoravit Θ Quis hyminem putavit Deum.' - . Eandem refellebat

accusationem et Augustinus lib. ao. Contra Faustum cap. a I. sic egregie scribens: - Νobis calumniatur Faustus, quod martyrum memoriam honoramus, in hoc dicens, nos

i Vido si. D. Chrysostomum homiI. 7. in ep. ad Colosae

sos, Hiaronymum ad Algasiam quaesto io. et Augustinum In . 8. d. eivit. Dei cap. x8. Hisce Theodoretus aecedit Commentario in .andem epistolam. Euam quoque sententiam ad an. Ters l. 6. . prosaxi Baronius, ae tonat potius, Apostolum hete loquid. eultu malorum angelorum seu daemonum apud gentiles et magos univorsim recepto.

265쪽

idola convertisse Colimus martyres eo cultu dilectionis et societatis, quo et in hac vita coluntur sancti homines Dei, quorum cor ad talem pro evangelica veritate passionem paratum esse sentimus: sed illos tanto devotius, quanto securius post certamina superata .... At illo cultu, qui graece latria dicitur, latine uno verbo dici non potest,

cum sit quaedam proprie divinitati debita

servitus, nec colimus, neo colendum docemus, nisi Deum. Cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio sacrificii, unde idololatria dicitur eorum, qui hoc etiam idolis exhibent, nullo modo tale aliquid offerimus aut offerendum praecipimus vel cuiquam martyri, vel cuiquam sanctae animae, Vel cuiquam Angelo; et quisquis in hunc errorem delabitur, corripitur per sanam doctrinam sive ut corrigatur, sive ut caveatur is .

si Theodorus Bena in adnot. ad eap. 4. Matthaei, aliivire

protestantes distinctionem inter latriam ac duliam a e tholicis inductam veluti ineptam irrident, eum dicant, idem prorsus utramque vocem significare. Verum iuridendi potius adversarii, qui supervaeaneis verborum contentionibus tam saepe ae ia-henter incumbunt. Esto, quod profani scriptores haec vocabula Promiscue usurparint, eodemque sensu receperint: attamen se cundum usum Seripturae, inquit Bollaminus da Sanetorumheatitudine lib. I. cap. I4. -- Latria fere nunquam Recipitur pro cultu, qui exhibetur creaturae; seeundum usum autem Ecclesiae nunquam omnino. Et si licuit antiquas Ecclesiae contra veteres haereti eos nova voeabula invenire, ut homousios, eurnon licuit etiam Eeclesiae postariori contra haereticos post Tiores novst alia vocabula invenire, aut certe iisdem in alia signifieatione uti pD inci ny c,ocrate

266쪽

Ad 5. Unus ost prosecto Christus mediator primarius Dei et hominum, qui peculiari , sibique propria ratione pro cunctis

apud Patrem intercessor existit. Nam illo solus in mortem se tradidit, ut uos e captivitate daemonis erueret; ille solus homo simulque Deus pro peccatis omnium Patri condignam obtulit satisfactionem; ille solus propriis meritis, non alienis, continenter pro mortalibus intercedit. En quo sensu Christus Jesus unicus mediator ab Apostolo dicatur.

Id porro non impedit, quin et plures alii habeantur longe inserioris ordinis patroni; Sancti, videlicet, sive beati, sive adhuc viatores, qui pro nobis, non quidem propriis, sed Christi meritis innixi precentur; nec ita

precentur, ut et ipsi non egeant mediatore. Nullatenus autem primariae Christi mediationi ex hoc derogari, tum Per se Patet, tum ex eodem Apostolo, qui Romanos, ac Thessalonicenses fidenter pro semetipso apud

Deum intercessores adhibebat li . Quid vero de objecta nobis D. Augustini auctoritate pAnimadvertimus, hunc Patrem Donatistas insectari, qui Sacramentorum, precumque publicarum . vim e sanctitate ministrorumpendere autumabant. Unde totus est, ut adversariis suadeat, non in merito sacerdo-

r Ep. ad Rom. cap. 25. v. 3o. Ep. I. ad Thessaloni eon.

cap. 5. v. 25.

267쪽

26stum, sed in uno mediatore Christo spem esse ponendam. Quod autem sanctis non deneget mediationem intercessionis compertum est ex ipso sermonis contextu: ibidem enim legitur: in omnes Christiani invicem se commendant orationibus suis se . Idipsum patescit ex tract. I. in ep. r. D. Ioannis, ubi traditis Apostoli verbis: Si quis peccaperit,adoocatum habemus apud Patrem Iesum

Christunt, ille addit: - Sed dicit aliquis ergo Sancti non petunt pro nobis' Ergo Episcopi vel Praepositi non petunt pro δο-pulo' Sed attendite Scripturas, et videte

quia et praepositi commendant se Populo. Nam Apostolus dicit plebi: orantes simul pro nobis. Orat Apostolus pro plebe; orat plebs pro Apostolo. Oramus pro Vobis, fratres, sed et vos orate pro nobis: iuvicem pro se omnia membra orent. Caput pro omnibus interpellet - . Ad 6. Ut resolvatur dissicultas, quam ex Evangelio Matthaei cap. 6. opponunt Mag-deburgenses si , notandum est duplici ratione alterum exorare nos posse; nempe Velut aliquid concedat, vel ut impetret quod ab alio exoptamus. Primus orandi modus in Dominica prece continetur; ibi namque solum Deum, ut bona coelestia, vel etiam

268쪽

temporalia nobis benigne conserat, obsecra mus. Haec oratio nulli praeter quam Deo convenit prosecto; est enim actus latriae, cum per ipsam Deum solum bonorum omnium fateamur auctorem. Orandi modus posterior ille est, quo Sanctos tantum invocare decet, quatenus amici Dei sunt, hominumque patroni. Manifestum hinc est a norma divinitus constituta prorsus alienum flare vel Deum invocare ut obtineat, cum ipse nihil habeat sibi par, aut superius, Vel ad Sanctos confugere ut concedant, quasi gratiarum ipsi forent auctores. Utrumque porro vitium Catholica Ecclesia omnino declinat: nam Deum solum deprecatur ut largitorem; quod in Evangelio praecipitur: rogat vero Sanctos ut intercessores; quod in Evangelio non vetatur. Ergo mirifice una simul conveniunt Sanctorum invocatio, . ac divinae orandi normae persecta custodia. Ad 7. Quamquam omnino lateat, qua ratione Coelites vota mortalium agnoscant, e Sacris Literis tamen conspicuum est, eos intueri varios hominum casus, ac deprecationes exaudire; sive per revelationem id

fiat li , sive per visionem beatificam sal ,

269쪽

267sivo etiam per Angelorum ministerium si . Divina quippe constat auctoritate, Angelum suscepisse preces Loth la , orationem Tobias Domino obtulisse s 3 , pro Ierusalem, et urbibus Iuda apud Deum exorasse s4 . Docemur item curam hominis Deum Angelis concredidisse, ut eum custodiant in Omuibus viis suis is , eosque gaudere Super uuo Peccatore poenitentiam agente l0 . Noscimus tandem Ieremiam, et Oniam multum orasse

pro omni populo Judaeorum 7 . Sed plura

hic obstare videntur Scripturarum loca, quae tradunt, homines post obitum de rebus in mundo contingentibus nihil amplius rescire. Haec si accurate pensentur, id unum evi cunt, mortuis Viventium opera naturaliter

impervia fore: at vel minitae probant, Beatos divina claritate jam perfusos cuneta, quae ad eos pertinent, vi supernaturaliter ipsis elargita, perspicere non posse l8 . Quae cum ita sint, tota concidit novatorum objectio. Si enim Beati supplicationes hominum pernoscunt, si pro illis deprecantur, uti pro-

270쪽

268batum est: non ergo inanis dicenda erit, sed utillima eorum invocatio. Defenditur 3. propositio. Resp. ad I. Exodi. verba, quae catholicis novatores objectant, si generatim qualescumque imagines interdicerent; quomodo componi possent cum tanti praecepti observantia tum arca foederis divino condita jussu,

quam populus Israel religioso colebat fi ;

tum Cherubim aurei, quos Μο es posuit super arcam lai, quos in templo Salomon constituit l3 ; tum serpens aeneus in dese to conflatus, ut, qui eum aspicerent, vul

nerati sanarentur lψὶ ' Potius ergo dicendum,

inanium deorum simulacra tantum ibi vetita fuisse, rerumque creatarum emgies , quae ad cultum idolorum referebantur. Huic consectario sustragatur ipse contextus: Iegitur namque V. 3. 4. et 5. Non habebis deos alienos coram me: non facies tibi sculptile,

neque omnem similitudinem .... non adorabis

ea, neque coles. Quae tria si conserantur invicem, apparet, non plura sed unum in

iis contineri Decalogi praeceptum, quo ido

lolatria prohibetur 5 . Hisce positis, facile

si Exodi cap. 25. v. 1 o. Iosue cap. I. V. 6. lib. 2. Regum cap. 6. αὶ Exodi eod. eap. v. 18. 3ὶ Lib. 3. Rogum cap. 6. 23. 43 Numerorum cap. 21. V. 3. 5ὶ Inter Patres in id potissimum consentiunt Clemens Aiaxandrinus Itb. 6. Stromatum, Hieronymus in psalm. 3a. at Λα-gustinus quaeat. 72. in Exodum.

SEARCH

MENU NAVIGATION