Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

urget voti obligatio, en summatim quid communiter sentiant Theologi. Si do votis agatur, queis nullum tempus fuerit prefixum, vovens iisdem satisfacere tenetur cum primum commode poterit, nisi legitimae occurrant causae, ob quas disse

re congruat operis exsecutionem. Hae causae

sunt publica necessitas, vel utilitas, ac etiam spirituale bonum voventis. Quibus omnibus deficientibus, mora quaelibet voluntaria non

excusatur a culpa: Deus enim Deuteronomii cap. Sup. cit. ait: Si moratus fueris, ruutabitur tibi in peccatum. Quando autem lethale piaculum censeri debeat haec dilatio, quando veniale tantum, facile non est in praxi decernere.. Id unum pro certo ponimus, quod ea citius in votis perpetuis fit culpa gravis, quam in votis ad tempus dur

turis: nam votis perpetuis eo magis detrahitur per Inoram, quo diutius eorum obse vantia suspenditur: nullam vero diminutionem temporanea patiuntur, cum dilatio non

impediat, quin semper integre solvi possint. Si porro ad diem praefinitum vota sint adimplenda, tum vovens delinquit, si praescripto tempore sponsionem non serVet, quia circumstantia temporis ad voti pertinet materiam. At Vovens, opere praetermisso, illudne deinceps perficere tenetur P Animadve

292쪽

tunt hic Doctores, tempus constitutum esse posse, vel ad finiendam obligationem, vel tantum ad sollicitandam operis executionem. Tempus tum Praesumitur statutum tamquam terminus ad fniendam obligationem, si voti solutio ita praecise alicui diei sit affixa, ut nec aute nec postea vovens ad eam voluerit alligari. Qua in hypothesi, quoniam tum res, quae promittitur, tum circumstantia temporis in modum unius insimul voventur, inde fit, ut, elapso tempore, in quo votum adimplendum erat, cesset et ipsius obligatio, quia illud amplius cum circumstantia promissa nequit persolvi. Secus dicatur, si tempus ad sollicitandum opus fuerit praescriptum. Non enim per modum unius res, et circumstantia temporistum voveri censentur, sed votum duobus aequivalet, ac distinctas complectitur obligationes, alteram de opere ponendo, alteram

de illo ponendo intra tempus definitum. Unde qui posteriorem transgreditur obligationem, a priori et principali, quae adhuc

perseVerat, non eXOneratur.

S. LXXXI.

Voti obligatio per se multipliciter extinguitur. Id contingit i. cessante causa finali, ob quam votum emissum fuit: si enim haec au-

293쪽

29 Iseratur, tum deest intentio voventis, praeterquam nulla est voti obligatio. Quapropter, si quis voverit e. o. eleemosynam C o Pa peri singulis diebus erogandam, ad nihil amplius tenetur, si Cesus in posterum ditescat.

a. Item desinit haec obligatio per materiae mutationem, si res, quae cadit sub voto, majus bonum impediat, si fiat inanis, turpis, aut impossibilis: tum quippe deficeret una vel altera ex conditionibus, quae,

uti adnotavimus S. LXXIX. ad essentiam

voti requiruntur.3. Idipsum dicatur, si materiae mutatio sit adeo notabilis, ut ob advenientes ci cumstantias res fiat ab ea moraliter diversa, quam vovens promisit. 4. Si agatur de votis temporaneis, eXPirat eorum obligatio per temporis lapsum eisdem a vovente constituti. 5. Voti conditionati omnino cessat obligatio, si conditionis illi appositae non sequatur eventus si . 6. Denique si votum sit personale, solvitur ejus vinculum per mortem VoVentis,

si Casum exeipa tamen, in quo vi aut fraude vovens impediat, ne eonditio adimpleaturi tum siquidem ad voti obsese vantiam ille tenetur, ae si conditio posita fuisset. Id expressa in iure docetur: nam L. in exacutiona 85. 7. dig. da Ter- horum obligat. legitur: - Quieumqua sub eonditions ohligatus curaverit, ne conditio existerat, nihilominus obligetur - .

294쪽

a92 quia non transit ad haeredes nisi votum

reale si . S. LXXXII.

Non modo, uti superius indicavimus, extinguitur per se voti obligatio, sed aufertur humana quoque auctoritate per dispensationem , commutationem, et irritationem. Quo pacto id contingat ex dicendis patebit. Animadversiones de cessatione voti per dispensationem. 1. Actus iurisdictionis spiritualis, quem . nomine Dei exercet in foro externo catholica Ecclesia absoluto remittendo voti obibgationem, dispensatio Vocatur. a. Ecclesiae divinitus tributam esse potestatem condonandi vota plano colligitur ex Evangelio Matthaei, ubi Christus ait

Apostolis cap. I 8. V. I 8. Amen dico vobis quaecumque doloeritis 3uper terram erunt soluta et in coelo. Haec siquidem Verba,

cum generatim proferantur, ostendunt Christum Dominum, ut animarum saluti prospiceret, Ecclesiae pastoribus contulisse potestatem solvendi fideles non modo a quolibet vinculo culpae et poenae, sed etiam a Votorum obligatione. 3. Iure posito in Ecclesia Catholica rela-

295쪽

293xandi vota, exinde inserendum non est eorum dispensatione dirimi jus naturale aut divis

num. Ita sentiunt communiter doctores cum D. Thoma a. a. quaest. 88. Rrt. Io. ad a. dicente: - Auctoritate. Superioris dispensantis fit, ut hoc, quod continebatur sub voto, non contineatur in quantum determinatur

in hoc casu hoo non esse congruam materiam voti. Et ideo cum praelatus Ecclesiae dispensat in voto non dispensat in praece-' pio juris naturalis vel divini, sed determinat id, quod cadebat sub obligatione deliberationis humanae, quae non potuit omnia

circumspicere m.

4. Cum ex divina institutione Romanus Pontifex primatum habeat jurisdictionis in Ecclesiam universam, hinc patet legitimam

et ordinariam potestatem solvendi fideles omnes a quavis votorum obligatione in eo tantummodo residere si .

1 Inquirunt bio TT., num praeter cuncta vota simplieia ramittera possit Romanus Pontifex tum votum solemne eastitatis emissum in ordine saero suscipiendo, tum vota, quae fiant in prosemiona religiosa. Ex antiquiori hus id negant nonnulli, quibus adhaeret Angelieus a. a. Quaest. 83. art. II. Varum ipso S. Doctor aliter sentiens in 4. sent. dist. 38. quaest. I. art. 4. quaestiuno. r. ad 3. Sedi Apostolieae hano tribuit potestatem una eum D. Antonino 3. parta tit. 16. cap. I. Io. . ceterisqu. Communiter. Nequa a no hae do ra dubitandum. Nam iuxta Bonifaeium 8. cap. unieo do voto in 6. Coei sotimnitas sola constitutions Ecclesiae est inoenta. Igitur si Romanus Ponti- fax in voto simplici dispensare potest. nihil impedit, quin idem praestara valoat circa vota solemnia ecolesiastieo iuri do-

296쪽

5. Episcopi munus est ea gerere, quae ad rectam suae diaece sis gubernationem expediunt. Sed ad regimen Episcopale solutio pertinet votorum, cum haec persaepe spirituali bono fidelium sit necessaria. Potest ergo Episcopus jure ordinario omnia suorum subditorum vota relaxare; solemnibus tamen exceptis, et simplicibus etiam, quae, uti adnotavimus i LXXIX. pontificiae reservationi sunt obnoxia, quaeque ex Constit. Sixti IV., nemo potest absque speciali ApostolicaoSed is facultate condonare sub poena eXCOmmunicationis ipso facto incurrendae iij. At

rogando. Aeeadit argumentum faeti. Pluries enim Apostolica Sedes vota solemnia remisit. Da Alexandro 3. id constat apud Volaterranum histor. lib. de Coelestino 3. ex Platina in vit. Sum. Pont. , do Grogorio x3. juxta Fagnanum lib. 3. deerat. in cap. Cum ad Monastorium 6. do statu monac. N. 66. Porro - de Pontificis potestate, postquam dispensavit, dubitare instar sacrilegii est. Esset enim Christo quasi exprobrare, quod non satis Ecclesiao suae providisset Ita Ben. I 4. de Syn. lib. 7. cap. 7 si Extravag. Etsi Dominici da po nitentiis et remissioni-hus. Hano votorum resorvationem utpote adversantem ordinariae Episcoporum potestati stricto interpretantur Doctore . Quocirca ut vota, de qathus agitur in praeeitata constit. hahenda sint reservata, tria concurrere dobent. Opus est I. ut votum sit perffctum: unde si Deo promittatur abstinentia a eonjugio, votum non erit reservatum, quia non est integrae, ae persecta. eastitatis. a. Opus est, ut votum sit certum: ideo si quia dubitet, an perpetuam voverit castitatem vel temporaneam, votum sub reservatione non eadit. 3. Opus est, ut votum sit absolutum. Haio tamen quoad votum conditionatum distinguendum est: si conditio nondum impleta fuit, votum ab Episcopo solvi poterit, quia persectum adhue non est, ideoque non reservatum: at si conditio evenerit, tum reservatio viget; emia

297쪽

295 nihilo secius ubi dispensationis urgeat necessitas, licet Episcopis vota quoque reservata dirimere. Id porro licebit, si ex uno capite locorum distantia, vel impedimenta belli, vel pauperies voventis, aliaque id generis facilem non sinant ad Romanam Seisdem accessum; si ex altero instet periculum incontinentiae, aut gravis scandali, aut alieni detrimenti ex dilata dispensatione secuturi. Merito quippe censetur, Episcopis impedire nolle Summum Pontificem ordinariao jurisdictionis exercitium iis in circumstantiis, in quibus reservatio animabus fieret

exitiosa is l.

6. Legatis a latere, seu Nunciis Apost licis pariter competit ordinaria potestas relaxandi vota subditorum provinciae sibi commissae; in eos enim habent in foro externo jurisdictionem. Idipsum praestare valet quoad diaecesanos Capitulum, sede vacante, cum innamquo posita condatione, votum prius eonditionatum in a solutum transit. Ita eontra Toletum, aliosquo paucos tenent Lassius lib. a. de justitia et jure cap. volo. dubitat. 18. N. I 3I., Reifranstuet Theologiae moralis tract. 4. distinct. 3. N. 36. , Layman Ith. 4. tract. 4. cap. 8. N. Io., Antoino The logiae moralis tom. a. parto I. traei. do virtute Religionis cap. 3. de Voto quaest. q. , ωt Benedictus XIV. lib. 9. de Synodo Diose sana cap. R. N. I. si Ita S lvester votum 4. quaest. 4. et 5., Navarru e P. 12. N. 59. et 66. . Solus lib. I. do justit. quaesti ult. art. uli., San- eius Itb. 8. da Matrimonio disput. I. aliiqua recentiores consemuniter.

298쪽

a96 ordinaria Episcopi jurisdictione succedat fi .

q. Praelati regulares ordinum exempto

rum jurisdictione quasi Episcopali gaudent

in suos: hino remittere possunt vota, quibus tum in saeculo, tum in novitiatu se se obstrinxerunt religiosi eorum auctoritati subjecti. Secus vero dicatur de praelatis regu- Iaribus non exemptis, qui subditos nequeunt ab iisdem votis absolvere, cum et ipsi or

dinariae jurisdictioni subjiciantur Episcopo

8. Ob privilegium speciale omnia quorumcumque fidelium vota non reservata possunt auferre Confessarii regulares ordinum mendicantium , aliorumque etiam ordinum in eorum privilegiis communicantium. Hanc tamen potestatem hujusmodi consessarii exercere debent juxta concessionem et moderationem superiorum ordinis, quem Pro

fitentur sal. 9. Quoniam ad remittenda vota j urisdictio

tantummodo requiritur, non ordo; inde co sequitur, quemlibet clericum etiam in ordi-

rὶ Cap. 8i Episeopus 3. do supplenda negligentia prael torum in 6. , et cap. Episcopali Sedo unio. de majoritate et Ohedientia item in 6. Vide Sotum lib. 7. quasst. 4. stri. 3. , Navamim in ΜR-nual. e P. I a. N. 75 . Sylvium votum 4. N. 3. , et Lossium Iib. a. cap. 4o. duhit. 28. N. I 33. 3ὶ Rem plane testantur Compendia privilegiorum, quaa In- noeentius 8., Μartinus 5. . Paulus 3. Gregorius x3., S. Piua 5. aliique Pontificos pluribus religiosis ordinibus concessore.

299쪽

Ω97 ne Sacro non constitutum posse ex pontificia, vel episcopali delegatione hoc vinculum dissolvere. Io. Dispensatio in votis nec licita nec valida erit, nisi fiat aliqua justa de causa. Hae porro causae plures a Theologis num rantur: sunt enim honor Dei; utilitas E clesiae; commune bonum reipublicae; vir tualis utilitas Nooentis; periculum morale saepe violandi votum eae fragilitate; leoitas mentis, eae qua Notum factum est; perturbatio animi; notabitis dissicultas superoenienseaeecutioni Noti, aliaque id genus, quae gemneratim reo cari possunt ad pietatem, utilitatem viritualem et necessitatem. Hactenus Gabriel Antoine theol. mor. tom. a. parte x tract. de viri. Relig. cap. 3. de Volo.

quaestion. 9. si . Merito autem diximus, causa legitima deficiente, injustam esse voti remissionem, id namque perspicuum egi ex lib. a. Institution. S. LXVIII. Diximus insuper eam nec validam fore: Siquidem ΕΟ-clesiae Pastores auctoritatem habent sibi divinitus commissam in aedificationem, non

in destructionem mystici corporis Christi sal.

t Do biseo eausia Ioo potorunt quas fusius, ae Perspieu. tradit Saareatus oper. tom. x3. Da virtuto Religionis voI. R. lib. 6. eap. 17. a Ex D. Paulo ep. a. ad Corinthios eap. Io. . 3., at .p. ad Ephesios e p. 4.

300쪽

298 Unde nihil certe quoad ius divinum va

lido praestare possunt, nisi juxta praesumptam Dei voluntatem: quae Voluntas praesumenda non est de indebita dispensatione, quae tum divino honori, tum Ecclesiae bono, tum spirituali fidelium utilitati adver

satur.

Animadversiones quoad commutationem Votorum. ii. In hoc a dispensatione differt voti commutatio, quod prior quamlibet extinguit obligationem, posterior Vinculum reapse non tollit, sed tantum aufert voti materiam, ej usque loco alteram substituit vel magis vel aeque vel minus Persectam. a. Cum evidenter constet de majori perfectione rei subrogandae, tum docent fero

omnes votum privata auctoritate posse Cominmutari i1 . Fundatur hoc principium in cap. Pervenit 3. de jurejurando, ubi legitur: Non Propositum aut promissum infringit, qui in melius illud commutat. Res autem, in qua fit voti mutatio, melior dicitur atque perfectior, si Deo magis accepta sit, magisque utilitati spirituali conferat voventis.

r Huiusmodi sententiam uti receptissimam ae veram eontra Sylvestrum, aliosque paveos tenent Suarellius oper. tom. up. eit. Iib. 6. d. Voto e p. Ig. . Caietanus in Summa, et quae t. 88. art. ia.. Lassius de iustitia lib. R. cap. 4o. dubit. 16. N. Io I.,

Saneius Ith. 4. Hor 1. eap. 49. N. 4. . Reista tua1 in Ith. 3. Decret. tit. 34. N. 44. . ceterique Plurimi. Diuili od by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION