장음표시 사용
271쪽
sic adversarios urgemus. Ex dictis idololatria tantum Exodi cap. 2O. V. A. Vetatur. Sed cum idolorum cultu nil commune habet sanctarum imaginum Veneratio. Haec
igitur divinae legi nullatenus contradicit iij. Ad a. Neque nobis aliquid negotii faces
sunt loca sanctorum Patrum in defensam Veritatem congesta. Nam primum Irenaeus lib. I. contra haereses cap. a 5. ad calcem
Carpocratianos reprehendit, non quia imaginem divini Servatoris colerent, sed ob ritus ethnicorum, quos erga illam adhibebant. Epiphanius haeresi 79. merito respuit cubium, quem Deiparae Collyridiani tribuebant. Horum namque mos erat B. Virgini divinos impendere honores, et sacrificium offerre. Ambrosius, dum asserit Christum, non lignum, Helenam adorasse, non de simplicidulia, sed de supremo loquitur cultu latriae: quod genus adorationis nefas est creatis rebus deserre. Cur enim inquit, Helenam non
adorasse lignum p Quia hic gentilium est e ror. At qualis erat error gentilium 8 Non alius profecto, quam idolis divinum cultum
1ὶ Imagines omnes veluti profanas populo Israel interdictas fuisse testantur Philo lib. I. de Decalogo. et Flavius lib. I. in Appionem, x. do hallo iudaico, Iet. Antiquitatum. Admissa utriusque scriptoris auctoritata, didimus, non licuisso judasis imagines retinere, aut palam proponere iuro, non divino, sed humano; scilicet ob legem conditam a Synagoga, ut si iis p xieulum idoloIatriao magis removoratur.
272쪽
Hieronymus de iis agit, in cap. 3. Danielis, qui summorum imperantium imagines cultu superstitioso assiciebant: idque a servis Dei nequaquam fieri posse ostendit exemplo trium puerorum, qui statuam Nabuchodonosoris adorare noluerunt. Augustinus, cum alibi sepulcra martyrum
commendet si , de iis certe non disserit in lib. de moribus Ecclesiae. Verum eos ibi pedistringit, qui, cum defunctis quibuslibet parentarent, eorum imagines atque sepulcra indebita ratione ad instar gentium veneraba tur. Ibi quoque damnat turbas i eritorum, qui vel in ipsa vera Religione superstitiosi. . . Iuxuriosissime super mortuos bibebant, et epulas cadaperibus exhilentes super sepultos se sos sepeliebant, et voracitates, ebrietatesque suas religioni deputabant. .
Demum Gregorius M. ad Serenum Episcopum scribit, non de congruonte cultu sacris imaginibus exhibendo, sed de incoinpetenti adoratione, quam iisdem populus Massiliensis deserebat. Ad quem abusum convellendum, cum Serenus imagines e templis auferri atque confringi iussisset, Greg rius ex uno capite modum redarguit, quem Serenus adhibuerat, ex altero ipsius gelum commendat, quo impediverat adorationem, quas picturis fuerat incompetenter exhoita.
273쪽
271 Ilisce hactenus explanatis, nemo est, qui non videat, sanctorum Patrum auctoritatem nullum conferre novatoribus praesidium. Ad 3. Non omnes certe Sanctorum imagines Concilium Eliberitanum can. 36. Proscripsit, sed eas tantummodo, quae in Ecclesiarum parietibus depingebantur si . Quod si causam. perquiramus, cur id fuerit constitutum, plura Theologi reponunt. Hanc Ἀ-gem eo conditam existimant nonnulli, ut superstitiosi cultus populo adimeretur OO-casio; tum enim non leve idololatriae periculum imminebat, eodem Concilio teste, in quo tam saepe de iis agitur, qui in tantum nefas proruebant ia . Alii censent sacras imagines in parietibus Ecclesiarum jussu Concilii non potuisse depingi ad infidelium scandalum vitandum, praesertim Verone, deseviente persecutione, imagines ludibrio judaeorum ac gentilium eX ponerentur, cum alio deferri non possent s3 . Tertia
i Si daretur etiam Eliberitanos Patres quemlibet reprobasisse eultum ima num, nullius tamen roboris sorat argumentum ex eorum auctoritat. desumptum. Haee siquidem parum hahendar nam, uti Be1larminus adnotat. provincialis duodeviginti eirciter Episcoporum hie suit eonventus ab Ecclesia universali minime confirmatus, qui in aliis quoquo decretia errasse vi
sal Hiae adhaeret saditantiao Alatius Copus in Dialogis lib. 6.
274쪽
illorum est opinio, qui vetitas luisse putant imagines, non tabulis aut velis depictas, sed quae parietibus tantum inhaerebant, ne temporum injuria ita evaderent insermes, ut religiosa earum observantia in contemptum verteretur sil . De Synodis Constantinopolitanis, quae nobis objiciuntur, non est, cur multa dicamus. Ut quisque deprehendat, nullam fore utriusque auctoritatem, haec tria satis erit anumadvertere. In hisce conventibus defuit prae primis legitima convocatio; eosdem enim Leo Isaurus et Constantinus COpronymus auctoritate propria coegerunt. Defuit quoque necessaria libertas, cum ibi praevaluerint ico-nomachorum furor, atque violentia. Ecclesiae tandem universalis defuit approbatio: nam eorum acta plurimi Ecclesiarum Praesules, Patriarchae orientales, Romanus Pontifex, et II. Nicaena Synodus anathemati subjecerunt. Nunc ad Concilium Francosordiense devenientes fidenter asserimus illud septimae Synodo restitisse, non ut religiosum cultum imaginum aboleret, sed potius ut eum a s perstitione defenderet; cum errore facti deceptum arbitraretur, Nicaenam Synodum Iatriae adorationem sacris imaginibus decre-
275쪽
visse. Id exploratum habemus ex ipsius Concilii can. a. , cujus haec sunt verba: Alliata est in medium quaestio de nopa Grascorum Synodo, quam de adorandis imaginibus Constantinopoli fecerunt, in qua scriptum hisebatur, ut qui imaginibus Sanctorum, ita ut deifcae Trinitati, serpitium, aut
adorationem non impenderent, anathema judicarentur. Qui supra sanctissimi Patres nostri omnimodis adorationem, et semittitem renuentes contempserunt, atque consentientes condemnaperunt. Tanti autem erroris causa
fuit infida versio Nicaenorum a tuum, qua usi sunt Patres Francosordienses. Inter plura ibi mendose tradita reperitur praesertim fidei professio a Constantino Cypri Episcopo
emissa. Cathqlicus hic antistes a l. 3. Synodi Nicaenae dixerat: 'O hiis decretis consentio suscipiens, et amplectens Sanctas et venerabitis imagines: atque adorationem per latriam soli supersubstantiali, et vlossicae Trinitati impendo. Quem locum, Sensu Penitus immutato, e graeco sermone sic latine reddit captiosus vel imperitus interpres: Suscipio et amplector honorabiliter sanctas et
Senerandas imagines secundum serpitium α'
rationis, quod consubstantiali Trinitati emitto. Haec attigisse sufficiat, ut merito concludatur, imaginum cultui haud officere Francosordiensis Concilium, atque inscite
276쪽
prorsus ejusdem auctoritate Dallaeum, ceterosque novatores abuti lil. Nec ipsis favet adversariis Parisiense Concilium. In eo si quidem conventu Gallicani Patres illicitum ac superstitiosum imaginum cultum perstringunt, simulque impietatem iconomachorum detestantur. Porro haeo inter aeque vitiosa extrema devitanda legitimum ac debitum .honorem imaginibus re
pendendum pluribus in locis constituunt lat. Ex hisce 'proserre sussiciat caput i5., in quo Concilii Patres, ita quempiam assantur: Dmaginum si quis indiscretuS cultor, contra
i) Scriptores admodum torquet eanon seeundus, quem supra retulimus. Ibi namque dum Patres Franeosordienses constantinopolitanum nominant concilium ab eis impugnatum, de te nomachorum Synodo loqui videntur: dum aero ipsius memorant decretum do imagini hus adorandis, Synodum itinuunt eatholi- Eorum, nempe Nicaenam . Gravis haec anti logia variis opinio nibua occasionem praebuit. Cointius in annal. Eo cI. Francorum Tem ut explicet, psaudo-synodum inter Concilium Nicaenum at Franeosordienso ponit Constantinopoli congregatam, eamquis dieit a Patribus Franco ordiensibus damnatam. Verum . nisi do- tegantur ejus acta omnibus adhuc ignota, quod gratis asseritur jure negatur. ΑIanus Copus, dialog. 4. et 5. , aliique contendunt solum Concilium sub Copronymo habitum Francosurti damnatum fuisse: at huic placito adversatur contextus ei tali eationis, eum ibidem agatur de Concilio iubento imaginum ad xationem. Ergo, ne hypothetica vel absurda admittantur, dicendum potius a Francosordienso Concilium Nicaenum reapse o Pugnatum, eum et in Graecia actum fuerit, et imaginas jusserit adorari. Nec mirum si ConstantinopoIi Laetum asseratur ribi enim inchoatum illud fuit, et Niceae absolutum. αὶ Id apparet potissimum tum ex op. ad Ludovicum Pium, at Lotharium, tum ex colleci. ejusdem Coneilii cap. 14.
277쪽
27ssi quis es intemperans destructor, Uide, ne haec audiens putes temeritati tuae licentiam diari, ut ubicumque non propter illicitum cultum, sed propter discretum, et hoc propter licitum mentis assectum pictas, vel f-ctus similitudines videris, ut illas aut d
Struas, aut irridendo subsannare debeas.
Ad 4. Quoad libros Carolinos eadem Valent, quae de Concilio Francos ordiensi adnotavimus. Eorum enim auctor, quisquis
ille fuerit, ductus errore facti invehit in
Concilium septimum oecumenicum ob I triam, quae juxta praejudicatam occident lium opinionem sacris imaginibus graeci tribuere videbantur. Nec mirum si thymi mala, Oscula, prostrationes, aliaque plura signa Venerationis, quae in iconibus percolendis adhibebant orientales, in iisdem libris improbentur. Nam licet in honoro h bendas esse imagines Galli faterentur, gram
canicos tamen ritus ferre non poterant, cum eos, non imaginibus, sed uni Deo ad significationem supremae adorationis convenire existimarent. Hinc, uti patet, quaestio GaDlos inter et Graecos adorationis tantum M.tingebat modum, non ipsius essentiam. In fide utrique concordes omnino erant: discrismen circa disciplinam versabatur.
Ad 5. Ut putida idololatriae nota dele tur, quam nobis eterodoxi per injuriam im-
278쪽
276 pingunt, animadvertamus in primis cumscriptoribus ecclesiasticis imaginem ab idolo summopere disserre si . Imago siquidem ab
imitando dicitur, et est similitudo rei verae, scilicet repraesentat id quod est. Contra idolum est similitudo rei falsae, cum repraesentet quod non ost juxta illud Apostoli ep. I. ad Corinthios cap. 3. v. q. nihil est idolum in mundo. Quapropter merito Nicaena Synodus a. act. 5. et 7. eis anathema indixit, qui auderent imagines Christi
et Sanctorum idola nuncupare. Praeterea magis adhuc intollerabilis apparet adversariorum criminatio, si comparentur invicem cultus idolorum, et honor, quo Sanctorum icones catholici prosequuntur. Gentes prodiis venerabantur idola; appellaverunt enim
deos opera manuum hominum, aurum et iam gentum, artis inoentionem, et similitudines
animalium sal . Et quamvis inter ethnicos plurimi deos non crederent idola; nihilo secius, vel in simulacris numen aliquod inhabitare autumabant, vel ab ipsis bona petenda fore censebant. Verum cum hac profana gentium superstitione nil commune habet cultus imaginum, quem propugnamus. Nos quippe Sanctorum imagines nec deos esse,
a Ita docent prae eatoris Origenes hom. 3. , Theodoretu quest. 38. in Exodum et Hieronymus in caput T. Oseae. α Sapientias cap. 13. v. Io.
279쪽
277neo tig divinam insidere virtutem credimus, nec ab ipsis quidquam boni deposcimus, nec
iisdem latriam, sed dialiam tantummodo respectioam deferendam esse tenemus. En Tatio, qua pie semper coluit et colit imagines Ecclesia Christi, quemadmodum perspicuo tradit Sess. a 5. Synodus Tridentina si . Defenditur 4. Propositio. Resp. ad I. Deus latere voluit corpus Μο- sis, non quia Sanctorum reliquias non deceat dulia venerari, sed ad impediendam idol latriam, cui valde proclives erant judaei. Facile namque intuitu mirabilium, quae tum in Aegypto, tum in deserto Moses Patraverat, adduci potuissent filii Israel ad latriam illi exhibendam, sicuti contigit de serpente aeneo, quem rex Ezechias confregit ia .
Ad a. Iuxta sanctorum Patrum unanimem Consensum reponimus Christum non increpasse Scribas, et Pharisaeos, quod aedificarent prophetarum tumulos, eisque impenderent honorem. Arguendi hac de causa certe non erant, cum opus gererent per se laudabile, ao religiosum. Vae potius, illi promeruerunt, quia, dum per hypocrisim actum pietatis simulabant. interim paternae inI-
280쪽
278quitatis haeredes majorum imitabantur mores, qui prophetas necaverant, non prophetarum, quorum monumenta exornabant. P tissimum autem Nae promeruerunt Scribae, et Pharisaei, quia, cum eorum Patres Teprehenderent , ipsi deteriora admittebant; quaerebant enim, quod omnium nequissimum scelus suit, Dominum prophetarum interfi
Ad 3. Ut reliquiae omnes ejusdem generis, quas colit Ecclesia, pro veris habeantur, opus sion est, ut contendit Calvinus in admonitione de reliquiis, plura corpora eidem martyri vel consessori adjudicare. Nam variis in locis corpus extare dicitur sancti alicujus, non quod hoc integrum ubique habeatur, id enim absurdum foret, sed quia partim in una, partim tu altera Ecclesia distributum est. Ηoo sensu vere asserebat ipse Chrys stomus hom. 3. in ep. ad Romatios Apost lorum Principes Romae simul et Constantis nopoli jacere: nonnullae siquidem utriusque corporis Romae jam conditi particulae in Constantinopolitana Basilica servabantur. Concedimus interim adversario ex humana pravitate reliquias supposititias quandoque
i Ηoe Wielestarum argumentum ita nobiscum resoIvunt Ambrosius et Bada in eap. II. Lueae, Chrysostomus homil. 75. ita Matthaeum, Hieronymus, HiIartua. et Theofilaetus in Hatthaei eaput a3.