장음표시 사용
301쪽
2993. Nemini privata auctoritate licet materiam voti in aequale vel minus bonum immutare; ad hoc enim ex communi sententia requiritur Ecclesiae potestas li . 4. Qui ordinariam vel delegatam habent facultatem voti relaxandi per dispensationem, hi omnes valide quoque possunt materiam voti in aequale vel minus bonum commutare. Profluit haec veritas ex Reg. 53. juris in 6. , quae ait: cui licet quod est.plus, licet utique quod est minus. Contra, si jure tantum quis gaudeat voti commutandi nequit in eo dispensare; majorem siquidem potestatem dispensatio exigit, quam simplex voti commutatio. 5. Si materia voti reservata in non reservatam a Romano Pontifice, vel ab ejus d Putato commutetur, jam penitus cessat re- SerVatio. Quapropter in voto sic legitime
commutato fieri poterit ab iis, qui jurisdictione quasi episcopali gaudent, vel subsequens dispensatio, vel altera commutatio, quin opus sit Apostolicam Sedem adire. 6. Si vovens uti nolit commutationis favore, huic libere poterit renuntiare, ac regredi ad praecedentem voti materiam. Commutatio namque ita sub conditione inducta
videtur, ut Voveno posteriorem servare te-
302쪽
neatur obligationem, cum primam velit praeterire. In id consentit regula 6 r. iuris in 6. dicens: Quod ob gratiam alicujus conceditur, non est in ejus dispendium retorquendum. Hanc doctrinam nonnulli cum Suareetio tantum admittunt, posita voti commutatione in bonum minus aut aequale. At si subrogatio facta fuerit in melius, eamque vovens acceptaverit, tum existimant ad prius votum nefas esse redire. Inquiunt enim: hujusmodi acceptatio vim habet subsequentis voti ad melius obligantis: ab hoc autem qui recederet, commutaret bonum melius in minus bonum, quod privata voventis auctori
et. Ut votum in aliquid, evidenter melius commutetur nulla causa requiritur praeter voventis voluntatem. Si vero in minus vel etiam in aequale bonum fiat voti commutatio, ut licita simulque valida ea sit, aliqua justa causa concurrere debet sal. Porro ad commutandum votum in aequale causa quoque levis sussiciet, uti e . g. major devotio ac pietas in vovente exoritura si materiae priori altera subrogetur. Ad votum commutandum in minus bonum gravior causa desideratur; nam commutatio in mInus est Ve-
εὶ Ita Suaregius loco sup . eit . e P. 2o. N. 1. ain Recolantur quao nuper tradidimus do diapensationa ita
303쪽
Iuli partialis dispensatio. Denique generatim
adnotandum est, voti commutationem sive in aequale sive in minus bonum fieri posse ob causas leviores iis, quae ad validam dispensationem sunt necessariae, quia in dispensatione totum vinculum solvitur, quod quidem in nullo commutationis genere contingit.
8. Vota commutantes probe caveant, ne scandalum ex inconsiderata commutatione consequatur, ne jus alienum violetur, ne detrimentum exoriatur spirituale voventis. Item perspectam habeant naturalem voventis infirmitatem, conditionem, aetatem, et
noscant, quid valeant humeri, quid ferro recusent. Sed quoniam in praxi facile non
est omnes regulas exhibere, quibus prudenter fiant votorum commutationes; hino ve ha accurate pensentur Innocentii III. cap. Μagnae devotionis et . de voto dicentis: tria praecipue duximus in hoc negotio attende da: quid liceat secundum aequitatem, quid deceat secundum honestatem, et quid eve-diat secundum utilitatem. Animadversiones circa votorum irritatis-
I. Actus, quo voti obligatio vel in perpetuum aufertur, vel hid tempus tantum g spenditur ab eo, cui subest persona vovens aut voti materia, irritatio nuncupatur. ET
304쪽
ipsa definitione liquet irritationem duplicem
esse posse, directam et indirectam. Irritatio directa illa est, quae votum penitus extin
guit, quaeque ab iis dumtaxat fieri potest,
qui in personam ac Voluntatem voventis dominatum habent. Per indirectum irritationem votum proprie non tollitur, sed ejus observantia impeditur ab illo, cujus potestati materia voti subjicitur. a. De Votis, quae solvuntur per directam irritationem peculiariter disserentes, anima vertimus vota regularium et impuberum ad hoc genus pertinere. Ut fusius hanc doctrinam explanemus, dicimus in primis, Superiores regulares cujuscumque ordinis approbati directe irritare posse Vota cuncta subditorum, qui professionem emiserunt fi . Monachus enim vi professionis religiosae sui juris amplius non est, sed a Superiorum voluntate omnino dependet, ejusque vota implicitam hanc semper adnexam habent conditionem: nisi superior contradixerit sal. Excipe tamen Votum arctioris religionis, ac vota monastica paupertatis, castitatis, et obedientiae, quae
ι Cap. Si quis a. de regularibus; at eap. Nonaeho eausa So. quaest. . ubi legitur: - Μonacho non Iicet votum v Ver. sina consensa Abbatis sui: si autem voverit, hangendum
ta Cap. Si roligiosus a7. do εIeetiona in 6., eap. religiosu a. de testamentis in 6., et eap. religiosi S. da sepulturis in 6.
305쪽
i 3o 3 praelatus regularis absolute nequit irritare,
Cum eorum materia ejusdem non subjaceat
Dicimus posteriori loco, patrem irritos reddere posse cuncta vota filiorum impuberum sive realia sive personalia: postulat siquidem jus naturae, ut liberorum actus ob aetatis defectum omnino regantur parentum auctoritate. Quare sicuti infirma sunt impuberum juramenta, pacta, obligationes, non accedente patris voluntate, ita et eorum vota nulla erunt, nisi pater consentiat ia . Quin etiam haec eadem vota directe pote
runt irritari postquam filius ad pubertatem pervenerit, nisi ab ipso jam pubere confirmentur 3 . Idem prorsus quoad vota pu
pillorum tutor praestare valebit, patre deficiente, aut avus paternus in tutoris dese-,otu, aut mater quoque si filiorum tu trix a judice designetur, vel si desint ceteri ascen
dentes, per quos imbecillitati pupillari con-
r Cirea votam transeundi ad arctioram religionem R R mano Ponti fiee tantum dependent regulares, quibus hio transiliis, invitis etiam superioribus a iure conceditur. Vide eap. IL, eet I 8. de Tegularibus. sa Cap. pueIIa 2. causa ao. quaest. B., cap. muli 1 14. eau sa 32. quaest. R., Cap. manifestum est II. causa 33. quaest. 5. Consule D. Thomam a. a. q. 88. R. 9. 3ὶ Communis haec est sententia, quam tenent praesertim Le aius lib. a. do just. cap. 4o. dubit. 7. N. 83. . SuareEius tom. sup. cit. de voto lib. 6. cap. 6. N. 8. . Reiffensiuel in lib. 3. Beeret. tit. 34. N. 13. et Lucius Ferrarius v. . votum art. 3. N. 17. eontra Sotum.
306쪽
jure naturae ad pupilli tutelam paternae auctoritati succedunt lil. 3. Ad vota nunc procedamus, de quibus
in directe solum fit irritatio. Haec sunt vota novitiorum, conjugum, puberum et fiam lorum. De singulis pauca. Novitiorum vota, si vel probationis tempore, vel prius etiam fuerint emissa, numquam a praelatis regularibus directe irritantur, quia novitius nondum professione religiosa devinctus adhuc sui juris est: indirecta tamen poterunt haeo vota irritari, quoties
monasticam disciplinam impediant lat.
Quoad conjuges adnotamus, Virum non omnia uxoris vota posse indirecte irritare, sed ea tantummodo, quae conjugalibus os-ficiis, reique domesticae gubernationi a versantur. Etenim ex jure naturae, divino,ao humano subjicitur quidem uxor marito in iis, quae usum matrimonii, educationem prolis, ae familiarem administrationem respiciunt; in reliquis vero subesse non tenetur.
i Ita Suarezius ibid. N. aa. . Sanctus lib. 5. Mor. cap. 35. ,
N. 8a. aliique plures, quos recenset Ferrarius Io . eit. N. RI. a) Praetereundum hie nou est, vota Novitiorum tum Pers malia, tum realia ipso juro per solemnem professionem extingua, hum in melius, nempe, in vota religiosa commutanturi ita ex cap. Scripturae 4. volo. Excipiantur tantummodo vota Tealia ab altero acceptata, quas, eum in eontractum devanserint, non extinguuntur per Frofessionem, sed transsunt ad hau-
307쪽
Unde patet, viro etiam invito, uxorem libero Vovere posse frequentiam Sacramentorum, moderata jejunia, eleemosinas o bonis paraphernalibus, aliaque id genus virtutum exercitia, quae nullum afferunt societati conjugali detrimentum. vota pariter, quae fiunt a viro, si jura laedant conjugii, in directo irritari poterunt ab uxore: in hisce namque juribus parem utriusque fore conditionem decernit Apostolus Ep. I. ad Corinthios cap. . 7. V. 4. l l . Liberorum vota, si fiant in pubertate, infirmari nequeunt a patre: suspendi tamen potest eorum obligatio cum vel recto familiae regimini opponantur, vel circa materiam Versentur patriae potestati subjectam. Quocirca si pubes longam voveat peregrinationem aut eleemosynam e bonis domesticis erogandam,
i Sotus, aliique tenent omnia uxoris vota directe irritari posse a marito, eum sibi persuadeant plenum et absolutum s re viri dominium in uxoris voluntatem. Hano porro sentantiam roborare student verbis Apostoli dicentis ep. ad Ephesios eap. 5.. v. 22. Mulieres viris suis subditae sint sicut Domino, quia vir caput est mulieris, sicut Christus eaput Est Ecclesia. - . Contrarium doeant D. Antoninus part.' 3 tit. I. C P. 22., Lassitu lib. a. cap. 4o. de voto. dubitat. ιβ. 89. Navarrus Enchiridii cap. ia. N. 64. , Suaregius tom. iam cit. do voto cap. 4. N. 4., eeterique pIurimi Theologi et Canoniatae. Risea Iuhenter nos adhaeremus, quia nullo jure statutum Teperitur, uxorem simpliciter, et in omnibus viro subjectam esse debere, quemadmodum filii impuberes patri subjiciuntur. ae pupiui tutoribus. Paucis quoad auctoritatem Apostoli respondetur, in hae d.signari subiectionem a muliere debitam viro, Non in omnibus, sed in iis, quae ad familiae regimen reseruntur.
308쪽
Pater utrumque votum indirecto poterit i ritare: secus dicatur, si pubes castitatem voveat, vel piam largitionem bonorum castrensium, aut quasi-castrensium, quorum
dominium habet filius familias, licet sub patria potestate detineatur. Sin autem pater decesserit, puberum vota indirecto irritari possunt a curatore, desectu curatoris ab aliquo ex ascendentibus, defectu ascendentium a matre, quae tamen juxta plures nequit irritare vota minorum, uisi fuerit curatrix a judice constituta. Famulorum denique vota indirecte possunt a domino irritari, si eorum observantia se vituti ossiciat illi exhibendae. In rebus enim ad promissam debitamque servitutem spectantibus Dominus potestatem habet in se vos donec famulatus PerseVerat. 4. Per directam irritationem vota radio, tus extinguuntur. Igitur, etiamsi e potest te Praelati, vel patris, vel tutoris subducantur monachus, filius impuber, aut pupillus, eorum Vota semel ao directe fuerint irrit et a non amplius reviviscunt. Contra, si sermo sit de votis indirecte irritatis, horum obligatio suspensa fuit, non extincta. Ergo reviviscunt hujusmodi Vota, si e. c. novitius ante professionem ab ordine regulari discedat, si per mortem viri uxor a vinculo conjugii solvatur, si filius puber emancipetur, si tandem stervus desesat famulatum.
309쪽
3o75. Semper valet irritatio voti, quamquam fiat absque debita causa: fit siquidem ab eo, qui auctoritate propria operatur, et vi d minii, quo gaudet in voventem, aut in voti materiam. Quin immo et validam Theologi
communiter existimant hanc ir itationem factam a Praelato regulari, a conjuge, a Patre, a tutore, a domino postquam conse serant in votum subditorum etiam eum e plicita promissione concessionis non reV candae. Inquiunt enim per hujusmodi concessionem au promissionem jus non amisisse Praelatum, conjugem, patrem, tutorem Rodominum irritandi voti, si velint. Hi tamen peccant, si directe, vel indirecte absque justa causa votum irritent, cum et spiritualem voventis prosectum, et praestantissimum religionis actum, quo Deus maxime colitur, impediant.
Iuramentum, quod et Sacramenti nomine apud veteres frequenter legimus appellatum, est invocatio Dei in testem eorum, quae asseruntur Vel promittuntur si . Pro mul-
310쪽
torium, et promissorium, . In explicitum et implicitum, in υerbale, et reale, in sol emne, et simρIem, in absolutum, et conditionatum, in judiciale, et extrajudiciale, in contestatorium, et execratorium. Singulae juramenti partitiones cursim perpendantur. r. Per jurametatum assertorium confirmatur divino testimonio res praeterita vel praesens, uui etiam propositum de re futura, nemini tamen promissa. In juramento promissorio Deum exhibemus tamquam fide-jussorem pro iis, quae alteri pollicemur. a. Explicite sit juramentum, quoties in eo Dei nomen expresse profertur: sic jurejuravit Apostolus dicens ep. ad Galatas cap.
I. V. ao: Quae autem Scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. Iuramentum erit
implicitum si fiat per creaturas, quae ad
videtur, veI quia ex lega 5 dig. do jurejurando id quod iuvatur pro Iego habendum est, Et veluti ius sanctu servandum vaI quia juxta D. Augustinum serm. 18o. de verbis Apostoli jurare non est nisi jus Deo reddere, cui proprie convenit patrocinium suscipere veritatis. Parsim autem Sacramenti voceu i gunt profani scriptores praesertim ad militare juramentum significandum. Id noscimus ex caesara lib. 6. de hello Galliis e P. I., ex Livio lib. a8. cap. 27. , ex Tacito lib. 3. cap. 58.em Valerio Μaximo lib. 5. cap. a. N. a. Sacramenti nomen usurpatum est quoque pro juramento extra rem militarem. Praeeipue id fruitur ex Plinio lib. Io. ep. 97. ad Traianum 1eTi-hante, Christianos - se Sacramento non in scelus aliquod o stringere, sed ne fiarta, no adulteria committerent - .