Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

329 partes subjectio- a philosophis vocantur. Res e definitione, quam superius tradidimus apertissime liquet. Cum enim temperantiaosit munus oblectamenta gustus et tactus

moderari; iam sponte consequitur pro hae duplici objectorum specie, circa quae illa

versatur, duas inter se distinctas virtutes in eadem tamquam species in genere Contineri. Hae sunt Sobrietas, et Pudicitia. De virtute posteriori non est cur dicamus, nam

satis pro instituto nostro de hac disseruimus lib. II. Institui. Parto Ι. Seci. II. Cap. I. Art. VI. Reliquum ergo est, ut potiora de sobrietate attingamus. Virtus moralis haeo est, quae gulae irritamenta recidit usum cibi potusque juxta rectae rationis, ac divinae legis dictamen cohibendo. Ut colatur sobrietas, ad quam fideles tantopere in suis Epistolis cohortatur Paulus Apostolus, si

duo requiruntur. Cavendum est in primis ab alimentorum excessu, ne frangatur corporis valetudo, cui ex lege naturae quisque eo sulere tenetur. Cavendum insuper, ne Praeter necessitatem aut convenientiam status, conditionis, ac officii alimenta sumantur: ea quippe, ut ait D. Augustinus lib. Io. Consessionum cap. 31. adhibenda sunt veluti medicamenta ad vires corporis reficiendas, non

iὶ Vide op. I. ad Thessaloniconses cap. 5. F. 6. t 3. . PP. I. ad Timotheum eap. 3. v. a. 8. et II. . ep. ad Titum e P. a. F. R.

332쪽

33ont voluptas tantummodo foveatur. Qua da

re Innocentius XI. merito hanc damnavit propositionem: comedere, et bibere usque ad satietatem Ob solam voluptatem non est peccatum, modo non Obsit valetudini; quia I rite potest appetitus naturalis suis actibus

frui si . S. XCIII.

Praeter subjectipas aliae sunt quoque temperantiae partes, quae apud scholasticos p tentiales dicuntur. Ad hoc genus referri solent Mansuetudo, Clementia, Modestia, Humilitas , Studiositas, et Eutruelia: quae virtutes non quidem sunt species temperantiae, sed illi junguntur tamquam virtuti principali, quatenus amnitatem aliquam habent cum ea, et in quibusdam actibus secundariis hanc ipsam virtutem imitantur. De singulis pauca. Mansuetudo ab Aristotele definitur cirius irarum moderatriae fa . Unde mansueti a D. Ambrosio Exposit. in Ps. 36. illi appellantur, quos nullus stimulus dissensionis exagia

r Normam sobrietatis nobis exhibet pluries cita ua Augustinus lib. do moxibus Ecclesiae cap. 22. dieensr - Ηabet vix temperans in hujusmodi rebus mortalibus ae suentibus vliso Tegulam utroquε testamento firmatam, ut eorum nihiI diligat, nihil per se appotondum putet; sed ad vitas hujus, atque os

ei orum necessitatem, uuantum sat est, usurpet utentis modestia, non amantis assectu

333쪽

tat, non ira perturbat, non gaepitia eramerat, non rabies crudelitatis infammat. Ita porro virtus mansuetudinis appetitum se sitivum refraenat quoad iracundiae motus, ut eos, Vel omnino comprimat, vel saltem iuxta rectam rationem dirigat cum oporteat irasci, ne sorte debitae moderationis limites excedant. Ad tantam virtutem comparandam vehementer nos alliciunt Scripturas Sacrae. Deus enim in veteri Testamento

mansuetis pacem inessabilem si pollicetur, et gratiam sal. In Evangeliis autem Redem

ptor Christus semetipsum proponens, uti mansuetudinis exemplar cunctis imitandum l3 , aeternam retributionem colentibus hanc vidi tutem repromittit. Ait siquidem Matthaei cap. 5. V. A. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram; hoc est, regionem, de qua Propheta inquit Ps. a6. V. I 3. Credo videra bona domini in terra vipentium sM: Clementia est virtus inclinans animum

a Dena mansitetis dabit gratiam -- Proverb. cap. 3 π. 34. 3 Diseito a mo. quia mitis sum, et humilis eorde-. Ita Servator Μa thaei cap. 11. V. 29. 4 Per terram, quaa loco nuper ei lato mansuatis promItti tur, nihil aliud, quam coelestem Ierusalem designari Sancti Patres unanimi eonsensa docent, ae praesertim D. Basilius in Psal. 33. , D. Nyssenus de Beatitudine, D. Hieronymus in Matthaeum, et D. Augustinus lib. I. do sermotia Domini in montaeap. 3.

334쪽

33a Superioris ad poenam minuendam, Vel remittendam, cum id justitia sinat, et publica salus. Quoad rectum clementiae usum tria sunt potissimum adnotanda. Requirit in primis hujusmodi virtus puniendi potestatem: hac enim qui caret potestate, nee poenae remittendae ius habet. Hinc manifestum est

clementiam inter aequales exerceri non posse, sed tantum a Superioribus erga inseri res, eamque praesertim Summis Imperantibus convenire. Opus est secundo, ut mitior

inseratur poena, quam per justas leges foret exigenda. Nam qui poenis a lege constitutis

in sontem animadvertit, justitiam, non clementiam, exercet. Postremo diminutio vel remissio poenarum ex animi lenitate procedere debet. Unde clemens ille non erit, cui vel metus clementiam suadet, vel auri sa a fames, Vel personarum acceptio si . Modestia temperantiae pars est, quae modo rectae rationi consentaneo exteriores CO poris actus componit, rerumque externarum apparatum pro cujusque statu et conditione moderatur. Modestiam duplex attingere objectum ex ipsa definitione innotescit: iure igitur binam speciem hujusce virtutis Theo-

r Hae do re si plura desiderentur, pras ceteris eonserantur Doctor Angelieus 2. a. quaest. I 57. art. I. a. Et 3., et Lessiuado institia et jura lib. 4. eap. 4. dubit. 5. Si varo Ithoat ethni- eos etiam philosophos adire, Iegi poterit εeneea de elementia ad Neronem Caesarem.

335쪽

333Iose distinguunt, quarum altera dicitur mo

destia morum, altera modestia cultus eaetemni si . Si de priori modestiae specie loquamur, ejus ossicium est in corporis motibus ita decorum servare, ut iidem conveniant omnino tum personae, a qua fiunt, in se consideratae, tum aliis quibus cum agitur, tum etiam Iocorum et temporum circumstantiis. Quapropter ut modestia morum in membris nostris, quae membra sunt Christi,

sollicito custodiatur, nihil in iis appareat ab animi virtute alienum, nihil quod rationalem dedeceat creaturam, nihil quod

aspectum proximorum offendat sal; sed ingestu eluceat honestas, in oculis Verecundia, parcitas in sermone, in incessu gravitas, inrisu temperantia, ut ipsa corporis mecies simulacrum sit mentis, fgura probitatis sa . Posterior modestiae species quamdam requirit mediocritatem in indumentis cultuque corporis, in conviviis, in supellectili, in domus ornatu, aliisque id generis ad exteriorem statum pertinentibus: quae cuncta, ne modestiae norma deseratur, tum decentiae ac honestati morum, tum receptae locorum

consuetudini, tum facultatibus ac dignitati Personarum esse debent congruentia lή .

i Vids Lossium ibidem dubit. 7. 12. Et I4. αν Ex Divo Augustino Ep. II a. s3ὶ Ex D. Ambrosio Iib. a. de Virginibus cap. 2. N. 7. 4ὶ Apo.tolus Paulus ep. ad Philippenses cap. 4. M

336쪽

mmilitas a D. Bomardo definitur υἰrtus, qua homo Nerissima sui agnitione sibi ipsi vilescit iij. Duplex autem haec est: humilitas mentis, seu cognitionis, quae pertinet ad intellectum, et humilitas cordis, seu a Psectionis, quae in voluntate consistit. Emcit prima humilitatis species, ut, infirmitato nostra coram Deo perspecta in ordine tum Daturae, tum gratiae, nihil nos esse discamus, nulloque dignos Oxistimemur honore. Ulterius progreditur altera, docetque nos mundi gloriam pro Christi amore despicero, Deo in oninibus subjici, meritorum laudes in Doum ipsum, ut in finem ultimum, tam

tum modo referre, hominum convicia lubenti animo tolerare, ut Illi consormes reddamur, qui semetipsum exinanioit formam seroi a ripiens lai; qui cum eognspisset, quia Uenturi essent, ut...facerent eum regem, fugit

in montem ipso solus sal ; qui ad probra

Colorae es eap. 3. v. xa. tantao virtutis obsoreant; am praeeia Pit, earruiue innumeris locis commendant Sancti Ecclesiae Patres. Intουν eos consuunius est speetatim D. Basilius in reguli fusius disputatis. D. Ambrosius lib. I. de ossietis eap. 18., D. Prosper lib. 3. eap. I9. de vita contemplativa, et Clarae v a lensis Doctor ep. II 3. Haee virtus a priseis fidelibus ita role halua, ut pro signo si aberatur, quo Usi ab infida inua diati guel ritur. Id tostiatur Minucius Felix in Octavio dicens: - Non notaculo eorporis, seo innocentias, et modestia. signo Chri insitani dignoscimur iri Ita scribit S. Doctor in tractatu da gradibus humilitatia. Ep. ad Plii lippenses CaP. a. v. 7.

337쪽

quaesitus et necem sponte se obtulit., ao sustinuit crucem, confusione contempta li . Studiositas virtus est, quae temperat im

modicam sciendi cupiditatem, ejusque triplex est officium. Siquidem haec I. appetitum

scientiae coercet, . ne studium quis virtuti praeserat, rebusque ad aeternam salutem necessariis, vel plura velit ac altiora discere, .

quam ipsius conditioni conveniat. a. Haec in ipsa studendi ratione modum imponit; studium, videlicet, sic moderatur, ut ioco,ao tempore, quibus oportet, illud fiat, atquo in debitum finem ordinetur. 3. Haec si ex

uno capite immoderatum studendi assectum coercet, ne mens ad sallacem inanemque scientiam convertatur; ex altero assectum

ipsum ad ea percipienda, quae scitu nece saria sunt vel utilia, pro munere impellit. Eutrapetitii demum est virtus, quae honestatem et decorum servat in dictis, vel factis ludicris, quibus animus recreatur. In ludo tria prae ceteris Eutrapelia requirit.

ιὶ Ep. ad Hebraeos cap. ra. v. n. Ut ad exeolendam humiis Iitatem incitamenta praeberentur, innumera hio tradi possent do hujusea virtutia praecellentia, necessitate, ae utilitate, qua. tum a divinis Literis, tum a dootrina Patrum deducunt Ethi ea Sacra. Scriptores. At ne in immensum producamur, 1atis Erit hac de ra Cyprianum iudieare da nat. Domini, Hieronymum ep. ad CaIantiam, Ambrosium ep. 84. ad Demetriadem, Augustinum R. 3. do doctrina christiana cap. ag., Chrysostomum homil. 3ο. in act. Apost. , Gregorium M. lib. a3. et 27. Horatium, Be nardum Iib. a. de eonsideratione ad Eugenium Pontificem.

338쪽

I. Ludus congruere debet tum dignitati personae ludentis, tum circumstantiis temporis ac loci, in quibus fit recreatio. a. Summo-Pere cavendum est, ne quid Petulans, o scaenum, ac flagitiosum in Iudicris misce tur. 3. Tandem opus est, ut moderationis snes ludus non excedat, ne, ut inquit Ambrosius lib. 1. Ossiciorum Cap. uo. dum re- Iaaeare animum volumus, Omnem harmoniam, et quasi concentum quemdam boniorum Op rum 3ODamus.

Sacrorum Librorum nulla fere pagina reperitur, quae non resonet voce justitiae. Haec tamen vox non semper unam habet significationem. Persaepe namque justitia late sumitur pro totius legis custodia, promorum integritate ac persectione, quae Vi tutum omnium societatem complectitur. Hauratione justitiam novimus in novo Foedere acceptam, ubi Servator ait: Beati qud esseriunt, et sitiunt justitiam ii : Exssunt angeli,

ta Ita Christus in Evangolio Μatthaei eap. s. v. 6. Q o in loco pro iustitia intelligandam sora mandatorum plenam obsese vantiam docent Gregorias Nyssonus orat. 4. de Beatitudinthus, at Chrysostomus homilia I a. in Matthaeum. Duiligeo by Corale

339쪽

et separabunt malos de medio justorum si rNon veni vocare justos, sed peccatores lat. Minus Iate quoque usurpari solet in divinis Literis vocabulum justitiae ad moralem designandam virtutem a ceteris distinctam, quae inter primarias in libro Sapientiae cap. 3. V. 7. hisce verbis resertur: Sobrietatem, et prudentiam docet Sapientia, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est iu tita hominibus. Si posteriori sensu consideretur justitia, quatenus est virtus specialis, haec ab Ulpiano definitur constans, et PerPetua voluntas jus suum cuique tribuendi i 3 .

S. XCV.

Theologi, ac Philosophi omnes virtutem, de qua hic in praesens disseritur, in generialem, et particularem cum Aristotelo distinguunt lψὶ . Iustitia generalis est 1irtus, quae homines in statu sociali constitutos veluti partes ad totum ita recte disponit, ut communitati tribuant quidquid illi debetur ad ipsius conservationem. Haec et justitia

i Ibidem eap. 13. U. 49. αὶ In Evangelio Lucae cap. 5. V. 32.s3 Exhibent hane ipsam definitionem, quam deduximus eπL. justitia dig. de justitia, et iure, D. Ambrosius lib. I. Om-

eiorum cap. 24., et Augustinus lib. I9. de civitate Dei cap. a I., eamqu. communiter juria utriusque scriptores, ae Theolos νε- eipiunt.

340쪽

Iegalis nuncupatur, cum ejusdem ossicium sit opportunis legibus ea, quae conserunt bono publico, praefinire. Iustitia particula ris virtus est, quae cuique privatae personae jus sibi debitum reddit, vel recte ordinando totum ad partem in aequa distributione rerum, quae sunt communitatis, veIrecte ordinando partem ad partem quoad

aequam commutationem rerum, quae subsunt

privatorum dominio. Subdividitur justitia particularis in distributioam et commutat Oam, uti liquet e jam tradita definitione si . Item ad justitiam distributioam duae quoquo referuntur justitiae species: haec enim re-erssutioia dicitur, si pro cuj usque meritis honores et praemia largiatur; punitioa, seu Ct dicatioa si pro criminibus poenas infligat.

S. XCVI.

Natura justitiae particularis ut accurate magis intelligatur, operae pretium est justitiam distributivam et commutativam in-Vicem comparare, ac plura discriminis o pita inter utramque perpendere.

In eo itaque justitia distributiva differt a

commutativa, quod I. illa potissimum su-

Stagirites philosophus eodem Ethicorum Ithro cap. a. atatuit iustitiam distributivam et commutativam uti partes subjactipas, sive species justitiae particularis, quarum altera in diatribationibus, altera ita eommutationibus diei mari

SEARCH

MENU NAVIGATION