Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

3o9 Requiritur 3. in legis transgressione libertas. En ratio, cur bruta animantia, insantes, et amentes non peccent, cum Peragant quod recte rationi ae legi adversatur. Ut autem libera sit in homine legis transgressio, cum cognitione ac potestate agendi et non agendi haec fiat oportet: alterutro deficiente, materiale quidem erit Peccatum, non vero formale, ideoque nec agenti po

terit ex desectu libertatis imputari fi . S. CX.

Cum aeternae legis transgressio ad peccati essentiam pertineat i S. CVIIl. , cumque lex aeterna sit incommutabilit divina voluntas conservationem ordinis in omnibus

praecipiens ilib. II. S. IV. ; liquet exinde,

nullum fore peccatum, quo Deo non irrogetur offensa. Commentitium ergo est discrimen, quod inter peccatum theologicum et philosophicum nonnulli finxerunt, ac si

i) Quoad orasntiam paecati grajis inter scholasti eos Druet

eontentio. Distinguunt prae primis in actu vitioso materiale, seu physicam entitatem aetus, a formali, quod est ipsius actus repugnantia eum Iego. Omnas luterim concedant materiale pee-eati foro quid positivum. Invicem quoque congruunt circa Pe eatum Omissionis, cujus Armalo statuunt in privatione. Tota itaque controversia circa peecatum commisaionis versatur, de quo duplex viget gententia. Prima eorum est, qui rationem hujusco peccati formalem ponunt in sola dehitae rectitudinia privatione; altura docet hoo paecatum per aliquid positivum, non per simplicem justitiae privationem, formaliter eonstitui.

362쪽

36o culpa dari posset rectae quidem rationi , non tamen divinae legi contraria, nec Deo injuriosa. Fallacem hanc de peccato philosophico doctrinam proscripsit Alexander 8.

in sequenti propositione contentam: - Peccatum philosophicum, seu morale, est actus humanus disconveniens naturae rationali, et rectae rationi: theologicum vero et mortale

est transgressio libera legis divinae: philosophicum quantumvis grave in illo, qui vel

Deum ignorat, vel de Deo actu non cogitat, est grave peccatum, sed non est ossensa Dei, neque peccatum mortale dissolvens amicitiam Dei, neque poena aeterna di

. CXI.

Apud Ethicae Scriptores multiplex traditur peccatorum divisio. Nam I. ratione principii, a quo procedit

i Peccatum theologicum a philosophico D. Thom s distin

guere videtu1 I. I. Quaest. et r. art. 6. ad 5. haeo scribens: - Atheologia consideratur peccatum secundum quod est offensaeontra Deumr a philosopho autem moraIi secundum quod eontrariatur rationi. Nam sub diverso respectu peccatum conside ratur a theologo, at a philosopho; eodem pacto, quo idem Deus consideratur a Theologo ut auctor gratiae. et a philosopho ut auctor naturae . Hisce tamen verbis reprobatae doctrinas no- quaquam ille suffragatur: duplax namque hie non admittit peccatum, sod duplicem peccati considerationem: idcirco inter po eatum theologicum, et phi Iosophicum, non realem, sed rationis tantummodo distinctionem Ponit.

363쪽

peccatum, aliud originale vocatur, aliud personale. Originale dicitur prinuun Adas

peccatum, quod in posteros per generatio nem transfunditur, quodque voluntate alie Na, non propria, nobis est Voluntarium: personale est peccatum, quod quis propria voluntate committit. a. Item pro variis modis, quibus peccari potest, invicem distinguuntur Peccata cDrdis, oris, et operis. Corde tantum fit peccatum, si auimi assectus inordinatus, e. e. Odium Dei vel proximi, nullatenus manifestetur; fit peccatum ore, si interior actus in ordinatus verbis patefiat, uti contingit in blasphemia, in detractione, in locutione contumeliosa: peccatum denique fit opere, si per exteriores actus legi contrarios perficiatur.3. Altera partitio sumitur ab objectis, circa quae Peccatum versatur. Ex hoc capite si peccatum in corporea voluptate consistat, carnale vocabitur, sectas erit spirituale. Ad

Primum genus attinent gula et luxuria, ad Postremum superbia, et invidia li . . A natura legis, quam quis transgreditur, fluit quoque distinctio inter peccatum commissionis, quod cum lege vetante pugnat, et peccatum omissionis, quod legem praecipientem infringit.

Hane ipsam poeeati divisionem indieat Apostolus Ep. a. at Corinthios Cap. r. v. 1. dieens - Mundamus nos ab omni inquinamento eamis at spiritus - .

364쪽

labente saeculo Ecclesiae quarto, Iovinianus, qui, ut verbis D. HieronTmi utamur,

arbitrabatur, conpitium, et homicidium, ra- Ca, et adulterium, Otioaum Sermonem, et impietatem uno supplicio repensari si . Verum et Stoicis et Ioviniano prae primis opponuntur Sacrarum Scripturarum oracula, quibus inaequalitas peccatorum sic apertissime demonstratur. Si peccata darentur aequalia, haec profecto aequali poena punirentur; nec unum altero dissicilius remit teretur; nec unum altero gravius esse po8set. Atqui secus omnino contingit. Nam s.

Deus justus judex non eandem poenam Pro qualibet culpa decernit: legimus enim Deu

teronomii cap. 25. V. a. pro menSuru Pec

cati erit et plagarum modus; et apud Matinthaeum cap. 5. v. aa. Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit judicio: qui autem di-aeerit fratri suo, raca, reus erit consilio: quitit. I. a. Qustest. 73. art. R., duplex est Privationum genus. Alia est pura privatio, quae nihil relinquit de habitu oppos to, qu Iis est mors, quae nee magis recipit, nee minus. Altara PTivatio secundum quies potest appellari, quae, cum de habitaeontrario aliquid relinquat, magis vel minus admittit. Post rior Moo privatio psecato convenit, quia magis et minus in ipsa datur, quatenus homo per eulpam a rectitudine rationis magis, vel minua recedit. st Id eruitur ex Hieronymo lib. a. eontra Iovinianum Cap. 27., et ex Augustino tum lib. do haeresibus Cap. 8a; tum Ep. 267. . ubi S. Doctor Hieronymum perlaudat, quia dilucidissima hujus adve sarii argumenta resolvit.

365쪽

autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis. 2. Quaedam sunt peccata, de quibus

venia difficilius conceditur juxta illud Matthaei cap. I a. v. 3a. Quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remitterur ei: qui autem dioeerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei. 3. Nonnulla tandem sunt Peccata, quae ceteris graviora vocantur. Deludaeis namque scribit Ieremias Cap. 7. V. a6. pejus sperati Sunt, quam patres eorum; et in Evangelio Ioannis cap. I . v. II. Christus Dominus Pilatum alloquens de. crimine Iudae ait: qui me tradidit tibi, majus peccatum halbet. Ε divinis ergo Literis conspicuum est, eam non dari peccatorum aequalitatem, quam Stoici et Iovinianus e cogi

tarunt.

Adjiciatur posteriori loco ratio naturalis, qua duce, hoc pacto concludimus. Virtutes alias aliis praestantiores esse, nemo iuit in scias. Theologicae siquidem Virtutes moralibus longo sunt nobiliores: Charitas inter theologicas primatum tenet: inter morales prae cunctis eminet Religio: ceteris vero Praeserendae sunt quae cardinales nunc pantur, cum sint veluti fontes, a quibus aliae procedunt. Sed virtutibus adversantur peccata, quia in privatione rectitudinis debitae consistunt. Ratione igitur oppositorum consequens est, ut peccata praecellentiori-

366쪽

bus virtutibus repugnantia ceteris quoquo

sint deteriora peccatis iij.

S. CXIII.

Plura soro peccata inter se quodammodo convexa, indubitatum est, cum experientia doceamur, unum peccatum ad alterum persaepe disponere: hoc sensu intemperantiam cum luxuria, superbiam cum invidia, in nem gloriam cum jactantia copulari videmus. Cavendum porro, ne peccata sic dicantur insimul connexa, ut unius malitia ceterorum quoque malitiam includat. Pleraque Sunt enim peccata, quae nullam invicem assinitatem habent; uti homicidium, furtum, periurium. Quin immo peccata sunt plurima ita sibi mutuo adversantia, ut alterum nequaquam Valeat cum Hiero eomponi: hac de causa praesumptio desperationem excludit, prodigalitas avaritiam, pusil- Ianimitatem audacia ia . Nobis autem nul-

ι Desumitur inaequalitas peeeatorum ea iisdem Principiis,

e quibus deduci solet moralitas actionum; scilicet ex objecto, circa quod peccatum versatur, ex fine Peecantis. Et ex dircumstantiis, quas vat peccatum antecedunt, ve1 comitantur, veIs sequuntur. De hisco omnibus opportunum erit ea recoIere, quae tradidimus Institutionum lib. I. do Aelibus humanis Pamta a. Cap. 1. de moralitatis principiis. Art. I. a. et 3. a Hanc peccatorum coanexiotism eliminat ipse D. Augustinus Ep. I67. ita seribens: - Aliquando vitium vitio tollitur. ut amore laudis amor pecuniae, aliquando unum cedit, ut plura succedant, veluti qui ebriosus fuerit, si modicum hiberit, et tenacitatem et ambitionem didicerit - .

367쪽

latenus ossicit auctoritas D. Iacobi cap. a. v. Io. dicentis: Quicumque totam Iegem seroaperit, Ostendat autem in uno, factus est Omnium reus. Haec quippe mens est Apostoli , quod, quamquam lex in ceteris fideliter servetur, sussiciat tamen ab ea vel in uno per lethalem culpam deficere, ut sempiternam damnationem quis mereatur, perinde ac esset universae legis transgres

CAPUT TERTIUM

DE FPEC FICA ET NUMERICA PECCATORUM DIεTINCTIONE.

S. CXIV.

Peccata' inter se distincta specifice dicuntur, si malitiam diversae naturae contineant. Undo porro deduci debeat haec specifica distinctio concise videamus. I. . Itaque certum est, e majori vel minori oppositione inter humanum actum et legem nequaquam desumi posse peccatorum specificam distinctionem. Si enim ad hanc distinctionem sussiceret, ut actus magis vel minus legi opponeretur, tum circumstantia quaelibet notabiliter aggravans peccatum

ιὶ Hujusee dimetatatis resolutio videatur apud D. Thomam

368쪽

speciem ipsius immutaret, quod est absumdum ii . Veritas tradita paritatis argumento sic firmatur. Quemadmodum in rebus physicis per majus et minus non Variantur species, ita et in moralibus majus et minus emciunt quidem gravius, aut levius Peccatum intra eandem speciem, sed novam Peucati speciem non inducunt. In id quoque

consentit Angelicus Doctor I. a. quaest. 18.art. II. dicens: tollere alienum in magna vel paroa quantitate non dioers cat speciem Peccati. Certum est a. neque peccata specifice distingui ex praeceptorum diversitate, si circa eandem materiam praecepta Versentur,

eodemque fine sint imposita. In hypothesinamque licet praecepta sint materialiter di-Versa, formaliter tamen unum constituunt morale praeceptum, quo res ipsa uno eOdemque fine jubetur, vel interdicitur. Quapropter si furtum quis admiserit, unius tantummodo peccati reus est, quamquam tria plici jure, naturali, scilicet, divino, et humano hujusmodi crimen prohibe tur. Ita

omnes cum D. Thoma, qui I. a. quaest. 72. art. 6. ad a. inquit: secundum praecepta dioersa legis non dioersifcantur peccata Secundum speciem.

a Pariegant hie iuniores theologi quas de eircumstantiis a nobis resinuitur Institutionum Ith. I. Paxto 2. Cap. I. art. 3.

369쪽

Certum est 3. peccata specie distin iex oppositione specifice diversa inter actum et Iegem. En qua ratione comprobetur a sertio. Peccatum in suo esse sermaliter non constituitur nisi per oppositionem actum inter et Iegem. Verum haec oppositio est specifico diversa quando vel pluribus legibus specio diversis, vel eidem legi diversa ratione vetanti, aut praecipienti adversatur peccatum. Quoties igitur ejusmodi habeatur diversitas oppositionis, toties in peccatis orit specifica distinctio. Ut autem ad praxim res deducatur, magisque dilucidotur exemplis, animadvertimus, Per hanc oppositionem quatuor modis peccata specificam assequi posse diversita

tem.

i. Id contingit si diversis virtutibus actio mala repugnet. Sic homicidium, si fiat in loco sacro, duo complectitur peccata specie distincta; duplicem enim habet malitiam specie diversam, cum adversetur et religi ni, quae, prohibet loci sacri violationem, et justitiae, quae vetat, ne bonum vitae proximo auferatur. Id a. contingit, si diversis ossiciis ejusdem virtutis duae vel plures a-Ctiones opponantur. Hac ratione specifice distinguuntur odium Dei, et blasphemia: nam, licet haec peccata religionem dumtaxat of sendant, specie nihilominus disserunt eo quod

370쪽

ejusdem virtutis diversa laedunt ossicia; duo siquidem jubet religio, nimirum, ut Deus cordo diligatur, item ut ore laudetur: adversus primum ossicium pugnat odium Dei, adversus alterum blasphemia. 3. Id pariter

contingit si eidem virtuti contrario modo peccata opponantur. Hoc evenit in praesumptione et desperatione, in quibus speciei diversitas reperitur, quia contrario modo ab eadem virtute spei utraque recedit; praesumptio, scilicet, per excessum, per desectum desperatio. 4. postremo contingit, si peccata, non contrario, sed diverso saltem modo eidem Virtuti repugnent. Hinc detractio a rapina specifice dissert, quia per utramque justitiae virtus diverso modo violatur; praecipit namque justitia, ut in bonis tum famae, tum sortunae jus alienum servetur; quae bona, ut cuique patet, sunt inter se moraliter diversa.

Numerico tantum distinguuntur peccata cum eorum deformitas ejusdem sit naturae. Quoad numericam peccatorum distinctionem adnotamus, heio non disputari de peccatis specie diversis. Etenim, cum ex iis, quae specie disserunt, unum alterum non sit, ubi

vero unum alterum non est, ibi numerus

multiplicetur; inde consequitur, distincti

SEARCH

MENU NAVIGATION