Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

premis rerum publicarum convenit moderatoribus, cum eorum sit munus communitatem ad subditos recte ordinare in bonorum distributionibus: haec vero tantum inter privatos homines Iocum habet in rerum commutatione.

u. Illa conditionem spectat singulorum, quibus fit rerum communium distributio: haec non personam respicit, sed valorem, et qualitatem rei, quae si Ve ex Contractu, sive ex damno injuste illato creditori debetur 3. Illa tandem servat proportionem geometricam, seu medium rationis; talem, vi

delicet, in rebus, quae distribuuntur, adhibet proportionem, qualis est proportio inter

vires, dignitatem, ac merita eorum, erga quos justitia distributiva exercetur: haeo iurerum commutatione servat proportionem arithmeticam, quae dicitur medium rei; hoc est, persectam inter datum , et acceptum aequalitatem constituit si .

t Duplex medium rationis et rei distInguit Aristoteles Ethieornm Itin. a. cap. 5. Μedium rationis, seu geometricum, quod in justitia distributiva servatur, illud est quod ratio praeseri Bit, nee ita determinatur ut idem sit in omnibus, sed diversum prorsus est pro variis eircumstantiis, et eonditionibus personarum. Medium rei, seu arithmeticum ab extremis aequo distat. semperque in omnibus idem est: hoc autem eongruit justitiae Commutati ae, qua suum euique reddit servando aequalitat misi ad xem; adeo ut, si eantum quis aeeeperit, centum reddere

teneatur.

342쪽

S. XCVII.

Plures virtutes iustitiae adnexas tamquam partes ipsius potentiales recensent Veteres philosophi, earumque sex potissimum a Tullio numerantnr lib. a. de Inventione S. 53. Hae sunt religio, pietas, gratia, vindicatio, Obseruantia, et veritas fa . Religio, de qua satis egimus integro capite I., cultum respicit sive internum sive eXternum, quem ex ipsa naturae lege Supremo rerum Conditori ac Domino exhibere debet rationalis creatura. Unde patet, religionem cum virtute justitiae fore conne-Xam; haeo enim virtus e superius definitis

i S. XCIV. animum generatim inclinat ad

unicuique suum tribuendum. Pietas pro studio internae devotionis ali quando sumitur; quo sensu minime distin guttur a religione, cum pium esse ac religiosum idem vulgo significet. Beuignum denotat quandoque pietas assectum erga ege- inos, vel infirmos, et a misericordia non differt. Accipitur demum pietas ut Virtus peculiaris, qua parentes, ceu primarios vitae nostrae post Deum auctores, cultu ac dile-

si si conferantur invicem quae tradunt Aristoteles Ethi- eorum lib. 5. cap. Io. , Cicero loco citato, et Maerobius insomnium Scipionis lib. I. cap. 8., non levis apparet ita definiendo numero virtutum, quae justitiae sunt adnexae, philos phorum diaerepantia.

343쪽

ctione prosequimur ii . Haec porro virtus non modo parentes respicit, sed etiam consanguineos ob necessitudinem, quae utrosque devincit: ad eandem quoque pertinet Vi tutem amor patriae, cum nostrum et ipsa quodammodo principium dici possit, quatenus parentes aluit, nobisque necessaria tum vitae, tum educationi suppeditavit la . Gratia, seu gratitudo Virtus est, quae Vedi satur circa debitum e receptis beneficiis exortum, et inclinat eum, cui beneficia coI- lata fuere ad satisfaciendum benefactori. Communiter ad quinque revocantur gratitudinis ossicia. Primum est benescii aesti matio, qua illius magnitudinem potius ex assectu benefacientis, quam e re ipsa dim timur: etenim benescium non in eo, quod si, aut datur, seia in ipso dantis et faciem iis animo consistit s3 . Alterum est benigna donationis acceptatio, ne ingratus donanti videatur ille, cui beneficium offertur: nam qui grate benescium a ccipit, primam ejus pensionem soloit iM . Tertium est gratiarum

i Do hae triplici platatis significatione videatur D. Augu

stinus lib. Io. de civitate Dei eap. I. , et 1ih. quaestionum 33. quaest. 3. a) Hase pietatis munera Tullius indieat Ioeo iam cItato dicens. - Pi ista est Per quam sanguino conjunctis, Patriaeque hanevoIis ossietum, et diligens eultus tribuitur ,

344쪽

actio, scilicet manifestatio grati animi sensuum, qua quis pro aliquali compensatione beneficii sibi gratis concessi tamquam inferior se se benefactori submittit. Quartum

est opportuna recordatio benesciorum, quae accepimus: Unde ingratissimus omnium est,

qui benescii oblitus est; cui enim totum b nescium elapsum est, gratus fieri nunquam potest li . Postremum est mutua benescii retributio, in qua, ut ait Cicero lib. I. do officiis, imitari debemus agros fertiles, qui

plus multo adferunt, quam accePerunt.

Vindicatio specialis dicitur virtus justitiae Connexa, per quam vis et injuria et omnino quidquid obfuturum est defendendo, aut ulciscendo propulsatur la . In vitium ne deflectat vindicatio, duo sunt potissimum attendenda: finis, videlicet, sto modus, quo quis injuriam vel sibi vel aliis irrogatam repellit. Si de fine loquamur, nemini licet malefactorem persequi animo nocendi; nam velle malum alterius, prouti malum est, re pugnat charitati, qua omnes diligere jubemur. Hinc vindictam sumens de injuria principaliter intendat oportet bonum aliquod e peccantis poena secuturum; nempe, ut peccans resipiscat, ut ejus exemplo

iὶ Ibidem Iib. 3. cap. I. a Hano definitionem a Tullio mutuatam Iegimus apud Α-gustinum loco superius citato.

345쪽

ceteri ab injuriis inserendis coerceantur, ut fiat per debitam satisfactionem congrua n Xae reparatio, ut justitia, et ordo in soci tate servetur. Praeter finem rectum vindicatio modum etiam requirit: haec enim per publicam fieri debet auctoritatem, ac inter moderationis limites contineri, ne quis magis puniatur, quam promeretur injuria. obseroantia Superioribus exhibet obsequium, aliisque virtute aut sapientia con

spicuis, qui peculiari cultu ideo dignantur,

quia vel nos gubernant, vel sunt regiminis capaces. In religiosam haeo porro dividitur, et politicam. Prior ea est, quae alicui debetur ob ejus eminentiam ac persectionem cum religione conjunctam: altera iis est d serenda, qui ceteros politica dignitate amtecellunt. Veritas, seu Neracitas appellatur Virtus, qua homo, tum in verbis, tum in factis ta lem. se aliis exhibet, qualis est. Exigit haec virtus, ut sermo, ac cetera signa, quibus vel naturaliter, vel e recepta consuetudine utimur ad interiores animi sensus aperiendos, menti penitus consentiant si .

3ὶ N. Plus aequo in praesenti eapite moremur, studioso I mori eonsultationem proponimus Angeliet Doetoris ae Lassii, quorum prior R. a. quaest. 58. 8o. IOI. Ioa. Io4. IO6. Io8. IO9. saltae lib. a. de justitia, et iuro, Seet. I. cap. I. et Seet. 7. cap. 46. Ot 47. do hac virtute o dinaii eo se disseruora.

346쪽

CAPUT QUARTUM

DE PRUDENTIA.

Virtus intellectualis, qua in occurrentibus negotiis edocemur, quid agere, quid prael rire juxta rectam rationem, divinamque I gem debeamus, nomine Prudentiae venit si . Ad explanandam virtutis, quam definivimus, naturam, quatuor animadvertimus. r. Si prudentiae munia vix etiam perspiciantur, omnibus compertum erit, Virtutem hanc in intellectu consistere. In primis itaque ad prudentiam pertinet consilium, quores tum in se, tum in ejus circumstantiis perpenditur, an deceat, simulque media explorantur, quibus res ipsa finem honestum sibique proprium attingat. Unde Aristotes es inquit Ethicorum lib. 6. cap. 7. prudentis

maxime opus est recte consultare. Post a

curatam rei considerationem prudentia judicat concludendo, quid, quo modo, tem

si in Hujusmodi virtus a Tullio desinitur lib. a. de Inventione N. 53. - rerum honarum, et malarum, neutrammquis vetantia Hanc ipsam definitionem xeeipit homil. I a. in prineipium Pr verbiorum D. Basilius, qui tamen a fallaci veram prudentiam distinguens ait i- Vara prudentia agendorum et non agandorum Cognitio est, et secretio, quam qui equitur nunquam secedetn virtutis operibus, nunquam exitioso vitii iaculo transfig-tur . Eandem exbibot prudentiae notionem D. Augustinus d. libero arbitr. cap. 13.

347쪽

pore, et loco sit agendum, ut opus a virtute non deficiat. In hoc autem judicio prudentia non sistit; verum et aliqua ratione movet Voluntatem, cui non quidem imperat, sed actionem suadet, ac ostendit, quo pacto in positis circumstantiis necesse sit

operari. Cum igitur prudentiae officia peractus exerceantur intellectus, non Volunt

iis; iam plane innotescit, hanc virtutem jure intellectualem appellari.

a. Inter primarias quoque Virtutes morales ratione tum objecti, tum finis merito Connumeranda est prudentia: haec enim circa mores ut plurimum Versatur, eosque ita dirigit, ut virtutum omnium optima dicenda sit moderatrix. 3. Dictamen, quo prudentia monet, quid oporteat fieri, vel omitti, duo respicere debet; finem, videlicet, ac media. Erit namque semper imprudens, tum qui finem minus congruentem sibi proponit, licet mediis utatur idoneis, tum qui, recto fine sibi constituto, media seligit ad illum non conducentia. . Prudentia denique normam homini praeseri, qua noscat in occurrentibus negotiis

medium servare virtutis: ea siquidem res non generatim, ac speculative considerat,

sed peculiariter, et in praxi, denotans quid singulis in circumstantiis agendum.

348쪽

Plures tradi solent prudentiae species, quas ipsius partes subjectisae nuncupantur. Haeo in personalem, et gubernatricem potissimum distinguitur. Prima rationem indicat, qua seipsum quis dirigere tenetur. Altera est, qua superior modum agnoscit ceteros regendi. Item prudentia gubernatrix quadruplicem continet speciem; hoc est, prudentiam O conomicam, politicam, legislatricem, et militarem. Ad regimen domesticum attinet prudentia oeconomica, bonumque respicit iamialiae: prudentia politica, seu cillis ea est, quae per sedulam rerum publicarum administrationem utilitati consulit totius communitatis: proprium est prudentiae legislatricis, seu nomotheticae, leges condere locorum, temporum, ad personarum circumsta

tiis accomodatas: de rebus bellicis curam

gerit prudentia militaris ii . S. C.

Tres numerantur a Τullio prudentiae padites, quae sunt memoria, intelligentia, et princidentia lal: hisce adjiciuntur a D. Thomaratis, 1 Olertia, docilitas, circumspectio, et cautio i3 . Partes prudentiae integrales, vel

αὶ Lib. a. de Inventiona N. 53.i3ὶ Ita Doetor Angelicus loco jam citato quaest. 48. et 49. Diuiti roo by Cooste

349쪽

quas integrales hae omnes a philosophis dicuntur, cum ad persectum ipsius virtutis usum sint penitus necessariae. Memoria, cujus auxilio praeterita recordamur, prudentiae summopere juvat; nam ex iis, quae olim ac PIuries experti sumus, persaepe, quid nuno expediat, congruit inferre. Intelligentia est praesentium cognitio, quae omnino requiriatur, cum de praesenti rerum statu ferendum sit judicium. Procidentia, seu futurorum scientia est praevisio effectuum, qui, actione posita, Vel omissa, consequi 'possunt. Ratio est facilitas concludendi ex praeteritis, praesentibus, et futuris quid hic et nuno sit agendum. Solertia, sive sagacitas est facilis inventio mediorum, quae ad finem praestitutum opportunius deducunt. Docilitas

est promptitudo ad proprium judicium, quod

interdum fallax est, deserendum, ut peritorum consilia sectemur. Circumvectio Consistit in attenta circumstantiarum consid ratione, ex qua dignoscimus, utrum actio tempori, loco, vel personis conveniat. Cautio demum est sollicitudo, tum in declinandis incommodis ex actione orituris, tum in obstaculis removendis, quae finis consec tionem impediunt.

S. CI. Virtutis, de qua in hoc capite fit sermo,

350쪽

tanta necessitas est, ut homo consilii expers navigio rectore carenti, quod Ventorum impetu quatitur, haud absurde comparetur. Maximam hanc prudentiae necessitatem Divinae Literae, Sanctorum Ecclesiae Patrum doctrina, et ratio naturalis Ostendunt. Ut exordiamur a Scripturarum auctorit te, neminem latet ibidem nos passim, ac vehementer ad tam praecellentem virtutem incitari. Legitur namque Proverbiorum cap. 3. V. 13. et I 4. Beatus homo, qui inperit sapientiam, et assuit prudentia: melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi, et purissimi fructus ejus: et cap. 4. V. 5. Posside prudentiam. . . . ne dimittas eam, et custodiet te; diliga eam, et conseroabit

te. Christus pariter in Evangelio Matthaei

cap. IO. V. I 6. ait: Estote prudentes sicut

serpentes sal. Hac de re testimonia quoque Patrum amdiantur, eorumque prior sit Basilius in Cons titutionibus monasticis cap. I 4. ita scribens: In Omnibus, quae suscipiuntur, rebus antecedere prudentia debet. Nam citra prudentiam omnia etiam, quae Nidentur esse bona, ob adoersum tempus et Ob v immoderationem vertuntur in Nitium: sed si ratio, et prudentia tempus ac modum rebus bonis praeacissat,

i Hoe in Ioeo D. Prosper Ith. 3. de vita contemplativa dia

vinum praeceptum agnoscit.

SEARCH

MENU NAVIGATION