Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

351쪽

mirabile quoddam emolumentum eae ipsarum usu tum a dantibus, tum M accmientibus

percipitur. Accedit Ambrosius, qui lib. i. de Osticiis cap, a . inquit: Non potest justitia

sine prudentia 'esse, cum examinare quid Datum, quidpe injustum sit, non mediocris prudentiae sit. Item Gregorius M. lib. a. in Ezechielem homil. Io. N. I 3. ad ceteras vi tutes primarias omnino requiri prudentiam hisce verbis decernit: Magna est temperantia; sed si minus intelligit unde sct temperet. . . minus temperans est. Magna est fortitudo; sed si minus intelligit quae bona custodiat, quibus malis resistat. . . minus fortis est. Magna est justitia; sed si minias quam debet inter justa et injusta opera discernit. . . minus justa est. In id consentit quoque Bernardus in Cantica serm. 49. N. 5. ita de discretione scribens: tolle hanc, et virtus vitium erit. Heio postremo locum habet ratio naturalis, qua duce sic argumentamur. Nulla datur vera virtus absque ordine: hoc enim non servato, in alterutrum e vitiosis extremis ea

decidat oportet. Sed nullus in virtutibus ordo, prudentia remota I S. XCVIII l. Ergo sine prudentia ne intelligi quidem vera vi

tus potest. Tantum igitur necessaria est homini prudentia, quantum illi necessariae sunt ceterae virtutes, ut recte Vivat, ut perfici queat, ut finem ultimum consequatur.

352쪽

CAPUT QUINTUM .

DE FORTITUDINE.

S. CII. Nihil aliud est Fortitudo, inquit D. Augustinus lib. Quaestionum 33. de diversis Quaest. 3I. , quam considerata periculorum susceptio, et laiborum perpessio. Fusius autem, et clarius haec a Theologis communiter definitur Virtus moralis, quae tum ad obeunda perucula, tum ad mala perserenda juxta rectam rationem, divinamque Legem animum inclinat. Ex hac definitione luculenter patet, duplicem esse sortitudinis actum: alterum, Via delicet, quo quid aggredimur, alterum, quo patimur. Prior certe splendidior est, Pra stantior vero secundus; in hoo enim virtutis amor plus eminet, quam gloriae, cum sit homini sacilius aggredi, quam pati. Veritatem hanc triplici ratione demonstrat Angelicus Doctor a. a. Quaest. aa3. art. 6. ad I. dicens: - Sustinere dissicilius est, quam aggredi Primo quidem, quia sustinere videtur aliquis ab aliquo sortiore invadente: qui autem aggreditur invadit per modum sortioris. Dissicilius autem est pugnare cum fortiori, quam cum debiliori. Secundo, quia ille qui sustinet jam sentit pericula imminentia: ille autem qui aggreditur habet ea ut sutura. Dissicilius

353쪽

35 Iantem est non moveri a praesentibus, quam a futuris. Tertio, quia sustinere importat diuturnitatem temporis; sed aggredi potest aliquis ex subito motu. Difficilius autem est diu manere immobilem, quam subito motu moveri ad aliquod arduum I .

S. CUI.

Metus, audacia, et moeror tria sunt, quae sortitudini adversantur. Triplex ergo sortitudinis officium est hos animi motus continere. Virtus haeo in primis metum coercet, ne quis mala, quamvis ingentia, perhorrescat,

eorumque aspectu adeo turbetur, ut a vi tute abducatur la . Haec virtus audaciam reprimit, ne quis contra rectam rationem ae

legem divinam temere so discrimini tradat sal. Haec quoque, si malum jam evenerit, neo averti, aut leniri possit, moerorem temperat, ne quis nimia tristitia conficiatur, ne quid agat indecorum, ne inter pericula et aerumnas a recto tramite desciscat.

1 Idipsum tradit da hiseo sortitudinis aetibus D. Ambro ausIib. I. OSeiorum cap. 45. a Ηvjusmodi ossicium a Tullio sortitudini trisuitur lib. 4.

Quaest. Tusculanarum, ubi vocatur haec virtus-assectio animi in patiendo et perferendo summae I gi parens sine timor. - . Idom ossiciam agnovit et Seneca sp. 88. ad Lucilium, ubi ait r- Fortitudo contemptrix timendorum est; terribilia, et snb jugum Iibertatem nostram mittantia despicit, provocat, frangit -. 3 Indo apparet, quam rita ah Aristotelo Ethieorum Ith. 3. eap. 9. fortitudo dieatur modiocritas inter metum et audaciam

354쪽

Quatuor sunt fortitudinis partes integrantes: Fidentia, et Strenuitas, quae ad hanc virtutem attinent quatenus aggreditur: Patientia, et Constantia, quae illi sunt adne-Xae quatenus sustinet. Fidentia est spes boni assequendi, vel mali vitandi, quae necessaria omn no est, ut animus ad ardua moveatur. Strenuitas est promptitudo, qua futuris malis occurritur, eique junguntur Magnanimitas, quae animum erigit ad heroica in omni virtutum genere praestanda, et Magni- fcentia, quae suadet externa opera praesitara maximis sumptibus perficienda. Patientia instruit animum adversus mala praesentia. Constantia impedit, ne quis malorum diuturnitate frangatur: siquidem haec animum firmat, et ad finem usque ita perge Verantem reddit, ut eum vel ab aggrediendo vela sustinendo neque pauperies, neque mors, neque vincula deterreant ii l.

i) De virtute fortitudinis agantes disputandi sumunt occasionem plures Ethicae Sacrae Scriptores tum do voluntaria sui occisione, turn de martyrio, ae demonstrant, illam fortitudini penitus opponi. hoe vero ejusdem aetum virtu Lis esso maxima gloriosum. Nos vero utrumque argumentum Praeterire Ogi- muri nam in libro II. Institutionum de primo jam salis verba facimus; da altero sermo orit in Ithro IV., ubi de Sacramantis. Interim si fusius explanata desidarentur quae eoncise hic tradidimus da sortitudine, consulantur D. Thomas a. a Quaest. Iaa. ad I 37., Lassius de justitia lib. 3 , et Gaia. do Aguirro Phi Ios. Hor. parte I. lib. 3. a cap. 6. ad Io.

355쪽

PARS SECUNDA

DE VITIIS.

S. CV.

Illud generico vitium nuncupatur, quod regulis opponitur, cum quibus consentire debet ii l. Hoc autem triplex. Aliud enim est vitium naturae, quo sit, ut subjecto desit naturalis aliqua sibi debita persectio: hujusce generis vitium erit oculorum d sectus in homine, cui naturaliter convenit videndi facultas. Aliud est vitium artis consistens in privatione persectionis debilao secundum artis principia: ejusmodi vitium in imagine reperitur, quae fuerit absque Proportione partium depicta. Item aliud est Vitium animi, quo nomine intelligitur quidquid vel in uno deflectit a norma, cui penitus consormari debet actus humanus, ut moraliter sit bonus. Vitio animi, de quo tantum in praesens agimus, duplex tribuitur significatio: nam vel denotat habitum vitiosum animo inhaerentem, eumque adactus inordinatos inclinantem, vel etiam sumitur pro ipso actu vitioso, quem ideo pe

si in Tullius da vitio diasarens lib. 3. da finibus N. I a. etymon hujusce vocis perquirit, suamquo ita profert sententiam r- Quod vituperabita est per seipsum, id eo ipso vitium nomiis natum puto, vel etiam a vitio dictum vituperari - .

356쪽

catum appellant, quia in legem peccare dicitur qui ab ipsa in aliquo declinat. Actus porro vitiosi tum in genere, tum in praecipuis eorum speciebus ab Ethicae Sacraescriptoribus considerantur. Idipsum et nos praestabimus. Hinc posteriori hac parte bifariam distincta, sit

DE PECCATIS GENERATIM.

Dum peccata in genere conspicimus, plurima nobis occurrunt investiganda, quae ad sex capita potissimum reseruntur. Inquiritur enim x. In quo consistat peccati natura, quaeque sint potiores ipsius divisiones pa. An detur in peccatis inaequalitas, et connexio p3. Quomodo tum specifice, tum numerice peccata inter se distinguantur p4. Quid peccati sit occasio, Prid consuetudo ps. Quibus e causis deducenda sit peccatorum origo p6. Demum quot sint peccatorum essectus pDe singulis ordinatim disputabitur: sic autem in omnibus optatae brevitati consu-

357쪽

35 Slendum erit, ut brevitas necessariam Perspicuitatem vel minime offendat.

DE PECCATI NATURA ET DIVISIONIBUS.

S. CVII.

Nonnunquam in Scripturis Sacris peccati vox improprie usurpatur: modo namque materiam peccati significat, modo pro victima sumitur expiationis, modo etiam essectum indicat, vel causam peccati. In priori sensu Moyses peccatum appellat vitulum aureum a populo Israel conflatum: ait enim Deuteronomii ORP. 9. V. a I. peccatum veStrum

quod feceratis, hoc est, vitulum, arripiens igne combussi, et in frusta comminuenS , Omninoque in puloerem redigens projeci in torrentem, qui da monte descendit: in altero Servator Christus Ep. a. ad Corinthios cap. 5. V. a I. laetus dicitur pro nobis peccatum: in postremo D. Paulus ad Romanos cap. 7. concupiscentiam peccatum Vocat, non quod revera peccatum ea sit, sed quia ex peccato est, et ad peccatum inclinat is . Fere tamen ubique in utroque foedere peccati nomen proprie tantum, juxtaque Com-

358쪽

munem loquendi rationem acceptum legi- mus, quatenus actionem exprimit, vel acti nis omissionem regulis morum adversantem.

S. CVIII.

Peccatum Proprie sumptum a D. Augu- stino lib. aa. contra Faustum cap. 27. M-

finitur factum Vel dictum vel concupitum aliquid contra legem aeternam iij. Huic definitioni, quam velut omnium accuratissimam generatim Theologi recipiunt cum D. Thoma lal, nonnullae animadversiones

accedant.

Animadversio a. Duabus partibus constat allata definitio, quarum una materiale designat, altera formale peccati. Materiale indicatur per verba factum vel dictum vel concupitum, quae locum generis tenent, Cum ad actus sive bonos sive malos indiscriminatim valeant referri. Cetera porro Verba formale denotant peccati, videlicet, oppositionem inter actum humanum et legem, ac disserentiam constituunt, per quam ab actu moraliter bono distinguitur peccatum.

1 Strictius adline ab eodem Augustino Ith. a. de eonsensu Evangelistarum Cap. 4. N. I 3. Peccatum dicitur legis transgressio. Qua cum definitione penitus ea congruit, quam Iib. d. Paradiso Cap. 8. profert D. Ambrosius ita scribens: - Quid est puccatum, nisi praevaricatio legis divinae, et coelestium inobedientiae Praeceptorum p αὶ Cousulatur Angelicus Doctor I. a. Quaest. 71. art. 6.

359쪽

3oῖa. Haec definitio culpam non modo Personalem, sed etiam originalem complectitur. Nam culpa originis jure vocari potest dictum vel factum, vel concupitum voluntate, non quidem propria, sed aliena, laoc est, Protoparentis, in quo, ut ait Apostolus ad

3. Non tantum actionis, sed et omissionis peccatum in desinition tradita Continetur.

Etenim per dictum vel factum dicti quoque vel facti intelligenda est omissio, cum vulgo etiam qui bonum praeterit opus, quod praestare debet, male agere dicatur. Ita

gelicus hoc pacto concludens: irmatis , et negatio reducuntur ad idem genus et ideo pro eodem est accipiendum dictum, et non dictum, factum, et non factum. 4. Item neo ab ipsa desinitione peccatum contra legem huinanam excluditur. Lex enim aeterna, de qua ibidem tantummodo fit mentio, fons est, et origo, ex qua di manant , vimque obligandi obtinent cunctae humanae leges rite constitutae juxta illud Apostoli ad Romanos cap. 33. V. 2. Nora est potestas nisi a Deo si . Unde patet, Iegem humanam violari non posse, quin Violetur ipsam et lex aetertia, quae, cum jubeat

360쪽

353 ordinis custodiam, inde etiam jubet, ut legitimae auctoritatis imperio, justisque legibus inferior subjiciatur. 5. Quamquam in sua desinitione voluntarium liberum expresse non memoret Augustinus . in ea tamen hoc implicite subintelligi quisque plane dignoscit, quia lex pro

prie non datur, nisi libere agenti, neque violari potest, nisi per actum voluntarium.

Tria sunt ad peccatum quodlibet constituendum prorsus necessaria; nempe legis existentia, ipsius transgressio legis, et libe tas in transgressione. Requiritur i. existentia legis praecipien iis, vel prohibentis, nam, ut inquit Paulus ad Romanos cap. 4. Ubi non est lex, nec praeparicatio. Idipsum ostendit jam pluries citatus Augustinus in Ps. II 8. serm. 25. dicens Si praeparicantes sunt omnes Pec catores terrae, nullum est utique sine prae varicatione peccatum: uulla est autem Prae-Daricatio sine lege. Nullum est igitur nisi in lege pecciatum m. Requiritur a. legis transgresso, actus, nimirum, contra praeceptum negatiVum, vel Contra praeceptum positivum actionis omissio. Haec repugnantia legem inter et actum si desit, peccatum non erit.

SEARCH

MENU NAVIGATION