Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

372tionem. Ratio est, quia cum prior voluntas fuerit libero dimissa, certe non est moraliter continuata; secus dimissa fuisset et non dimissa, quod contradictionem inducit. Duplicis ergo peccati numero distincti reus erit qui turpem concipit animi assectum, mox ad alia mentem distrahit, dehino ad

ipsum revertitur: cum enim prior actus per voluntariam interruptionem cessaverit, ab altero moraliter distinguatur oportet. 3. Demum haeo distinctio sit per notabile temporis intervallum, quod actum ab actu non modo physice, sed moraliter etiam disjungat. Id autem evenire censetur, dum quis ob involuntariam inadvertentiam ad alia sese convertit, vel ab actu desistit ob causam aliquam naturalem, uti si vel brevi somno corripiatur, ac deinceps eundem repetit actum. Adnotamus interim peccata numero multiplicari tantum ob temporis moram in actibus, qui nec in effectu exteriori perseverant, neo ita invicem sunt connexi, ut moraliter pro unico actu sint habendi. At si sermo sit de actibus, qui habent in quo moraliter uniantur, quia Vel natura sua, vel ex intentione agentis ordinatitur ad aliquem actum principalem; tum vel propter naturalem actuum conneXionem, Vel propter mnitatem finis, in quem onmes diriguntur,

hujusmodi actus, licet physico interrupti,

372쪽

moraliter non interrumpuntur per temporis moram, nec ideo numero multiplex pecca

tum essiciunt ii .

CAPUT QUARTUM

DE PECCATI OCCASIONE, ET CONSUETUDINE.

Circumstantia quaelibet extrinseca temporis, loci, muneris, Personae, Vel rei, quae periculum exhibet peccandi, occasio nuncupatur. Haec in remotam et proximam dividi solet. Occasio remota ea dicitur, in qua constitutus homo vel nunquam, Vel raro peccat; proxima, quae ut plurimum ad Iapsum inducit. Posterior occasio Vel per 3e, vel per accidens proxima esse potest. Pro-Xima per se et absolute est occasio, cum suapte natura ita ad culpam disponit, ut, perspecta communi hominum fragilitate, plures in ea constituti persaepe detrimentum animae patiantur. Hujusce generis occasionem praebent obscena spectacula, COI- loquia turpia, lectio librorum ad inhonesta

nitentia Can. 7. et speciem et numerum peccatorum necesse sit In Sacramento Poenitentiae ad Consessionis integritatem aperi--, noseant hine juniores theologi quantum intersit aeruTa- . Perpondera euncta, quae in capita jam absoluto exarata suore.

373쪽

provocantium, aliaque similia, quae honos

mores corrumpunt. Proxima per accidens et respective est occasio, quae nou quidem

ratione sui ponit generatim homines in probabili peccandi periculo, sed tantum aliquem speciatim ob peculiarem ejus infirmitatem, et propensionem ad culpam; sic I dus honestus non est occasio proxima peccandi per se, fit autem proxima per accidens pro eo, qui quoties ludit, toties blasphemat. Rursus occasio sive per ae, sive per accidens proxima esse potest voluntaria seu libera, et inooluntaria seu necessaria. Iuniaria est, quam quis absque gravi discrimine aut incommodo deserere valet: inpoluntaria est quae vel physice vel moraliter nequit auferri. Necessaria pissice vocatur occasio, quam non est in hominis a bitrio repellere aut devitare: in hao reperitur e . c. vir, qui una cum muliere in eodem carcere detineatur. Necessaria moraliter est occasio, quae absolute removeri quidem potest, sed non sine gravi nocumento, prouti esset famae, bonorum, aut vitae jactura.

S. CXVII.

In actunm frequentia, non modo propria sed etiam aliena aequam normam habemus, qua proxima occasio a remota discernatur: non enim in proxima peccandi occasione

374쪽

dicendus est aliquis tantummodo constitutus, cum in ea persaepe fuerit lapsus, sed cum in ipsa peccare soleant ceteri ejusdem conditionis, quamquam ille nunquam ceciderit. In id prorsus conveniunt Sacrae The Iogiae Scriptores, licet simul non cohaereant, cum definiendum sit, quaenam ad occasionem proximam inducendam actuum frequentia requiratur. Sed garriant invicem hac dore pro lubitu theologi. Nos unice anima vertimus, nonnullas circumstantias prae oculis habendas esse, ut de proxima occasi ne peccandi rite ac prudenter in praxi ju- dioetur. In primis ergo perspiciat moderator animarum, quoties intercesserit occasio, et quoties in illa quis peccarit. Nam si haec saepissime contingere soleat, si vero aliquando tantum lapsus evenerit, pluribusque interjectis temporum intervallis, tum proxima dicenda non erit occasio, quia proba-hilo ac sermale periculum peccandi, quod

communiter e saepe contingentibus eruitur, in ea non reperitur. Inquirat insuper, utrum externi lapsus, occasione praesente, non e-

Venerint ob causam aliquam impedientem; num interim prava fuerint desideria, vel morosae delectationes. Haec si ponantur, de occasione proxima ob maximum lapsus periculum dubitandum non est. Attendat quoque, an primis vicibus tantum, an posterio-

375쪽

quens Sacramentoriun usus, sedula Veritatum Fidei meditatio; quaedam pro natura occasionis, in qua quis reperitur, sunt P culiaria, et in exercitio potissimum consistunt virtutis, cui specialiter adversatur occasio. Unde, si e. g. pro tuenda castitate pugnandum sit, mortificatio carnis requiris tur, externorumque sensuum custodia: item familiare colloquium, consuetudinem, immo et aspectum personae ad culpam allicientis toto studio cavere necesse est. Cuncta haeo si probo serventur inter necessarias occasiones, quantumvis proximas, quisque inoia senso pede super aspidem et basiliscum ambulare poterit, et conculcare leonem et

draconem ii . Quod si tanta foret peccanditis in malum proclivitas, tantaque vis occasionis, ut neo satis remedia proposita ju- Varent, nec amplius spes probabilis essulgeret emendationis; tuno deserere opus 'esset occasionem, licet moraliter necessariam. Ita cum sanioribus docet B. Alphonsus de Li-gorio theol. mor. lib. 6. tract. 6. de Sacramento Poenitentiae cap. I. dub. 2. S. v.

N. 46et. En ipsius verba. - Cum nulla spes apparet emendationis, periculum fit formale, et a peccato sejungi non potest; et ideo

si Ηeie opportuna raeolantur quae do exti et noni praeopti oriervantia tradidimus Inclitutionum lib. a. Parta I. εὐ- etione a. Cap. E. art. s. s. Ioa.

376쪽

omnino est vitandum cum quocumque damno temporali etiam vitae. Hinc c. Falsas 6. do Poenitentia dist. 5. et c. Fratres 3. ib. dieitur dimittere debere sua ossicia milites,

negotiatores, curiales etc., qui norint illa non posse exercere sino peccato. Sic enim loquitur S. Gregorius VII. in cit. o. Falsas. Quicumque miles , vel negotiator, veἰ alioui .eio deditus, quod sine peccato xerceri non possit, . si culpis grapiorissius

irretitus ad poenitentiam venerit... recος scat se veram poenitentiam non posse per gere, per quam ad aeternam vitam valeat

Peroenire, nisi negotium derelinquat, viet offrium deserat. Idem clarius confirmat Innocentius II. in c. Fratres, dicens: Falsast poenitentia eum poenitens ab osscio vel curiali, vel negotiati non recedit, quod sine Peccato agi nulla ratione praepalet se ii . 3. Si tandem occasio proxima sit penitus voluntaria, hanc semper devita am esse Theologi omnes communi calculo latentur. Musmodi veritatem divina oracula praese tim ostendunt. Nam Christus Matthaei cap. 5.

I Idipsum tenent Viva in prop. 4r.-Mexandro VII.

Proseripta N. I et . , L eroix Th ol. mor. lib. 5. Cap. a. dis. 3. Quaest. 45. I. 9. . Antoine Thool. mox. tom. 3. Parto 1. Trael. do Posnitantia Cap. 3. aTt. 3. Quaost. 6. Respons. 4. . Continuatoe Tournelii tom. a. Trael. da peccatis pari. I. Cap. R. art. .. in appond. Reg. 3. , alii M. plures, quorum B. do Ligomo Ioeo sup. eit. profert auetoritatem.

377쪽

V. a'. et 3o. ait: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te et si dextra manus tua scandalizat te, abscinde eam, et projice abs te: eaepedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus eat in gehennam: item

Lucae cap. 9. V. 25. Quid proscit homo,

si lucretur unioersum mundum, Se autem

ipsum perdat, et detrimentum sui faciat pΕandem veritatem confirmat decretum Innocentii XI. editum an. 3679., in quo sub N. 6a. sequens damnatur propositio: Proxima occasio peccandi non est fugienda, quando causa aliqua utilis, aut honesta non fugiendi occurrit. Postremo accedit rationaturalis, qua sto argumentamur. Occasio, de qua disserimus, ita proxime connexa est Peccato, ut, ea posita, velut ejusdem essectus peccatum consequatur. Nunquid enim

potest homo asscondere ignem in sinu sum ut vestimenta ejus non ardeant; aut ambu- Iabit super prunas, ut non comburantur Piam

tae ejus 8 si . Iam vero praeceptum quodlibet vetans peccatum vetat etiam quidquid proximo peccato jungitur, ejusque est camsa. Quemadmodum ergo vitandum est peccatum, declinanda pariter est occasio peccati proxima, et voluntaria.

378쪽

occasionem peccati generatim appellavimus f S. CXVI. . circumstantiam extrinsecam praebentem homini lapsus periculum. Ab hac ergo summopere dissert prava consuetudo, quae ab intrinseco procedit, quaeque definiri potest quaedam in malum aliquod animi propensio exorta et firmata e saepe repetitis actibus vitiosis. In sanando pravae consuetudinis morbo difficultas maxima o currit; nam, ut inquit D. Basilius in regulis fusius disputatis Quaest. 6. consuetudo

vetustate frmata naturae Mim solet nancisci. Quantumvis porro sit arduum consuetudinem pravam abrumpere; nihilo secius desperandum non est de peccantis emendatione, sed illi adjumenta congruit asserre, quibus, ope coelesti juvante, valeat a consuetudinis vinculo dissolvi. Haec adjumenta, quae plura sunt, numerantur a P. La-oroix lib. 6. Theologiae moralis Parte a. Tractatu A. cap. a. dub. 6. Quaest. 264. Consuetudinarium sto monente: - I. Praecipuum, et universale remedium ad omnia vitia ex tirpanda, et inserendas virtutes est, ut humiliter et frequenter cum fiducia ores Deum , pro gratia et auxilio, ac crebro per pias aspirationes ad eum recurras. a. Μaue PrOPone cavere tale vitium, et vespere de illo

379쪽

38 Iexamen institue. 3. Frequenter confitere, et quidem statim, si in peccatum fueris relapsus. 4. Frequenter sume Eucharistiam. 5. Fuge improborum, et sectare proborum societatem. 6. Lege pios libros, et praesese tim Scripturam. 7. Considera vitam Christi et Sanctorum. 8. Cogita praesentem tibi

semper Deum et Angelos. 9. Poenas peccatorum perpende, et e contra gaudium actfelicitatem justorum. io. In poenam Telapsus amigo quandoque corpus per jejunium, cilicium, flagellum, injunge tibi eleemosynam, exerce aliquod opus charitatis, misericordiae, humilitatis. ix. Necessaria est tibi magnitudo animi ad ineunda haec certamina,

eertumque Victoriae signum est victoriam magnanimiter sperare. I a. Etiam PerseVerantia necessaria est; quare nunquam desponde animum. Licet millies cadas, surgestatim, et innova pugnam: ille solum est Victus, qui, armis et voluntate pugnandi abjectis, se adversario turpiter dedit. I 3. Quamvis non statim advertas prosectum,

non ideo nihil prosecisti: nam ut horologii

umbram progressam Videmus, progredientem non avertimus, ut segetes crevisse apparet, non apparet crescere, ita Virtutem crescentem, quoniam minutis constat auctionibus

non facile videas, sed tandem longiore intervallo crevisse videbis: labor ipse pugnandi

380쪽

38a est continuus prosectus in humilitate, et patientia, quae etiam conserent ad vitii victoriam se . Hactenus Praeditatus auctor. Nec praeterire decet, opus esse, ut consuetudinarius eodem constanter utatur Prudenti Consessario, ejusque consilia sectetur. Interim consessarii munus erit e remediis jam recensitis opportuniora seligere, magisque accomodata circumstantiis et conditioni poenitentis. Horum usum hortando magis, quam jubendo, ipsi persuadeat, eumque non aspere, sed benigne semper excipiat. Animadvertimus denique mitius agendum fore cum poenitente vitiosis habitibus irretito, quam cum eo, qui voluntaria detinetur occasione;

siquidem facilius est homini liberam occasionem dimittere, quam pravum habitum superare. si .

DE CAUSA PECCATI EFFICIENTE.

Creatura quaelibet rationalis, et libera in optione boni vel mali, causa dicitur eia

r Haeo satis diota sint in capita iam ahaoluto de oceasi ne et eonsuetudine paecati. Reliqua plurima, quae de utraque reperiuntur apud Ethioa Saerao seriptorea eongruenti Ioeo videbimus Institutionum Itin. 4. , ubi do abaoIatione Sacramo tali disputabituT. Diuitigeo by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION