장음표시 사용
391쪽
Praeter Adam ceteri etiam homines ex-rinsecae fieri possunt Peccatorum cauSae, quoties pollicitationibus, hortationibus, vel minis aliquem ad culpam alliciant, provocent, aut impellant. Exemplum de hisco peccatorum causis habemus in lib. Numerorum ubi cap. 3I. v. 16. MOTses de mulieribus Madianitis inquit: Nonne istae sunt, quae deceperunt flios Israel in suggestione Balaam et praeparicari vos fecerunt in Do mino Super peccato Phogor p
Quamquam per se manifesto pateat, causam peccati nec esse nec fingi posse Deum Optimum Maximum, quem Scripturae Sacrae magnificum in sanctitate, sanctum in omnibus operibus suis disertissime pronuntiant Iii; nihilo tamen secius homines perditissimi non defuerunt, quos non puduit ore blasphemo in orthodoxam hano verita- 'tem consurgere. Primus e Veteribus, qui Deum peccati auctorem secisse videtur, fuit Simon magus, cum juxta Lirinensem docuerit hominem a Deo recepisse naturam, cui peccandi necessitas inhaeret lat. Impudentius adhuc eundem tradidit errorem Flori-
εὶ Exodi Cap. I S. v. tr. et Psalm 44. αὶ Ita ex Vincentio Lirinensi in Commonitorio adversus
392쪽
nus Montani discipulus, quem scriptis D. Irenaeus invicte refutavit li . Hisce adjiciantur Cerdoniani fa , Marcionitae 3 , Μanichaei sΑ , Priscillianistae is , et Albigen
ses, qui, duplex rerum principium cum ponerent, homines a Deo malo ad culpam impelli dixerunt l6ὶ. E recentioribus hac in ro dogmati catholico adversati sunt Libertini let , et Protestantium antesignani. Docuit siquidem Lutherus, Deum omnia bona, et mala in nobis operari l8 . Docuit Melanchion opus Dei proprium fuisse crimen Davidis perinde ac eius opus fuit Pauli vocatio i9 . Docuit Zuinglius hominem a Deo cogi ad peccandum: adulterium et homicidium Dei opus esse auctoris, motoris, et impulsoris fio . Docuit Calvinus, Deum non
ast Ex Tertulliano Iib. de Praescriptione adversus haereticos. 3 Ex Ironaeo Iib. a. adversus haerese Cap. 29. 4 Ex Augustino lib. de haeresibus Cap. 49. 5 Ex D. Laona Magno Ep. ad Turbium 93. Cap. 6. 6 Ex D. Antonino Summas Theologieae Parte 4. tit. 11. Cap. 7. 5.
7 Ortum Iibertinorum sectae dederant sutorea Flandri Co pinus, et Quintinus, quorum historiam. tum in instruetion ontra Libertinos, tum iti Epistola ad Rotomagensas, axhibet Ioannes Calvinus. Ni 8ὶ Lib. de servo arbitrio tom. 2.
9ὶ Annotat, in Epistolam ad Romanos Cap. 8.sto Sermono da Providentia ad Philippum Cattorum prinei-pem Cap. 6. Duili od by Cooste
393쪽
modo permittere, sed velle, decernere, pra cipere peccatum; ac proinde quidquid Satan in Iob, quidquid Semei contra David, quidquid contra Christum Iudaei moliti sunt, non solum permissu, sed decreto, jussu, et imperio Dei facta fuisse si . Eu praeclara morum principia, quae tantos decebant Ecclesiae reformatores.
Ut adversarii de Deo tam prave sentientes profligentur, summam totius disputationis in hoo argumento concludimus. Absurdum, et impium est de Deo praedicaro quod Scripturarum oraculis, quod Sanctorum Patrum auctoritati, quod Ecclesiae Catholicae sanctionibus, quod rationi demum repugnat. Verum quatuor hisce Veritatis fontibus directe opponitur noVatorum doctrina, quae Deum facit motorem, impulsorem, et auctorem peccati. Haec igitur ah-' surda simul et impia dicenda est. Pars prior minoris proposit. demonstratur. Motor, impulsor, auctor nequit esse Peccati, qui culpam neo admittere neo velle Potest, eamque odit et vetat. Sed juxta Sacrarum Literarum testimonia I. Deus peccare nequit: legitur enim in Ep. ad Romanos
i) Lib. i. Institui. C p. 18. et lib. 2. Cap. 4. S.
394쪽
cap. 9. V. IA . Nunquid iniquitas apud Deum ' Absit: et in Ep. I. Ioannis cap. 3.
v. 5. Peccatum in eo non est. a. Deus non
vult peccatum: David siquidem Ps. 5. v, 5. ait: Non Deus volens iniquitatem tu es. 3. Deus peccatum abhorret: nam scriptum est
in libro Sapientiae cap. 14. V. 9. odio est Deo impius et impietas ejus: item Ps. 44. V. B. Dilemisti justitiam, et Odisti iniquitatem. q. Deus tandem peccatum prohibet dicens Deuteronomii cap. 5. Non occides, neque moechaberis, furtumque non facies, nec loqueris contra proximum tuum Jalsum testimonium etc. Liquet ergo e Sacris Lite- Tis motorem, impulsorem, auctorem peccati Deum nullatenus esse posse. Pugnant igitur Scripturae Sacrae cum novatorum doctrina. Pars altera demonstratur.
Eandem quoque doctrinam Sancti Ecclesiae Patres unanimi consensu repudiant. Inter graecos liano respuit in primis D. Iustinus in dialogo cum Triphone ita scribens: Illud etiam docui, Deum non essct causam, cur ii, quorum peccata ante cognita sunt, stoe angeli, stoe homines improbi faciantur; sed sua quisque culpa tales sunt. Item D. Irenaeus, Eusebio teste lib. s. Hist. Eccl. cap. ao. sic Florinum culpam Deo tribuentem insectatur: Haec dogmata, Morine, ut parcis3ime, ac lepissime dicam,
395쪽
non sunt sanae doctrinae: haec dogmata dissentiunt ab Ecclesia, et in maximam impietatem eos conjiciunt, qui illis assentiuntur: haec dogmata nec ipsi quidem haeretici extra Ecclesiam positi proferre unquam ausi sunt. Accedit pariter D. Gregorius Nagiangenus, qui Orat. I. in Iulianum ait: Deus nullo modo causa est mali, qu*pe natura bonus, vitiumque ejus est, qui eligit. Cum NatianZeno apprime concinitIIomil. 23. in Acta Apostolorum hisce ve bis D. Chrysostomus: Nullus dicat, Deus nobis auctor malorum est. Heio adjiciatur
D. Epiphanius, qui Haeresi 66. Absurdum est, inquit, malitiam Deo tribuere: Dioinae
et Ecclesiasticae Scripturae character hoc constetur, Deum penitus alienum, et impermixtum a malo esse: Deus enim nihil mali fecit, sed omnia valde bona.
Modo Latini Patres audiantur, e quibus D. Ambrosius haec habet lib. de Paradiso
Cap. 15. Deus Operatur quod bonum est, non quod malum: et lib. I. Hexaemeron cap. 8. tu ipse tibi es causa improbitatis, tu ipse dum sagitiorum tuorum, atque incentor criminum. Quid alienam naturam arcessis ad excusationem tuorum lapsuum JIdipsum semel iterumque tradit Hipponensis Episcopus. Ita namque ille scribit lib. i 3. de Trinitate cap. 3 a. N. 16. Modus quo
396쪽
traditus est homo in diaboli potestatem , non ita debet intelligi, tamquam hoc Deus fecerit, aut feri jusserit, sed quod tantum
permiserit: et lib. a. de peccatorum meritis, et remissione cap. I7. N. 27. Nullius culpae humanae in Deum referas causam'. et Epist. 194. ad Sixtum N. 3o. ini quitatem . damnare nooit ipse, non facere: et lib. de praedestinatione Sanctorum cap. Io. Praedestinatio sine praescientia es-3e non potest: potest autem esse sine praedestinations praescientia. Praedestinatione
quippe Deus ea praescivit, quae fuerat ipse
facturus praescire autem potens est etiam, quae ipse non facit, Sicut quaecumque peccata. Magistri sui Augustini vestigia fidissime sectatur D. Prosper ad Capitula Gallorum cap. ia. ita respondens: Vo-Iuntas Dei nunquam vult, nisi bona: praescientia autem et bona noscit et mala: sed bona, quae aut ipse facit, aut etiam ut nos faciamus imperat: mala autem, quae
Omnino ipse non facit, nec feri suasit, aut impulit. Postremo, ut ceteros mittamus, D. Fulgentius hic locum obtineat, qui lib. a. ad Monimum sic eum alloquitur: Congruit fdelibus credere et fateri Deum praescioisse quidem peccaturos homines, quia nihil eum latere potuit futurorum: non tamen praedestinasse quemlibet hominem ad pec-
397쪽
eafum, quia si ad peccatum aliquod hominem Deus praedestinaret, pro peccatis hominem non puniret. Pars tertia demonstratur.
Novatorum doctrinae auctoritas Ecclesiae Catholicae penitus contradicit. Luculenter id patet ex Concilio Arausicano ΙΙ. , ubi sio
veritas definitur cap. 23. Suam Noluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt, quod Deo displicet: et cap. 25. Aliquos ad malum dioina potestate praedestinatos non solum non credimus, sed etiam, si sunt qui tantum malum credere Selint, cum omni detestatione illis anathema dicimus. Haeo eadem verba in Can. 3. Concilii Valentini III. usurpata videmus iij. Idipsuin tandem Oecumenica Synodus Tridentina Sess. 6. Can. 6. hoo pacto decernit: Si quis dixerit . mala opera ita ut bona Deum operari non permissioe solum, sed etiam proprie, et per se, adeo ut sit ejus Proprium opus non minus proditio Iudae, quam vocatio Pauli, anathema sit. Posterior pars demonstratur. Ratio quoquo naturalis doctrinam novatorum evertit: quod ut patescat, hoc unum argumentum ab Entis necessarii notione de-
398쪽
4o promptum seligamus . Si Deus induceret. Praeordinaret, impelleret homines ad culpam, prosecto eam vellet. Sed peccatum vello malum cst. Mala igitur esset in hac hypothesi divina voluntas. At ubi mala V luntas ibi defectus bonitatis: ubi vero bonitatis defectus, ibi nec summa bonitas. Εrgo, posita noVatorum doctrina, sponte consequeretur, in Deo nec summam bonitatem admitti posse, neo infinitam perfectionem. Sed huic consectario ratio naturalis opponitur: nam certo metaphysice constat, Deum sore in omnibus infinite persectum; est enim Ens necessarium. Haec igitur aeque repugnat adversariorum principiis, e quibus tam absurdum consectarium legitime de
Adversus catholicam veritatem, quam nuper ostendimus, insurgunt haeretici, nobisque tum Scripturae Sacrae auctoritatem, tum doctrinam D. Augustini, tum argumenta rationis objiciunt. Horum difficultates ut
si Deum nullatenus osse possiε eausam peecati aliis pluribus momentis rationum ostendunt Ambrosius lib. I. Hexaemerori Cap. 8., Augustinua lib. 83. Quaestionum Q aaest. 3. , Anselmus do libero arbitrio Cap. 3. , et Fulgentius lib. I. ad Μο- nimiam Cap. 2I. 22. 23. Quas cuncta viduantur apud Bellar--inum Ioc. suP. cit. CRP. IO.
399쪽
rite in lucem proserantur, Calvinianum, hominem ita disserentem fingamus. Deum peccati auctorem undique sere Sacrae Literae pronuntiant. Nam x. Ex iis apparet, Deum velle peccatum. Id potissimum constat o libro G
nesis, ubi cap. ψ5. cap. 5o: V. I9. Ioseph scelus fratrum hisce verbis excusat: Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc
miSsus sum. ... Nolite timera: num Dei pos-dumus resistere voluntati Z
a. Patet insuper, Deum inter homines ac per homines velut por totidem instrumeH-ta peccatum operari. Hau de re Deum ipsum testem 'habemus, qui z. Regum cap. II. V. I i. et I a. sic David assatur: Ego suscitabo super te 'malum de domo tua, et to Iam urores tuas in oculis tuis. Et adbo Frο-αimo tuo. . . tia enim fecisti abscondite; ego autem faciam verbum istud in conspectu Omnis Israel, /t in conspectu solis. Item apud Isaiam cap. 45. v. 5. t et r. ait: MODontinus ... Dciens pucem, et cream malum.
3. Deus quandoque seducit ac decipit homines, 'ut peccent. Inquit enim Ieretnias
cap. aO. V. 7. Sedumisti me, Domine, et 3 ductus sum. 'Fertur autem 3. Regum cap. aa. Deum misisse spiritum nequam, ut de-
viperet Achab, eique dixisse: decipies, et Praepalebis: egredere, et fac ita igitur
400쪽
4o2 dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum. 4. Persaepe Deus etiam hominem inolianat et incitat ad peccandum. Res comprobatur exemplis. Tentaoit Deus Abraham:
micorum, ut Odirent populum ejus, et dolum facerent in se os ejus: Psalm. I 4. v. a5. Addidit irasei furor Domini contra Israel, commopitque Dauid in eis dicentem: vade'. numera Israel, et Iudam: a. Regum cap. 24. V. I. In hae porro numeratione David valde peccavit, ut ibidem V. Io. ipse fatetur. Quapropter Matthaei cap. 6. V. I 3. nos admonet Christus, ut Deum Patrem ap- Precemur, ne nos in tentationem inducat. Sic prosecto Regius Psaltes Dominum exο-rabat Ps. x4o. v. 4. dicens: Non declines cor meum in verba malitiae. 5. Deus interdum excaecat mentes hominum, eorumque corda obdurat in malo, ut bonum operari nec velint nec possint. Dissertis verbis hoc testatur Apostolus ad Romanos ita scribens cap. 9. V. 18. Deus cujus vult miseretur, et quem viat indurat. Id autem de Pharaone, ac Sehon contigisse traditur Exodi cap. Io. v. ao. et Deuteronomii cap. a. v. 3o. Do judaeis idipsum factum esse docet Ioannes cap. I a. V. 39. et 4o: ait siquidem: Propterea non poterant