장음표시 사용
61쪽
3. Non secus de Decalogo sentiendum, cujus praecepta cum divinitus indicta fuerint, eorum explicita cognitio ac fides non poterat simul, implicite saltem, non indici. 4. Divinum etiam urget praeceptum quoad fidem Sacramentorum explicitam, ac Praesertim Baptismi, Poenitentiae et Eucharistiae, quae sunt de necessitate medii vel praecepti Divini. Haec quippe cum rite a scipere jubeantur fideles, eorumdem vim et essectus apprime noscant et credant opo tet, ut, qua decet ratione, ad ea valeant
5. Ad hoc praeceptum denique refertur oratio dominica, quam saltem quoad su stantiam ab omnibus probe tenendam esse, docuit semper catholica Ecclesia, cum de
illa Servator Christus peculiare tradiderit mandatum fi .
Interim divinum internae fidei praeceptum, de quo huc usque disseruimus, talene est, ut semper, Vel quandoque tantum obligationem inducat ' in accurate decernatur, quo tempore illud obliget, in subsidium advocanda est jam trita distinctio inister praeceptum negatio um, et Uirmatioum.
62쪽
Quoniam ejusmodi est praeceptum negatiVum, ut semper, et quovis tempore de-Vinciat, ultro consequitur, semper Vetitum
cuique fore Veritates divinitus revelatas inficiari, vel etiam in dubium revocare: nam utrumque Supremae Veritati maximam irrogat injuriam. Contra, si praeceptum sit amrmativum, semper quidem, non tamen omnibus in circumstantiis adstringit: unde patet, actus fidei nonnisi quibusdam temporibus esse eliciendos. At qualis norma sta tuenda 8 Res ut probo intelligatur, notamus, praeceptum fidei vel per se et ratione sui urgere posse, Vel dumtaxat per accidens, nimirum ob alterum praeceptum, ad quod adimplendum actus fidei est necessarius.
Quo posito, dicimus, obligare per se divinum hoc praeceptum I. initio usus rationis, cum satis proposita fuerit divina revelatio. Quoniam enim de iis agitur, quae sunt de necessitate vel medii, vel praecepti: in primo casu delinquit homo si fidei non
Praestet assensum, cum negligat medium ad salutem omnino necessarium: item in
altero peccat, cum divino praecepto in re gravi obliganti voluntarie non obtemperet. Illud etiam accedit, quod, cum Primum quis possit, ex ipsa naturae lege in Deum, ut in ultimum finem se se dirigat necesse est. Ad hoc autem requiri fidem actualem, ne-
63쪽
6Omo est quin agnoscat, non enim ad Christum ambulando currimus, sed credendo si .
a. Pluries obligat fidei praeceptum in vita. Huic doctrinae perfice congruunt Apostoli verba: justus eae fide visit la . Nam si
justus ex fide vivit, consequens est, Vitam spiritualem per fidem servari. Quemadmodum igitur crebro sumendus est cibus, quo Corpus nutriatur, et Vivat; non secus et fidei actus a nobis iterandi, ne vitam gratiae amittamus. Idipsum plane confirmat Innocentii XI. auctoritas, qui binam hanc propositionem sub N. II. et 65. rejecit. - Satis est actum fidei semel in vita elicere in Sus-ficit mysteria Trinitatis, et Incarnationis semel credidisse se. 3. Credere quoque tenemur, gravi urgente adversus fidem tentatione, quae nonnisi per actum sibi contrarium vinci possit. q. Internus actus fidei praecipitur, cum emittenda sit externa orthodoxae religionis
professio; haec enim ab illo sejuncta fidei simulatio foret, 5. Idem ab eo praestandum est, qui prolapsus suerit in haeresim, ut per actum illi oppositum injuriae, quam intulit Divinitati, satisfacere conetur.
6. Τandem in discrimine mortis urget
si Ex D. Augustino traei. 26. in Ioan . cap. 3. αὶ Ex op. ad Galata eap. 3. . M.
64쪽
quam maxime fidei praeceptum. Etenim si in vitae decursu Deus colendus est Per actus virtutum theologicarum, id eo magis fieri debet in momento, a quo Pendet ae
ternitas. Per accidens autem instat praeceptum
i. Quotiescumque ad justificationem per Sacramenta disponimur; fides namque juxta
Tridentinum sess. 6. cap. 3. est humanae salutis initium, fundamentum et radix Omnis justifcationis. a. Itidem cum tentatio gravis adversus aliam virtutem insurgat, quae sine actu fidei nequeat superari; tum, quoniam uti iubemur mediis ad culpam devitandam necessariis, sumendum nobis est, ut ait Apostolus ad Ephesios cap. 6. v. 16., scutum fidei, in quo
possimus Omnia tela nequissimi ignea eα- tinguere.
3. Quoties demum celebranda sint festa Ecclesiae auctoritate constituta, toties actus exercendi sunt religionis, qui fidem actua-Ιem saltem implicitam requirunt.
65쪽
Fides, inquit D. Augustinus, O ium a nobis exigit cordis, et linguae si : nam quid prodest corde credidisse ad justitiam , si os dubitet proferre quod corde conceptum est sal ' Non modo igitur divinum praeceptum circa interiores actus Versatur, sed ad extrinsecos etiam extenditur, et, qua Parte assirmativum est, jubet, fidem exterius profiteri. Dilucide patet haec veritas ex epistola D. Pauli ad Romanos cap. Io. ita seribentis: Si confitearis in Ore tuo Domin um Iesum, et in corde tuo credideris, quod Deus
illum suscitapit a mortuis, salous eris: corde enim creditur ad justitiam, Ore autem con
fessio fit ad salutem. Quibus ex verbis a gumentum sic inferimus. Illud praecepto divino subjicitur, quod medium est ad salutem necessarium s3 . Sed oris confessio ab Apostolo decernitur ad salutem necessaria. Ergo ad externam fidei professionem ex praecepto divino assirmativo obligamur. Quando porro haec urgeat obligatio, no-
iὶ Lib. de Fido et Symbolo cap. I. αὶ Sormons de Apostolo Paulo N. 7. 3ὶ Vido Institui. super. S. XXII. Dissiligis by GOoste
66쪽
scimus ex Angelico, qui a. a. Quaest. 3. art. n. in corpus ait: - Confiteri fidem non semper, et in quolibet loco, et tempore est donecessitate salutis, sed in aliquo loco et tempore, quando scilicet per omissionem hujus confessionis subtraheretur honor debitus Deo, et etiam utilitas proximis impendenda; puta si aliquis interrogatus de fide taceret, et ex hoc crederetur vel quod non haberet fidem, vel quod fides non esset vera, vel alii per ejus taciturnitatem removerentur a fide. In hujusmodi enim casibus consessio fidei est de necessitate salutis M. Item ad a. sic pergit: se Ubi fides periclitatur, quilibet tenetur fidem suam aliis propalare vel ad instructionem aliorum fidelium, sive confirmationem, vel ad reprimendam infidelium insultationem se . Hactenus D. Τhonias, quo duce, universim ΤΤ. sequentia coneludunt.
I. Fidem quisque profiteri debet etiam cum discrimine vitae, si auctoritate publica de illa interrogetur: id prosecto exigit Dei simuΙ ac religionis honor, qui et honovitae praeferendus est. Hoc aperte indicat ipsemet Christus in Evang. Lucae cap. 9.
V. 26. dicens: Qui me erubuerit, et 1ermones meos, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua. At quis non Videt, erubescere Christum, qui in iis ci
67쪽
cumstantiis fidem non profitetur P Sustragatur huic conclusioni Rom. Pont. Innocentius XI., qui oppositam sententiam in hac absurda propositione Sub. N. IB. damnavit. - Si a potestate publica quis interrogetur, fidem ingenuo confiteri ut Deo et fidei gloriosum consulo: taeere ut peccaminosum per se non damno M.
a. Etiamsi a publica auctoritate interrogatus non sit, fidei tamen consessionem Praetermittere nequit catholicus, si ex ejus silentio consequatur religionis contemptus , si ceteri scandalum patiantur, si infideles magis in errore confirmentur. Notandum Vero, quod cum de propria fide a privata persona privatim ille perquiratur, si taceat, secluso semper religionis dedecore, ac spirituali proximi detrimento, culpandus non
3. Pariter si religio ab infidelibus calumniis afficiatur, ejusve dogmata impugnentur, prudenter adversariis obsistendum erit. Diximus prudenter: nam, si quis ob scientiae desectum impar sit huic oneri subeundo, vel si etiam praevideat, impios ex ejus oppositione in fidem aiidacius insurrecturos, tum disputationem absque noxa vitare PO- terit, cum ad actum inutilem, nedum periculosum nemo teneatur. Quin immo tacere debebit, ne occasionem exinde sumant in-
68쪽
65 fideles acrius desaeviendi in Ecclesiam; ne magis ideo fideles vexentur; ne, cum de religione quaesitus non sit, discrimini fidei
ob tormentorum metum ejurandae ipse temere se Se committat.
Divinum quoque praeceptum extare cuique Velans fidem sive ex animo, sive tantum simulate abnegare, triplici ex capite demonstratur si .
Ε Sacris Literis id liquet in primis: inquit enim Christus in Evangelio Matthaei
cap. Io. V. 33. Qui negaoerit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo. Ex quo manifestum est, sub aeternae
damnationis poena abnegationem fidei prohiberi. Res adhuc judicio et praxi firmatur Ecclesiae, quae fidei negationem quamquam
terrore mortis, ac suppliciorum extortam,
i Hujusmodi catholicam veritatem ex parto saltem insciati sunt post Basilidem Helceseitae saec. Ecel. 3. , qui, teste Eus io lib. 6. hist. Eoc . eap. 33. , docuere se indifferentem Tom esse Christum abnegare, et eum, qui sapit, oro quidem tenus in ipso dixerimino negaturum esse, sed non ex Enimi sententia . Idem senserunt et Priscillianistae gaee. 4., cum fas essΘ traderent, iuramento stiam adhibito, mentiri, vulgatum illud in dalietis habebant effatum rIum, Perjura, secretum prodere noli. Eidem errori lubenter adhasserunt tum Calviniani, tum An baptistae, ideo Claneularii appellati, tum demum recentiore libertini. .
69쪽
veluti enorme crimen semper habuit, atquo jam saeculo a. et 3. gravissimis poenis in desertores animadvertere consuevit si . Huc postremo ratio naturalis accedit, quasio argumentamur. Fides Vel ex animo negatur vel simulate. Primum per se malum est, quia, fides cum in hypothesi salsa censeatur, Peccatum admittitur infidelitatis, quod divinam Veracitatem ossendit. De altero idem sentiendum, quia mendacium est, et quidem in re maximi momenti, cum Vesebis aut facto probetur quod interius rejicitur. Ergo in utroque casu fidem ejurare Per se ao intrinsece malum est. Sed quidquid per se ac intrinsece malum est Divino interdicitur praecepto. Ergo fidei negatio divinitus prohibetur. Ita unanimi sensu docent Catholici Scriptores, qui pro multiplici ratione, qua contingere potest hujusmodi praecepti violatio, plura quoad praxim veluti consectaria deducunt. Quaenam porro ea sint, brevi conspiciamus. I. Itaque fidem abnegat, et apostata jure vocatur qui rogatus de religione, quam Pr fitetur, asserit se Christianum vel Catholi- Dum non esse: tum enim se veram Christi
70쪽
67 fidem non tenere apertissime declarat sil . Eadem prorsus culpa irretitur, qui pec Iiari sectae, aut falsae religioni se addictum
ostendit: nam Veram religionem necessario
deserit, qui salsam protestatur. a. Uti serio non licet signis aut vestia mentis, quae ordinantur ad falsi cultus protestationem. Quid namque est signa aut v stes id generis deserae, nisi falsam religionem faeto mentiri P At si nefas omnino eam
Oerbo mentiri ex nuper enuntiatis, utrumque sano peccatum erit, quia non re fert,
inquit D. Τhomas a. a. quaest. 3. art. I.,
an quis Serbo, aut quocumque alio facto mentiatur. Verum si de signis agatur ao v stibus, quae sunt non infidelitatis notae, sed nationis, tum profecto nil obstat, quina Christianis apud infideles commorantibus haec assumantur, Vel ut regionis moribus
ipsi consormentur, vel etiam, ut justa de causa propriam fidem occultent la . Exemplo sint nobis inter veteres Ioseph et Daniel,
quorum alterum Aegyptiorum ornatus, al-
iὶ Ad rem nostram inquit D. Augustinus tractis II 3. in Ioannem: - debemus advertexo, non solum ab eo Christum negari, qui dicit eum non esse Christam, sed ab eo etiam, qui, cum sit, negat sa esso Christianum - . a Diximus usurpari posse signa alienas nationis ad fidem oceultandam: Etsi enim salsam sectam nunquam liceat simula xa; interdum tamen Iieet voram oceultare, exceptis casibus S. XXIV. enumeratis, in quibus fidei exterius eonfitendae Positivum urget praeceptum.