Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

431쪽

Quo posito, sic argumentum concludimus. Purgatorium si non adesset, oratio pro defunctis omnino foret inanis, hac enim eorum animae vel non egerent, quia beatae, vel juvari non possent, quia damnatae. V rum in Sacris Literis uti salutaris commendatur oratio, quatenus piorum animas a cuuparum vinculo dissolvit. Ergo, ne divinae auctoritati derogetur, purgatorium admittere necesse est. Id ipsum eruitur ex novo

Foedere, ubi Christus ait in Evangelio Mat

thaei cap. I a. V. 3 a. Qui dixerit verbum contra Spiritum S., non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro. Hane Po To sententiam cum expendant Sancti Ecclesiae Patres, tuto exinde colligunt, quaedam fore peccata, quae in altero saeculo dimittuntur li . Iam vero apud inferos culpae non relaxantur, cum ibi nulla sit redemptio, non in regno caelorum, ubi nihil est inquinatum. Medius ergo status ab utroque diversus existit, in quo piae defunctorum

animae Constitutae purgantur a maculis, quas in hoc saeculo contraxerunt ia .

Ita elocent Augustinus lib. ar . de Civitate Dei Cap. a . N. S. . Gregorius M. lib. q. dialogorum Cap. 39. , Isidorus Hispalensis lib. I. do divinis ossietis Cap. I 8., et Bernardus serm. 66. in Cantica N. LI. aὶ Ex hisco perspicuum est, a Leona X. iuro damnatam fuisse hanc Lutheri propositionem - Purgatorium non potest piobari ex S. Scriptura, quae sit in canon. - .

432쪽

α. Hanc ipsam fidem Sancti Patres una ε nimi consensione professi sunt, docentes in loco purgationis animas post obitum det, neri, ut a culpis mundentur, ibique precationibus viventium solari. Si ad Graecos conVertamur, Primus nobis occurrit M. Athanasius, qui ad Antiochum Quaest. 34. respondet, animas defunctorum ex incruento sacri scio, et benescentia pro ipsis cia utilitatem experiri. Non secus tradit CyriuIus Jerosolymitanus Catechesi 5. mTstagogica N. 9. dicens: Pro omnibus generatim

oramus, qui inter nos vita functi sunt; maximum hoc esse credentes animarum Doα-men, Pro quibus Ossertur obsecratio sancti

illius, et tremendi, quod in altari positum est, sacrifcii. Pariter Epiphanius Haeresi et S.

N. 7. testatur mortuis orationem prodesse, idque negantem Aerium ut haereticum habet. Accedit Basilius ita scribens in Caput 9. Isaiae: Si per confessionem detexerimus Peccatum, jam succrescens gramen arefeciamus dignum plans, quod depascatur, ac deporet purgatorius ignis. Νyssenus item in oratione pro mortuis inquit: Non poteritia corpore egressus dioinitatis particeps feri, nisi maculas animo immiatas purgatoriu ignis abstulerit. Prodeant nunc Latinorum

Patrum testimonia. Ex iis Augustinus haeo pronuntiat lib. II. de Civitate Dei cap. 13.

433쪽

Temporarias poenas alii in hac Dita tantum, alii post mortem, alii et nunc, et tunc ante judicium seperissimum, nOoissimumque patiuntur. Rursus ibidem cap. 24. fidelibus, qui cum levibus decedunt peccatis: tales constat ante iudicii diem per poenas temporales, quas eorum spiritus patiuntur, purgatos aeterni ignis suppliciis non tradendos. Idipsum ita fatetur M. Gregorius lib. 4. dialogorum cap. 39. de quibusdam leuibus culpis esse ante judicium purgatorius ignis credendus esti et in Psalmum 3. poenitentialem: scio futurum essa, ut post hujus vitae exitum alii fammis expientur Purga toriis, alii sententiam aeternae subeant damnationis. Audiatur quoque Isidorus Hispalensis lib. 1. de divinis officiis cap. IB., cujus haec sunt verba: Cum Dominus dicit: qui peccaperit in Spiritum S., non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro, demonstrat, quibusdam illic dimittendaeSse peccata, et quodam purgatorio igne purganda. Hisce tandem Bernardus adjiciatur, qui sermone de obitu Humberti ait: Scitote, fratres, quia post hanc vitam in Purgatoriis locis centupliciter quae fuerint

hic neglecta redduntur usque ad nOpissimum quadrantem.

3. Veritas de purgatorii existentia e vetustissima, constanti, et universali utriusque

434쪽

Ecclesiae praxi ulterius roboratur. Morem piissimum fundendi preces pro defunctis ab Apostolis recepit catholica Ecclesia; tradunt enim Chrysostomus Homilia 3. in cap. I. Epistolae ad Philippenses, et Isidorus Hispalensis lib. t. de divinis ossiciis cap. 18., eos Constituisse, ut in sacrosanctis Mysteriis ageretur fidelium decedentium commemoratio. Hanc porro consuetudinem ab aevo apostolico deductam suis jam temporibus totum per orbem invaluisse testatur praeter Isidorum loco super citato Augustinus lib. de cura pro mortuis gerenda cap. I. Rusdem consuetudinis perpetuae, no uniVersalis amplissimum etiam desumimus argumentum e pluribus antiquitatis monumentis; nimirum e lib. 8. Constitutionum Apostolicarum ea P. 4 i. , ex orientalibus Liturgiis Ja

cobi si , Chrysostomi ix , et Basilii l3l, e Liturgiis occidentalibus Romana Α , Μedio-

r in Hane liturgiam, qua usa est Ecclesia Ierosolymitana, is ste Cyrillo, genuinum opus ssse Apostoli Iacobi cum pluribus tenet Card. Ioan. Bona de robus liturgicis tom. I. lib. I. parte I. Cap. 8. S. 3. secus doconi alii, ac praesertim Natalis Alexander Hist. Eccles. saeo. I. Cap. 13. Rrt. 3. αὶ Do liturgia, quam D. Chrysostomus pro Ecclesia Constantinopolitana reformavit, vida Bona Ioe. cit. Cap. 9. S. 3., et Iacobum Goarium in Graecorum EuclioIogio.

3ὶ De Iltorgia pro Ecclesiis Cappadociae a D. Basilio eon laeta disserit ibidem Card. Bona Cap. 9. S. eRmyuexestiri in Euchologio Goarius. i4ὶ Quoad Romanam liturgiam, cujus auctor a nonnullis

435쪽

lanensi si , et Hispanica sal, in quibus o

mnibus indicta reperitur pro defunctis oratio. Verum si Christi Ecclesia semper et ubique, pro Venia et pace mortuorum exor re consuevit, hanc Praxim ideo custodivit, quia semper, et ubique credidit, in altero

saeculo statum adesse, in quo nec damnatae, nec adhuc beatae defunctorum animae Venia

et pace indigerent. In hoc autem Ecclesiam Dei errasse dici nequit, cum ea sit, Paulo teste, columna et frmamentum veritatis 3 . Errarunt ergo acatholici, dum a recta fide, quam semper tenuit ac tenet Ecclesia, circa doctrinam quoque de purgatorio defecerunt. 4. Tandem catholica veritas Conciliorum Oecumenicorum sanctionibus confirmatur. Id constat prae primis e Synodo Florentina: ibi namque Sessione postrema Eugenius IV. in definitione Fidei docet, si Nere Poenitenses in Dei charitate decesserunt antequam dignis poenitentiae fructibus de commissis

traditur Prἱnceps Apostolorum, consulatur Natalis Alexander

loco superius ei tat .

t Diuum AmDrosium institutorem habuit Liturgia Medio-

Ianensis: hio enim, uti constat a Wallaseido Strabono Ith. de rebus Teclesiasticis Cap. 22. - tam Missae, quam eaterorum dispositionem ossiciorum suae LeeIssiae, at aliis liguribus ordinavit se. αὶ Liturgia hispaniea, quae et Morarabita nuneupatur, R D. Isidoro Hispalense condita, vel saltem illustrata communiter canaetur. Vide Martene de antiq. Eccl. Tit. tom. 1. lib. I. Cap. 3.

436쪽

satisfecerint et Omissis, eorum animas poenis purgatoriis post mortem purgari, et ut α poenis hujusmodi releoentur prodesse iis f-delium vioorum s ragia, missarum scilicet sacrifcia, orationes, eleemosynas, et alia pietatis ossicia, quas a fdelibus pro aliis fdelibus feri consueoerunt secundum Ecclesiae instituta. Idipsum Tridentini Patres in decreto de purgatorio Sessione α 5. hisce verbis definiunt. Cum catholica Ecclesia Spiritu S. edocta e S. Literis, et antiqua Patrum traditione in sacris Conciliis, et a pissime in hae Oecumenicia Synodo docuerit Purgatorium esse, animasque ibi detentas fdelium suffagiis, potissimum Nero accepta-hili Altaris sacrifcio, juoari, praecipit S. Synodus Episcopis, ut sanam de purgatorio doctrinam a sanctis Patribus, et sacris Coninciliis traditam a Christi fdelibus credi, teneri, doceri, et ubique praedicari diligenteν

studeant.

S. CXXXVI.

Orthodoxae veritati, quam probavimus, ut adversentur novatores, ipsius fundame ta petunt, ao pro viribus labefactare conantur. En qualia sint praecipua eorum argu

menta.

r. Loca Scripturarum, o quibus inserunt catholici purgatorium existere, decretoria

437쪽

non sunt. E priori siquidem loco nihil omnino concluditur; nam libri Machabaeorum in sacro judaeorum canone recepti nunquam fuere: Cur autem p quia divina carent a ctoritate. Item quamquam Christus dece nat apud Matthaeum quaedam peccata neque in praesenti saeculo remitti, neque in futuro, exinde minime sequitur, culpas aliquas in altero saeculo dimitti: secus dicenis dum foret, e praemissis negativis assirmationem legitime posse deduci, quod notioribus dialecticae regulis plane repugnat. Unde perspicuum est catholicos perperam ad Sacros Libros confugere, ut purgatorii existentiam ostendant.

a. Id eo magis patet, si consideretur, in utroque Foedere de purgatorio nullibi mentionem fieri, cum etiam ferret occasio, ut de illo ageretnr. Prosecto ne verbum quidem de piacularibus hisce poenis reperitur in Genesi, dum Abrahae, Isaac, Iacob, Sarae, Rachelis mors, et funera describuntur ii : non in Levitico, licet plura ibidem

legis veteris constituantur sacrificia: non in Epistola ad Thessalonicenses, ubi Apostolus de mortuis disserit, eorumque suturam resurrectionem testatur sa . Tantum porro Scripturarum silentium in re tam gravi neu-

438쪽

liquam explicari potest, nisi dicatur, pu

gatorium non esse.

3. Quin immo si e Divinis Literis directo

quis cupiat argumentari, aperte constabit, non modo ex iis purgatorium non demonstrari, sed absolute potius excIudi. Script rae namque duplicem tantum animarum statum post mortem agnoscunt coelum, nempe, in quo justi, et infernum, in quo damnati recipiuntur. Id eruitur ex libro Ecclesiastis, ubi cap. II. V. 3. legimus: Si c ciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Idipsum clarius tradit Christus apud Matthaeum Cap. 25. v. . i. dicens: ibunt impii tu supplicium aeternum, justi autem in υμ tam aeternam. Pariter Scripturae docent, post exitum vitae beatitudinem electis non differri. Inquit enim auctor Sapientiae Cap. q. V. 7. justus si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit'. item David Ps. 326. V. 3. Cum dederit dilectis suis somnum; ecce hia reditas Domini: et Apostolus Ioannes iaApocalypsi cap. I 4. V. I S. Beati mortui, quά in Domino moriuntur. Amodo jam dicit via ritus, ut requiescant a laboribus suis. Verum

doctrina de purgatorio cum duobus hisce divinitus revelatis principiis consistere nequit; illud quippe si adesset, certe medium

statum praeter coelum et inferos, moramque

439쪽

inter justorum obitum et consecutionem beatitudinis necessario requireret. Ergo Scripturae Sacrae disertis verbis purgatorium excludunt. q. Iuxta criticae regulas tum tantum e

Sanctis Patrihus jure concludi potest ,. cum omnes, vel saltem fere omnes in idem placitum consentiant. Hic vero consensus deest circa purgatorium; licet enim pro ejus existentia stent plerique, non pauci tamen hanc penitus reiiciunt. Αit siquidem prae primis Cyprianus tract. contra Demetrianum: Quando isthinc excessum fuerit, nullus jam poenitentiae locus est, nullus satisfactionis essectus. Idem tenet Cyrillus Ierosolymitanus Catechesi a 3. dicens: Poenitentiae, et remissionis peccatorum in hac Vita dumta-αat praescriptum tempus habemus. Audiatur et Chrysostomus, qui Homilia a. de Lazaro haec habet: Cum hinc discesserimus non est nobis situm Poenitere, neque commissa diluere: et in Psalmum 5o. Ubi misericordiae4t, poenae non expetuntur. Hisce adjicia tur etiam Augustinus ita scribens tract. 49. in Ioannem: requiem, quas Continuo Post mortem datur, si ea dignus est, tum accipit quisque cum moritur. Quae cum ita se habeant, neminem latet, quanta sit infirmitas argumenti, quod, ut eorum causam tueantur, o Sanctorum Patrum auctoritate catholici depromunt.

440쪽

5. Doctrina de purgatorio, si ad Fidenipertineret, semper et ubique apud christi nos recepta fuisset. Iam vero neo semperneo ubique recepta haec fuit; nam Graeci in Synodo Florentina quoad purgatorium animose latinis restitere. Non est igitur doctrina de purgatorio inter articulos Fidei

Tecensenda.

6. Neque contra novatores facit mos

randi, et sacrificandi pro defunctis, quem semper et ubique tenuit Ecclesia. Purgatorio siquidem non admisso, inanes certe di cendae non erunt hujusmodi precationes, et sacrificia, cum caelicolis prodesse possint vel ad incrementum gloriae, vel ad beatitudinis perseetionem. q. Ratio theoIogica postremo accedit, quasio facile ostenditur, doctrinam de pum torio everti per eadem catholicorum principia. orthodoxi tradunt, justorum animas post exitum in loco detineri purgationis, ut satisfactionem Deo exhibeant pro duplici reatu et culpae venialis, et poenae temporalis in praesenti vita non solutae. Agentes autem de satisfactione docent opus meritorium ad satisfaciendum requiri; meritum vero non dari nisi in homine viatore ac lis bere operante. Inde sponte consequitur, pro nullo reatu in purgatorio satisfieri posse,

cum ibidem justi nec sint amplius in via,

SEARCH

MENU NAVIGATION